Articulus 49
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI SEXTI : IN DIE ILLA CANTABITUR CANTICUM.
Is. xxv, 9.
Ibid. xxiv, 23.
Joel III, 20.
QUIA in hujus capituli exordio scribitur, In die illa, compellimur ea quæ dicuntur ad superiora referre, continuando videlicet ea his quæ consequenter in præcedenti capitulo dicebantur. Expositores igitur qui ea quæ in præcedenti capitulo scripta sunt ab illo loco, Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum et salvabit nos, exponunt de Sanctis pro tempore extremi judicii, ea quoque quæ nunc dicuntur exponunt de Beatis pro die eodem, seu die immediate sequente, quæ est dies Beatorum in patria : ita quod Sancti in patria Dominum laudant cantico illo de quo jam dicitur : In die illa cantabitur canticum istud a Beatis, in terra Juda, id est in patria, quæ est terra viventium, Deum incessanter laudantium. Judas enim interpretatur confessio. Sancti autem in patria jugiter Domino confitentur confessione laudis divinæ. Unde, quemadmodum supra per Sion et Jerusalem etiam ad litteram significata est civitas cœlestis, Ecclesiaque triumphans, sic nunc per terram Juda, seu Judæam, designatur patria Beatorum. Et hoc modo accipitur in Joele, quo dicitur : Judæa habitabitur in æternum.
Deinde ponitur canticum illud cantandum. Urbs fortitudinis nostræ. Quod vero communiter sequitur, Sion, non est in Hebræo, nec in libris correctis habetur; sed nec in textu, nec in expositione Hieronymi continetur, sed ab aliquo expositore additum æstimatur. Hieronymus autem sic punctuat : Urbs fortitudinis nostræ Salvator. Beati enim in Domino habitant. Communiter tamen exponitur sic : Urbs fortitudinis nostræ, id est, urbs nostra fortissima, in qua cum Deo secure moramur, supple, est Sion illa cœlestis, de qua fertur in
Psalmo : Fluminis impetus lætificat civitatem Dei; et ad Hebræos : Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam. Salvator ponetur in ea murus et antemurale, id est, Christus erit hujus civitatis munimentum atque protector. Erit enim murus ejus circuiens, claudens ac roborans cives cœlestes in se ipso. Erit quoque antemurale, omnem impugnationem extrinsecam prohibens.
Ps. XLV, 5.
Hebr. xii, 22.
B Sciendum vero, quod præsens capitulum cum sequenti, maximis difficultatibus involutum est, et mutantur in eis frequenter personæ. Unde et modo post verba Beatorum subjungitur in persona Dei loquentis ad angelos : Aperite portas, id est, aditus regni cœlestis reserate, seu opera virtutum assumite : de quibus habetur in Psalmo : Aperite mihi portas justitiæ; ingressus in eas, confitebor Domino. Et ingrediatur januas regni gens justa : id est, populus christianus, Judæis repulsis, per fidem justificatus est, et in judicio audient : Venite, benedicti Patris mei, etc. Propter quod Christus in Evangelio ait Judæis : Auferetur a vobis regnum Dei, et tradetur genti facienti fructus ejus. Præcipit ergo Dominus angelis, ut in suam societatem recipiant plebem fidelem, de qua sequitur : custodiens veritatem, id est, evangelicam doctrinam ac vitæ æquitatem observans.
Ps. cxvii, 19.
Rom. III, 28.
Matth. xxv, 34.
Ibid. xxi, 43.
D Deinde in persona hominum beatorum subjicitur : Vetus error abiit : id est, omnis ignorantia et peccatum, quibus in mundo decipiebamur, a nobis ablata sunt, quum sumus confirmati in cognitione veri, dilectioneque boni. Propter quod in Apocalypsi inducitur : Dixit qui sedebat in throno, Ecce nova facio omnia. Quo-
Apoc. xxi, 5.
Philipp. IV, 7.
Joann. XIV, 27.
