Skip to the text

Articulus 44

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : ONUS VALLIS VISIONIS.

REDIT Propheta in isto capitulo ad describendum plenius punitionem Jerusalem, per quam intelligitur vastitas regni Juda. Ait ergo : Onus vallis Visionis, id est, punitio Jerusalem : quæ dicitur (ut aliqui asserunt) vallis Visionis, quia sicut una pars ejus in monte est, sic alia est in valle. Sed melius dicitur, quod ideo dicta est vallis Visionis, quia peccatum perpetrando, et pœnas luendo, humiliata ac vilis effecta est, ceteris gentibus comparata; vel ideo, quoniam divinæ revelationes fiebant in templo, et multi Prophetarum in Jerusalem visiones propheticas receperunt. Loquitur autem Propheta de punitione Jerusalem, quam a Babyloniis est perpessa, prout probabilior tenet opinio.

Quidnam quoque tibi est? id est, cur fecisti quod subjungitur? quia ascendisti et tu omnis, id est tu, o tota Jerusalem : intelligendo per Jerusalem habitatores ejus et principes; in tecta, id est super tecta domorum, ad sacrificandum idolis atque militiæ cœli (tecta enim ibi plana fuerunt), vel ad considerandum ac inspiciendum exercitum adversariorum; clamoris plena, id est mœrore, fletu, ac ululatu repleta tempore Chaldæorum, urbs1 frequens, id est habitatoribus multis abundans, vel tribulationibus visitata, civitas exsultans, id est, quæ aliquando solita eras gaudere regnantibus in te regibus bonis. Interfecti tui, non interfecti gladio; nec mortui tui, mortui in bello. Hoc dicit, non quod nulli Judæorum fuerint gladio Chaldæorum occisi, quum quarto Regum legatur Nabuchodonosor filios Sedeciæ occidisse in oculis ejus, et alios quosdam occidit; sed hoc ideo dicitur, quia Jerusalem capta est non gladio, sed fame.2 Unde in obsidione fame et peste plurimi interierunt, sicut Jeremias atque Ezechiel prædixerunt. Quidam vero referunt ad percussionem Jerusalem quam a rege Assyriorum Sennacherib toleravit, cui Sobna pontifex magnam prodidit urbis partem.3 Unde Judæi qui ab Jerusalem fugerunt, et a Sennacherib rege capti sunt, dicuntur non occisi gladio, sed proditione et dolo. Eusebius Cæsariensis exponit hæc de captivitate et vastitate a Romanis, quando Judæi propter infidelitatem suam perierunt. Cuncti principes tui fugerunt simul. Hoc est quod quarto Regum legitur : Omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum.4 Dureque ligati sunt, non solum vinculis peccatorum, sed et compedibus Chaldæorum. Persecutus est enim exercitus Chaldæorum Sedeciam, et comprehendit eum, et quosdam cum eo. Ideo subjungitur : Omnes qui inventi sunt, vincti sunt pariter*, et quidam eorum in Babylonem deducti sunt; aliqui tamen evaserunt,* de quibus subjungitur : procul fugerunt.

Denique Isaias populo suo compatiens, ait : Propterea dixi, hoc est, quia tanta mala populo Judæorum futura prævidi, dixi adsistentibus mihi : Recedite a me, quatenus solus residens, libere plangam; amare flebo ex compassione. Nolite incumbere ut consolemini me*, id est, non attentetis* me consolari, super vastitate filiæ populi mei*, id est de tribulationibus plebis* Judaicæ. Cur autem totus populus filia appelletur, dictum est supra. Nec mirum si Isaias ita condoleat populo Judæorum, quum juxta præhabita tantum compassus sit Moab et Babyloni. Ideo itaque flebo : Dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum venit super populum meum a Domino Deo exercituum, cujus nutu venerunt Chaldæi, in valle Visionis, id est in Jerusalem, sicut per Jeremiam prædixit : Ecce ego convocabo regna aquilonis; et venient, et ponent unusquisque solium suum in portis Jerusalem; scrutans murum, et magnificus super montem*, id est,* Chaldæorum exercitus intrans Jerusalem, et destruens atque comminuens muros ipsius; templum quoque et regis palatium, quæ sita erant in monte Sion, cum magnifico seu superbo corde comburens : quæ omnia quarto Regum libro plenius recitantur.

