Articulus 43
EXPOSITIO TROPOLOGICA HUJUS VICESIMI PRIMI CAPITULI.
BABYLONEM seu mare desertum, significare præsens sæculum nequam, seu mundum, id est generationem malorum, ecclesiam malignantium, conventicula reproborum, jam sæpe innotuit. Hi enim ab inhabitatione Dei per gratiam, vacui sunt, passionum aculeis vitiorumque spinis repleti. De hoc mari ait Salvator: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.1 Ab eis quippe occisus est. Itaque,
Onus deserti maris, id est, pondus sive afflictio mundi hujus, est quod subditur. Sicut turbines ab Africo veniunt, sic vitiorum tumultus, tentationum impulsus, et multitudo miseriæ, huic mari seu mundanis hominibus de deserto venit, id est de carne mortali, de corde diaboli, de vanitatibus sæculi. Ab his enim mundus ad omnia mala inducitur. De terra horribili. Terra ista horribilis, est mansio dæmonum, de qua accedunt ad nos; vel caro nostra, quæ dicitur horribilis, quoniam tot miseriis plena est, ut consideranti horrorem incutiat.
Visio dura, de æterna damnatione impiorum, et de horrendis judiciis Dei super filios hominum, nuntiata est mihi in sacra Scriptura, vel ex revelatione divina. Qui incredulus est verbo legis divinæ, infideliter agit, id est, male vivit, et fallaciter operatur. Justus enim ex fide vivit, secundum Apostolum.2 Propter quod Habacuc ait: Ecce qui incredulus est, non erit anima ejus recta in semetipso.3 Et qui depopulator est, id est, qui suo exemplo aut dogmate falso inficit alios, qui animarum seductor est, vastat se ipsum, et alios damnat, et dæmonum laqueis innectit atque constringit. Hoc de malis prælatis impiisque principibus maxime verificatur: quia quos salvare et secum ad cœlos perducere debuerant, hos suo malo regimine perdunt. Unde Dominus requiret de manu ipsorum sanguinem, id est vitam pereuntium.4
Ascende, Elam; obside, Mede. Elam interpretatur despiciens; Medus, tentans ac metiens. Per Elamitas ergo, qui mundum istum seu regnum Babylonis despiciunt, in quorum conspectu ad nihilum deductus est malignus, intelliguntur homines virtuosi, et maxime prædicatores atque docores Ecclesiæ;5 per Medos vero, perfecti, qui cum Christo judicaturi sunt, reddentes impiis pœnam secundum culpæ mensuram, sicut in Psalmo cantatur:6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, etc.; et in Apocalypsi, Reddite illi, sicut et reddidit nobis.7 Istis ergo præcipitur, ut ascendant atque obsideant Babylonem, hoc est, mundi hujus peccata redarguant, futura eis pericula prædicent, omnemque gloriam sæculi hujus conculcent ac reprobent. Omnem gemitum ejus cessare feci. Dolet et gemit hic mundus ubi non est dolendum aut ingemiscendum, et gaudet ubi non est gaudendum, et illic trepidat timore ubi non est timor: omnia nempe in eo confusa sunt.89 Dum ergo mali non gemunt ubi gemendum est, cessare facit Deus permissive bonum gemitum eorum. Præterea, quoniam mundus, id est congregatio iniquorum, etiam interdum a christianis principibus expugnatur, vel dæmonum potestati cruciandus donatur; possumus per Elam seu Persas ac Medos intelligere principes religiosos, qui gladio materiali, Christo invitante, perversos dejiciunt, vel dæmones, post hanc vitam impios cruciantes.
Considerans ergo Ecclesia, seu quilibet fidelis, tantas miserias mundi, videlicet pœnas ejus ac culpas, vehementer nimis compatitur, sicut fraterna exigit caritas, dicitque cum Propheta: Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis, etc., quæ verba in præcedenti articulo satis exposita sunt. Si enim Isaias temporali afflictioni unius civitatis in tantum compassus est, ut prædicta verba ex compassione proferret: quanto magis oportet nos compati errori totius mundi, et notis, quos videmus per vitiorum abrupta inferno appropinquare? Tanto utique magis compatimur errabundis, quanto eos, imo quanto Christum magis diligimus, qui pro eorum salute sanguinem fudit, et animam exhalavit. Hæc pia compassio tanta erat in Paulo, ut diceret, Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis Judæis;10 et in Moyse, qui ait, Aut dimitte populo hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti.11 Babylon dilecta mea, id est populus sæcularis, quem diligo, qui et inimicos diligere jubeor, posita est mihi in miraculum, id est, tantis pressuris oppressus est, ut vix mirari sufficiam.12
Deinde Dominus unicuique fideli, et maxime aliorum prælatis atque doctoribus ait: Pone mensam, hoc est, tibi ipsi et aliis sacram Scripturam propone: in qua sunt quatuor fercula animas reficientia, scilicet sensus litteralis, tropologicus, allegoricus, et anagogicus. Vel, Pone mensam, id est, præpara Christi altare, ut tibi sumas, seu aliis tradas corpus et sanguinem Salvatoris. De hac enim mensa et esca dicitur in Canticis:13 Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Itemque in Psalmo: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.14 Contemplare in specula, id est, in omnibus circumspectus esto et providus, considerando te positum esse in medio laqueorum, nec te posse sine continuo auxilio divinæ miserationis evadere. Comedentes et bibentes, surgite, principes, etc., id est, o prælati fidelium et aliorum rectores, qui vel in prædicta spirituali mensa comeditis panem vitæ, et aquam sapientiæ bibitis, vel corporalibus vacatis deliciis, pascentes vosmetipsos, surgite, vel a quiete contemplationis, vel a voluptatibus carnis, et spiritualia arma assumite: quatenus gregem vobis commissum defensetis, hujusque mundi fallacias prædicetis, ut impleatis illud Apostoli: Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare, induti lorica justitiæ, in omnibus sumentes scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.15
Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit, annuntiet. Præcipit Dominus prælatis Ecclesiæ, ut ponant se ipsos (et etiam, si opus est, alios sub se) speculatores eorum quibus præfecti sunt: quatenus diligenter contemplentur omnia quæ ad salutem necessaria sunt tam sibi, quam aliis; et quum viderint gladium venientem, canant buccina, id est, insidias hostis visibilis ac invisibilis sibi commissis denuntient, ne eis dicatur quod scriptum est infra:16 Speculatores cæci, canes muti, nescientes latrare.
Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli. Currus iste, quem vidit speculator fidelis, est Christus judex, qui in Apocalypsi ait:17 Ecce venio cito. Si enim Elias et Eliseus fuerunt currus et auriga Israeliticæ plebis, quoniam suis precibus et doctrinis eam portabant ac dirigebant:18 quanto magis Christus dicendus est currus et auriga populi christiani, qui in Evangelio loquitur, Sine me nihil potestis facere?19 Dicitur quoque Christus currus duorum equitum, id est duorum populorum, qui in ipso tanquam in lapide angulari uniuntur et confluunt, scilicet Judæorum atque gentilium.20 Propter quod dicitur ascensor asini, per quem designantur gentiles, qui tanquam stultissimi atque vilissimi idola coluerunt; et cameli, quo figuratur populus Judæorum, qui tanquam magni, fortes et providi, unius veri Dei erant cultores. Horum est Christus ascensor, id est princeps et rector, habitando per fidem et gratiam in corde eorum. Quidam per ascensorem asini intelligunt Christum, qui in die Palmarum vectus est asino. Per ascensorem vero cameli, intelligunt superbum hostem Ecclesiæ dæmonem, et eos, qui ex parte ipsius sunt, qui non veniunt, nisi ut mactent et perdant.2122 Et contemplatus est diligenter multo intuitu. Christi enim adventus, et dæmonum congressus, cum omni sunt diligentia considerandi.
Et clamavit leo, id est prædicator fortis, speculator idoneus, pastor condignus: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem, id est, indesinenter paratus sum, ut audiam quid loquatur in me Dominus, dicens cum Samuele:23 Loquere, Domine, quia audit servus tuus.24 Et diligenter attendo super eos qui directioni meæ commissi sunt, quemadmodum Salomon monet: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.25 Et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus, id est, sollicite et timorate coram Domino conversari laboro, tanto utique sollicitius, quanto pro pluribus redditurus sum rationem, ne quis scandalizetur per me, vel ex mea negligentia pereat. Unde ad Timotheum ait Apostolus: Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate;26 et alibi: Sollicite cura temetipsum probabilem exhibere Deo.27
Ecce iste, videlicet Christus, venit ascensor vir bigæ equitum. Hoc est quod jam dixit: Vidit currum duorum equitum. Et dixit speculator, qui Christi adventum intuitus est:28 Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. Hoc idem ponit Joannes in Apocalypsi. Christus enim in primo suo adventu per humilitatem suam et passionem omnem mundi gloriam stravit, dæmonem vicit, idololatriam exstirpavit, monarchiam adeptus est. — Tritura mea, et filia areæ meæ, id est grex mihi commissus, seu Ecclesia, quam cepi regendam ac triturandam, seu expurgandam, ut de te excutiam paleas, id est maculas culpæ, et triticum emundatum, videlicet vos ipsos, in domo custodiæ meæ reponam;29 quæ audivi a Domino exercituum, annuntiavi vobis, videlicet ea quæ necessaria sunt saluti. Hæc possunt esse verba Christi, qui ait discipulis, Omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis; vel boni prælati ac prædicatoris, qui injunctum sibi officium fideliter implet, prout Timotheum docet Apostolus: Prædica verbum;30 insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia.
Onus Duma, hoc est, pondus male silentium, qui peccata sua abscondunt, Deum non laudant; vel hypocritarum, qui simulant sanctitatem. Duma enim interpretatur similitudo, vel silentium. Ad me clamat ex Seir: hoc est, populus terrenus, durus, et hispidus, qui significatur per Seir (Seir namque dicitur hispidus), tempore suæ necessitatis me invocat, dicens: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? hoc est, o Deus custos tuorum in nocte sæculi hujus, nos erue. Dixit custos, id est, Deus respondit: Venit mane, id est tempus quietis et lucis super electos, et nox adversitatis venit super vos, qui non memini exaudiri.31 Unde in Job dicitur: Numquid Deus audiet vocem hypocritæ, quum venerit super eum angustia?3233 Si quæritis, quærite, id est, si Deum quæritis, facite hoc ex caritate perseveranter, et simplici intentione, non solum in prosperis, sed etiam in adversis.
