Articulus 39
EXPOSITIO CAPITULI NONIDECIMI : ONUS ÆGYPTI.
TRIPLICEM fuisse Ægyptiorum debellationem seu vastitatem, testantur historiæ: quarum prima illata est ab Assyriis, secunda a Chaldæis, tertia a Romanis. De vastitate autem secunda, præcedens capitulum communiter explanatur; præsens vero capitulum, a diversis diversimode satis exponitur. Verumtamen, toto capitulo diligenter inspecto, convenientius reor ut de tribulatione Ægyptiorum a Romanis facta, intelligatur: quam expositionem Hieronymus breviter tangit, sicut et alias quasdam, quarum nullam specialiter comprobat. Quædam enim in isto capitulo scripta, frequenter accidisse leguntur Ægyptiis. Sed ut ordo historiæ conservetur, et omnia quantum fieri potest, in unam rationem concurrant, ipsaque littera sibi ostendatur connexa, verius arbitror ut exponatur, sicut jam tactum est, pro tempore Christi ac Romanorum.
Ait ergo: Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, id est, corpus humanum assumet: quod dicitur nubes, quia a lumine Solis justitiæ, scilicet Christi, copiosissime irradiatum, et jugiter cœlestibus actionibus occupatum, atque divina virtute formatum. Dicitur quoque nubes levis, hoc est velox et agilis ad obediendum in omni motu et actu Verbo Dei, cui erat unitum, et quia non erat alicujus peccati onere prægravatum. Et ingredietur Ægyptum: quemadmodum angelus ait ad Joseph: Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Ægyptum: futurum est enim, ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.1 Iste nempe est puer, de cujus nominibus dictum est supra:2 Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, etc. Sed quæri potest, cur non potius dicitur, Ecce Dominus descendet super nubem levem, si intelligendum est de assumptione corporis humani. Et respondendum, quod corpus Christi est quasi templum atque vehiculum suæ divinitatis. Propter quod ait in
Joanne: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.3 Paulus quoque ad Corinthios, omnibus nobis ait: Portate, inquit, Deum in corpore vestro.4 Certum est autem, quod Dominus super templum suum vehiculumque ascendit. Et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus, id est, idola Ægyptiorum corruent propter Christi præsentiam, quam ferre non poterunt: sicut nec Dagon idolum Philistinorum ferre quivit præsentiam arcæ.5 Fertur enim in Historia scholastica, quod Christo ingrediente in Ægyptum simulacra ejus in terram collapsa sunt, in figuram quod ubique idololatria Christi virtute destruetur. In Jeremia quoque scribitur de ruina idolorum Ægypti, quæ a Chaldæis facta cognoscitur.6 Et cor Ægypti tabescet in medio ejus: hoc est, corda Ægyptiorum præ admiratione seu timore stupebunt atque deficient, vel quia idola sua corruisse viderunt, vel quia Romanis resistere non valebant.
Et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, et regnum adversus regnum. Ista completa sunt tempore Octaviani, sub quo natus est Christus. Antonius namque collega Octaviani imperatoris, socius ejus in regno, habensque sororem ejus in conjugem, quum captus esset amore Cleopatræ reginæ Ægypti, sororem Octaviani dimisit, atque Cleopatram duxit, et Octaviano rebellavit. Propter quod Octavianus cum Romanorum exercitu Ægyptum ingressus est: quo veniente, facta est Ægyptiorum gravis dissensio, quibusdam eorum adhærentibus Octaviano, aliis autem Antonio. Sicque quando bellum inter hos principes commissum est, concurrerunt Ægyptii qui erant cum Octaviano [contra illos qui erant cum Antonio], et pugnavit propinquus contra propinquum, amicus quoque contra eum qui paulo ante amicus suus exstiterat; tuncque pugnavit regnum Ægypti contra Romanum imperium. Vel quod dicitur, Regnum adversus regnum, intelligendum est de partialibus quibusdam provinciis ad Ægyptum pertinentibus, quibus præerant principes sub rege Ægypti exsistentes: qui et reges appellantur in Psalmo, quo dicitur : Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. — Porro quod dictum est, Et concurrere faciam Ægyptios..., intelligi potest de discordia Ægyptiorum contrariorum, qua quidam eorum, aliis renitentibus, crediderunt in Christum tempore Apostolorum; et tunc fiebat in eis quod Christus in Evangelio dixit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Veni enim hominem separare a patre, et filiam a matre; et inimici hominis domestici ejus.
