Articulus 34
EXPOSITIO MORALIS HUJUS CAPITULI QUINTIDECIMI.
SEPTEM regularum ad intellectum Scriptura utilium, una est, quod sacra Scriptura sæpe transit de genere ad speciem, atque de toto ad partem, et econtrario. Unde quum Prophetæ alicujus magni iniqui punitionem describunt, intendunt quod omnes qui similia perpetrant mala, simili modo peribunt. Sic ergo et nunc de Moab intelligendum est. Interpretatur autem Moab, ex patre : quod accipi potest in bono, et in malo. Electi enim, ex Deo patre sunt, juxta illud Joannis : Qui non ex sanguinibus, etc., sed ex Deo nati sunt; et, Qui natus est ex Deo, non peccat. Reprobi vero ex patre diabolo sunt, sicut apud Joannem ait Salvator Judæis : Vos ex patre diabolo estis. Et in prima sua Canonica ait Joannes : Qui peccat, ex diabolo est. Nunc vero Moab in malo accipitur, scilicet pro iniquis, qui opera diabolica faciunt. Maxi-
Joann. I, 13.
1 Joann. V, 18.
Joann. VIII, 44.
1 Joann. III, 8. me tamen per Moab figurantur superbi, quorum princeps et rex exstat diabolus.
Ait ergo: Onus Moab, id est, punitio atque miseria superborum et impiorum. Quia nocte, id est tempore adversitatis et ultionis, vastata est Ar, id est fortitudo adversariorum Christi et Ecclesiæ. Ar enim interpretatur adversarius. Unde per Ar designatur sapientia hujus mundi, seu prudentia carnis, quæ inimica est Deo, secundum Apostolum; vel omnis scientia se extollens contra fidei simplicitatem. Hoc modo vastatur Ar, dum virtute Christi expugnantur et dejiciuntur hæretici et tyranni, seu alii fidelium æmuli. Quum ergo vastata est Ar, Moab conticuit, id est, impiorum congregatio devicta est, secundum quod Christus loquitur: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur.12 Quia nocte vastatus est murus, id est peccatum, seu boni impedimentum: de quo fertur in Psalmo, In Deo meo transgrediar murum; Moab conticuit: dum enim peccata impiorum vindicantur, respondere non possunt. Potest quoque per murum intelligi argumentatio, eloquentia, omnisque præparatio hæreticorum et persecutorum, quibus se armant contra Ecclesiam. Ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum:3 id est, familia ac ministri iniquorum, qui dominorum suorum imitantur facinora, in sublimibus locis seu pompis lugebunt, et percutientur, in quibus deliciari solebant. Super Nabo et super Medaba Moab ululabit. Nabo interpretatur sessio: per quam designatur delectatio, quies, seu mora in vitiis. Medaba vero interpretatur, de saltu: quo significatur præsumptio seu gloria vana. Moab ergo, id est populus impius, lugebit, saltem post hanc vitam in pœnis æternis, super Nabo et Medaba, id est delectationibus suis illicitis et præsumptionibus. Unde in Sapientia habetur: Videntes turbabuntur timore horribili; præ angustia spiritus dicentes:4 Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non illuxit nobis. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis?5 Et subditur: Talia dixerunt hi qui sunt in inferno.6
In cunctis capitibus ejus calvitium, hoc est, omni gloria et ornamento privabuntur, eruntque ignominia pleni, sicut de quibusdam Dominus loquitur: Dabo eos in vexationem et maledictionem, et in opprobrium;7 et per Ezechielem, Nudabo turpitudinem tuam, et eris ignominia plena.8 In capitibus quoque, id est in cordibus seu intellectibus hæreticorum et omnium perversorum, est calvitium, id est veræ sapientiæ carentia. In malevolam enim animam non introibit sapientia.9 Hinc etiam scriptum est de peccatore in Psalmo: Quoniam quum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Erit ergo in capite ejus calvitium. Et omnis barba radetur, id est, omnis virilitas impiis auferetur, et erunt instabiles, effeminati, et vitiis succumbentes. In triviis ejus, id est triplici concupiscentia, qua itur ad inferos, scilicet in concupiscentia carnis, oculorum, et dæmonis, seu superbiæ vitæ, accincti sunt sacco, id est confusione et tristitia:10 quia pro concupiscentiis suis sempiternam confusionem tristitiamque recipient, sicut in Psalmo scriptum est: Imple facies eorum ignominia;11 erubescant et conturbentur in sæculum sæculi. Et Jeremias in Threnis: Cecidit corona capitis nostri, versus est in luctum chorus noster.12 Jubentur autem homines saccum, id est vestem pœnitentiæ ac luctum, accipere. Unde in Joele: Cubate in sacco, ministri Dei mei.13 Et Job ait: Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.14 Denique dum injusti in sæculo isto tam dire pro suis criminibus affliguntur, ut omnia doloris indicia sibi assumant, tunc in triviis suis accincti sunt sacco. Super tecta ejus, id est in magnis et mirabilibus super se, in quibus ambulant, et in plateis ejus, id est in viis latis ac spatiosis ad mortem ducentibus, omnis ululatus, id est planctus vehementissimus, quia de hoc cruciabuntur, quod in istis viis profecti atque transgressi sunt.1516