Et Elam sumpsit pharetram, currum hominis equitis : id est, Elamitæ cum rege Babylonis contra Jerusalem venientes, secum detulerunt pharetras, quia ipsi sunt sagittarii fortes; et quadrigas equestrium, in quibus arma et victualia portabantur. Ex quo patet, quod capitulum istud ad litteram non loquitur de punitione Judæorum facta per Romanos. Hi enim Elamitæ erant Assyrii, qui in Romanorum exercitu non fuerunt. Et parietem nudavit clypeus : id est, clypeis a parietibus ablatis, parietes, in quibus clypei ante dependebant, nudati sunt a tegmine clypeorum. Chaldæi enim clypeos suos secum ferebant. Et erunt electæ valles tuæ, plenæ quadrigarum*, id est, valles terræ tuæ fertiles*, replebuntur curribus Chaldæorum; et equites ponent sedes suas in porta, id est, duces regis Nabuchodonosor solia sua locabunt in portis Jerusalem. Unde in Jeremia habetur : In anno nono Sedeciæ venit rex Babylonis, et omnis exercitus ejus contra Jerusalem. Undecimo autem anno Sedeciæ, aperta est civitas, et ingressi sunt omnes principes Babylonis, et sederunt in porta media.

Et revelabitur operimentum Judæ : hoc est, templum in quod soli sacerdotes intrabant, vel Sancta sanctorum in quæ solus pontifex introivit, aperientur : tunc enim profanata sunt hæc, ingredientibus ea Chaldæis. Et videbis in illa die armamentarium domus Saltus : id est, ædificium illud a Salomone constructum, in quo reponebantur arma, et claudi solebat propter armorum custodiam, tunc erit apertum, quoniam arma inde tollentur. Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt : hoc est, ruinas illius partis Jerusalem, ubi David manere solebat, considerabitis ad muniendum eas contra Chaldæos. Et congregastis aquas piscinæ inferioris : id est, piscinam illam, quæ facilius capi poterat, transtulistis ad loca tutiora; ejusque aquas collegistis in unum, ut potum præberet hominibus atque jumentis tempore obsidionis, et quantum eis de potu ac cibo necessarium esset. Et domos Jerusalem numerastis; et destruxistis domos : illas præsertim quæ erant extra murum, quæ destrui solent ante adversariorum adventum, ne in eis lateant, et a jaculis se defendant; ad muniendum murum*, hoc est, quatenus de* materia domorum fortificaretis muros Jerusalem. Et lacum pro aqua conservanda fecistis inter duos muros Jerusalem (quæ clausa erat triplici muro), ut aqua nequaquam deficeret populo in Jerusalem con-

D

Jer. xxxix, 1-3.

Sanctum

Is. 1, 8.

Jer. 1, 15.

IV Reg. xxv, 9, 10. gregato; et aquam piscinæ veteris, id est, piscinam antiquam, quæ ad tempus neglecta erat, instaurastis. His similia fecit et Ezechias contra regem Assyriorum, ut legitur Paralipomenon secundo:5 non tamen arguitur, quia principaliter innitebatur divino auxilio. Isti vero redarguuntur, quoniam in suis machinis potius quam in Domino confidebant. Ideo subjungitur: Et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, id est, oculis cordis non adspexistis Deum fundatorem ac creatorem Jerusalem, et, pro id est, operatorem ejus de longe non vidistis, id est, Deum per fidem non attendistis, dirigendo oculos vestros in longinquum, videlicet de terra in cœlos ad Deum.

Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa, videlicet instante obsidione Jerusalem, ad fletum, et ad planctum, id est ad debitam peccatorum contritionem ac deplorationem, et ad calvitium, id est ad capitis humiliationem seu tensionem in signum tristitiæ: sicut Job tonso capite sedit in terra;6 et ad cingulum sacci, id est ad pœnitentiæ vestem, atque ad digna pœnitentiæ opera. Instante equidem captivitate Jerusalem, sancti Prophetæ et maxime Jeremias, hortabantur Judæos ad pœnitentiam, sicut in libro Jeremiæ sæpissime scribitur; sed Judæi, contempta admonitione salubri, et Prophetis subsannatis, tradebant se voluptati et desperationi. Propter quod subjungitur:

Et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum: id est, pœnitere noluerunt; sed hoc fuit eorum solatium, quod cibos delicatos sibi præparaverunt, eosque cum vino sumpserunt. Hoc maxime fecerunt, quando rex Babylonis ad tempus recessit ab Jerusalem, contra regem Ægypti. Epulando autem inter se loquebantur: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur:7 quasi dicerent: Nescimus quam diu vivemus, interim ergo voluptatem sequamur. Et in hoc ostendunt se non curare de animarum salute, vel providentiam Dei negare, aut animas hominum mortales asserere. Tales enim fuerunt et sunt, de quibus Sapiens inducit: Dixerunt impii: Exiguum et cum tædio est tempus nostrum, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt; vino pretioso et unguentis nos impleamus; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra; ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est sors nostra.8 Porro hæc verba, videlicet, Comedamus et bibamus, etc., allegat Apostolus. Prædictus vero contemptus seu impœnitentia, gravissimum est scelus. Ideo nunc subjungitur:

Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: id est, hæc vestra iniquitas ascendit coram me, et considerata est a me, seu juste pensata, quam gravis sit vobis. Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, etc., id est, non dimittetur vobis donec tradamini hostibus vestris, atque cadatis, imo et spiritualiter pereatis in anima, id est, nunquam vobis dimittetur: sicut peccata in Spiritum Sanctum, irremissibilia nominantur. Non ergo, Donec, hoc loco exprimit tempus determinatum, sed omne tempus excludit a parte post, sicut in Matthæo:9 Non cognovit eam donec peperit filium suum primogenitum;10 atque in Psalmo, Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.11

Hæc dicit Dominus Deus exercituum ad me servum suum Isaiam: Vade, et ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, scilicet in domo episcopali, videlicet ad Sobnam præpositum templi, id est summum pontificem. Secundum quosdam, Sobna iste et Eliacim, qui ei successit, sunt illi qui infra leguntur egressi ad Rabsacen, et missi ad Isaiam, ubi dicitur: Egressus est ad Rabsacen Eliacim filius Helciæ, et Sobna scriba.12 Quidam etiam asserunt Sobnam non fuisse summum pontificem, sed thesaurarium templi; sed hoc litteræ præsenti non consonat, ut patebit. Dicunt quoque Hebræi, quod Sobna prodidit civitatem Jerusalem regi Assyriorum, et quod persuasit Ezechiæ ut se traderet hostibus.13 Hoc autem Hieronymus dicit non habere testimonium ex Scriptura. Unde, secundum Hieronymum, Sobna iste increpatur propter suam superbiam ac voluptatem; et quoniam populum sibi commissum non fideliter rexit, sed impie conculcavit. Probabile tamen videtur, quod intendebat ad regem Assyriorum confugere, sicut et fecit, ut dicetur.

Et dices ad eum: Quid tu hic? id est, ad quid hic resides, qui injunctum officium non digne exerces, nec sacerdotii loco dignus exsistis? Aut quasi quis hic, id est, hoc esse videris, quod non es. Videris enim esse pastor, sed mercenarius es. Considerare hoc loco debemus, quantus fuit in sancto Isaia zelus justitiæ, quanta constantia, qui tantum pontificem tam rigorose et confusibiliter increpare audebat. Quod vero ait, Aut quasi quis hic? dixisse videtur dirigendo sermonem ad eos qui aderant. Non enim putandum est, quod increpaverit illum in occulto, et nullo præsente, sed evidenter coram aliis, prout ad Timotheum docet Apostolus:14 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. Quia excidisti tibi hic sepulcrum, id est, in loco isto inter sepulcra magnorum, videlicet regum, pontificum, et Prophetarum, præparari et fieri tibi fecisti sepulcrum magnificum, artificiosum, et pretiosum, excidisti in excelso memoriale diligenter, id est, in loco eminenti fecisti tibi memoriale, seu memorabile monumentum, ne oblivioni tradaris post mortem, in petra tabernaculum tibi, id est, in lapide grandi, vel materia saxea præparasti corpori tuo sepulcrum. Sed intentio tua frustrabitur, quemadmodum subinfertur.

Ecce Dominus asportari te faciet de terra ista ad terram alienam atque hostilem, sicut asportatur gallus gallinaceus, id est sicut capo portatur ad forum, ut vendatur ac manducetur; et quasi amictum sic sublevabit te, id est, quemadmodum homo pallium suum seu vestem faciliter erigit, et in collo suspendit, sic tu sine labore erigeris in altum miseriæ, ut affligaris. Dicunt enim quidam, quod Sobna iste ab Isaia correptus, quum videret Ezechiam nolle subjici regi Assyriorum, cum suis fautoribus clam exiens de Jerusalem, regi Assyriorum se tradidit: a cujus ministris delatus est in terram Assyriorum, in qua vehementer afflictus est. Propter quod sequitur: Coronans coronabit te tribulatione, id est, doloribus et angustiis te replebit, quæ te ex omni parte circumdabunt, sicut diademate cingitur caput; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: id est, quemadmodum pila a ludentibus de manu in manum projicitur, et percussa velociter ad longum spatium agitatur; sic tu de manu unius venies ad manum alterius, donec ad terram Assyriorum, vel Ægypti seu Babylonis, pervenias. Ibi morieris ex tristitia et aliis causis. Quum enim audisset percussionem Assyriorum, et Judæorum victoriam, pœnituit eum quod fugit, et reverti erubuit, et forte non potuit. Et ibi erit currus gloriæ tuæ, hoc est confusionis tuæ. Loquitur enim Propheta ironice, quasi dicat: Ibi cessabunt divitiæ tuæ, potestas et pompa, quibus nunc incedis quasi in curru. Quod enim per gloriam designetur confusio, patet ex eo quod subjungitur: et ignominia domus Domini tui, id est confusio templi Dei. Quod enim summus pontifex tam miserabiliter periit, redundabat in confusionem templi Dei, cujus erat præpositus. Et expellam te de statione tua, id est de loco et gradu sacerdotii tui, et de ministerio tuo, id est pontificatus officio, deponam te.

