Skip to the text

Articulus 33

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI QUINTIDECIMI: ONUS MOAB.

ONUS Moab, id est, prophetia præcedens vastitatem ac miseriam Moabitarum. Advertendum in primis, quod consuetudo est sanctis Prophetis, ut primo prænuntient proprii populi, scilicet Judæorum, vastitatem et persecutionem; deinde eorum qui eos sinistra intentione oppresserunt, videlicet Assyriorum et Chaldæorum; deinde eorum qui de captivitate et interfectione Judæorum gavisi sunt, faventes hostibus Judæorum. Hi autem præcipue erant, Philistæi, Moabitæ, Ammonitæ, et Idumæi. Unde de eorum onere sive miseria, Isaias, Jeremias, et Ezechiel plenius vaticinantur. Porro per Moab, qui erat filius Lot ex propria filia, intelligitur populus seu provincia Moabitarum, estque provincia ista in terra Arabiæ. Quemadmodum autem Abraham multa impendit beneficia nepoti suo Lot, ut patet in Genesi: sic Moabitæ merito fuissent favorabiles atque benefici populo Judæorum ex Abraham nato; sed ipsi econtrario pene semper adversabantur Judæis, et de eorum calamitate gaudebant. Et quia lætati sunt quando Assyrii afflixerunt filios Israel, postmodum quoque quando Chaldæi ceperunt populum Juda; idcirco Isaias nunc prædicit vastitatem Moabitarum, quam passi sunt, primo a Sennacherib rege Assyriorum, secundo a Nabuchodonosor rege Babylonis.1

Gen. xix, 37.

Ibid. xii, 5-12.

Quod autem sit onus Moab, subjungitur: Quia nocte, id est tempore noctis, seu magnæ tribulationis, vastata, id est obsessa et capta, est Ar, id est civitas regia atque metropolis in terra Moab; ideo Moab conticuit, id est, populus hujus urbis aliarumque urbium siluit, clamare non audens, sed latere et fugere cupiens. Quia nocte vastatus est murus prædictæ civitatis ab Assyriis, Moab conticuit, id est, tacendo se victum ostendit: impii enim in tenebris conticescunt. Ascendit domus, id est in palatio regis habitantes, et Dibon, id est cives illius civitatis, ad excelsa, id est ad fana seu loca sublimia, in quibus idola sua colebant, in planctum, id est, ut coram idolis miseriam suam deflerent. Super Nabo et super Medaba, id est propter devastationem harum civitatum, Moab, id est populus Moabitarum, ululabit, vehementer ejulando, quemadmodum in Michæa asseritur: Faciam planctum quasi draconum, et luctum velut struthionum. In cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur. Apud antiquos barbæ capitisque rasura, signum erat tristitiæ.

1 Reg. ii, 9.

Mich. i, 8.

A Per hæc ergo designatur magna Moabitarum mœstitia. Unde apud Jeremiam de Moab inducitur: Omne caput calvitium, et omnis barba radetur; in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium. In triviis ejus accincti, id est in itinere terræ Moab induti, sunt sacco, id est veste doloris. Unde Mardochæus et Ninivitæ sacco se induerunt in signum mœroris. Super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus, id est omne genus plangendi erit Moabitis, tam in tectis domorum, quæ ascendent ut suos hostes conspiciant, quam in plateis, per quas fugient hostibus visis; descendet a pristino gaudio in fletum.

Jer. xlviii, 37.

Esther iv, 1; Jonæ iii, 5, 6, 8.

Clamabit præ cordis angustia Hesebon et Eleale, id est habitatores civitatum istarum; usque Jasa urbem sitam in extremis finibus Moabitarum, audita est vox, id est planctus et clamor eorum. Per hoc ergo monstratur, quod usque ad terminos Moab auditus est fletus eorum. Unde et Jeremias ait: De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem. Super hoc, id est de tanta afflictione, expediti Moab, id est robusti atque veloces, ululabunt: quia peribit fuga a veloce, et fortis non salvabit animam suam, ut habetur in Amos. Propterea subditur: anima ejus ululabit sibi, id est, unusquisque propriam deplorabit miseriam.

