Skip to the text

Articulus 40

EXPOSITIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI NONIDECIMI.

ONUS Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem. Quum istud quod dicitur, Ecce Dominus ascendet super nubem levem, de Christi incarnatione (cujus utique incarnatio salus est mundi) intelligendum sit, sicut expositum est: cur Propheta locuturus de incarnatione Christi, præmisit, Onus Ægypti, id est hujus mundi, qui per Ægyptum figuratur, nisi quoniam, sicut Christi incarnatio electis et gratis est causa salutis, sic perversis est occasio majoris damnationis? Unde Apostolus de se ipso ac suis consortibus ait ad Corinthios: Christi bonus odor sumus in omni loco: aliis quidem odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem.12 Onus ergo Ægypti, id est, pondus ac major damnatio mundi, videlicet hominum mundanorum: de quo mundo ait Salvator discipulis suis apud Joannem:3 Si de mundo essetis, mundus quod suum est diligeret.4 De quo et Jacobus protestatur: Amicitia hujus mundi, inimica est Deo.

Ecce Dominus Christus ascendet super nubem levem, id est in uterum Virginis gloriosæ; et ingredietur, nascendo de ea, in Ægyptum, id est mundum istum, ubi inter homines conversatus et visus est.5 Venit enim Christus in hunc mundum peccatores salvos facere, secundum Apostolum ad Timotheum.6 Et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus. Statim enim post Christi adventum, cœperunt in toto mundo simulacra reprobari et conteri dicit:7891011 Erunt magistri mendaces in populo, qui introducent sectas perditionis, audaces, sibi placentes, pellicientes animas instabiles.12 De quibus scriptum est:13 Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua. Dominus miscuit in medio ejus, id est in omnibus filiis sæculi hujus, in omnibus qui in propriis oculis sapientes sunt, spiritum vertiginis, id est volubilitatis, ut non quærant illud unum quod solum necessarium est, sed per multa vagentur, et nulli salubri ac stabili fundamento infigantur.14 Propter quod de eis scriptum est: Deus meus, pone illos ut rotam;15 et, In circuitu impii ambulant. De futuris quoque Antichristi discipulis ait Apostolus:16 Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio.17 Dum enim Deus homini gratiam non infundit, aut datam tollit, homo multipliciter errat, non discernendo inter verum et falsum, inter bonum et malum, et passionum frequenter impetum sequitur. Et errare fecerunt Ægyptum, id est mundum, in omni opere suo.18 Cæcus enim si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. Idcirco consiliarii principesque perversi, omnes sibi adhærentes in perditionem deducunt. Unde monet Apostolus: Videte ne quis vos seducat ullo modo.19 Et non erit Ægypto opus, quod faciat caput et caudam: id est, homines mundani, neque principium, neque finem boni operis habebunt; sed inordinata sunt cuncta quæ agunt, et inquinata sunt eorum mens et conscientia.

In die illa, quando videlicet miscuerit Dominus spiritum vertiginis in medio ejus, erit Ægyptus quasi mulieres, id est, homines impii instabiles erunt, effeminati seu fragiles; et timebunt a facie commotionis manus Domini, id est, divinæ ultionis rigorem, futurum judicium, et inferni tormenta formidabunt: vel modo per pœnitentiam, vel postmodum per pœnarum experientiam. Et erit terra Juda, id est Ecclesia electorum, Ægypto, id est ecclesiæ malignantium, in pavorem, dum viderint se errare, et contra justos sine causa persecutionem fecisse. In futuro tamen hoc magis implebitur, dum stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt:20 tunc nempe injusti turbabuntur timore horribili.21 Omnis qui illius fuerit recordatus, id est, qui tormenta et plagas hujus mundi adspexerit, considerando quam districte Deus peccata pravorum atque injurias sanctis illatas ulciscitur, pavebit a facie consilii Domini, id est, divinum judicium formidabit, clamans cum Apostolo, Horrendum est incidere in manus Dei viventis;22 et cum Psalmista, Venite, et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum.23