Ps. civ, 30.
Matth. x, 34-36.
Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus: hoc est, voluntates Ægyptiorum scissæ divisæque erunt, et robur eorum conteretur. Victi sunt enim a Romanis. Et consilium ejus præcipitabo, hoc est, ab effectu impediam. Varia namque habuerunt consilia, quomodo possent Romanos dejicere, sed oppositum accidit. Et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. A talibus enim Ægyptii quærebant consilium de agendis, et præscientiam de futuris, præsertim dum eis imminebat grave periculum. Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium. Octavianus enim, subjugata sibi Ægypto, divisit eam in septem principatus seu partes, et unicuique principem unum præfecit, qui eam sub jugo servaret, ne amplius reluctaretur Romanis. Et rex fortis dominabitur eorum, videlicet Octavianus, qui fuit potentissimus imperator atque monarcha. Ait Dominus Deus exercituum.
Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur; et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum. Consuetudo Scripturæ est, ut dicat terram desolari, moveri, seu dissipari, et aquas siccari, dum homines in terra, aut supra aquas demorantes, talia patiuntur. Ægyptus autem ex una parte sua est supra mare, ex alia supra Nilum. Per arescentiam ergo aquæ, et ceterorum quæ dicta sunt, designatur occisio seu afflictio Ægyptiorum. Et proprie per aquam designatur populi multitudo: aquæ enim multæ, populi multi sunt, secundum Joannem in sua Apocalypsi. Per fluvium signatur regnum; per rivos, duces. Posset etiam ad litteram accipi de divisione Nili in septem rivos, et consumptione aquarum per Ægyptum fluentium, de qua supra dictum est: Desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit super flumen manum suam, et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eam calceati : quod totum ad litteram impletum est tempore Romanorum, quemadmodum patuit. Calamus et juncus marcescet, hoc est, terræ nascentia Ægyptiorum destruentur. Nudabitur alveus rivi a fonte suo: hoc est, fons et aqua ex eo scaturiens, seu locus ipsum recipiens, simul desolabuntur: quo qui-
Apoc. xvii, 1, 15.
Is. xi, 15. dem datur intelligi, quod parentes cum filiis essent vastandi. Et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit : hoc est, aqua qua irrigari solent semina in terram projecta, deficiet. Per quod designatur, quod solita fertilitas in terra Ægypti ad tempus cessaret. In Ægypto enim, ut fertur, semina terræ non rigantur pluviis, sed rivis ex Nilo decurrentibus : quibus subtractis, terra manet infecunda. Terra vero promissionis, opposito modo sese habet. Propter quod in Deuteronomio Moyses ait ad populum Israel : Terra ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Ægypti, ubi jacto semine aquæ ducuntur irriguæ;7 sed montuosa est et campestris, de cœlo exspectans pluviam.
Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum, emarcescent : hoc est, universi Ægyptii, operi piscationis intenti, terra sua vastata, atque fluminibus ab adversariis occupatis, partitis, aut desolatis, plorabunt, eo quod quæstus officiumque ipsorum impediantur, et soliti piscium cibi subtrahantur. Quidam per piscatores et hamum, seu rete mittentes, intelligunt fallaces Ægyptiorum magistros, qui in reti erroris sui alios capiebant. Confundentur qui operabantur linum, plectentes et texentes subtilia, hoc est artifices Ægyptiorum, qui de lino opera curiosa fecerunt :8 tales enim spoliaverunt aut occiderunt Romani. Et erunt irrigua ejus flaccentia : hoc est, aquarum fluenta, Ægyptum et loca ubi crescit linum rigantia, arescentia erunt, ut tactum est. Omnes qui faciebant lacunas, id est instrumenta sic dicta, quæ apta sunt ad capiendos pisces, confundentur cum piscatoribus.
Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis, dederunt consilium insipiens : hoc est, principes civitatis quæ dicitur Tanis, quæ erat in Ægypto metropolis (qui secundum veritatem stulti erant, in idolis et magicis artibus confidentes, et tamen secundum æstimationem Ægyptiorum ac propriam, erant admodum sapientes consiliarii regis Ægypti), dederunt ineptum consilium Pharaoni de modo pugnandi contra Romanos. Nominatur autem Antonius, Pharao, quoniam olim omnes reges Ægypti hoc nomine vocabantur. Unde propheta Jeremias, Nechao regem Ægypti, nominat Pharaonem.9 Quomodo dicetis Pharaoni : Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? Cur, o stulti principes, fallacesque consules, jactatis vos esse de genere sapientium atque nobilium, quum non valeatis dare sanum consilium, nec futura prædicere?10 Dixerunt autem Ægyptii, genus suum habere originem a diis, et heroibus seu dominis, quos dicebant, Oron, Isin, Osirim, et Typhonem. Sicque propter generis dignitatem, et regni sui antiquitatem, præsumebant se esse in consulendo expertos ac providos, et regem Ægypti debere esse monarcham. Sed quia decepti sunt, subditur : Ubi sunt nunc sapientes tui, o Pharao? Annuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum, id est, qualiter eam vastari decrevit. Quasi dicat : Hoc tibi prædicere nequeunt.
Stulti facti sunt principes Taneos, pravum consilium dando ; emarcuerunt, id est, a vera sapientia vacui facti sunt, principes Mempheos, id est urbis quæ dicta est Memphis, in qua maxime viguit necromantia ; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus, id est regnum Ægyptiorum. Dicitur autem angulus regnum, quoniam regnum per modum anguli continet populum. Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis, id est, in cordibus Ægyptiorum regnare permisit spiritum erroris, discordiæ, et instabilitatis, ut nesciant quid loqui aut agere debeant. Et simili modo ait Michæas ad Achab :11 Ecce Dominus dedit in ore omnium prophetarum tuorum spiritum mendacii. Et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo : hoc est, consiliarii isti spiritu vertiginis adimpleti, fuerunt Ægyptiis causa errandi in cunctis quæ perpetrabant ; sicut errat12 ebrius et vomens, in quibus usus rationis et incessus impediuntur propter cerebri perturbationem. Et non erit Ægypto opus, quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem: id est, populus Ægyptius propter nimiam suam turbulentiam atque miseriam, non habebit operationem habentem bonum principium, aut utilem finem: quæ cauda seu exitus operis possit incurvare, id est quod justum est immutare, prævalendo contra Romanum imperium, aut refrenare impetum adversariorum suorum, repellendo a se exercitum Romanorum.
In die illa erit Ægyptus quasi mulieres: id est, Ægyptii debiles erunt, instabiles, hostibusque subjecti, sicut subduntur feminæ viris. Et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam: hoc est, Ægyptii vehementer metuent propter potentiam et impetum adversariorum suorum, videlicet Romanorum: quorum ingressus et impugnatio nuncupatur, commotio manus Domini, hoc est potestatis divinæ, quoniam Deus præstitit Romanis potestatem contra Ægyptios, sicut per Ezechielem ait de rege Babylonis:13 Confortabo brachia Nabuchodonosor, et dabo gladium meum in manu ejus, et brachia regis Ægypti confringam. Et erit terra Juda Ægypto in pavorem: hoc est, Ægyptiis incutietur timor ex consideratione populi Judæorum. Vel quia Ægyptii suam vastitatem putabant sibi evenisse propter crudelitatem quam in Judæa commiserunt: sicut Antiochus plaga Dei percussus, dixit, Nunc recordor malorum quæ feci in Jerusalem.14 Nam et ex antiquo percussos se noverant Ægyptii propter injuriam factam Hebræis. Antonius vero rex Ægypti, occidit in Judæa Antigonum regem, qui erat de genere Joannis Hyrcani, posuitque in ea Herodem alienigenam regem, sicut legitur. Vel quia Ægyptii videntes quomodo Judæa erat a Romanis debellata, timebant ne et ipsi similiter vincerentur. Omnis qui illius fuerit recordatus, hoc est, quicumque Ægyptiorum consideraverit injurias a se illatas Judæis, seu expugnationem a Romanis, pavebit a facie consilii Domini exercituum, hoc est ab effectu divinæ justitiæ, timens judicia ejus, quod ipse cogitavit super eam, hoc est, quod decrevit facere de Judæa, ulciscendo ejus injurias in Ægyptios, vel ejus peccata.