Jer. xlviii, 34.

Amos ii, 14.

Consequenter Isaias condolendo Moabitis, eo quod de Ruth Moabitide nasciturus fuerat Christus, subjungit: Cor meum ad Moab clamabit, deplangendo eorum futuram pressuram. Idem pronuntiat Jeremias. Vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem: id est, fortitudo atque munitio Moab destructa est usque ad urbem Segor, quæ est in finibus Moab, dividens inter Moab et Palæstinam. Dicitur autem Segor, vitula conternans, eo quod per petulantiam carnis Sodomiticum vitium sit secuta. Erat enim una urbium quas Deus pro tanto peccato subvertit. Per ascensum enim Luith, id est per viam civitatis sic dictæ vergentis ad Assyrios, flens ascendet Moab in captivitatem, quia per hanc viam duxe-

Jer. xlviii, 36.

Rom. II, 6.

Soph. I, 9. runt eos Assyrii in captivitatem; et in via Oronaim, id est eundo per iter hujus loci, clamorem contritionis, id est planctum de sua dejectione, levabunt. Aquæ enim Nemrim, id est civitatis sic dictæ, quæ erat sita supra mare Mortuum, desertæ erunt, id est, ab habitatoribus suis derelinquentur, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit, id est, in tota terra Moab prædictam captivitatem secuta est sterilitas, sicut in terris vastatis solet accidere. Quidam per herbam, germen, et virorem, intelligunt filios Moab, elegantes, fortes, atque florentes. Secundum magnitudinem operis, id est secundum magnum excessum quo peccaverunt, et visitatio, id est punitio eorum. Sicut enim gravissime peccaverunt, ita gravissime sunt puniti : quoniam Dominus reddit unicuique juxta opera sua. Visitatio hoc loco non pro remedio, sed pro pœna accipitur, sicut et in Sophonia, quo Dominus loquitur : Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur.

Consequenter prædicitur vastitas Moab facta a Chaldæis. Ad torrentem salicum, id est ad terram et flumina Babylonis, ubi salices quæ sunt sterilia ligna abundant, ducent eos, puta Moabitas Chaldæi, in captivitatem tempore Nabuchodonosor. De hoc torrente salicum David in Psalmo, Super flumina, inquit, Babylonis, etc.; et post pauca, In salicibus in medio ejus. Quoniam circuivit clamor terminum Moab : id est, tempore vastitatis eorum a Chaldæis, terra eorum undique in gyro impleta est lugubri voce; usque ad Gallim, id est locum sic dictum, ululatus ejus, id est, clamor Moab pervenit; et usque ad puteum Elim clamor ejus diffusus est. Quia aquæ Dibon, id est fluminis sic vocati, repletæ sunt sanguine Moabitarum a Babyloniis occisorum.

Deinde Isaias in persona Domini ait : Ponam enim super Dibon, id est oppidum hoc, additamenta, id est tribulationem super tribulationem. Quid autem significetur per Dibon, adjecit : his qui fugerint de Moab, qui manus Chaldæorum evadere nisi sunt. Et quod sit istud additamentum, subditur : leonem, et reliquiis terræ, id est, fugitivos, et eos qui in terra remanserunt, leo et bestiæ devorabunt. Vel per leonem intelligitur Nabuchodonosor ferox audaxque, de quo Jeremias locutus est : Ascendit leo de cubili suo. Hujus leonis impugnatio, erat additamentum percussionis Moab, qui primo erat ab Assyriis vastitatem perpessus.

Ps. cxxxvi, 1.

Ibid. 2.

Jer. IV, 7.

Footnotes

  1. Ibid. xiii, 5-12. ↩

Chapter 28 of 84