Skip to the text

Articulus 46

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI TERTII: ONUS TYRI.

LOQUITUR Isaias propheta hoc loco contra Tyrum, urbem olim potentissimam atque ditissimam, cujus magnificentiam Ezechiel copiose describit.1 Causa autem subversionis, fuit ejus superbia et præsertim quod de captivitate Judæorum fuerit gloriata, quemadmodum in Ezechiele narratur, ubi etiam onus Tyri prædicitur.234567 Loquitur autem nunc Propheta de onere Tyri, quod passa est a Chaldæis, videlicet Nabuchodonosor rege Babylonis, ejusque populo, a quibus primum destructa est. Postmodum vero reædificata, iterum demolita est ab Alexandro Magno.

Itaque ait: Onus Tyri, id est, Tyriorum punitio. Erat autem urbs Tyri sita in mari, aquis undique circumsepta, tamen in una parte non remote distans a ripa. Ululate, naves maris, id est, nautæ, qui inter Tyrum et alia loca navigare soletis, et in Tyri portu quiescere, ejusque ditari divitiis; quia vastata est domus, id est habitatio Tyri, unde venire consueverant naves pretiosis mercimoniis onustæ. Nabuchodonosor namque eam obtinuit. Voluit enim partem maris, quæ inter Tyrum et proximum littus fluebat, implere terra, saxis, et ceteris terræ lignis atque pulveribus. Sed non potuit, propter quod navigio eam aggressus est. Alexander vero cepit eam, aquas prædictas implendo. De terra Cethim, id est de Cypro, ut aliqui dicunt, in qua est urbs dicta Cethim; vel de terra Macedoniæ: unde in primo Machabæorum libro dicitur Alexander exisse de terra Cethim; revelatum est eis, scilicet Tyriis, de adventu Nabuchodonosor contra eos; vel, Revelatum est eis, id est, de hoc loco negotia varia perceperunt.

Tacete, qui habitatis in insula, id est, habitatores Tyri, silete tanquam confusi et victi, negotiatio Sidonis, id est, tu, Tyre, quæ eras Sidoniorum colonia, eorum naves, nautas, ac merces recipiens; transfretantes mare, videlicet mercatores, repleverunt te, o Tyre, divitiis, quas portabant in navibus ad te, in aquis multis, per aquarum fluenta veniendo ad te; vel, In aquis multis, id est in medio aquarum situatam ac demorantem; semen Nili, messis fluminis, id est blada Ægypti, quæ generantur ex inundatione Nili irrigantis: quæ blada vel semina sunt messis fluminis, id est bona collecta tempore messis, flumine Ægypti terram fecundante. Raro enim cadit pluvia in Ægypto: quæ si multa caderet, terra illa (ut legitur) sterilis fieret. Hic igitur semen et messis seu blada, sunt fruges ejus, videlicet Tyri, quia in navibus vehebantur ad Tyrum. Et facta est Tyrus negotiatio gentium: quia ad ejus mercatum omnes gentes confluxerant.

Erubesce, Sidon, id est, tu, gens Sidoniorum, quæ in Tyro confidebas, erubesce Tyro devieta, cujus destructio cedit ad ignominiam tuam, ait mare, id est omnis multitudo negotiantium in mari. Et hoc etiam dicit fortitudo maris, id est Tyrus, quæ est civitas principalis atque fortissima, sita in mari Mediterraneo, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines: id est, in obsidione mea et persecutione a Chaldæis, solita fecunditate privata, et abortivum perpessa sum, mulieribus nimium angustiatis; puellæ quoque et juvenes, qui nati fuerunt, occisi sunt, debita ætate nondum sortita. Quum auditum fuerit in Ægypto, Tyrum esse vastatam, dolebunt Ægyptii, quum audierint de Tyro tam tristem rumorem: primo, propter damna quæ incurrent ex destructione Tyri, cujus mercibus ditabantur; secundo, ne eis idem eveniat.

