Articulus 36
EXPLANATIO MYSTICA HUJUS CAPITULI SEXTIDECIMI.
EMITTE Agnum, Domine, dominatorem terræ. Agnus iste, est increata Dei Sapientia, veraciter incarnata: quæ quotidie spiritualiter mittitur, invisibiliterque infunditur cordibus devotorum, juxta illud: Mitte illam de cœlis sanctis tuis, ut mecum sit, et mecum laboret;1 et rursus, Da mihi, Domine, sedium tuarum adsistricem sapientiam.2 De petra deserti. Hæc petra intelligi potest virgo Maria, cujus meritis et precibus Christus Dei sapientia nos illustrat ac visitat. Virgo etenim benedicta est petra, id est stabilimentum atque refugium miseris hujus mundi, qui vocatur desertum, quia derelictus, vitiis plenus, et virtutibus vacuus. Unde Joannes ait:3 Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo.4 Vel, De petra deserti, id est de firmamento cœli, quod deseruerunt apostatæ angeli, de quibus scriptum est:5 Qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium. In parabola quoque Evangelii, cœlum nominatur desertum, dum ait Salvator:6 Quis sua studia esse inania, redibunt ad sanctam Ecclesiam, ut pro venia obsecrent; et non valebunt, id est, sine Dei auxilio non poterunt reformari, aut statim perfecte sanari. In tribus annis, id est tempore contritionis, confessionis et satisfactionis, quæ sunt quasi anni mercenarii, quia in eo laboramus pro acquirendo pane cœlesti, dicentes cum filio prodigo: Pater, pecavi in cœlum et coram te; jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis;7 auferetur gloria Moab super omni populo multo, id est, hæretici ac seductores, ac principes impii, de sua vana gloriatione pœnitebunt, qui lætabantur de hoc, quod multos habuerunt subjectos, fautores sive discipulos. Potest quippe per ista designari, quod istorum gloria velociter transit, et nisi pœniteant, omnes simul damnentur, quemadmodum scriptum est: Laus impiorum brevis;8 itemque in Psalmo: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani;9 et transivi, et ecce non erat.
Footnotes
Chapter 31 of 84