In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti, loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis vocabitur una. Omnia quæ in isto capitulo usque ad hunc locum inducta sunt, faciliter exponi possent de punitione Ægypti a Chaldæis, sed sequentia non concordant. Sequitur: In die illa, videlicet tempore nunc prædicto: dies enim a Prophetis pro tempore sumitur; erunt quinque civitates in terra Ægypti, loquentes lingua Chanaan. Istud enim et quæ sequuntur, exponi non possunt nisi de conversione Ægypti ad fidem catholicam, sicut ab expositoribus satis probatum esse videmus. Verumtamen, ut refert S. Hieronymus,
Josephus dixit ista impleta post captivitatem Babylonicam per Oniam sacerdotem, qui cum multis Judæorum profugus in Ægyptum, et a rege reverenter susceptus, ædificavit altare et templum Domino in Ægypto, in civitate quam contulit ei rex Ægypti.15 Hoc autem S. Hieronymus efficaciter reprobat, eo quod factum istud Oniæ reprehensibile fuit. Lex enim prohibuit altare erigi, et sacrificia fieri extra Jerusalem, præsertim dum erat templum in Jerusalem. Unde et David multo tempore profugus, nunquam præsumpsit in terra aliorum altare aut templum construere. Hic etiam dicitur, quod essent quinque civitates in Ægypto jurantes per Dominum: per quod datur intelligi, quod in Dominum crederent. Oniæ autem et populo ejus non legitur a rege Ægypti civitas concessa, nisi una.
Per quinque igitur civitates Ægypti, loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum, intelligendæ sunt urbes Ægypti quæ ad prædicationem Simonis apostoli ac Marci evangelistæ, ad Christum Dominum Salvatorem conversæ sunt. Et loquebantur lingua Chanaan, id est Hebræa: vel quia in urbibus his multi demorabantur Judæi, qui conversi Deum laudabant lingua Hebræa; vel quia per impositionem manuum Apostolorum descendit in eos Spiritus Sanctus, dans eis donum linguarum, prout frequenter fiebat in primitiva Ecclesia. Dicuntur autem civitates hæ quinque, non quod solum quinque erant, sed quia tot erant primæ ac principales, sub quibus ceteræ comprehendebantur. Jurantes per nomen Domini, id est, fide supposita jurantes, ubi, quando, et eo modo quo jurandum est; non per idola Ægyptiorum, sed per Deum verum, implentes illud Deuteronomii: Dominum Deum timebis, et per nomen ejus jurabis.16 De sic enim jurantibus scriptum est secundo libro Paralipomenon: In omni corde suo juraverunt Domino, et invenerunt eum;17 et alibi quoque, Laudabuntur omnes qui jurant in eo.18 Quod autem non licuit in Ægypto ædificari ab Onia templum Domino, patet per illud Deuteronomii: Cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris;19 sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum.20
Civitas Solis vocabitur una. Per hanc civitatem intelligunt quidam Alexandriam: quæ dicitur civitas Solis, id est Christi atque justitiæ. De quo Sole legitur in Malachia: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus.21 Quamvis autem et reliquæ civitates essent utique civitates Christi, tanquam cultrices ipsius, præcipue tamen una, videlicet Alexandria, nominatur civitas Solis, eo quod sacratissimus evangelista Marcus diu in ea resedit, et Christiani sub eo in urbe hac sanctissimam et omnino apostolicam vitam duxerunt. Propter quod Philo, inter Judæos tunc eloquentissimus et doctissimus, admiratus conversationem ipsorum, pulcherrimum edidit librum de laude eorum, sicut in libro de Viris illustribus scribit S. Hieronymus. Alii autem per civitatem Solis, intelligunt urbem Ægypti Heliopolim, dictam ab ἥλιος, quod est sol, et πόλις civitas, quasi civitas solis: et ita ad litteram datur intelligi, ad Christum convertendam fuisse hanc urbem.