Ps. CXLVII, 14. niam ergo vetus error abolitus est, certi sumus, o Christe, quia servabis pacem : id est, pacem tuam quæ omnem sensum exsuperat, de qua dicis, Pacem meam relinquo vobis, æternaliter conservabis in nobis, ut verificetur quod scriptum est : Qui posuit fines tuos pacem. Repetitur autem pax ista, quum dicitur, pacem tuam, quia in te speravimus, vel propter expressionem majorem, vel propter duplicem tranquillitatem Sanctorum in patria, videlicet mentis et corporis, seu superioris ac inferioris appetitus. Hanc pacem dat Deus his qui in præsenti exsilio sperant in eo.
Ps. CXXX, 1.
Finito cantico Ecclesiæ triumphantis, Propheta Beatos alloquitur : Sperastis in Domino, o Beati, quem nunc tenetis, in sæculis æternis, id est cunctis generationibus ac diebus sæculi hujus, vel ad hoc, ut æterna sæcula, scilicet vitam æternam, a Deo adipisci possetis, in Domino Deo forti in perpetuum, id est æternaliter omnipotenti. Cujus potestas innotescit ex eo quod subjungitur : Quia incurvabit habitantes in excelso, id est, superbos humiliabit, qui ambulant in magnis et mirabilibus super se, videlicet dæmones habitantes in aere, principes terræ, atque Judæos de generis nobilitate gloriantes.
Ps. CXVIII, 71.
Job XXII, 29.
Civitatem sublimem humiliabit, humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem, conculcabit eam pes, pes pauperis, gressus egenorum. Hucusque littera cohæret : quæ dupliciter exponitur, secundum quod humiliatio, detractio, et conculcatio accipi possunt in bono et in malo. Est igitur humiliatio bona, quando superbus ad humilitatis virtutem perducitur, vel a temporali prosperitate deponitur, quatenus per adversa corrigatur ne pereat. De qua scriptum est : Bonum mihi, quia humiliasti me ; in libro Job quoque, Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Simili modo quum elatus ab altitudine sua detrahitur, quatenus se ipsum cognoscat, bona detractio est. Item quum Deo rebellis, servituti Christi subjicitur, conculcatio est salubris. Si igitur ista sic accipiantur, intelligenda sunt hæc de urbe Roma, ut sit sensus : Civitatem sublimem, videlicet Romam, quæ multo tempore tenuit mundi monarchiam, humiliabit, superbos habitatores ipsius perducendo ad veram et christianam humilitatem ; humiliabit eam, id est habitatores ejus, usque ad terram, id est usque ad propriæ fragilitatis agnitionem, et usque ad humilem coram Deo prostrationem, ita ut dicat : Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. Ideirco subjungitur : detrahet eam, ab altitudine propriæ æstimationis, usque ad pulverem, ita ut se nihil esse attendat, et ex humilitate ac pœnitentia cinerem fronti, ac pulverem capiti suo apponat. Conculcabit eam, id est, divinæ servituti subjiciet, pes ; et cujus pes, subditur : pes pauperis, id est visitatio Christi, de quo in Zacharia habetur : Ecce rex tuus veniet tibi, ipse pauper. Qui ait in Psalmo : Pauper ego sum, et in laboribus a juventute mea. Iste per suos Apostolos Petrum et Paulum hanc urbem visitavit, atque per eos et eorum successores, magis tamen per gratiam suam, eam jugo suo subjecit. Ideo additur : gressus egenorum, id est, prædicatio et introitus Petri ac Pauli eam salubriter conculcavit, ut quæ erat domina mundi, ancilla fieret Christi.
Porro si humiliatio, detractio, et conculcatio accipiantur in malo, videlicet pro ultione divina reprobos deprimente, tunc intelligenda sunt hæc de urbe Jerusalem, quam Christus per exercitum Romanorum humiliavit, detraxit, et conculcavit. Quam conculcationem prædixerunt Christi Apostoli, qui etiam urbem hanc spiritualiter calcaverunt, multos in ea convertendo, et ceteros per sapientiam suam atque miracula confutando. Quidam vero referunt hæc ad finale judicium, quando Christus et assessores ejus Apostoli universarum sublimium urbium reprobos habitatores humiliabunt atque damnabunt. Judæi quoque, qui Messiam nondum venisse som-
Ps. XLIII, 25.