Transite maria, id est, in navibus fugite per mare, o incolæ Tyri; ululate præ vehementi dolore, qui habitatis in insula, id est in Tyro, quæ dicitur insula quoniam mari erat circumclusa. Quum enim vidissent Tyrii se non posse evadere, pro magna parte fugerunt in navibus, opes suas secum ferentes, usque Carthaginem: sicque urbem hominibus atque divitiis evacuaverunt. Unde Dominus ait ad Ezechielem: Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum; et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus.8 Unde patet quod pauca invenerunt in Tyro. Numquid non vestra hæc est? id est, nonne, o Tyrii, urbs ista destructa, est civitas vestra? quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua, id est, quæ se jactabat longo tempore perdurasse, neque ab aliquo superari potuisse. Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum, id est, habitatores Tyri propriis pedibus longe abibunt et fugient a Tyro, ut in aliis provinciis securius demorentur.

Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam? id est, quis ita decrevit dejicere Tyrum, præ ceteris urbibus eminentem, auro, argento, et gemmis atque divitiis cunctis pollentem, quemadmodum rex præ ceteris splendet et decoratur auro, gemmis et purpura? cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ, id est, quæ ita bonis omnibus redundavit, ut mercatores ipsius similes essent regibus atque principibus aliarum terrarum. Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, id est, dejiceret pompam et excellentiam vanitatis totius; et ad ignominiam deduceret, id est, confunderet atque opprimeret, universos inclytos terræ, id est inaniter gloriosos. Quamvis hæc generaliter accipi possunt de omnium superborum humiliatione, quibus Deus resistit; tamen hoc loco ad litteram dicuntur contra Tyrum, cujus tanta erat superbia, totque magnates ac nobiles, ut ejus superbia nominetur superbia omnis gloriæ, ejusque institores ac proceres vocentur universi inclyti terræ, sicut superius Babylon propter suam magnitudinem dicta est orbis. Porro Deus dicitur ista fecisse, quoniam ejus nutu et inspiratione rex Babylonis cum suo exercitu Tyrum ita dejecit, juxta illud Ezechielis: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis cum equis et curribus et omni populo ejus.9

Transi terram tuam quasi flumen, filia maris, id est, tu, Tyre maris insula, velociter fuge a propria terra, sicut cum festinatione pertransit quis flumen, ne ejus fluctibus obruatur. Non est cingulum ultra tibi, id est, vires non habes ad resistendum, nec lumbos ad repugnandum præcinctos. Manum suam extendit super mare, et conturbavit regna: id est, Dominus potestatem suam super Tyrum in mari sitam expandit, ut eam dejiceret; et de hoc conturbata atque perterrita sunt alia regna. Vel, Tyrus extendit manum suam supra mare, negotiando in aquis, et conturbavit regna quædam per violentiam opprimendo. Dominus mandavit10 adversus Chanaan, id est, voluntatem pugnandi immisit Chaldæis contra Tyrum, ut contereret, id est occideret, fortes ejus gladio Chaldæorum. Quod autem Tyrus pertineat ad terram Chanaan, patet ex eo quod in11

B Matthæo legitur: Egressus Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis; et ecce mulier Chananæa a finibus illis egressa.12 Decem quippe gentes pertinebant ad terram Chanaan, quam Deus promisit Israeli: quarum septem deletæ sunt, aliæ tres permanserunt, sicut in libris Josue et Judicum plenius commemoratur.

Et dixit Dominus: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis, id est, tu, Tyre, quæ nunc a Chaldæis injuriam seu verbera toleras, post tuam punitionem prædictam non amplius erigeris in superbiam et vanam lætitiam, sicut ante, saltem ad tempus, vel tam multum.13 Dicitur autem Tyrus virgo, eo modo quo Prophetæ aliquam totam plebem virginem nominant, propter puritatem naturæ in se, quæ ad hoc condita est ut Deo desponsata, ei cum integritate serviret. Dicitur quoque Tyrus, filia Sidonis, quoniam erat colonia ejus. Rex enim Assyriorum, cui ad tempus subdita erat terra illa circumquaque, præcepit Sidoniis construere Tyrum: quo facto, cœpit Tyrus primo habitari a populo Sidonis. Propterea Sidon mater exstitit Tyri, sicut Carthago Tyriorum colonia est. In Cethim consurgens transfreta, id est, de proprio loco surgens, navigio fuge in Cethim, id est Cyprum, seu alia loca occidentis; ibi quoque non erit requies tibi, sed a Chaldæis requireris, aut requiri timebis: profugi namque raro securi sunt.

Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit, id est tam potens ac durus, ut in Chaldæa habitantes. Assur fundavit eam, id est, Assyrius fundavit terram Chaldæorum: non quod terram illam plasmavit, sed principatum illius terræ firmavit. Vel, Assur fundavit eam, id est, rex Assyriorum ædificavit Tyrum, ut dictum est. In captivitatem traduxerunt Chaldæi robustos ejus, id est fortes ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam, id est, funditus eam demoliti sunt. Propterea, Ululate, naves maris, id est, nautæ, quia devastata est fortitudo vestra, videlicet Tyrus, quæ est caput vestrum et spes.

Quoniam vero Isaias agnovit per spiritum prophetiæ, Tyrum tandem spiritualiter esse reformandam, in Christum credituram, et Dei amore temporalia contempturam, subdit: Et erunt negotiationes ejus et merces ejus sanctificatæ Domino: id est, divitiæ Tyri ad cultum divini obsequii applicabuntur, ita quod Tyrii fideles offerent eas Domino in oblatione altaris, ad sustentationem pauperum, ad ædificationes ecclesiarum, atque ad alios spirituales piosque usus. Non condentur, neque reponentur: id est, Tyrii eas non colligent in thesauris, neque per avaritiam sibi eas appropriabunt, sequentes admonitionem Pauli, qui ait: Habentes victum et quibus tegamur, his contenti sumus; Christi quoque, dicentis, Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Quia his qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio ejus, id est, religiosis ac timoratis hominibus, coram Deo sollicite conversantibus, tribuentur gratis divitiæ Tyri, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem, id est, victus atque vestitus copiam habeant. Videmus nunc quomodo bonis temporalibus abundet Ecclesia. Unde Apostolus: Si nos, inquit, vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Et, Qui altari deserviunt, de altari participant. Et iterum apertissime ait: Si spiritualium bonorum illorum, videlicet ex Judaismo credentium, participes factæ sunt gentes, debent et in temporalibus ministrare eis. Hoc Tyrii olim avari, sed post conversionem suam ad Christum liberales effecti, abundantissime impleverunt, quia ad tempus multum in Tyro viguit religio christiana.

Et erit in die illa, id est, tempore illo continget quod subjungitur: In oblivione eris, o Tyre, septuaginta annis, id est, tanto tempore durabit tua destructio: quatenus tanto tempore maneat desolatio tua, quanto duravit dissipatio templi in Jerusalem, de cujus eversione gaudebas;14 sicut dies regis unius: quia si rex tanto tempore vivat, non modico tempore vivere dicitur. Quidam per dies regis unius, intelligunt annos Nabuchodonosor, alii annos David, qui tanto tempore vixisse leguntur.

Post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis:15 id est, sicut meretrix diu contempta, sed recepta exsultat, sic Tyrus gaudebit quum cœperit reparari; vel sicut meretrix adulando, dulciterque cantando allicit suos amatores, sic residui Tyriorum alios provocabunt ad Tyri reparationem. Quum ergo, o Tyre, sis reformanda, Sume citharam, circui civitatem ex gaudio, meretrix oblivioni tradita, id est, quæ cum pluribus gentibus es fornicata. Bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit, id est, Deum lauda, gratias jugiter age, vitam emenda, ne amplius oblivioni tradaris. Et erit post septuaginta annos desolationis prædictæ:

Visitabit Dominus Tyrum, faciens eam instaurari, et reducet eam ad merces suas, id est ad pristinas negotiationes; et rursum fornicabitur spiritualiter, Deum deserendo, et corporaliter, luxuriando, cum universis regnis terræ super faciem terræ, quorum institores et incolæ ad eam pervenerint.16 Hæc omnia impleta esse in Tyro, Græcorum pandunt historiæ.

1 Tim. vi, 8.

Matth. vi, 19.

1 Cor. ix, 11.

Ibid. 13.

