Articulus 38
EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI: VÆ TERRÆ CYMBALO ALARUM.
PRECEDENTI capitulo denuntiavit Propheta Damasci et Syriæ vastitatem, eo quod fuerit regno Israel causa atque occasio vanæ fiduciæ, ita ut magis sperarent de auxilio Damasci, quam Dei. Jam in præsenti capitulo incipit Ægyptiorum punitionem describere, eo quod fuerint regno Juda causa spei fallacis. Frequenter enim regnum Juda innitebatur auxilio Pharaonis et Ægyptiorum: quorum etiam suggestione seu occasione Sedecias rex Juda rupit pactum, rebellare præsumens regi Babylonis.
Væ terræ cymbalo alarum, id est Ægypto, quæ est trans flumen Æthiopiæ, id est, sita ultra Nilum, qui ab Æthiopia fluit in Ægyptum, dividitque ab Ægypto terram Æthiopum.123 Væ, hoc loco significat idem quod onus. Dicitur autem Ægyptus cymbalum alarum, quoniam pulchram fecerat promissionem regno Juda, quod sub alis suis ipsum defenderet.4 Quæ, populus Ægypti, mittit in mare quo ab Ægypto versus Judæam navigatur, legatos in vasis papyri super aquas, id est nuntios cum epistolis papyreis, vel in navibus ad modum papyri planatis, ad regem et populum Juda, dicens suis legatis:
Ite, angeli, id est nuntii, veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, id est populum Judæorum multis impugnationibus dilaniatum et conquassatum. Erat enim ab Assyriis, Chaldæis, Syris, Philistæis, multisque aliis impugnatus. Ad populum terribilem, post quem non est alius. Hoc dupliciter accipi potest. Primo, quod populus Judæorum vocatur terribilis, quoniam olim quando Deo servivit, præ cunctis gentibus erat horribilis: eo quod Deus omnipotens esset adjutor et Deus eorum, propter quod nemo valuit eis resistere, sicut Moyses prophetavit. Propter quod in Deuteronomio habetur: Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest Dominus Deus noster cunctis obsecrationibus nostris.5 Et Salomon ait: Quis alius sicut populus tuus Israel? Secundo, quod populus Judæorum terribilis dicitur, quia tantis miseriis plenus, quod omnibus ipsum spectantibus timorem horroremque incutit: post quem non est alius miserabilior ipso. Unde libro primo Machabæorum habetur: Secundum gloriam ejus, sic et ignominia ejus; et, Quæ gens non hereditavit terram ejus? Ad gentem exspectantem auxilium vel a Deo, vel ab Ægypto, et conculcatam ab hostibus, cujus diripuerunt flumina terram ejus, hoc est, cujus terram adversarii principes vastaverunt. De talibus namque fluminibus fertur in Psalmo: Elevaverunt flumina fluctus suos a vocibus aquarum multarum.6 Et de rege atque exercitu Babylonis scriptum est: Ecce aquæ ascendent ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans.7 Quod autem per gentem hanc con- vulsam intelligantur Judæi, patet ex eo quod subditur: ad montem nominis Domini exercituum, scilicet montem Sion, id est urbem Jerusalem, in cujus monte, qui dictus est Sion, erat templum divino cultui dedicatum.
Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra. Per hoc designantur Ægyptii, qui propter suam multitudinem, orbis dicuntur, sicut superius Babylon dicta est orbis;8 vel gentes universæ, in circuitu Ægypti morantes. Quibus nunc dicitur: quum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, id est, quum vexilla bellica regis Babylonis fuerint in sublime erecta ad veniendum contra Ægyptum, videbitis hanc ipsam elevationem vexilli, et verum esse quod Deus prædixit. Vel per signum in montibus elevatum, intelligi potest visio prophetica publicata. Et clangorem tubæ audietis, id est sonitum tubarum, in quibus se hortabuntur adversarii vestri ad pugnandum adversum vos.
Quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo: id est, interim, quoadusque hæc impleantur, in cœlo (quod sedes mea est) quiescam, dimittendo Ægyptios secundum desideria cordis eorum, et opera eorum inspiciam, quatenus justas pœnas infligam.910 Considerabo autem, sicut meridiana lux clara est, id est tam certo et infallibiliter, quod nihil intuitum meum effugiet; et ut lux solis in meridie cuncta splendidius radiosiusque illustrat, sic mea cognitio super omnia expandetur. Unde in Ecclesiastico dicitur:11 Oculi Domini multo lucidiores super solem, circumspicientes omnem terram.12 Quiescam quoque et sicut nubes roris in die messis: id est, quemadmodum rorida nubes in calore messis metentem refrigerat, sic refrigerabo sperantes in me. Vel dicitur specialiter, quantum ad Chaldæos, qui cum rege suo Nabuchodonosor, ex divina ordinatione venerunt contra Ægyptum: quos Deus refrigeravit, dando eis celerem de Ægypto triumphum. Huic simile est, quod libro secundo
A Regum ait David: Spiritus Domini locutus est per me, Deus mihi locutus est, Dominator hominum: sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.13
Ante messem enim totus effloruit: id est, populus Ægypti omnino dejectus est, antequam ad debitam ætatem seu perfectionem pertingeret; et immatura perfectio germinavit: id est, sicut segetes ante tempus congruum erumpentes, faciliter pereunt, sic Ægyptii cito delendi sunt. Et præcidentur ramusculi ejus falcibus: id est, filii eorum gladiis occidentur, quemadmodum rami falcibus amputantur; et quæ derelicta fuerint, abscindentur: hoc est, residui Ægyptiorum, quos non occiderunt Assyrii, a Babyloniis interficientur. Excutientur a vita, et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ: id est, cadavera eorum erunt in escam bestiis atque volucribus; et æstate perpetua, id est toto tempore æstivali, erunt super eum volucres, id est, cadavera eorum ab avibus vorabuntur. Et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt, id est, tempore hiemali morticina eorum, quæ insepulta manserunt, manducabunt. De punitione autem Ægypti, a Jeremia et Ezechiele clarissime prophetatum invenitur.1415
In tempore illo, videlicet percussis Ægyptiis, deferetur munus, id est oblatio, Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus, id est a populo Judæorum, de quo in principio hujus capituli, omnia verba hæc dicta atque exposita sunt; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion. Hoc temporibus Esdræ, Nehemiæ, Zorobabel, Aggæi, et Zachariæ impletum est, quando (ut Esdræ primo recolitur) Cyrus rex Persarum dedit Judæis licentiam redeundi in Judæam, reparandique templum, mittens cum eis vasa templi quæ Nabuchodonosor abstulit.16
Expositio moralis.
PORRO, moraliter per terram cymbalum alarum, quæ est trans flumen Æthiopiæ, intelliguntur hæretici adulatores, et omnes fraudulenti doctores. Hi enim sunt terra, id est terreni, de quibus Jeremias loquitur Domino: Recedentes a te, in terra scribentur. Sunt etiam cymbalum, quoniam dulcem atque inanem sonum emittunt adulando, carnalia dogmata proponendo, et humanæ rationi consona edocendo. Denique, propter veræ caritatis carentiam sunt cymbalum tale, de quo ad Corinthios ait Apostolus: Si caritatem non habeam, factus sum sicut æs sonans, aut cymbalum tinniens.17 Sunt autem et alia cymbala bona, sancta, ac rationabilia: de quibus in Psalmo, Laudate eum in cymbalis bene sonantibus. Hæc sunt quorum vita consonat voci, qui corde, ore et opere Dominum ex vera caritate collaudant. Sunt quoque prædicti, iniqui scilicet, cymbala alarum, quia sub sua disciplina et cura recipiunt alios, asseruntque se posse defendere confugientes ad se. Sunt vero trans flumen Æthiopiæ, quia per suam malitiam frequenter superant, deterioresque sunt philosophis et paganis. Multi quippe hæreticorum, videlicet Marciani, Marcionistæ et Manichæi, plus erraverunt quam gentiles philosophi.18 Hi mittunt per mare legatos in vasis papyri, id est, discipulos suos undique spargunt, ut ceteros suis erroribus implicent super aquas sapientiæ sæcularis. Dicunt autem suis legatis:
Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, id est ad miseros, vagos, in fide instabiles, in opere mobiles, nondum in ecclesiastica perfectione atque scientia radicatos. Tales enim ab hæreticis, adulationibus atque pestiferis persuasionibus decipiuntur.19 Ad populum terribilem, post quem non est alius. Nihil equidem horribilius plebe hæretica, quæ Deum blasphemiis inhonorat; nec aliquid miserabilius eis est. Cujus diripuerunt flumina, id est hæresiarchæ et principes impii, terram, id est Ecclesiam ejus: dissipant enim spiritualem collectionem ejus in Christo, et terram viventium seu regnum cœlorum tollunt ab ea, pertrahentes secum ad inferos universos sibi consentientes. Mittunt itaque suos legatos ad montem Domini exercituum, montem Sion, id est Ecclesiam, cujus filios nituntur inficere.
Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, quum elevatum fuerit signum in montibus, id est, hæreticorum et perversorum superbia, se in altum contra fidei atque justitiæ veritatem erexerit, videbitis horum insolentiam. Ad omnes enim plagas terræ derivata sunt dogmata hæreticorum, et ubique superseminatur in agro Dei zizania. Et clangorem tubæ, id est loquacitatem istorum, audietis: quæ propter humanam, vel potius diabolicam facundiam comparata est tubæ.
Hœc dicit Dominus: Quiescam, et considerabo in loco meo, hoc est, ad tempus permittam istos perversos regnare, et servorum meorum constantiam intuebor; et sicut meridiana lux, illuminabo electos, et sicut nubes roris, consolabor afflictos: quemadmodum ad Corinthios Paulus testatur, Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.20 Et Christus apud Matthæum: Venite (inquit) ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.2122 Ante messem totus effloruit, etc. Per hæc datur intelligi, quod omnis congregatio reproborum istorum velociter evanescit, tollitur, atque in ignem gehennæ projicitur, prout apud Joannem Salvator ait: Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.23 Et relinquentur avibus montium, id est dæmonibus superbiæ, et bestiis terræ, id est dæmonibus luxuriæ. De quibus utique bestiis scriptum est: Ne tradas, Domine, bestiis animam confitentem tibi; et alibi, Volucres cœli comederunt illud.24 Et æstate perpetua erunt super eum, et super illum hiemabunt: hoc est, dæmones æternaliter populum tam iniquum torquebunt in calore ignis inferni, atque in frigore aquarum nivearum ipsius, ducendo eum de uno tormento ad aliud.
Postremo quod subditur, In tempore illo deferetur munus Domino a populo di- vulso et dilacerato: intelligendum est de his qui post varios errores et vitia pœnitent, et Christo sese offerunt, perseverantes de cetero in fide catholica, sanctaque vita.
Footnotes
-
II Par. XXXVI, 13; ↩
-
Ezech. XVII, 15. ↩
-
* David I *Par.* XVII, 21. ↩
-
I *Mach.* I, 42; II, 10. ↩
-
Deut. IV, 7. ↩
-
Ps. XCII, 3, 4. ↩
-
Jer. XLVII, 2. ↩
-
Is. xiii, 11. ↩
-
Ps. LXXX, 13. ↩
-
Ps. LXVI, 1. ↩
-
Eccl. xxiii, 28. ↩
-
Eccli. xxiii, 28. ↩
-
II Reg. xxiii, 2-4. ↩
-
Jer. XLVI. ↩
-
Ezech. XXIX-XXXII. ↩
-
I Esdr. I. ↩
-
1 Cor. xiii, 1. ↩
-
Jer. xvii, 13. ↩
-
Ps. cl, 5. ↩
-
II Cor. 1, 5. ↩
-
Matth. xi, 28. ↩
-
Ps. lxxxiii, 19. ↩
-
Joann. xv, 6. ↩
-
Luc. viii, 5. ↩
Chapter 33 of 84