Articulus 47
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI QUARTI : ECCE DOMINUS NUDABIT TERRAM.
POSTQUAM in superioribus sanctus Isaias de singularum rerum ordine prophetavit, videlicet de punitione Babylonis, Moab, Ægypti, Damasci, Idumææ, etc.; nunc generaliter loquitur de totius terræ seu mundi exterminatione, seu destructione finali, et ait: Ecce Dominus nudabit terram a terræ nascentibus, hominibus, atque jumentis: omnia enim hæc auferentur a terra tempore extremi judicii; et dissipabit eam, non comminuendo ejus substantiam, sed auferendo ab ea suæ exsistentiæ formam accidentalem, seu modum essendi quem nunc habet. Unde de tali dissipatione cœli et terræ habetur in Psalmo: Ipsi peribunt, tu autem permanes;1 et in Apocalypsi: Vidi cœlum novum et terram novam : primum enim cœlum et prima terra abiit.2 Et affliget faciem ejus, id est, superficiem terræ concremabit igne conflagrationis. Et sumitur afflictio pro combustione, quæ metaphorice dicitur terræ afflictio, sicut et floritio nominatur ejus exsultatio. Vel sic: Ecce Dominus nudabit terram, id est, omnia opera hominum in terra morantium deducet in publicum, juxta illud Apostoli: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.3 Et Christus in Evangelio: Nihil opertum, quod non revelabitur.4 Et dissipabit eam, interficiendo per ignem conflagrationis omnes qui fuerint inventi in terra. Et affliget faciem ejus, id est, vultus hominum et adspectum eorum terrebit per signa judicium præcedentia, prout in Luca dicitur :56 Erunt signa in sole et luna, etc., arescentibus hominibus præ timore et exspectatione, quæ supervenient universo orbi.7 Et dispergit habitatores ejus, id est, in loca diversa homines mittet secundum exigentiam meritorum suorum. Ibunt enim hi in ignem æternum, hi autem in vitam æternam.8 Et utrobique diversæ sunt mansiones, seu gradus præmiorum.
Et erit sicut populus, sic sacerdos. Hoc idem scriptum est in Osee. Et sicut servus, sic dominus ejus;9 sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet : id est, in finali judicio nulla erit apud Deum personarum acceptio, nulla acceptatio conditionis, sexus aut status;10 sed sola merita singulorum ponderabuntur, omnesque stabunt ante Christi tribunal, ut recipiant singuli sicut gesserunt in corpore. Et unusquisque, secundum Apostolum, onus suum portabit.1112 Hinc etiam in Job dicitur :13 Parvus et magnus ibi sunt, et servus et liber a domino suo.14
Dissipatione dissipabitur terra, id est, opera hominum terrenorum redigentur ad nihilum, ipsumque terræ elementum a pristina qualitate mutabitur; et direptione prædabitur terra, id est, omnia quæ in ea sunt, auferentur : sicut jam dictum est, quod nudabitur; statusque hominum alius erit. Oportet equidem, juxta Apostolum, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.15 Et sicut rursus ad Corinthios loquitur, Præterit figura hujus mundi.16 Unde et Petrus scribit : Terra et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.17 Cur autem hæc fient, subjungitur : Dominus enim locutus est verbum hoc. Quasi dicat Isaias : Non ego hæc loquor aut fingo, sed Spiritus Sanctus locutus est ista per me. Luxit et defluxit terra, et infirmata est, defluxit orbis, id est, habitatores terræ tunc flebunt atque deficient. Propter quod in Apocalypsi habetur : Ecce venit cum nubibus;18 et tunc plangent se super eum omnes tribus.19 Apud Matthæum quoque : Tunc apparebit signum Filii hominis in cœlo; et tunc plangent omnes tribus terræ.20 Infirmata est altitudo populi terræ, id est, superbia atque sublimitas hominum dejicientur, imo principatus et regnum mundi cessabunt.
Et terra interfecta est ab habitatoribus suis, id est, habitatores terræ propter sua peccata destruentur, imo et ipsi se ipsos peccando spiritualiter interfecerunt.21 Loquitur autem Propheta juxta consuetudinem prophetalem de futuro per modum præteriti, ad insinuandum quod tam certa sit veritas horum quæ prænuntiat, ac si jam essent completa atque præterita. Quia transgressi sunt leges, scilicet divinas, in veteri ac novo Testamento expressas, mutaverunt jus naturale, omnium mentibus naturaliter inditum, non sequentes rationis judicium, dissipaverunt fædus sempiternum, id est amicitiæ pactum, quod inii cum hominibus, dicens illud in Proverbis : Deliciæ meæ esse cum filiis hominum;22 in Genesi quoque : Recordabor fœderis mei, quod pepigi inter me et terram.23
Propter hoc maledictio vorabit terram, id est, divina ultio peccatores consumet, introibuntque in inferiora terræ, et peccabunt habitatores ejus, quorum conversatio est in terra, non in cœlis :242526 de quibus apud Jeremiam legitur, Recedentes a te, in terra scribentur. Appropinquante enim judicio, erit discessio ab obedientia Ecclesiæ, et nec spiritualia, neque divina jura observabuntur.27 Unde Christus testatur : Quia abundabit iniquitas, refrigescet caritas. Ideoque insanient cultores ejus, id est, irrationabiliter agent, contra se invicem furibunde pugnabunt, ac sine verecundia cum omni libertate peccabunt; et relinquentur homines pauci, id est, non simpliciter omnes tam impie agent, sed quidam, respectu aliorum perpauci, manebunt rationabiliter conversantes : nunquam enim in toto peribit christiana religio. Unde ad
Luc. xxu, 32.