In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti, loquentes lingua Chanaan, etc. Istæ quinque civitates, quæ sunt in terra Ægypti, id est in corpore hominis, seu in mundo, sunt quinque sensus exteriores vel interiores: qui non loquuntur lingua Chanaan, quando propriis motibus feruntur, sensualitatem sequuntur, nec refrenantur. Quum autem per rationem diriguntur ac moderantur, loquuntur lingua Hebræa et serviunt Domino, et jurant per Dominum exercituum, quoniam firmiter proponunt rationis imperio obedire. Civitas Solis vocabitur una. Hæc est civitas visus, qui ceteris sensibus exstat nobilior, cujus etiam ordinatio videtur esse utilior. In die illa, quum fuerint sensus ita rationi subjecti, erit altare Domini, id est fides catholica, super quam omnia opera meritoria collocantur, atque per eam Domino offeruntur:24 accedentem quippe ad Deum oportet credere; in medio terræ Ægypti, id est in cordibus hominum in toto mundo degentium. Vel, Altare Domini est in terra Ægypti, id est, in omnibus Christi ecclesiis consecratum est Deo altare; et titulus Domini, id est memoriale passionis dominicæ, juxta terminum ejus, id est juxta loca et fines ecclesiæ.

Clamabunt enim fideles ubique terrarum ad Dominum a facie tribulantis, videlicet in omni tribulatione atque angustia, sicut in Psalmo jubet:25 Invoca me in die tribulationis;2627 eruam te, et glorificabis me. Et Baruch ait:28 Filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu inimicorum. Hoc enim semper agendum est nobis, et hoc est unicum nostrum refugium, prout secundo Paralipomenon libro devotus rex Josaphat protestatur: In nobis, inquiens, non est tanta fortitudo, ut possimus resistere hostibus; sed quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.2930 De hoc beneficio gratias egit Deo ex intimo corde, ille qui in Ecclesiastico profitetur:31 Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum; quoniam eruis sustinentes te, et liberas eos de omni angustia, Domine Deus noster. Ideo subditur: et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos. Nec enim est alius qui pugnet pro nobis, nisi Jesus Christus Dominus noster. Et cognoscetur Dominus per fidem ab Ægypto hujus mundi:3233 nunc enim videmus per speculum in ænigmate. Et a Joanne dicitur: Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum. Et colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent.34 Hoc jam quotidie cernimus adimpleri.

Et percutiet Dominus Ægyptum, id est Ecclesiam in terris peregrinantem, plaga temporalis correctionis, et sanabit eam: sicut in Psalmo cantatur, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.35 Unde in Proverbiis legitur: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias;36 et ne deficias quum ab eo corriperis: quem enim diligit Dominus, corripit;37 et quasi pater in filio complacet sibi. Et ad Hebræos Apostolus: Si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis.38

In die illa erit via de Ægypto in Assyrios, id est de peccatoribus et pœnitentibus ad perfectos, ita quod sibi invicem condescendent atque subvenient, sicut docet Apostolus ad Galatas: Fratres, si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis;39 rursus, Alter alterius onera portate. Interpretatur autem Ægyptus, caligo; Assyrius vero, dirigens.40 Et servient Ægyptii, id est pœnitentes, Assur, id est perfectis.

In die illa erit Israel, id est homo contemplativus, cujus conversatio est in cœlis, tertius, id est socialiter adunatus et humiliter convivens, Ægyptio et Assyrio, id est incipienti de tenebris mundi exire, et proficienti ac proficiscenti de virtute in virtutem.41 In Christi enim Ecclesia sunt diversi gradus perfectionum: et tamen qui major est in caritate et gratia, plus ceteris se humiliat, exemplo Christi, qui ait: Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat.42 In terra cui benedixit Dominus, de qua in Psalmo cantamus:43 Benedixisti, Domine, terram tuam, id est Ecclesiam, sicut Apostolus loquitur:44 Benedixit nos omni benedictione spirituali in Christo Jesu. Propter quod in Joele prædixit:45 Effundam spiritum meum super omnem carnem. Benedixit igitur Dominus terram hanc, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, id est, benedicti sunt pœnitentes seu incipientes, et opus manuum mearum Assyrio, id est, proficientes vocabit creaturas electas.