Et erit in die illa: Vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ, id est, hunc faciam loco tui pontificem, te amoto, et induam illum tunicam tuam sacerdotalem, et cingulo tuo confortabo eum. Quasi dicat: Omnibus ornamentis summi sacerdotis, quibus tu induebaris, vestiam illum. Et potestatem tuam dabo in manus ejus, id est, auctoritatem pontificalem ei committam; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda, id est, verus pastor, spiritualis pater, ac informator erit omnibus sibi commissis. Et dabo clavem domus David super humerum ejus, id est, clavem templi portabit. Dicitur autem templum hoc a Salomone constructum, domus David, eo quod præcepit filio suo ut faceret illud, præparavitque ei impensas.15 Et aperiet templum, et non erit qui claudat illud contra ipsius voluntatem; et claudet iste Eliacim templum, et non erit qui aperiat sine ejus consensu. Per quod designatur, quod ipse præ ceteris habuit auctoritatem aperiendi claudendique templum : unde constat quod pontifex erat.

Et figam illum paxillum in loco fideli: id est, sicut paxillus seu palus in pariete figitur, ut vasa seu quæque alia in ipso suspendantur; ita stabiliam ipsum Eliacim in templo et loco sacerdotali, ut sit omnium princeps, et ejus consilio singuli innitantur. Et erit in solium gloriæ domui patris sui: id est, propinquorum suorum, videlicet familiæ patris sui, ipse erit honor, decus, princeps et judex. Tota enim progenies decoratur, dum unus ex omnibus exaltatur. Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus: id est, omnes reliqui sacerdotes ac Levitæ ei adsistent et ministrabunt, et vestes ac vasa sacerdotalia ipsum ornabunt. Quid autem significetur per gloriam patris ejus, subjungitur : vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum: id est, omnia hæc sub ejus ordinatione atque regimine erunt, sive per vasa magna et parva intelligantur majores et minores ministri templi, sive instrumenta quibus utebantur in templo. Per vasa quoque musicorum, intelliguntur instrumenta canticorum, in quibus divinas laudes cantabant, sicut nunc in organis facit Ecclesia.

In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, id est, Sobna de sua statione et ordinatione expelletur; et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, id est, fautores Sobnæ, videlicet sacerdotes ei in malo consentientes, peribunt et auferentur. Si autem per illud quod dicitur, Auferetur quod pependerat in eo, intelligantur generaliter omnes sacerdotes, non poterit referri ad Sobnam, quoniam eo ejecto, non periit sacerdotium; sed ad captivitatem Babylonicam vel Romanam, quando a Chaldæis et Romanis destructum est templum Jerusalem, omnes sacerdotes occisi aut capti, seu effugati sunt. Hæc autem contingent, quia os Domini locutum est, id est, Deus per Prophetas ista prædixit : non quod sermo Dei sit causa immediata horum malorum, sed peccata impiorum hæc promerentur : tamen sermo Dei est signum certum quod ita futurum sit.

Footnotes

  1. Jer. xxxii, 24; ↩

  2. IVReg.xxv, 7, 21. ↩

  3. Ezech. v, 12. ↩

  4. IVReg.xxv, 4. ↩

  5. II Par. xxxii, 3-8. ↩

  6. Job 1, 20. ↩

  7. I Cor. XV, 32. ↩

  8. Sap. II, 1, 6-9. ↩

  9. Matth. 1, 25. ↩

  10. Matth. i, 25. ↩

  11. Ps. CXXII, 2. ↩

  12. Is. XXXVI, 3. ↩

  13. Job i, 20. ↩

  14. 1 Tim. v, 20. ↩

  15. 1 Par. xxi, 7 et seq. ↩

Chapter 37 of 84