Matth. xxiv, 38, 39; Gen. vi.
1 Thess. v, 3.
Luc. xxi, 35.
Apoc. xiv, 8; xvi, 19, etc.28
Eccle. 1, 2.
Ibid. 14.
Petrum sub persona Ecclesiæ ait Salvator: Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua.29
Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde. Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ, cum cantico non bibent vinum. Quidam superficialiter exponunt hæc de defectu sive subtractione solatii, quod homines habere solent ex potatione vini et ludis, scilicet quod ista deficient instante judicio. Sed huic non videtur consonare quod apud Matthæum asserit Veritas: Sicut erant in diebus Noe ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes; ita erit adventus Filii hominis.
Et alibi dicitur: Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Melius igitur exponenda est littera hoc modo: Luxit vindemia, infirmata est vitis: id est, omnis lætitia et fortitudo quam habuerunt homines carnales ex poculo vini, in tristitiam ac invaletudinem convertetur, quum venerint signa instantis judicii. Ideo subjungitur: Ingemuerunt omnes qui lætabantur corde, non in Domino, sed in rebus illicitis. Hi enim dolebunt sicut parturiens, quia ut legitur apud Lucam, tanquam laqueus superveniet dies illa in omnes qui sedent super faciem terræ. Tuncque cessabit gaudium tympanorum, ac sonitus lætantium, non bibent vinum: id est, præ cordis angustia nihil eos in hoc mundo oblectabit. Amara erit potio bibentibus illam, id est, omnis potus amarescet, quemadmodum febricitanti dulcia videntur amara.
Attrita erit civitas vanitatis, id est, habitatio hujus sæculi finietur.30 Hæc civitas vanitatis, est Babylon illa de qua Joannes in Apocalypsi locutus est, per quam mundus figuratur. De quo Ecclesiastes ait: Vanitas vanitatum et omnia vanitas; item, Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas. Clausa est omnis domus nullo introeunte. Hoc dicitur nunc, quia præ timore ingredi et egredi non audebunt, vel quia domorum habitatio cessabit. Non autem putandum est, quod hominibus in igne conflagrationis occisis, aliquæ domus remanebunt in terra. Clamor erit super vino in plateis, id est, de ebrietate et crapula vini contristabuntur, sicut per Joelem dicitur: Ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine.31 Deserta est omnis lætitia, id est, omnis consolatio sæcularis impiis auferetur; translatum est gaudium terræ ad patriam Beatorum, in qua dumtaxat post diem judicii gaudium remanebit; et relicta est in urbe, id est, in prædicta civitate vanitatis, imo in omnibus urbibus, relinquetur solitudo, habitatoribus deficientibus, et calamitas opprimet portas, id est, miseria occupabit habitantes ac residentes in portis. Quia hæc erunt in medio terræ, in medio populorum, id est, mala nunc posita, supervenient omnibus transgressoribus ubique terrarum exsistentibus, scilicet in medio omnium populorum.
Quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi, quum fuerit finita vindemia: id est, sic prædicta impiorum punitio fiet, ut tamen eis deletis ac reprobatis, aliqui, quamvis pauci, remaneant electi et boni, non pereuntes cum illis: qui in die judicii stabunt in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt; qui etiam propter suam paucitatem, comparantur paucis olivis quæ remanent in arboris ramo, ceteris depositis atque excussis, paucis quoque racemis qui remanent in vite, vindemiatione completa. Quemadmodum ergo istæ olivæ atque racemi ac fructus eorum, permodici sunt respectu olivarum ac racemorum collectorum tempore aptæ collectionis; sic electi, qui constantes manebunt tempore Antichristi, et in die judicii salvabuntur, respectu reproborum erunt paucissimi. Multi namque vocati, pauci vero electi. Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt, quum glorificatus fuerit Dominus: id est, dum Christus ad judicandum venerit cum majestate magna et gloria, tunc electi
Joel 1, 5.
Sap. v, 1.
Matth. xx, 16; xxii, 14.