Onus in Arabia, id est eorum qui tenebras vitiorum intrare incipiunt. Arabia nempe, tenebræ seu occidens interpretatur. In saltu ad vesperam dormietis: id est, inter arbores fructuosas et utiles non quiescetis, conversando religiose inter devotos; sed in saltu, id est inter infructuosos et ignavos, erit habitatio vestra, et illic in peccato vestro jacebitis. Dicitur autem saltus multitudo arborum infructuosarum atque sublimium: per quas impii in hoc mundo florentes, sed in anima steriles, significantur. In semitis Dedanim, id est affectibus carnalitatis. Dedanim enim interpretatur, de propinquo seu cognatus. Occurrentes sitienti ferte aquam.34 Hoc ad opus misericordiæ pertinet. Unde non solum venientes ad nos sitientes recipiamus, potumque demus, sed et sitientibus occurramus: sive intelligatur de siti spirituali, qua sitimus justitiam, sive de corporali. Sitienti autem siti spirituali ferre debemus aquam sapientiæ, seu prædicationem verbi cœlestis. Sitientibus vero corporaliter, aquam, id est potum convenientem, præbere debemus. Qui habitatis terram austri (de quo austro scriptum est:
Deus ab austro veniet;35 et in Canticis:36 Veni, Auster, perfla hortum meum), id est, vos fideles, qui habitatis terram in qua habitat Dominus, puta Ecclesiam, ubi Dominus est in templo sancto suo, cum panibus spiritualibus et corporalibus occurrite fugienti, id est proximis vestris, ad vos propter pericula sibi imminentia fugientibus, ne vobis contingat quod Moyses in Deuteronomio scribit:37 Ammonites et Moabites non intrabunt in Ecclesiam Dei usque in æternum, quia non occurrerunt filiis Israel cum pane et aqua venientibus de Ægypto.38 Denique Paulus et Salomon: Si esurierit, inquiunt, inimicus tuus, ciba illum;39 si sitit, potum da illi. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti: id est, ideo, o ecclesiastici viri, recipere debetis confugientes ad vos, quoniam fugiunt gladios hæreticorum, doctrinam gentilium, blasphemias Judæorum, vel certe insidias dæmonum, atque mollities voluptatum, quæ per modum arcus extentæ, subito lædunt et fraudulenter occidunt.
Quoniam hæc dicit Dominus : Adhuc in uno anno, etc., id est, velociter, sicut expositum est, auferetur omnis gloria Cedar, id est prosperitas reproborum, qui in tenebris ignorantiæ vitiorumque fæcibus versantur. Cedar namque interpretatur caligo seu tenebræ. Unde habetur in Psalmo :
Habitavi cum habitantibus Cedar. Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur, id est, imitatores istorum, qui parant sagittas suas, ut sagittent rectos corde, de quibus scriptum est in Psalmo, Et ipsi sunt jacula :4041 isti deficient, et peribunt.42
Footnotes
-
Ps. LXVIII, 3. ↩
-
Rom. I, 17. ↩
-
Habac. II, 4. ↩
-
Ezech. III, 18, 20; XXXIII, 6, 8. ↩
-
Ps. XIV, 4. ↩
-
Ps. CXLIX, 6, 7. ↩
-
Apoc. XVIII, 6. ↩
-
Ps. LII, 6. ↩
-
Ps. LII, 6. ↩
-
Rom. IX, 3. ↩
-
Exod. XXXII, 31, 32. ↩
-
Matth. V, 44. ↩
-
Cant. v, 1. ↩
-
Ps. xxii, 5. ↩
-
Ephes. vi, 13, 14, 16, 17. ↩
-
Is. lvi, 10. ↩
-
Apoc. xxii, 12. ↩
-
IV Reg. ii, 12; xiii, 14. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Ephes. ii, 14, 15, 20. ↩
-
Joann. x, 10. ↩
-
Matth. xxi, 7. ↩
-
Ps. lxxxiv, 9. ↩
-
I Reg. iii, 10. ↩
-
Prov. xxvii, 23. ↩
-
I Tim. iv, 12. ↩
-
II Tim. ii, 15. ↩
-
vers. 7. ↩
-
Matth. III, 12. ↩
-
II Tim. IV, 2. ↩
-
Deut. XXVII, 3, 4. ↩
-
Job XXVII, 9. ↩
-
Rom. XV, 20; ↩
-
Matth. V, 6. ↩
-
Habac. III, 3. ↩
-
Cant. IV, 16. ↩
-
Ps. X, 5. ↩
-
Deut. XXIII, 3, 4. ↩
-
Prov. XXV, 21. ↩
-
Ps. cxix, 5. ↩
-
Ps. x, 3. ↩
-
Ps. liv, 22. ↩
Chapter 36 of 84