Rom. xv, 27.

PRÆTEREA quæ de tropologico intellectu hic dici possent, superius sæpe inducta sunt. Breviter tamen tangendo, per Tyrum designantur avari et curiosi, qui operantur in mari mundi hujus, id est in sæculo isto, congregando divitias, et supervacuis rebus se ingerentes. Hujus Tyri onus est, ut ululent naves maris, id est mundi hujus cultores, curiositati atque cupidini servientes; quia vastata est domus unde venire consueverant, id est, negotiatio eorum deperiit, et desolata sunt loca unde eis mittebantur divitiæ. Omnia enim præsentis sæculi bona, celeriter fluunt, deficiunt, et amantes se servare non valent. De terra Cethim revelatum est eis, id est, de congregatione justorum nuntiatum est peccatoribus, quanta tormenta parata sint eis. Cethim namque interpretatur, mare congelascens: per quod figurantur stabiliti in bono, quorum cor congelatum seu frigefactum est a præsentis vitæ prosperitate. Qui habitatis in insula, id est in sæculo isto præ fluctibus persecutionum, aquis tribulationum, et impetu tentationum undique circumsepto; negotiatio Sidonis, id est aliorum deceptioni vacantes. Sidon enim interpretatur venatrix: sicque per Sidonem signantur, qui alios trahunt ad vitia. Transfretantes mare repleverunt te, id est, temporalium bonorum amatores ditaverunt te. Semen Nili, id est actus luxuriæ, messis fluminis, id est fructus et opera carnis: hæ sunt fruges ejus, id est nutrimenta pravorum, qui serunt super spinas, atque de carne metunt corruptionem.17

Erubesce, Sidon, id est, de tua fallacia verecundare, o animarum fraudulente venator, ait mare, id est homo mundanus. Sæpe enim dum unus perversus videt alium a spe sua frustrari ac periclitari, non compatitur, sed exsultat. Fortitudo maris, id est sæcularis potestas sive prælatio, dicens: Non parturivi, et non peperi, id est, in bonis operibus sterilis fui. Unde in fine mundi dicturi sunt reprobi illud Sapientiæ: Et virtutis quidem nullum potuimus signum ostendere;18 in malignitate autem nostra consumpti sumus. Quum auditum fuerit in Ægypto, id est, quum una secta perditionis audierit plagam alterius, verebitur ne et ipsa patiatur similia.

Transite maria, id est, temporalia ista fluxus sæculi præterite, quærendo cœlestia. Ululate, qui habitatis in insula, id est in præsenti exsilio, vestra deflendo peccata. Numquid non hæc Tyrus vestra est civitas, o curiosi et cupidi? id est, nonne sors vitæ præsentis et temporalium rerum angustia, vestra est gloriatio, possessio, atque hereditas, qui bona æterna non quæritis? quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua, id est in vetustate peccati, non ambulans in novitate vitæ, nec induens novum hominem, qui secundum Deum creatus est in sanctitate et justitia.1920 Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum: id est, inordinati affectus Tyriorum istorum, eos remote abducent et separabunt a patria Beatorum.

Quis cogitavit hoc super Tyrum, id est sortem peccatorum? Tyrus enim interpretatur sors sive angustia. Caritas autem dilatat; peccatum vero, et maxime odium, angustat et contrahit. Unde ait Apostolus: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.21 Non angustiamini in nobis; angustiamini autem in visceribus vestris. Recte itaque per Tyrum, peccatores caritate privati signantur. Quondam coronatam, id est in hoc mundo florentem, et illud Sapientiæ dicentem:22 Coronemus nos rosis antequam marcescant. Cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ. Idem habetur in Ezechiele et Apocalypsi. Negotiatores autem Tyri sunt, quorum tota sollicitudo est terrena colligere, et mundi honorem, famam et gloriam adipisci:2324 de quibus scriptum est, Argentum thesaurizant et aurum, et non est finis acquisitionis eorum.25 Hos negotiatores certum est esse hominum principes, et inclytos terræ, quia præ ceteris honorantur, reputantur, ac timentur a filiis sæculi hujus. Est autem et bonus negotiator, de quo in Evangelio ait Salvator: Simile est regnum cœlorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas;26 inventa autem una pretiosa margarita, dedit omnia sua, et comparavit eam. Talis autem non est inclytus terræ, sed cœli. Ad quam negotiationem hortatur nos Dominus:27 Negotiamini, inquiens, dum venio. Dominus exercituum, qui superbos humiliat, cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ: ut impleatur illud Psalmistæ, Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos.28 Hinc etiam Moyses in Numeris loquitur: Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam contra Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo.29 Et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ: de quibus scriptum est: Ubi sunt principes gentium, qui dominantur super bestias terræ? qui in avibus cœli ludunt? Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt.30 Jeremias quoque ait:31 Confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur.