Zach. IX, 9.
Ps. LXXXVII, 16. niant, exponunt ista de Roma, quam asserunt a rege Messia penitus conterendam.
Semita justi recta est : id est, conversatio, prædicatio, mandata, et consilia Christi justa sunt : prout in Proverbiis dicitur, Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ ejus pacificæ;1 et in Osee, Rectæ viæ Domini, et justi ambulant in eis. Rectus callis justi ad ambulandum :2 hoc est, via Christi recte perducit ad ultimum finem, justumque est ut incedamus per eam, Christi vestigia imitando, secundum quod ipse testatur : Ego sum lux mundi;3 qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Et in semita judiciorum tuorum, Domine, id est in consideratione et observatione præceptorum tuorum, quæ tu juste judicas, seu aliorum effectuum divinæ justitiæ, qua singulis quod merentur, largiris, sustinuimus te, id est, longanimiter exspectavimus, et adversa patienter pertulimus, quoniam tu dixisti : In patientia vestra possidebitis animas vestras;4 itemque : Beati eritis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me;5 gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis. Si ista pensemus, et quanta sit merces patientiæ consideremus, Deum sustinebimus in semita judiciorum suorum.
Nomen tuum, de quo in Canticis habetur : Oleum effusum nomen tuum;6 et in Luca, Vocabis nomen ejus Jesum;7 et memoriale tuum, id est misericordia tua, seu pietatis tuæ effectus, videlicet passio tua, seu aliud quodcumque opus vel beneficium tuum memorabile, Domine, in desiderio animæ, id est, in affectu cordis mei est : quia quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Et clamo :89 Trahe me post te; et : Quid mihi est in cœlo? et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.10
Anima mea desideravit te in nocte, tunc te contemplans ac diligens, dum alii gravi sopore premuntur, quemadmodum in Threnis consulitur : Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.11 Tempus enim nocturnum contemplationi et laudi divinæ aptissimum esse videtur. Potest quoque per noctem intelligi peregrinatio hujus exsilii, sive adversitas, in quibus semper ad Deum suspirare, et ad patriam festinare debemus. Sed et spiritu meo in præcordiis meis, id est, ratione seu mente ex intimis cordis medullis atque internis visceribus te affecto; de mane, id est in spirituali aurora, radiante gratia tua in anima mea; et etiam, De mane, videlicet hora matutina, et antequam aliis occupationibus implicer; vigilabo ad te, orando, meditando, diligendo, primo quærens regnum Dei et justitiam ejus, secundum quod Ecclesiasticus asserit :12 Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur;13 et in Psalmo : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.14 Amorosa, sancta ac dulcia sunt verba hæc, quæ ei super mel et favum suaviter sapiunt, qui dicere potest cum Sponsa :15 In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea;16 surgam, et circuibo civitatem, etc.
Deinde ait Propheta ad Dominum : Quum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis : id est, o Domine, cujus justitia a perversis non timetur, neque attenditur, quamdiu peccata eorum non vindicas : quum feceris judicia tua in mundo, impios juste torquendo, tunc habitantes in sæculo isto non amantes cœlestia, per experientiam propriæ pœnæ discent et scient te justum esse. Et quia hoc durum est, ut homines per rigorem justitiæ doceantur, idcirco in persona benignissimi Dei subjungitur : Misereamur impio, id est, potius per lenitatem clementiæ instruatur. Et ait Dominus pluraliter, Misereamur, propter personalem distinctionem in ipso, sicut et in Genesi, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram.17 Huic quoque verbo Domini simile est illud Job : Miserebitur ejus, scilicet peccatoris Deus, et dicet angelo : Libera eum, ut non descendat in corruptionem;18 inveni in quo ei propitier. Denique Ecclesia triumphans seu militans, ad quam dixit Deus, Misereamur impio, respondet ex zelo justitiæ (vel humanæ impatientiæ, secundum Hieronymum, sed ad militantem referatur Ecclesiam) : et non discet facere justitiam, id est, noli misereri, quia non prodest. Non enim perversus per beneficia emendatur, sed eget flagellis.19 Cujus ratio subjungitur : In terra sanctorum iniqua gessit, id est, justos persecutus est, in Ecclesia impie vixit; et quum scriptum sit, Cum sancto sanctus eris, iste inter sanctos mansit malignus.20 Ad quem respondet ut judex : et non videbit gloriam Domini : id est, propter hanc suam nequitiam excludetur a beatifica visione Dei et gloria paradisi.