In die illa, videlicet tempore prædicationis evangelicæ, erit altare Domini in medio terræ Ægypti, hoc est in ipsa Ægypto et locis ejus: non quod solum fuerit in Ægypto unum altare; sed per hoc quod dicitur, In medio terræ Ægypti, insinuatur quod in singulis locis Ægypti, in quibus erant fideles, fieret templum Christo. Juxta quem modum de Christo prædictum erat in Michæa:22 Magnificabitur in medio universæ terræ. Dicitur enim altare unum, quomodo dicitur una fides, una Ecclesia, unum Baptisma.23 Et titulus Domini juxta terminum ejus: id est, titulus Christi, videlicet Evangelium ejus, et Apostolorum doctrina; vel certe titulus ejus, quo dictum est, Jesus Nazarenus rex Judæorum, quem affixit cruci Pilatus:24 erit in finibus Ægypti in ecclesiis credentium. Et erit titulus iste in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti: id est, titulus iste erit, ad quod fideles respicient in omni tentatione et necessitate; et per ipsum Christus figurabitur ac significabitur ipsis, tanquam per imaginem. Erit etiam Domino, id est ad gloriam ejus, in testimonium, id est in memoriale perpetuum, et in argumentum seu testificationem. Nam et evangelica Scriptura dat testimonium sempiternum de Christo, quod ipse sit verus mundi Salvator.
Clamabunt enim, ferventer orando, Ægyptii ad Dominum Deum Patrem, a facie tribulantis, id est tempore persecutionis suæ a mundo, carne, seu dæmone; et mittet eis spirituali ac invisibili missione salvatorem et propugnatorem, id est defensorem, qui liberet eos, hoc est, Filium suum dilectum, Jesum Christum, de quo angelus dixit apud Matthæum:25 Vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. De hac Christi missione qua quotidie venit ad suos fideles, ipse ait in Joanne :26 Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.27
21 Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et, pro id est, cognoscent Ægyptii Dominum in die illa, id est Deum unum ac trinum, Deique Filium incarnatum, per fidem et dona Spiritus Sancti, quæ sunt, sapientia, intellectus, atque consilium. Hoc etiam dicit propheta Ezechiel, post descriptionem punitionis Ægypti a rege Babylonis : Et scient, inquit, Ægyptii, quia ego sum Dominus. Sed non dicit de eis quod modo subjungitur. Et colent eum in hostiis et muneribus, id est in oblationibus sacramentorum Ecclesiæ, scilicet corporis et sanguinis Christi : quæ dicuntur pluraliter sacramenta et hostiæ, propter pluralitatem specierum sacramentalium panis et vini, sub quibus continentur. Sunt tamen unum perfectum sacramentum. Per hostias quoque intelligi possunt spiritualia sacrificia, scilicet : obedientia, oratio, propria mortificatio. Munera vero sunt eleemosynæ, et cetera quæ sponte offeruntur.28 — Ex his elucescit, quod ea quæ nunc dicta sunt de altari Domini in terra Ægypti et hostiis, dicantur tanquam aliquid laudabile. Unde intelligi nequeunt, nisi pro tempore Christi, quo offeruntur Deo in omni terra vera sacrificia, vel potius unum verum sacrificium, per omnia sacrificia veteris legis figuratum. De quo Dominus ait in Malachia : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.29 — Et vota vovebunt Domino, et solvent quæ voverunt. Ista sunt vota quæ promittunt Domino Christiani in susceptione Ordinis sacri, in religionis ingressu, in fonte Baptismatis, seu aliis causis. Unde quoque ait Psalmographus : Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera.30
22 Et percutiet Dominus Ægyptum plaga castigationis paternæ : de qua ait in Apocalypsi, Ego quos amo, arguo et castigo.31 In præsenti igitur puniet eorum peccata, ne postea gravius affligantur. Et sanabit eam, hoc est, a pœna hac eos eripiet, peccata dimittet, gratiamque refundet. Unde apud Job inducitur : Beatus homo qui corripitur a Domino : increpationem ergo Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.32 Hoc expertus erat Tobias, qui dicebat : Benedico te, Domine, quoniam tu castigasti me, et tu salvasti me.33 Hanc plagam paternam desiderare debemus, dicentes cum Jeremia : Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore, ne forte ad nihilum redigas me.34 Et revertentur Ægyptii ad Dominum per fidem, spem, et caritatem, et placabitur eis, dimittendo eorum peccata, et sanabit eos a languoribus animæ : quam sanitatem optavit qui ait, Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.35
23 In die illa erit via, hoc est secura et publica deambulatio, de Ægypto in Assyrios. In Christi enim adventu pacata sunt regna, quæ ante inimica fuerunt, omnibus Romano imperatori subjectis. Quando ergo Ægyptius et Assyrius proprios reges habebant, non erat inter eos via secura ; sed tempore Christi descriptus est totus orbis, nec restitit Ægyptus Assyriis, neque econtra. Hoc tamen præcipue dicitur, eo quod nunc prædicatores novæ legis velociter incedebant de una terra ad aliam. Et intrabit Assyrius in Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, ex caritate, aut alia pia causa visitando se invicem. Et servient Ægyptii Assur, id est Assyriis, ita quod una gens alterius gentis merces recipiet, et mutuo sibi in necessariis providebunt. Vel, sicut ait Apostolus, Per caritatem servite invicem, per hoc datur intelligi, quod in Ecclesia Christifideles ex Ægypto servirent fidelibus ex Assyriis, ex humilitate et concordia, sicut frequenter in Vitis Patrum et alibi legitur.36 Unde et Christus dixit :37 Qui major est vestrum, erit vester minister.
