Articulus 51
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : IN DIE ILLA VISITABIT DOMINUS.
Is. xxvi, 21.
Apoc. xx, 13.
Rom. xi, 22.
Job xxx, 21.
In die illa, videlicet in die judicii, de quo in præcedentibus capitulis dictum est, quando terra revelabit sanguinem suum, et secundum vaticinia Joannis in Apocalypsi, Et dedit mare mortuos suos qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos; visitabit Dominus in gladio suo, id est in rigore divinæ justitiæ, duro, id est perversis amaro. Propter quod ait Apostolus: Vide severitatem Dei in eos qui pereunt. Et Job ait: Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. Et grandi, id est omnia percutienti, de quo in Exodo Dominus ait:
Evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea; in Deuteronomio quoque, Si acuero ut fulgur gladium meum, et gladius meus devorabit carnes. Et forti, id est omnipotenti, cui nequit resisti, juxta illud Job: Deus, cujus iræ resistere nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, id est super diabolum, qui in libro Job appellatur Leviathan, quum dicitur: Quum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur; rursusque, Omne sublime videt, et ipse est rex super omnes filios
Exod. xv, 9.
Deut. xxxii, 41, 42.
Job ix, 13.
Ibid. xl, 20.
Ibid. xli, 16.
Ibid. 25. superbiæ. Unde constat illa non dici de aliquo pisce, sed de diabolo : qui etiam dicitur vectis propter naturalem suam potentiam, quemadmodum illic habetur :1 Non est potestas super terram, quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Dicitur etiam serpens propter calliditatem, et tortuosus propter tentationum turbulentissimam inquietudinem. Et occidet cetum, id est diabolum, qui in mari est, id est, in sæculo isto versatur, homines molestando, sicut in libro Job ait :2 Circuivi terram, et perambulavi eam. Vel, In mari, id est in aere tempestuoso, atque per modum abyssi turbulento. Occidet autem Dominus dæmones, non auferendo vitam naturæ, sed inferendo miseriam mortis æternæ, infernalisque pœnæ. Unde superius dictum est :3 Visitabit Dominus super militiam cœli, et claudentur in carcere.
Præterea sicut superiora capitula exposita sunt pro tempore primi adventus Christi, sic præsens locus ad idem potest tempus referri; eritque sensus : In die illa, videlicet post Christi passionem, et circiter, visitabit Dominus noster Jesus Christus super Leviathan, dejiciendo potentiam ejus, et spoliando infernum, peccatores quoque, qui erant ministri ac vasa diaboli, convertendo ad Deum. Hinc enim Christus loquebatur instante jam passione : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.4 Et ad discipulos suos alibi ait :5 Ecce dedi vobis potestatem, etc., super omnem virtutem inimici. Alibi quoque asserit se fortem armatum ligasse, et vasa ejus diripuisse.6 De hac visitatione Leviathan scriptum est in Apocalypsi : Projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui seducit universum orbem;78 et denuo : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum.9
In die illa, videlicet dæmone terribiliter visitato, vinea meri, id est Ecclesia electorum, cantabit ei, id est, gratias aget Domino Salvatori pro dejectione diaboli. In die enim judicii omnes electi gratias agent Christo de sua salvatione, imo et Sancti in patria. A principio quoque primitivæ Ecclesiæ egerunt fideles gratias Christo de hoc. Unde in Apocalypsi dicunt : Gratias agimus tibi, Domine Deus noster omnipotens, qui accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.10 Merum autem hoc loco accipitur pro vino puro, per quod designantur electi. Vinea vero est Ecclesia, prout superius dictum est : Vinea Domini exercituum, domus Israel est;11 et vir Juda, germen delectabile ejus. Vinea ergo meri, est Ecclesia Christi, de qua ad Ephesios dicit Apostolus : Christus dilexit Ecclesiam, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam.12
Ego Dominus qui servo eam, id est, per gratiam meam conservo Ecclesiam in bono, repente propinabo ei varia pocula, scilicet, nunc potum consolationis, nunc potum tribulationis; nunc potum aquæ, nunc potum vini, id est gratiam majorem, sive minorem; ne forte visitetur contra eam, id est, ne propter inexperientiam hujus vicissitudinis graviora damna incurrat, videlicet fallaciam culpæ, amissionem gratiæ, et majora in sæculo futuro tormenta. Scriptum est enim in Ecclesiastico : Qui non est tentatus, quid scit ? Vir in multis expertus, cogitabit multa; et qui non est expertus, pauca recognoscit.13 Nocte et die, id est incessanter, seu in adversis ac prosperis, servo eam, id est, a ruina custodio Ecclesiam :14 juxta illud, Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel.