Cui judicio favens Propheta, respondet : Domine, exaltetur manus tua, id est, potestas justitiæ tuæ innotescat per justum judicium, ut non videant, id est, ita quod impii interius obtenebrentur, illoque lumine careant de quo dicitur :21 In lumine tuo videbimus lumen. Sed quia ex hoc sequi videtur, quod divina majestas impiis non pateret, nec scirent quantam gloriam peccando amisissent, propterea Dominus respondet Prophetæ : Videant, et confundantur zelantes populi, id est, imo agnoscant quanta sit gloria electorum, et videant, erubescant, ac vituperentur, quod eam propter temporales complacentias perdiderunt. Unde in Daniele dicitur : Qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt, alii in vitam æternam, alii in opprobrium, ut videant semper.22
Sed quia pœna damni non sufficit, ideo Propheta zelo zelans pro Domino, optat ex affectu quo se conformat divinæ justitiæ, ut etiam pœnam sensus incurrant, dicendo :23 et ignis hostes tuos devoret, id est, pœna gehennæ, perseverantes in malo indesinenter affligat, non ut consumantur, sed ut omni bene esse priventur, quemadmodum in libro Judith scribitur : Dominus omnipotens in die judicii visitabit illos; dabit ignem et vermem in carnem ipsorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.24 Et in Psalmo : Pones eos ut clibanum ignis, etc., et devorabit eos ignis.25
B Illis ergo sic pereuntibus, Propheta in persona electorum subjungit : Domine, dabis pacem nobis in præsenti per inchoationem : de qua legitur, Pax multa diligentibus legem tuam; et in Zacharia, Veritatem tantum et pacem diligite.26 In patria vero dabis pacem perfectam, quæ omnem inquietudinem et adversitatem excludit, quando perfecte implebitur illud Michææ : Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.27 Hæc autem, o Domine, fiducialiter postulamus : omnia enim opera nostra operatus es nobis : id est, quidquid boni egimus, non nostra, sed tua virtute peregimus; et quidquid in nobis meritorium est, ex tua profluit gratia. Unde Apostolus ait : Quid habes quod non accepisti? et, Gratia Dei sum id quod sum.28 Propter quod Jeremias dicit :29 Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.3031 Christus quoque in Joanne : Sine me, inquit, nihil potestis facere.32 Elucescit autem ex isto, quod Deus est causa bonorum nostrorum, scilicet actuum interiorum, proxima productiva, non solum quantum ad habitum, sed etiam interdum quantum ad actum. D Nemo igitur unquam glorietur in se, neque sibi aliquid tribuat.
Domine Deus noster, possederunt nos, id est, suo obsequio nos subjecerunt, domini absque te, id est dominatores perversi, qui non præsunt utiliter, neque secundum ordinem legis divinæ : quales sunt tyranni, pravi prælati, ac dæmones (quibus iniqui deserviunt, juxta illud Petri : Iniqui sunt servi corruptionis;33 a quo enim quis superatus est, hujus et servus est). Psalmista etiam cantat :34 Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro; imposuisti homines super capita nostra. Tantum in te recordemur nominis tui: id est, hoc solum sit nobis in tanta tribulatione solatium et remedium, ut recurramus ad te, tuam misericordiam recolentes, et ei de cetero adhærentes, ut dicere valeamus cum Michæa: Ego autem ad Dominum adspiciam;35 et quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.