24 In die illa erit Israel tertius Ægyptio et Assyrio : hoc est, sicut Ægyptii et Assyrii, sic et Hebræi erunt subjecti Romano imperio:38 nec auxiliabitur populus Israel uno tempore Ægyptiis contra Assyrios, atque alio tempore Assyriis contra Ægyptios; sed erit concors utrisque. Vel sic, quia primi pastores Ecclesiæ ex Judæis erant, et collegerunt in Christo gentes diversas, tanquam consortes gratiæ suæ, sicque cum eis ambulaverunt Ægyptii et Assyrii. Unde et Zacharias ait: In die illa apprehendent decem viri fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quod Dominus vobiscum est.39 Benedictio in medio terræ, cui benedixit Dominus exercituum: hoc est, Israel, scilicet Apostolus Christi, seu alius ejus discipulus, erit benedictio, id est causa seu occasio benedictionis, Ægypto et Assyriis, quia per eum Dominus tribuet gratiam populis istis; in medio terræ, cui benedixit Dominus, videlicet in terra Ægypti et Assyriorum, ubi olim maxime viguit religio christiana, erantque ibi innumerabilia agmina monachorum. Huic igitur terræ benedixit Dominus, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, id est Christiani habitantes in Ægypto, et opus manuum mearum Assyrio, id est, Assyrios dicet pertinere ad se, tanquam creaturas a se electas. Hereditas autem mea Israel: id est, populus meus electus ac peculiaris sunt, quos ex Judæis elegi, videlicet sancti Apostoli; vel, quia a principio populus Israel specialiter dictus est hereditas Dei: propter quod Samuel dixit Sauli, Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem. Unde in Deuteronomio Moyses: Te, inquit, elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris, ex cunctis populis qui sunt super terram. Vel sic: Hereditas mea Israel, id est, loca terræ Israel, in quibus natus, conversatus, et passus sum, sunt hereditas mea, ad quam omnes fideles de toto orbe concurrunt.
Footnotes
-
Matth. ii., 13. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Joann. ii., 19. ↩
-
1 Cor. vi, 20. ↩
-
1 Reg. v, 1-5. ↩
-
Jer. xlvi, 25. ↩
-
Deut. xi, 10, 11. ↩
-
*pectentes* ↩
-
IV Reg. XXIII, 29. ↩
-
Jer. XLVI, 2; ↩
-
III Reg. XXV, 23. ↩
-
III Reg. XXII, 23. ↩
-
Ezech. xxx, 24. ↩
-
1 Mach. vi, 12. ↩
-
Ant. Jud. lib. xii, c. 9 in fine; lib. xiii, c. 3. ↩
-
Deut. vi, 13. ↩
-
II Par. xv, 15. ↩
-
Ps. lxii, 12. ↩
-
Deut. xii, 13, 14. ↩
-
Deut. xii, 13, 14. ↩
-
Malach. iv, 2. ↩
-
Mich. v, 4. ↩
-
Ephes. iv, 5. ↩
-
Joann. xix, 19. ↩
-
Matth. 1, 21. ↩
-
Matth. i, 21. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
Ezech. xxix, 21. ↩
-
Malach. 1, 11. ↩
-
Ps. lxxxv, 12. ↩
-
Apoc. III, 19. ↩
-
Job v, 17, 18. ↩
-
Tob. XI, 17. ↩
-
Jer. X, 24. ↩
-
Ps. VI, 3. ↩
-
Galat. v, 13. ↩
-
Matth. XXIII, 14. ↩
-
Malach. i, 11. ↩
-
Zach. viii, 23. ↩
Chapter 34 of 84