Articulus 45
EXPLANATIO MORALIS EJUSDEM CAPITULI VICESIMI SECUNDI.
ONUS vallis Visionis. Hæc vallis Visionis, cujus onus, id est miseria, hoc loco describitur, est universalis Ecclesia : quæ Christo testante, similis est sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti;123 in qua sunt multi vocati, pauci vero electi.4 Nunc enim Ecclesia peregrinatur a Domino, et videt per speculum in ænigmate, gemens et flens in hac lacrimarum valle.56 Quidam per vallem Visionis intelligunt conventicula hæreticorum, quæ veræ ac christianæ sapientiæ sublimitate relicta, in propriis occupantur ficticiis; alii malos prælatos, qui per scientiam alti videntur, sed per conversationem carnalem ac vitiosam in infimis sunt.7
Quoniam igitur multi eorum qui ad Ecclesiam Christi pertinere putantur, impie agunt, nunc dicitur: Quidnam quoque tibi est, o congregatio, seu persona, quæ te asseris videntem, hoc est christianam atque fidelem? quia ascendisti et tu omnis, hoc est tota, in tecta, hoc est montem superbiæ, et in ea quæ videntur hominibus alta, sed coram Deo sunt vilia: quæ non discis a Christo quia mitis est et humilis corde, sed mundi honorem, famam, prælationem, et gloriam diligis.8 Talibus dicitur apud Joannem: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?9 Et in Luca: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra: quia quod altum est hominibus, abominatio est coram Deo.10 Clamoris, id est inquietudinis, contentionis, et loquacitatis, plena, urbs frequens, in malo civitas exsultans, quæ olim gaudebas in Domino, nunc autem exsultas in sæculo, et proprio documento ac vitiis. Interfecti tui, non interfecti gladio materiali, sed tentatione diaboli, delectatione fallaci, peccato mortali. Unde in Apocalypsi dictum est uni hoc modo occiso: Nomen habes quod vivas, sed mortuus es.11 Et Paulus: Vidua, inquit, quæ in deliciis est, vivens mortua est;12 Christus quoque in Evangelio, Dimitte mortuos sepelire mortuos suos.13
Cuncti principes tui, videlicet hæresiarchæ, tyranni, mali prælati, fugerunt simul ab unitate, caritate, et obedientia sanctæ matris Ecclesiæ. Unde Dominus loquitur Jeremiæ: Verterunt ad me tergum, et non faciem;14 et apud Zachariam: Noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentes, et aures suas aggravaverunt ne audirent legem.15 Dureque ligati sunt vinculis peccatorum, jugo diaboli, et propriis vitiis irretiti, quemadmodum Salomon introducit: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.16 Et Apostolus: Resipiscant, ait, a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.17 Corporaliter quoque frequenter fugerunt hæretici et perversi a conspectu fidelium, sed capti sunt atque occisi. Omnes qui inventi sunt, vincti sunt pariter. Omnes qui perversis communicant sive consentiunt, simul cum eis damnantur, juxta illud Apostoli:18 Morte digni sunt non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt. Unde denuo monet: Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis.19
Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo, etc. Hæc sunt verba veri amatoris Dei et proximi, qui errantibus intime pietatis affectu compatitur, dicens cum Paulo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Sic enim Christus flevit super civitatem Jerusalem, et Samuel super Saulem.2021 Unde et Jeremias populum suum deplorans, ait:22 Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum?23 et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei. Et Psalmista: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici tui.24 Denique sanctus propheta Michæas ex ineffabili caritate in tantum compassus est populo suo, ut dicat: Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer.25 Quum ergo videmus quempiam delinquentem, aut nobis calumniam inferentem, non indignemur, non irascamur, non crudeliter afficiamur; sed pie condoleamus, caritative oremus, et æquanimiter sustineamus, sicut et Paulus hortatur:26 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Hæc est pietas christiana, cujus est pro adversariis orare.27 Dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum a Domino in valle Visionis: id est, in Ecclesia omnes prædicti a Domino spiritualiter recedentes, intus moriuntur, a dæmonibus conculcantur. Scrutans murum, et magnificus super montem. Murus et mons, accipi possunt in bono et in malo. De malo enim muro, id est obstaculo virtutis, habetur in Psalmo: In Deo meo transgrediar murum.28 De bono autem muro, in Jeremia:29 Ego te dedi in columnam ferream et in murum
Lacuna: pp. 494–495 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. electis, et non erit qui claudat illud electis; et claudet infernum, ut impii in eo teneantur, et justi illuc de cetero non ingrediantur, quemadmodum ante ipsius passionem.
