Articulus 35
ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : EMITTE AGNUM.
DIXIT autem in præcedenti capitulo Isaias, Cor meum ad Moab clamabit, videlicet per compassionem internam;1 nunc tangitur ratio hujus compassionis, simul-que consolatio ipsius Moab, eo quod nasciturus fuerat Christus de Ruth Moabitide. Quoniam ergo Propheta prævidit Christum de populo Moab generandum, idcirco eorum afflictioni compassus est. Dicturus quoque, quod Christus nasceretur de Moab, ab oratione incepit, quoniam adventum Christi ardentissime concupivit.
Emitte Agnum, Domine : id est, o Pater æterne, mitte Christum per incarnationem, qui est Agnus tollens peccata mundi, immaculatus et innocens, quem præfiguravit agnus in lege paschalis; dominatorem terræ, id est principem hominum. Ipse enim ait : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.2 Et Joannis tertio : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. De petra deserti, id est de Ruth Moabitide, secundum aliquos, quæ propter constantiam illam immobilem qua socrui suæ adhæsit, petra vocatur. Alii dicunt, quod petra deserti sit nomen loci de quo oriunda fuerat Ruth : quæ viduata primo suo marito, conjuncta est Booz, genuitque de Booz Obed, qui genuit Jesse, de quo natus est David, ex cujus semine natus est Christus : qui non solum Joannis primo, sed et Jeremiæ undecimo dicitur agnus, quemadmodum scriptum est : Ego quasi agnus innocens, qui portatur ad victimam.3 Et in prima Petri : Redempti estis pretioso sanguine quasi agni immaculati et incontaminati Christi.4 Ad montem filiæ Sion, id est ad templum Jerusalem constructum in monte Sion, in quo Christum Virgo Mater obtulit in die purificationis, ut dicitur in Luca. Quod per Aggæum manifeste prædictum est : Veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus. Magna erit gloria domus hujus novissimæ magis quam primæ.5 Loquitur autem Aggæus de secundo templo, a Zorobabel ædificato : cujus gloria major fuit, quam gloria primi templi, a Salomone constructi, per hoc quod Christus ipsum propria dignatus est illustrare præsentia, sicut in Psalmo cantatur : Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.6 Potest quoque per montem filiæ Sion intelligi ipsa Ecclesia, ad quam salvandam missum se asserit Christus :7 Filius, inquiens, hominis non venit animas perdere, sed salvare.8 Et in prima Joannis Canonica dicitur :9 Pater misit Filium suum salvatorem mundi.
Et erit, id est, continget quod subditur : Sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. Redit Propheta ad describendum onus Moab, quod præcedenti capitulo cœperat;10 et est sensus : Sicut avis territa viso insecutore fugit, et sicut pulli de nido suæ quietis avolant, dum se capiendos conspiciunt; sic filiæ, id est populi seu villæ, ac urbes terræ Moab, fugient per viam Arnon, qui est flumen in finibus Moabitarum;1112 estque Arnon terminus Moabitarum et Amorrhæorum, per quem Moabitæ fugerunt a facie Assyriorum et Chaldæorum.
Consequenter consulit Isaias Moabitis, quid facere debeant, imminente tanto periculo. Ini consilium, id est, fac inquisitionem cum consiliariis tuis; coge consilium, id est, prudentes et consules terræ tuæ compelle pro habendo consilio conve-1314 nire. Proponit autem eis Isaias consilium, per quod a prædictis hostibus meruissent salvari, si illud fecissent. Pone quasi noctem umbram tuam in meridie, id est, clara luce seu die claude et absconde loca in quibus abscondi solent fugientes, ac si omnino nox esset, et noli manifestare absconsos; absconde fugientes in latibulis tuis; et vagos, id est a propria terra exsules, apud te latitantes, ne prodas. De quibus autem fugitivis ista dicantur, subdit Propheta, loquens in Dei persona: Habitabunt apud te profugi mei, id est Judæi, quorum multi fugerunt ad terram Moab, Judææ vicinam, vastante Sennacherib rege Assyriorum Judæam, ut dicitur quarto Regum. Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: id est, o plebs Moabitica, absconde apud te profugos meos, ne a vastatore suo Sennacherib inveniantur; et ne præ timore Assyriorum hoc omittas. Finitus est enim pulvis, id est, cito interficietur Assyriorum exercitus: qui dictus est pulvis propter suam multitudinem, vel quia eorum corpora, angelo percutiente, sunt redacta in cinerem. Consummatus est miser, id est, Sennacherib cito a filiis suis exstinguetur; defecit in morte qui conculcabat terram, id est prædictus rex, qui sibi regna et terras subjecit, habitatoribus multis occisis.