Hereditas autem mea Israel, id est perfecti et speculativi, qui cum Apostolo dicere queunt: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem.46 Hi tales specialissimo ac excellentissimo modo ad Dominum pertinent, tanquam prædilecta hereditas, possuntque dicere: Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei;47 et illud, Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.48 Cetera patent ex præinductis. ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. Visio dura nuntiata est mihi. Hæc potest esse vox Isaiæ prædicentis quod erat futurum, vel Babyloniorum recitantium inter se quod perceperunt; sed sensus idem est, scilicet: Sicut turbines ab Africo veniunt, id est, quemadmodum ventus tempestuosus, qui dicitur Africus, turbines seu tempestates, fulgura atque tonitrua causat; et sicut turbines isti ab hoc vento velociter atque terribiliter veniunt: sic de deserto, id est per desertum venit populus Persarum atque Medorum contra Babylonem, de terra horribili, id est de regione Persarum et Medorum, quæ erat Babyloniis metuenda. Visio dura de adventu istorum nuntiata est mihi. Qui incredulus est, scilicet Balthasar rex Babylonis, idola colens, nec Babylonem capiendam putans sicut a Prophetis audivit prædictum, infideliter agit: quia nec ipse fideliter urbem suam custodivit, sed eadem nocte qua capta est Babylon, principibus suis fecit convivium, vasaque Dei de Jerusalem asportata, afferri præcepit, atque cum suis concubinis ex eis potavit, ut habetur in Daniele.49 Unde videtur, confisus in murorum Babylonis fortitudine, non curasse de hostibus, ut aliqui dicunt. Et qui depopulator est, id est aliorum direptor, vastat, id est, opprimit et angustat.

Deinde Propheta hortatur adversarios Babylonis, ut impleatur Dei consilium contra eam. Ascende, Elam, id est, o vos Elamitæ, qui estis de Perside (Elam enim est regio Persidis), ad pugnam vos præparate contra Babylonem; obside, Mede, id est, o tu gens Medorum, obside Babylonem: nec timeatis multitudinem ejus. Omnem gemitum ejus cessare feci, id est, ad tantam angustiam eam perducam, ut nec gemere audeat coram vobis. Hæc eadem, et alia multa quæ sequuntur, Jeremias duobus ultimis sui libri capitulis copiose inducit.

Quod autem dictum est, Omnem gemitum, etc., Isaias ait in Dei persona; deinde loquens in propria persona, Propterea, inquit, repleti sunt lumbi mei dolore, id est, in tantum compassus sum futuræ pressuræ Babylonis, quod dolor animæ in corpus meum redundavit, et lumbi mei (in quibus solet vigere delectatio carnis, propter quod David ait, Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus) in me repleti sunt pœna sensibili;50 angustia possedit me sicut angustia parturientis: id est, compassionis affectus totaliter occupavit me, in tantum ut vix sciam quid loqui aut agere debeam: sicut et mulier tempore partus vehementissime angustiatur, et præ dolore quasi usu rationis privatur. Corrui quum audirem, conturbatus sum quum viderem. Emarcuit cor meum, tenebræ obstupefecerunt me. Moris erat sanctis Prophetis, in terram corruere super faciem suam, dum aliqua ardua, secretiora ac mystica audiebant sive videbant. In tali enim revelatione prophetica, corporis harmonia distemperatur, et virtus sensuum infirmatur propter magnam immutationem factam in anima: quanto enim anima circa spiritualia amplius occupatur, tanto corpus plus attenuatur, inferioresque vires a suis actibus impediuntur, aut penitus suspenduntur. Propter quod apud Danielem habetur: Ego Daniel langui et ægrotavi post visionem per dies.5152 Et Ezechieli in terram collapso dicitur: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.5354 Huic autem quod nunc de se ipso asserit Isaias, simile est quod Daniel de se ipso loquitur: Ego Daniel vidi visionem grandem, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.55

Videns igitur Isaias in spiritu, clarissimo quodam intuitu futura tanquam præsentia, scilicet tantorum hominum in Babylone crudelissimam occisionem, tanti sanguinis effusionem, infantium ac parvulorum collisionem, mulierum oppressionem, compassus est vehementer humanæ naturæ in Babyloniis, quam dilexit, et ait:

Corrui corpore in terram, quum audirem ista mihi divinitus revelari ac dici; conturbatus sum quum viderem in spiritu miserias Babylonis. Emarcuit, id est, naturali robore destitutum est, cor meum corporale, in quo maxime viget hominis vita; tenebræ, id est adversitates Babyloniis infligendæ, obstupefecerunt me, id est quasi immobilem fecerunt præ horrore et admiratione. Unde Daniel dicit : Horruit spiritus meus.56 Et in libro Job ait Eliphaz Themanites : Dum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili capitis mei, et omnia ossa mea perterrita sunt.57 Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum, id est, populus Babylonicus, quem diligo, quantum ad naturam, non quoad culpam, tantis pressuris subjectus est, quod admiratus sum inde, videlicet quod tantæ gloriæ tanta successit calamitas.