Et figam illum paxillum in loco fideli, id est, in Ecclesia eum principem constituam: sicut ipse in Psalmo fatetur, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.30 Et erit in solium gloriæ domui patris sui: hoc est, omnium Christianorum, qui sunt domus Dei, erit judex, honor, et gloria. Unde Apostolus: Nos, inquit, gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita, et resurrectio nostra.31 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus: id est, omnes electi in cœlo et in terra, tam angeli sancti, quam homines, Christo sociabuntur ut capiti, ipsisque glorificabunt et honorabunt, sicut in Apocalypsi habetur: Dignus est Agnus qui occisus est, accipere honorem et gloriam et virtutem, et omnem creaturam quæ in cœlis est, et omnem creaturam quæ in terra est.32 Et ad Ephesios: Deus constituit eum ad dexteram suam in cœlestibus, super omnem principatum et potestatem et virtutem.33 Alibi quoque ait Scriptura, quod habeat in vestimento et femore suo scriptum, Rex regum et Dominus dominantium.34 Vasorum diversa genera, id est diversos gradus ac ordines electorum, omne vas parvulum, id est homines inferioris meriti, a vasis craterarum, hoc est ab Apostolis, usque ad omne vas musicorum, id est usque ad eos incisive qui Deum jugiter laudant, quales sunt Beati, de quibus cantamus: Beati qui habitant in domo tua, Domine;35 in sæculi sæculorum laudabunt te. Vasa craterarum igitur sunt Apostoli, qui primitias Spiritus receperunt.36 De quorum uno Dominus loquitur: Vas electionis est mihi iste. Ipse quippe præ ceteris vino sapientiæ erant impleti.37
Quod autem subjungitur, In die illa auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, accipi potest de ruina et cessatione sacerdotii veteris Testamenti; vel de Christo: non quod ipse frangetur, ruet, sive deficiet; sed quia refrigescente caritate multorum, ipse auferetur a cordibus miserorum; tuncque et maxime circa finem sæculi, Antichristo regnante, frangetur, cadet; et pendebit quod pependerat in eo, quia tunc populus christianus et ordo sacerdotalis Christo innitens, de quo tota salus Ecclesiæ pendet, maxime opprimetur et occidetur.
Postremo per increpationem Sonæ præpositi templi, qui sibi gloriosum sepulcrum excidit, intelligere possumus, quantum redarguendi sint omnes indigni prælati Ecclesiæ, vitam carnalem atque pomposam ducentes.3839 Et certe videmus nunc quomodo Sobnam istum sequantur fabricantes in ecclesiis sui pontificatus præclara sepulcra, ut perseveret eorum memoria. Verum Dominus asportari eos faciet de loco Ecclesiæ in locum gehennæ, ad terram spatiosam, tenebrosam, atque opertam mortis caligine:40 ibi morientur morte æterna.
Footnotes
-
Matth. xiii, 47. ↩
-
Matth. xx, 16. ↩
-
Matth. xiii, 47. ↩
-
II Cor. v, 6. ↩
-
1 Cor. xiii, 12. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
I Par. xxii, 7 et seq. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
-
Joann. V, 44. ↩
-
Luc. XVI, 15. ↩
-
Apoc. III, 1. ↩
-
I Tim. V, 6. ↩
-
Matth. VIII, 22. ↩
-
Jer. II, 27. ↩
-
Zach. VII, 11. ↩
-
Prov. V, 22. ↩
-
II Tim. II, 26. ↩
-
Rom. 1, 32. ↩
-
II Cor. VI, 17. ↩
-
Luc. XIX, 41. ↩
-
Luc. XI, 29. ↩
-
I Reg. XV, 35. ↩
-
Jer. IX, 1. ↩
-
Ps. CXVIII, 139. ↩
-
Mich. II, 11. ↩
-
Rom. XII, 21. ↩
-
Matth. V, 44. ↩
-
Ps. XVII, 30. ↩
-
Jer. I, 18. ↩
-
Ps. n, 6. ↩
-
Galat. vi, 14. ↩
-
Apoc. v, 12, 13. ↩
-
Ephes. 1, 20, 21. ↩
-
Apoc. xix, 16. ↩
-
Ps. xxxxii, 5. ↩
-
Rom. vii, 23. ↩
-
Act. ix, 15. ↩
-
dictur. Loquitur oere Tyri, quod videlicet Nubuchoniesque populo, a ea est. Postmodum run demolita est a laque ait: Oanea panitio. Erat autem, aquis undique una parte non remat, nunc iure, Tyrum et alia loca Tyri porta quiescetis; quia sustauntio Tyri, nunc non prebisis mercimur, donosor nanque eam partem mario, quum littus fluit et cæteris terram. Sed non potuit, per aggressus est. Aquis aquis prædictis thim, id est de Cg. Macedonia: unda ↩
-
15-19 ↩
-
Job x, 21. ↩
Chapter 38 of 84