Rursus redit Propheta ad describendum Christi mysterium, de quo in principio hujus capituli dixit: Emitte Agnum, Domine. Regiam itaque Christi dignitatem, atque judiciariam potestatem ipsius describens, subdit: Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. Non est hoc aliud, nisi quod superius nono capitulo de Christo dictum atque expositum est: Super solium David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia. Illic ergo plena requiratur intelligentia: nunc vero breviter est stringendum. Et præparabitur in misericordia solium: id est, judiciaria sedes Christi, qua vel nunc sedet in Ecclesia triumphanti ad dexteram Patris, vel in primo suo adventu sedebat in Ecclesia militanti, inter homines clementer disponetur, ita quod Christus misericorditer aget: nunc enim usque ad diem judicii, ineffabilis nobis ab eo misericordia exhibetur. Unde Pharisæis loquens: Discite, inquit, quid sit, Misericordiam volui, et non sacrificium. Et sedebit super illud in veritate, id est, Christus in throno regni sui quiescet, in tabernaculo David, id est in Ecclesia, spiritualiter dominando in cordibus electorum, in veritate doctrinæ, vitæ, atque virtutum omnia faciens; judicans judicio discretionis et remunerationis, et quærens judicium, id est, verum a nobis judicium exigens, scilicet ut judicemus nos ipsos atque subjectos; et velociter reddens quod justum est, scilicet statim post exitum animæ a corpore; vel in die judicii: tunc namque singulis tribuet quod merentur, quemadmodum in Apocalypsi protestatur, Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua. Judæi omni cæcitate obvoluti, exponunt istud de Ezechia rege Juda.
Præterea, quoniam Moabitæ profugos Domini non absconderunt, neque Isaiæ consilio acquieverunt; ideo redit Propheta, ut et mala pœnæ et culpæ Moabitarum denuntiet. Audivimus superbiam Moab, id est populi Moabitici; superbus est valde, quia Deo rebellis. Superbia ejus, et arrogantia, id est præsumptio ejus, et indignatio ejus, plus quam fortitudo ejus. Putat enim se aliquid esse, multa posse, ceteris eminere, sicut moris est animosis, quum tamen ita non sit. Hæc eadem etiam, quantum ad verba, sic in Jeremia habentur, ubi inter cetera scriptum est: Sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis illius ego scio, ait Dominus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat, conata sit facere.
Idcirco ululabit Moab ad Moab, id est,
IV Reg. xviii, 13.
Is. IX, 7.
Matth. IX, 13.
Apoc. XXV, 12.
Jer. XLVIII, 29, 30. communem suam miseriam mutuo deplorabunt, et unus ad alium dolorose respiciet; universus ululabit, id est, omnes vehementer lugebunt tempore vastitatis suæ ab Assyriis atque Chaldæis. His qui lætantur super muros cocti lateris, id est Moabitis exsultantibus de fortitudine murorum suorum, ex coctis lapidibus compactorum, loquimini plagas suas, id est, dicite pœnas eis futuras populo Moabitarum. Quoniam suburbana Hesebon, id est civitatis sic dictæ, quæ erat in regno Moab præclara, deserta sunt, habitatoribus ejus captis et occisis, seu effugatis; et vinea Sabama, id est loci hujus, erit deserta. Domini gentium, id est rex Assyriorum et postmodum rex Babylonis, exciderunt flagella ejus, id est palmites sive propagines, vel potius populum ejus, videlicet Moab. Usque ad Jazer civitatem pervenerunt Moabitæ fugientes; erraverunt in deserto præ nimia perturbatione atque formidine velut amentes effecti, vel propter tenebras noctis, quam fugitivi interdum plus amant quam diem; propagines ejus relictæ sunt, id est, populus Moab divino auxilio destitutus est propter sua peccata; transierunt mare, id est, in captivitatem Babyloniæ ducti sunt per flumen Euphraten, quod propter suam magnitudinem mare vocatur.
Super hoc plorabo in fletu Jazer et vineam Sabama, id est, harum civitatum vastitatem ex corde deflebo; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, id est, copiosas lacrimas fundam propter afflictionem, o habitatores urbium istarum; quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit, id est, adversarii tui te conculcantes, o tu Moab, hortati sunt se invicem ad diripiendum et devorandum fructus terræ tuæ. Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo. Carmelus est mons fructuosus et optimus, in quo oravit Elias. Per hoc ergo quod ait Propheta, gaudium esse auferendum de Carmelo, id est quod homines habere solebant de fertilitate Carmeli, insinuat quod de omnibus locis Moab quondam fertilibus exsultatio auferetur, tota terra remanente ad tempus inculta.15 Aliqui dicunt Carmelum situm in terra Moab. Et in vineis non exsultabit neque jubilabit, id est, populus Moab uvas non colliget, neque de fructu vinearum suarum lætabitur. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat, scilicet homo seu populus Moab. Vineæ enim ab hostibus capientur, consumentur, seu destruentur. Vocem calcantium abstuli, id est, Moabitis non concessi cum voce jucunditatis vinum de uvis exprimere.
Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit. Interdum accipitur venter pro mente, sicut in Psalmo:16 Ex utero ante Luciferum genui te; et Salomon in Proverbiis: Fili mi, inclina aurem tuam, et audi verba sapientium;17 appone autem cor ad doctrinam meam, quæ pulchra tibi erit, quum in ventre tuo servaveris eam. Est igitur sensus: Venter meus, id est cor meum, seu mens, quasi cithara ad Moab sonabit, id est, vocem lamentationis evidenter et alte formabit propter angustias Moab. Et ne quis putaret hunc sonitum esse lætitiæ potius quam mœroris, quoniam dixit, Quasi cithara, et quoniam Moab adversarius erat Israeli, ostendit se intime condolere, subdendo: et viscera mea ad murum cocti lateris, id est, interiora mea compatientur habitantibus intra muros factos ex coctis lateribus. Compatitur autem eis Isaias propter causam prædictam, vel propter nimiam calamitatem eorum. Et simili modo Jeremias loquitur:18 Super Moab ejulabo, et super Moab universam clamabo. Posset autem et venter nunc accipi pro parte corporis, quoniam affectiones animæ redundant in corpus.
Et erit: Quum apparuerit vanum et impotens, quod laboravit Moab super excelsis suis, id est studium, quo se nitebatur populus Moab defendere fortitudine murorum et turrium ac bellatorum suorum; ingredietur ad sancta sua, id est, ad deos suos et templa, seu loca alia idolorum confugiet, ut obsecret idola pro sui liberatione; et non valebit ab hostibus erui adjutorio idolorum suorum, quæ neminem valent adjuvare, juxta illud Deuteronomii: Et dicent, Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam?19 Surgant et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.
Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab, id est de punitione Moabitarum, ex tunc, id est a tempore quo mihi prædictum onus Moab revelare incepit; vel, Ex tunc, id est a principio mundi, quo vel angelis sanctis, vel hominibus revelavit quæ erant Moab ventura; vel, Ex tunc, quo cœpit per Moysen loqui de futuris Moabitarum miseriis. Et nunc locutus est Dominus per me, dicens: In tribus annis, id est infra tres annos, qui erunt quasi anni mercenarii, quia tam affectuose desiderabitur finis eorum, sicut a laborantibus pro mercede appetitur finis temporis, in quo pro mercede laborant, quatenus præmium concupitum accipiant; auferetur gloria Moab super omni populo multo, id est gaudium, decor et fortitudo Moabitarum, quæ habuerunt de multitudine sui exercitus; et relinquetur in eo sicut racemus parvus et modicus, nequaquam multus: id est, populus Moab non totaliter evelletur aut occidetur; sed parvus in eo populus relinquetur superstes, quo genus Moabitarum reparetur. Secundum Hieronymum, prophetia hæc contra Moab dirigitur sub Ezechia. Unde tres anni de quibus hic agitur, computandi essent a morte Achaz. Sed hoc reprobant quidam, quia (ut dicunt) regnum Israel destructum erat ante destructionem Moabitarum: et tamen regnum Israel destructum est sexto anno Ezechiæ, qui erat sextus annus a morte Achaz:20 ergo Moabitæ ad minus permanserunt usque ad sextum annum Ezechiæ. Sed ad hoc dici posset, quod quamvis totalis destructio regni Israel facta sit sexto anno Ezechiæ, aliquæ tamen destructiones particulares graves et magnæ, præcesserunt illam, præcipue quæ facta est tempore Phacee per Theglathphalasar regem Assyriorum, ut dicitur quarto Regum.21 Potest autem et aliter dici, prout tangit Hieronymus, scilicet quod ista intelligantur de punitione Moabitarum a Babyloniis, quæ facta est post transitum trium annorum a destructione regni Juda a Chaldæis.
Footnotes
-
Is. xv, 5. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Jer. XI, 19. ↩
-
1 Petr. 1, 18, 19. ↩
-
Agg. II, 8, 10. ↩
-
Ps. XLVII, 10. ↩
-
Joann. 1, 29. ↩
-
Luc. IX, 56. ↩
-
1 Joann. IV, 14. ↩
-
Joann. III, 35. ↩
-
Joann. 1, 29. ↩
-
Ruth 1, 5; IV, 13, 21, 22. ↩
-
concilium ↩
-
Luc. II, 27. ↩
-
III Reg. xviii, 42. ↩
-
Ps. cix, 3. ↩
-
Prov. xxii, 17, 18. ↩
-
Jer. xlviii, 31. ↩
-
Deut. xxxii, 37, 38. ↩
-
IV Reg. xviii, 10, 11. ↩
-
IV Reg. xv, 29. ↩
Chapter 30 of 84