Clamabit Hesebon et Eleale; usque Jasa audita est vox eorum. Hesebon interpretatur cogitatio; Eleale, ascensio; Jasa, factum. Est igitur sensus: Cogitatio mala et processio ejus in opus, lugebunt; audietur clamor eorum de hoc, quod usque in factum processerunt. Super hoc expediti Moab ululabunt: illi videlicet, qui prudentes et fortes sunt ut faciant mala, pigri vero, ignari, et debiles ad bona agenda.17
Cor meum ad Moab clamabit, compatiendo errantibus, miseris et afflictis: sicut Apostolus monet, Flere cum flentibus, orare pro impiis. Et iterum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Peccatoribus ergo potius compati, quam crudeliter affici debemus. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem, id est, firmitas sive munitio impiorum destruetur usque ad petulantiam carnis. Segor interpretatur parvula. Vita autem carnalis, vilis et infima est. Per ascensum Luith flens ascendet. Luith interpretatur genæ. Dum autem peccator lacrimis faciem rigat quia peccavit, tunc per ascensum Luith ascendit ad Deum. Si vero lacrimatur non propter odium culpæ, sed propter amaritudinem pœnæ, per ascensum Luith descendit in damnationem. Et aquæ Nemrim desertæ erunt. Per aquam significatur sapientia vel populus. Nemrim vero interpretatur prævaricator, vel pardus. Pardus namque est animal vario colore respersum. Unde in Jeremia dicitur: Si mutare potest pardus varietates suas. Per Nemrim ergo designantur hæretici et indurati, variis erroribus et peccatis deformati: quorum aquæ, id est congregationes atque scientiæ, desertæ erunt a gratia Dei, et ab omni bono separabuntur. Aruit herba, id est, simulata sanctitas horum contabuit, defecit germen, id est, opus eorum reprobum fuit, viror omnis interiit, id est, tota eorum apparentia, omnis fulgor eloquentiæ, et argumentorum sublimitas, seu universa temporalis prosperitas in nihilum est redacta.18 Propter quod in libro Job dicitur: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus.19 Et primo Machabæorum: Gloria peccatoris, vermis et stercus; hodie extollitur, et cras non invenitur.20
Ad torrentem salicum, id est infernum, in quo arbores infructuosæ, id est homines a bonis operibus steriles, demerguntur, et a calore nimio ad aquas nivium gradiuntur, ducent eos diaboli post vitam præsentem. Quoniam circuivit clamor terminum Moab, id est, undique dolore repletus est; usque ad Gallim, id est lascivos et cupidos, ululatus ejus. Gallim quippe interpretatur vitulus, seu tumuli arenarum: quo avaritia designatur. Et usque ad puteum Elim, id est ad corda elatorum, clamor ejus. Elim enim interpretatur fortes, sive arietes. Aquæ Dibon, id est populi impii, repletæ sunt sanguine, id est cruentis operibus, de quibus dicitur: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ.
Ponam super Dibon additamenta. Dibon interpretatur, mœror sufficiens. Dum ergo dolor dolori adjungitur, et præsertim quando post temporalem impœnitentiam, cruciatui qui sufficiens fuisset ad gratiam impetrandam, si pœnituissent, succedit pœna inferni; tunc Dominus ponit super Dibon additamenta. Unde in Jeremia inducitur: Væ mihi misero, quia Dominus addidit dolorem dolori meo; laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.21 His qui fugerint de Moab, leonem, et reliquiis terræ: id est, peccatoribus qui tempore ultionis quærunt evadere, nec pœnitent ex caritate, sed solo timore, et ceteris qui manent in terra Moab, id est in conversatione superbiæ, addam diabolum qui cruciet eos: de quo in prima Petri Canonica habetur: Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit quærens quem devoret.22 Si vero fugerint de Moab, derelinquendo priora peccata, et pœnitentiam perpetrando, ponetur super eos leo de tribu Juda, videlicet Christus, qui diriget eos et gubernabit, donec salventur.
Footnotes
-
Rom. VII, 7. ↩
-
Matth. XV, 13. ↩
-
Ps. XLVIII, 18. ↩
-
Ps. XVII, 30. ↩
-
Sap. V, 2, 3, 6, 8. ↩
-
Sap. v, 14. ↩
-
Jer. xxiv, 9. ↩
-
Ezech. XVI, 37, 39. ↩
-
Sap. I, 4. ↩
-
1 Joann. II, 16. ↩
-
Ps. LXXXII, 17, 18. ↩
-
Thren. V, 16, 15. ↩
-
Joel I, 13. ↩
-
Job XVI, 16. ↩
-
Matth. VII, 13. ↩
-
Ps. CXXX, 1. ↩
-
Job XXIV, 19. ↩
-
Ps. L, 16. ↩
-
Job v, 3. ↩
-
1 Mach. II, 62, 63. ↩
-
Jer. XLV, 3. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
Chapter 29 of 84