Ibid. xxv, 31. cordialiter exsultabunt, Dominumque laudabunt. Quemadmodum enim dies judicii impiis metuenda, sic justis est appetenda, eritque eis causa immensæ lætitiæ. Unde Christus ait electis:32 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quia appropinquat redemptio vestra. Ideo subjungitur: Hinnient, id est, ex plenitudine et exuberantia jucunditatis internæ, prorumpent in vocem gratiarum actionis atque laudis sublimiter, more equorum hinnitum emittentium: et hoc, de mari, id est de hoc inquieto tempestuosoque sæculo, quando corpore resumpto, obviaverint Christo in aera, et simul cum eo de terra ad cœlos conscenderint, ut semper cum eo consistant.33
Porro quæ dicta sunt hoc loco de retributione bonorum atque malorum, Malachias compendiose, evidenter et pulchre describit, quum dicit: Ecce dies veniet succensa quasi ignis; et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem, stipula; et inflammabit eos dies veniens. Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ; egrediemini, et salietis quasi vituli de armento.34
Ut autem hanc beatitudinem electorum adipisci mereamini, o fideles, admoneo vos: Propter hoc, scilicet ad consequendam hanc gloriam, in doctrinis glorificate Dominum, id est, per prædicationem verbi cœlestis, et maxime per evangelicæ legis promulgationem Deum honorate, convertendo ad eum proximos vestros; nec solum hoc faciatis in Judæa ac Synagoga, verum etiam in insulis maris glorificate nomen Domini Dei Israel, prædicando per totum orbem Evangelium Christi. Et quia Propheta certissime præcognovit hoc esse implendum per Apostolos, aliosque discipulos Salvatoris, idcirco nunc in persona fidelium loquens, adjecit: A finibus terræ laudes audivimus; et quales sint laudes istæ, exponit: gloriam Justi: hoc est, ubique terrarum et in omnibus mundi provinciis audivimus Deo laudes persolvi, Evangelium, quod Dei laudibus plenum est, prædicari, et Justum, id est Christum, glorificari. Unde Zacharias inducit: Potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.3536
Et dixi ego Isaias intra me locutione interna: Secretum meum mihi, secretum meum mihi: id est, mysterium quod mihi de mundi consummatione et Christi adventu revelatum est, intra me semper revolvam, diligenter pensabo, nec pandam indignis: imo ne valeam omnia enarrare quæ cerno, hæret lingua faucibus meis; vox dolore abrumpitur, dum impiorum tormenta considero. Væ mihi, hoc est, magnus dolor compassionis mihi incumbit. Cujus ratio subjungitur: Prævaricantes prævaricati sunt Dei mandata, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt, id est, sine pœnitentia perseveraverunt obstinanter in malo. Secundum quod Jeremias de quibusdam inducit: Quare aversus est populus iste aversione contentiosa?3738
Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. Instante enim die judicii, et Antichristo regnante, magnus erit timor fidelium, et omnibus imminere videbitur fovea transgressionis seu mortis, ac laqueus deceptionis, et captivitatis spiritualis a dæmone, vel corporalis ab Antichristo, de quo fertur in Psalmo:3940 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem; et iterum, in laqueo suo humiliabit eum. Et erit: Qui fugerit a facie formidinis, id est, qui ex timore Antichristi sive pœnarum, a Deo recesserit, et martyrium pati noluerit, incidet in foveam culpæ mortalis; et qui se explicaverit de fovea, id est, ruinam peccati evaserit, tenebitur laqueo tentationis, saltem quoad hoc, quod dæmon eum fallere sataget. Vel, Tenebitur laqueo mortis, quia in igne conflagrationis universi etiam justi tunc exsistentes morientur, protinusque cum ceteris surgent. Quocumque ergo se verterint homines, tribulatio ingens ipsis occurret, quia cataractæ de excelsis, id est fenestræ cœli, apertæ sunt: ita quod Dominus, qui paulo ante videbatur hominum
Footnotes
-
Ps. ci, 27. ↩
-
Apoc. xxi, 1. ↩
-
I Cor. iv, 5. ↩
-
Matth. x, 26. ↩
-
I Cor. x, 24. ↩
-
Is. xlix, 16. ↩
-
Luc. xxi, 25, 26. ↩
-
Matth. xxv, 46. ↩
-
Osee. iv, 9. ↩
-
Rom. ii, 11. ↩
-
Rom. xiv, 10; ↩
-
II Cor. v, 10. ↩
-
Galat. vi, 5. ↩
-
Job. iii, 19. ↩
-
I Cor. xv, 53. ↩
-
I Cor. vii, 31. ↩
-
II Petr. iii, 10. ↩
-
Apoc. i, 7. ↩
-
Matth. xxiv, 30. ↩
-
Joann. xiv, 2. ↩
-
* alias infecta ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Gen. ix, 16, 13. ↩
-
Jer. xvii, 13. ↩
-
Philipp. iii, 20. ↩
-
Ps. lxii, 10. ↩
-
Matth. xxiv, 12. ↩
-
Eccle. i, 2. ↩
-
Luc. xxii, 32. ↩
-
10 * est ↩
-
Joel i, 5. ↩
-
Luc. xxi, 28. ↩
-
1 Thess. iv, 16. ↩
-
Malach. iv, 1, 2. ↩
-
Zach. ix, 10. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Jer. viii, 5. ↩
-
Jer. viii, 5. ↩
-
Ps. x, 8, sec. ↩
-
Hebr. ↩
Chapter 40 of 84