Consequenter declarat Propheta, quibus beata resurrectio et felix immutatio denegabitur. Morientes non vivant: id est, qui nunc peccando animas suas occidunt, privando se ipsos vita gratiæ, non resurgent in die novissimo resurrectione beata, ut obtineant vitam gloriæ; imo nec modo, quamdiu in vitiis jacent, coram Deo vivunt, sed mortui sunt; et gigantes non resurgant, in judicio discretionis, in præsenti de vitiis pœnitendo, neque resurrectione salubri in die novissimo: sicut in primo
Psalmo inducitur: Ideo non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum.36 Hæc vero ait Propheta non zelo invidiæ, impatientiæ, aut vindictæ, sed conformando se divinæ justitiæ, vel per modum prænuntiationis propheticæ: hujusmodi quippe locutiones tripliciter intelligi possunt, sicut in expositione libri Psalmorum sæpius dixi. Porro nomine gigantum signantur vehementer magni in oculis suis, confidentes in propriis viribus, tortuosi et incompositi, pauperum oppressores. De quibus subjungitur: Propterea visitasti eos per tormenta, et contrivisti, eos corporaliter occidendo, vel æternaliter condemnando, juxta illud Psalmi: Gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.37 Et perdidisti omnem memoriam eorum, id est, memoriam, nomen, et famam eorum abstulisti a cordibus hominum, imo et angelorum, ac tui ipsius. Unde in Proverbiis dicitur: Nomen impiorum putrescet.38 Ad Moysen quoque Dominus ait:
Delebo memoriam Amalec de sub cœlo, videlicet quantum ad laudem seu utilitatem ipsius.394041
Deinde Isaias innuit causam, cur petiit impios flagellari. Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, id est, hominibus pravis multoties ignovisti, et ineffabilem misericordiam eis impendisti, sed frustra: non enim pœnituerunt, ut subjungitur. Numquid glorificatus es? id est, numquid ipsi tibi grati fuerunt, peccata sua deflendo, et tibi de cetero obediendo? quasi dicat, Non. Securitas enim negligentiæ, gignit contemptum. Propter quod in Ecclesiaste habetur, Quia non cito profertur contra malos judicium, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala;42 et impletur in istis quod de impio scribitur, Dedit illi Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam. Elongasti omnes terminos terræ, id est, habitatores omnium finium mundi permisisti averti a te, per hoc quod non statim ultus es culpas eorum.
Adhuc probat Propheta, quod utile sit malos per tormenta doceri quod Deus sit justus.43 Domine, in angustia requisierunt te. Tanquam dicat: O Domine, ecce electi de quibus dicis, Visitabo in virga iniquitates eorum;44 et, Ego quos amo, arguo et castigo:45 tempore suæ castigationis atque angustiæ misericordiam tuam imploraverunt, quemadmodum Jeremias loquitur: Castigasti me, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus.46 Jonas quoque: Quum angustiaretur, inquit, in me spiritus meus, Domini recordatus sum; et Psalmista, Ad Dominum, quum tribularer, clamavi. In tribulatione murmuris, doctrina tua eis: id est, in tribulatione, quæ solet murmurationem inducere, vel inquietudinem facere, perceperunt et adverterunt sacræ Scripturæ veritatem, seu Spiritus Sancti instructionem, ita quod per tribulationem dispositi sunt ad illuminationem divinam, ac sacræ doctrinæ considerationem.47 Unde constat, quod passiones medio modo se habentes, ad actum rationis proficiunt, sicut tristitia quæ vanam lætitiam ejicit, et timor qui nimiam securitatem expellit. Propter quod infra habetur: Sola vexatio dabit intellectum auditui.48
Ps. cxvii, 19, 20.
Ps. ix, 15.
Prov. iv, 18.
Ps. xxxiv, 6.
Ephes. v, 14.
Gen. iii, 19.