Pone mensam, contemplare in specula; comedentes et bibentes, surgite, principes, arripite clypeum. Verba hæc intelligi possunt tam de Medis et Persis, quam de Babyloniis. Primo ergo sic exponuntur : O tu Elam et Mede, id est, popule Medorum et Persarum, pone mensam, id est, corpora refice, quatenus sis in prælio fortis; contemplare in specula, id est, considera atque futura pericula diligenter perpende : quibus factis, vos, principes populi hujus, cum eis comedentes et bibentes, surgite a mensa, arripite clypeum, id est, arma assumite, et ad invadendum Babylonem vos præparate. Secundo sic : Pone mensam, tu, Balthasar rex Babylonis; contemplare in specula, id est, vide quæ contra te scribantur in pariete. Nam ut in Daniele legitur, nocte qua capta est Babylon, Balthasarque occisus, fecit ipse Balthasar grande convivium :58 quo nondum finito, missa est manus, quæ in pariete aulæ regis scripsit sententiam Dei contra Balthasar ejusque populum. Comedentes et bibentes, surgite, principes, id est, vos duces Babylonis vescentes cum rege, cessate ab epulis : quoniam non est tempus deliciarum, sed miseriarum; arripite clypeum, id est, contra Persas ac Medos defendite vos. Quidam exponunt hoc de Persis ac Medis, quos asserunt interfuisse convivio regis, tanquam de pace tractaturos cum rege : et ita istos principes hortatur Propheta, ut surgant, arma arripiant, et regem Babylonis occidant.

Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, id est propheticum consideratorem, qui spiritu prophetali impletus, futura prædicat, et quodcumque viderit, Spiritu Sancto revelante, annuntiet. Per hunc speculatorem intelligitur ipsemet Isaias, qui erat speculator domus Israel, sicut et ad Ezechielem Dominus ait: Speculatorem te dedi domui Israel. Loquitur enim Isaias de se ipso quasi de alio. Quia tamen post pauca subjungit, Super speculam Domini ego sum stans jugiter, innuit quod ipse sit speculator iste.59 Unde Dominus jubet ei, ut se ipsum disponat ad contemplandum futura per gratiam prophetiæ.

Et vidit speculator iste, scilicet Isaias, visione prophetali seu imaginaria, currum duorum equitum. Et quid hoc sit, clarius exprimit : ascensorem asini, et ascensorem cameli, id est duos equites quorum unus sedebat super asinum, alter super camelum ; et contemplatus est diligenter multo intuitu, id est, speculator iste intente advertit quid ista significarent. Intelligentia enim est opus in visione, et verba divina cum omni diligentia sunt percipienda. Unde etiam Isaias in hac diligenti consideratione meruit cognoscere istorum significationem, videlicet quod per ascensorem asini intelligeretur Cyrus rex Persarum60, eo quod regnum Persarum vile et debile, et sine reputatione fuit usque ad Cyrum, sicut et asinus vile est animal ; per ascensorem vero cameli, qui est animal magnum ac nobile, intelligeretur Darius rex Medorum, quorum regnum a longo tempore potentissimum exstitit. Denique hi duo reges vocantur currus duorum equitum, quia per modum quadrigæ, et velut duæ rotæ in curru combinatæ, venerunt

Lacuna: pp. 482–483 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. et factus puer sagittarius. De quo angelus dixit ad Agar: Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione fratrum suorum figet tabernaculum.61 Ad hos ergo confugerunt Judæorum aliqui timore Chaldæorum, sperantes se pie recipiendos a cognatis suis Ismaelitis; sed ita non accidit: dormierunt ergo in saltu, aliud non habentes hospitium.

Deinde ait Propheta ad Ismaelitas: Occurrentes sitienti ferte aquam, id est, Judæis ad vos venientibus obviate cum aqua, ut potent: quia in solitudine propter solis ardorem potus præcipue necessarius est. Qui habitatis terram austri, id est, vos Ismaelitæ, commorantes in plaga australi respectu Judææ, cum panibus occurrite fugienti, id est populo Judæorum, ut lassos cibo confortetis. A facie enim gladiorum gentis Chaldææ fugerunt Judæi, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii, id est ab impugnatione regis Babylonis, qui gladio, arcu, et diro accessu eos invadere conabatur.