Transi terram tuam quasi flumen, filia maris: id est, o popule terrene, noli in inferioribus istis morari, noli in sensibilibus detineri; sed ad superiora festinanter accede, ut corpus animam assequatur, non anima corpus. Non est cingulum ultra tibi, id est fortitudo seu constantia in istis terrenis, vel in te ipsa, sed tantum in Domino, de quo fertur in Psalmo:32 Et præcinxisti me virtute ad bellum. Manum suam extendit super mare, id est, Dominus potestatem suam in peccatoribus demonstravit, ulciscendo eorum peccata. Et conturbavit regna: oculi enim Domini super regnum peccans, ut conterat illud, ut Amos testatur.3334 Propter quod Jeremias ait: Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem et destruam illud. Hoc jam de diversorum regnorum punitione palam innotuit. Dominus mandavit adversus Chanaan, id est eos qui non stabiliuntur in Deo, videlicet contra regnum terrenum et fluctuans, ut contereret fortes ejus, qui sapientes et fortes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.35 Hos conteret Deus, tollendo ab eis in præsenti vitam gratiæ, et in futuro vitam gloriæ. Chanaan interpretatur fluctuans seu commotio.

A Propter quod luxurioso seni, et fluctuanti motibus passionum presbytero, dicitur a Daniele: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te.36 Omnis ergo qui est sicut arundo vento agitata, et circumfertur omni vento doctrinæ seu concupiscentiæ, est semen Chanaan, contra quod mandavit Dominus suis ministris ut ipsum excrucient.3738

Non adjicies ultra ut glorieris. Modica namque est et momentanea exsultatio impiorum. In Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi: id est, quocumque aufugeris, requiem veram non habebis, nisi revertaris ad Deum. Non enim est pax impiis, dicit Dominus.39 Qui autem a peccatis abstinet, vere stabiliterque quiescit, juxta illud Jeremiæ:40 Si abstuleris offendicula tua a facie mea, dicit Dominus, non commoveberis.

Ecce terra Chaldæorum, id est congregatio superborum, videlicet dæmonum, talis populus non fuit in subtilitate, in fortitudine, in crudelitate. Dicitur enim dæmon, homo, juxta illud in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit. Quod autem similis ei non exsistat in terra, patet in Job:41 Non est super terram potestas quæ comparetur ei.42 Nam et Christus victor nominat dæmonem, fortem armatum.43 Assur fundavit eam. Primus ille apostata Lucifer, qui alios ad peccandum induxit, hunc crudelissimum populum radicavit in malo. Assur enim, dirigens dicitur. In captivitatem traduxerunt isti Chaldæi seu dæmones, robustos ejus, videlicet Tyri, id est magnos in sæculo isto, qui a diabolo captivi tenentur ad ipsius voluntatem; suffoderunt domos ejus, id est corda Tyriorum, in quibus per suggestiones pessimas habitant dæmones;44 vel, Domos ejus, id est ecclesias malignorum, quos spiritualiter jugulant, ad infernaque pertrahunt. Ululate, naves maris, id est, negotiatores sæculi hujus, quia devastata est fortitudo vestra, et divitiæ vestræ putrefactæ sunt: imo dæmonum jugo et vitiorum miserrimæ servituti estis subjecti.