Job iv, 19. jus actus est unica porta salvificans. Propter quod ait in Psalmo: Aperite mihi portas justitiæ; ingressus in eas, confitebor Domino: hæc porta Domini, justi intrabunt in eam. Has portas ingreditur, qui dicere potest Domino cum Psalmista: Exaltas me de portis mortis, id est peccatis mortalibus, per quæ ad inferos itur.
Quod insuper dictum est, Semita justi recta est, etc., universaliter accipi potest de omnibus justis, quorum affectus et opera coram Domino diriguntur. Propterea in Proverbiis habetur: Justorum semita quasi lux splendens. De impiis autem dicit Scriptura: Fiat via illorum tenebræ et lubricum.
Expergiscimini, et laudate Deum, qui habitatis in pulvere. Hoc est quod clamat Apostolus: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Itaque, omnes qui habitatis in pulvere, id est in carne mortali (unde dictum est in Genesi, Pulvis es, et in pulverem reverteris; et in Job, Qui habitant domos luteas, consumentur velut a tinea), expergiscimini ab omni tepore atque acedia, et laudate Deum propter bonitatem suam, et pro universis beneficiis ejus. — Vade, populus meus, intra in cubicula tua, id est secretum orationis locum, claude ostia tua super te. Hoc est quod apud Matthæum jubet Salvator: Tu, quum oraveris, intra in cubiculum; et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito. Unde et David in Psalmo: Abscondit me, inquit, in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. Abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio, id est, nunc a sæculi hujus tumultu te abstrahe, malorum consortia fuge, ad Ecclesiam propera, ama nesciri, solitudinem dilige, in qua Deo libere vaces: quemadmodum in Threnis scribitur, Sedebit solitarius et tacebit, et levabit se supra se; et in Psalmo, Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Sic autem abscondi debemus donec pertranseat indignatio, id est afflictio hujus exsilii, scilicet usque ad mortem: qui enim persevererit usque in finem, salvus erit.
Matth. vi, 6.
Ps. xxvi, 5.
Thren. iii, 28. Ps. liv, 8.
Matth. x, 22; xxiv, 13.
Footnotes
-
Prov. iii, 17. ↩
-
Osee xiv, 10. ↩
-
Joann. viii, 12. ↩
-
Luc. xxi, 19. ↩
-
Matth. v, 11, 12. ↩
-
Cant. i, 2. ↩
-
Luc. i, 31. ↩
-
Cant. i, 3. ↩
-
Ps. xli, 2. ↩
-
Ps. lxxii, 25, 26. ↩
-
Thren. ii, 19. ↩
-
Matth. vi, 33. ↩
-
Eccli. xxxix, 6. ↩
-
Ps. lxii, 2. ↩
-
Ps. xviii, 11. ↩
-
Cant. iii, 1, 2. ↩
-
Gen. i, 26. ↩
-
Job xxxiii, 24. ↩
-
Ps. cxviii, 165. ↩
-
Ps. xvii, 26. ↩
-
Ps. xxxv, 10. ↩
-
Dan. xii, 2. ↩
-
III Reg. xix, 10. ↩
-
Judith xvi, 20, 21. ↩
-
Ps. xx, 10. ↩
-
Zach. viii, 19. ↩
-
Mich. vii, 20. ↩
-
I Cor. iv, 7. ↩
-
I Cor. xv, 10. ↩
-
Jer. x, 23. ↩
-
Jer. x, 23. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
II Petr. ii, 19. ↩
-
Ps. lxv, 11, 12. ↩
-
Mich. vii, 7, 8. ↩
-
Ps. i, 5. ↩
-
Ps. xxxii, 16. ↩
-
Ps. lxxxviii, 33. ↩
-
Ps. cxix, 1. ↩
-
Exod. xvii, 14. ↩
-
Prov. x, 7. ↩
-
Eccle. viii, 11. Job xxiv, 23. ↩
-
Ps. lxxxviii, 33. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
Apoc. iii, 19. ↩
-
Jer. xxxi, 18. Jonæ ii, 8. ↩
-
Ps. cxix, 1. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
Chapter 42 of 84