Quia vero Agareni ista non egerunt, ponitur digna eorum punitio. Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, id est uno anno celerrime transeunti: quemadmodum annus quo servit mercenarius, videtur ei cito finiri præ aviditate mercedis, ad quam festinat: cujus desiderio tempus cum jucunditate expendit, sicut de Jacob scriptum est, quod septem anni quibus pro Rachele servivit, videbantur ei pauci, seu breves, præ amoris magnitudine.62 Sic ergo adhuc uno anno, simili anno mercenarii, stabit populus iste Arabiæ, scilicet Agareni, in suo vigore: quo finito, auferetur omnis gloria Cedar, id est, potestas, et pompa, et populus Agarenorum destruetur.

Per Cedar autem, qui erat secundo genitus Ismaelis, intelliguntur Agareni:63 quos Nabuchodonosor debellasse legitur post unum annum a captivitate regni Juda. Asor enim civitatem metropolim gentis istius, Nabuchodonosor funditus demolitus est. Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur, id est, fortes sagittarii de numero et populo Agarenorum seu filiis Cedar, diminuentur. Non dixit, Penitus conterentur; sed, Imminuentur: quoniam quidam eorum occisi seu capti sunt, et plurimi in camelis ac dromedariis evaserunt, sicut consuetudo est eis: velocissime namque fugere sciunt. Dominus enim Deus Israel locutus est ista per me, idcirco debetis firmiter credere.

Footnotes

  1. II Cor. ii, 15, 16. ↩

  2. II Cor. ii, 15, 16. ↩

  3. Joann. xv, 19. ↩

  4. Jacob. iv, 4. ↩

  5. Baruch. m, 38. ↩

  6. I Tim. 1, 15. ↩

  7. I Tim. i, 15. ↩

  8. Baruch. iii, 38. ↩

  9. Deut. vii, 6. ↩

  10. I Reg. x, 1. ↩

  11. Zach. viii, 23. ↩

  12. II Petr. ii, 1, 10, 14. ↩

  13. Judæ 12. ↩

  14. Luc. x, 42. ↩

  15. Ps. LXXXII, 14. ↩

  16. Ps. XI, 9. ↩

  17. II Thess. n, 10. ↩

  18. Matth. xv, 14. ↩

  19. II Thess. ii, 3. ↩

  20. Sap. v, 1. ↩

  21. Ibid. 2. ↩

  22. Hebr. x, 31. ↩

  23. Ps. LXV, 5. ↩

  24. Hebr. XI, 6. ↩

  25. Ps. XLIX, 15. ↩

  26. II Thess. II, 3. ↩

  27. II Thess. II, 10. ↩

  28. Baruch IV, 21. ↩

  29. II Par. XX, 12. ↩

  30. Philipp. III, 20. ↩

  31. Eccl. LI, 8, 12. ↩

  32. I Petr. II, 1, 10, 14. ↩

  33. I Cor. XIII, 12. ↩

  34. I Joann. V, 20. ↩

  35. Ps. CXVII, 18. ↩

  36. Apoc. III, 19. ↩

  37. Prov. III, 11, 12; ↩

  38. Hebr. XV, 8. ↩

  39. Galat. VI, 1. ↩

  40. Ibid. 2. ↩

  41. Ps. LXXXIII, 8. ↩

  42. Luc. XXII, 27. ↩

  43. Ps. LXXXIV, 2. ↩

  44. Ephes. I, 3. ↩

  45. Joel II, 28. ↩

  46. II Cor. III, 18. ↩

  47. Ps. XV, 5. ↩

  48. Ps. LXXXII, 26. ↩

  49. Dan. v, 1-4. ↩

  50. Ps. xxxvii, 8. ↩

  51. Dan. viii, 27. ↩

  52. Dan. viii, 27. ↩

  53. Ezech. ii, 1. ↩

  54. Ezech. ii, 1. ↩

  55. Dan. x, 8. ↩

  56. Dan. vii, 15. ↩

  57. Job iv, 15, 14. ↩

  58. Dan. v, 1-5, 30. ↩

  59. Ezech. iii, 17; xxxiii, 7. ↩

  60. Dan. x, 1. ↩

  61. Gen. xvi, 12. ↩

  62. Gen. xxix, 20. ↩

  63. Gen. xxv, 13. ↩

Chapter 35 of 84