Et erit in die illa: In oblivione eris, o Tyre, septuaginta annis. Septenarius et septuagenarius numerus, pœnitentiam consummatam significant. Per hoc igitur, quod Tyrus septuaginta annis in oblivione erit, innuitur quod peccatores tribulationibus dignis exponentur, donec peccata eorum purgentur: tuncque videntur quasi obliti ac derelicti a Deo. Post septuaginta autem annos, id est tempore correctionis et pœnitentiæ consummato, erit Tyro, id est significatis per Tyrum, quasi canticum meretricis, id est carmen et gratiarum actio animæ pœnitentis, quæ olim peccando erat fornicata, sed pœnitendo facta est sponsa fidelis. Deinde dicitur Tyro huic, id est populo peccatori: Sume citharam: de qua dicitur, Confitebor tibi in cithara, id est in operatione bona, præsertim in operibus misericordiæ; circui civitatem, id est, sacra loca Ecclesiæ visita corde contrito, meretrix oblivioni tradita, id est, Tyre, quæ dum Deum offenderas, spiritualiter fornicabaris, et nesciebaris a Deo per approbationem.454647 Bene cane, Deum laudando, teque accusando, frequenta canticum istud usque in finem, ut memoria tui sit : de qua scriptum est, In memoria æterna erit justus; et, Memoria justi cum laudibus : quatenus Deus dicat tibi, Ecce in manibus meis descripsi te. Et erit post septuaginta annos, jam dictos: Visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad merces suas, id est, gratiam ei infundet, et ad pristinam perfectionem reducet, ut operetur bonum ad omnes, et talenta sibi tradita fructuose expendat. Et erunt negotiationes ejus et merces ejus sanctificatæ Domino: id est, se ipsam et omnia sua offeret Domino, non quæ sua sunt quæret, sed quæ proximorum, et aliis tam in spiritualibus, quam in corporalibus pro posse subveniet.4849 Unde in Psalmo cantatur: Et filiæ Tyri in muneribus, etc. Cetera ex præhabitis elucescunt.

Footnotes

  1. Ezech. xxvii. ↩

  2. Ibid. xxvii, xxviii. ↩

  3. Rom. viii, 23. ↩

  4. Ps. lxxxii, 5. ↩

  5. Ephes. i, 20, 21. ↩

  6. Ps. ii, 6. ↩

  7. Ezech. xxvi, 2. ↩

  8. Ezech. xxix, 18. ↩

  9. Ezech. xxvi, 7. ↩

  10. Is. xxiii, 11. ↩

  11. Exod. vi, 4. ↩

  12. Matth. xv, 21, 22. ↩

  13. 1 Petr. v, 5. ↩

  14. Jer. xxv, 11. ↩

  15. II Reg. v, 4. ↩

  16. Expositio tropologica. ↩

  17. Galat. vi, 8. ↩

  18. Sap. v, 13. ↩

  19. Ephes. iv, 24. ↩

  20. Rom. vi, 4. ↩

  21. II Cor. vi, 11, 12. ↩

  22. Sap. II, 8. ↩

  23. Ezech. xxvii passim; ↩

  24. Apoc. xviii, 23. ↩

  25. Baruch. III, 18. ↩

  26. Matth. xiii, 45, 46. ↩

  27. Luc. xix, 13. ↩

  28. Ps. XLVIII, 15. ↩

  29. Num. XV, 30. ↩

  30. Baruch. III, 16, 17, 19. ↩

  31. Jer. XX, 11. ↩

  32. Ps. XVII, 40. ↩

  33. Amos IX, 8. ↩

  34. Jer. XVIII, 7. ↩

  35. Jer. IV, 22. ↩

  36. Dan. XIII, 56. ↩

  37. Ephes. IV, 14. ↩

  38. Matth. XI, 7. ↩

  39. Is. XLVIII, 22. ↩

  40. Jer. IV, 1. ↩

  41. Matth. XIII, 28. ↩

  42. Job XLI, 24. ↩

  43. Luc. XI, 21. ↩

  44. II Tim. II, 26. ↩

  45. Prov. x, 7. ↩

  46. Ps. cxi, 7. ↩

  47. Ps. xlii, 4. ↩

  48. Ps. xliv, 13. ↩

  49. Galat. vi, 10. ↩

Chapter 39 of 84