Articulus 37
EXPLANATIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : ONUS DAMASCI.
CONSEQUENTER describit Propheta punitionem Syrorum, eo quod pene semper adjutorium impendebant regibus Israel malis atque idololatris, contra regnum Juda. Itaque ait: Onus Damasci, id est, gravamen seu pœna urbis sic dictæ, quæ erat civitas regia, et in omni Syria habens principatum. Ecce Damascus desinet esse civitas, id est, non jugiter, sed ad tempus destruetur: nam sicut subjungitur, et erit sicut acervus lapidum in ruina, id est, in tantum destruetur, ut solum remaneant atque appareant ruinæ pristinæ civitatis. Derelictæ civitates Aroer, id est urbes subjectæ Damasco, sitæ in loco qui dicitur Aroer, ab habitatoribus suis desertæ, in tantum vastabuntur, quod gregibus erunt, id est, pabulum præbebunt pecoribus: ita quod gramina crescent, ubi antea homines habitabant; et requiescent ibi greges secure, quoniam subditur: et non erit qui exterreat: homines enim urbium harum erunt ablati per mortem, captivitatem, aut fugam.
Denique Jeremias de destructione Damasci sic ait: Dissoluta est Damascus, versa est in fugam, tremor apprehendit eam;1 et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit mœnia Benadad. Sed advertendum, quod Jeremias loquitur de punitione Damasci tempore suo ei imminente a rege Babylonis Nabuchodonosor et Chaldæis; Isaias vero vaticinatur de pressura Damasci quæ ei imminebat tempore suo a rege Assyriorum.2 Legitur enim quarto Regum, quod Theglathphalasar rex Assyriorum cepit Damascum, et Rasin regem ejus occidit. Sed quia secundum prædicta, Isaias ista locutus est post mortem Achaz, Ezechia regnante, et Theglathphalasar cepit Damascum tempore Achaz, non videtur Isaias jam loqui de vastatione facta a Theglathphalasar, sed ab aliquo ejus successore, qui etiam urbem Damascenam destruxit; sed postmodum reædificata est.
Et cessabit adjutorium Syrorum ab Ephraim, id est a regno Israel, seu populo decem tribuum, quia post Damasci et urbium ejus destructionem, non sunt auxiliati Syri regibus Israel contra Judam; et regnum a Damasco cessabit, saltem ad tempus, quousque reparetur. Et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. Per gloriam filiorum Israel, intelligit Propheta ironice confusionem ignominiamque eorum, ut sit sensus : Quemadmodum populus Israel a rege Assyriorum vastabitur, sic et populus Syriæ. Utrumque enim regnum rex Assyriorum sibi subjecit, vel idem numero, vel unus post alium.
Et erit in die illa, id est tempore illo : attenuabitur gloria Jacob, id est regia dignitas decem tribuum, vel gloriatio qua de adjutorio Syriæ lætabantur; et pinguedo carnis ejus marcescet, id est, temporalium rerum abundantia, seu corporis delicata nutritio, et crassitudo tolletur a populo Israel : quando videlicet ab Assyriis sunt obsessi et capti. Simili modo de pinguedine horum loquitur Amos :3 Audite, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ. Et erit sicut congregans in messe quod restiterit : id est, populus Damasci et Syriæ, vel (ut alii volunt) populus Israel, non penitus conteretur, nec omnes de terra tollentur; sed pro terra colenda pauci remanebunt in ea, quemadmodum in agro tempore messis paucæ remanent spicæ; et brachium ejus, videlicet populi hujus, spicas leget, id est, colliget præ paupertate post suam vastationem, vel præ paucitate similis erit colligentibus spicas. Ideo subditur : Et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim. Est autem Raphaim, vallis spatiosa et fertilis in Judæa, ubi (ut legitur secundo Regum) convenerunt Philistiim ad pugnandum contra David. Et relinquetur in eo quasi racemus, id est, modica pars hominum in populo isto manebit evadens hostium manus;4 et sicut excussio oleæ, id est fructus olivæ, duarum aut trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque : in cacuminibus ejus, fructus ejus : dicit Dominus Deus Israel. Sensus idem est cum prædictis, videlicet quod in regno Syriæ seu Israel paucissimi remanebunt residui : qui præ paucitate comparantur oleo quod exprimitur ex duabus vel tribus olivis in summitate rami arboris altæ pendentibus. In cacumine siquidem arboris pendet fructus ejus.
In die illa, videlicet Damasco destructa, et decem tribubus pro majori parte captis, inclinabitur homo qui remanserit in terra Israel, ceteris a rege Assyriorum translatis, ad factorem, id est Deum creatorem suum : de quo in Deuteronomio habetur : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?56 Et oculi ejus interiores ad Sanctum Israel, id est Deum sanctificatorem Israelis, respicient, Christum adorando et contemplando : quemadmodum fertur in Psalmo, Oculi mei semper ad Dominum.7 Quum enim, ut quarto Regum recolitur, captæ fuissent decem tribus, rex religiosissimus Ezechias nuntios misit cum epistolis ad eos qui remanserunt de populo Israel, quatenus reverterentur ad Deum patrum suorum :89 et quidam eorum ita fecerunt, idololatriam relinquentes. Ideo subditur : Et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus, et quæ operati sunt digiti ejus, id est ad altaria sacrilega quæ erant in Bethel et Dan :10 ubi et vituli aurei colebantur, quos fecit Jeroboam. Venerunt enim in Jerusalem ad altare templi Domini, atque cum Ezechia Pascha celebraverunt, prout secundo libro Paralipomenon legitur.11 Non respiciet per approbationem lucos et delubra, id est loca, templa, seu ædes, in quibus cetera idolorum portenta, videlicet Baalim et Astaroth, coluerunt.
In die illa, id est tempore vastitatis nunc dictæ, erunt civitates fortitudinis ejus, id est urbes munitæ decem tribuum, derelictæ, habitatoribus effugatis, occisis, seu captis, sicut aratra et segetes, quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israel, id est, sicut Amorrhæi, et ceteri habitantes in terra Chanaan, dereliquerunt in campis acervos frugum et aratra, præ timore fugientes, ingredientibus filiis Israel, qui ex Ægypto venerant, in terram promissionis : in tantum enim timebant ex ingressu Israel in terram eorum, ut non nisi se ipsos salvare quæsierint. Unde Rahab dixit Josue : Irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ;12 nec re-
Lacuna: pp. 462–463 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. de universis tyrannis, paganis, hæreticis, et Judæis, sanctam Ecclesiam persequentibus, intelligi congruit. De quorum exercitu subditur: et increpabit eum, id est, Christus eos condemnabit, et fugiet procul, sed non effugiet; et rapietur sicut pulvis montium, id est, de loco suo pelletur, et in miserias sempiternas mittetur, sicut in libro Job inducitur: Vidi impios Deo flante perisse.13 Quidam exponunt ista de diabolo, de quo ait Salvator: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.14
Footnotes
Chapter 32 of 84