Indignatio non est mihi : id est, quod eam interdum affligo, tentari permitto, gratiamque suspendo, ex odio non descendit, sed ex dilectione : quia flagello omnem filium quem recipio, ne postea gravius periclitetur.1516 Loquitur autem Dominus de universali Ecclesia, quæ continet omnes electos, ab Abel justo usque ad novissimum electorum qui nascetur. Quædam itaque quæ nunc de Ecclesia dicuntur, referuntur ad quosdam, et quædam ad alios.171819 magna Judææ a Romanorum exercitu. Quidam per flumen, intelligunt Euphraten; per torrentem vero Ægypti, Nilum. Et vos congregabimini, unus et unus, filii Israel: id est, percussis adversariis vestris obstinatis Judæis, vos, electi Dei in Christum credentes, qui estis veri Israelitæ, fidem atque justitiam Patriarcharum sequendo, colligemini vel corporali, vel spirituali unione, unus et unus, id est pauci numero, respectu eorum qui perierunt. Quemadmodum enim Scholastica narrat historia, imminente obsidione Jerusalem et Judææ, fideles ex admonitione angelica introierunt regnum Agrippæ; abeuntibus autem Romanis, redierunt interdum invisere loca sancta: imo in Christo per caritatem collecti sunt, gratias referentes Domino de sua salvatione.
Et erit: In die illa clangetur in tuba magna, id est, istis temporibus prædicationis evangelicæ legis, valide insistent verbo prædicationis ubique. His enim temporibus vixit adhuc evangelista Joannes; et innumerabiles gentilium, aliqui quoque Judæorum, undique convertebantur ad Christum. Porro per tubam recte signatur libera vox sanctæ prædicationis, secundum quod infra habetur:20 Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Per Ezechielem quoque Dominus jubet pastori, ut gladio veniente, concrepet buccina.21 Et Christus in Evangelio, Joannem et Jacobum vocat filios tonitrui.22 Et venient qui perditi fuerant, de terra Assyriorum: id est, Judæi inter Assyrios commorantes, qui velut perditi reputabantur a paganis, audita prædicta tuba, convertentur ad
Christum, saltem quidam eorum; et qui ejecti erant a terra promissionis per captivitatem, seu alio modo, habitantes in terra Ægypti: et isti similiter credent; et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem, id est in Ecclesia, vel urbe Jerusalem, ad quam reædificatam per Adrianum, venerunt Christiani tam ex gentibus, quam Judæis, et habitaverunt in ea, adorantes Christum in templo sancto suo. Quidam exponunt hunc locum pro tempore Adriani imperatoris, qui reparata Jerusalem, dedit edictum ne Judæi permitterentur habitare in ea, Christianis vero concessit eam ad habitandum; tuncque Judæi fideles, quoniam hunc locum diligebant, confluxerunt ad eum de terris diversis, quæ designantur per terram Assyriorum atque Ægypti. Sed huic repugnare videtur quod dicitur, In die illa clangetur, etc. Ex quo constat hæc esse superioribus continuanda, et referenda ad tempus de quo immediate prædictum est. Hieronymus autem per perditos venientes de terra Assyriorum, et ejectos de terra Ægypti, intelligit non solum Judæos, sed etiam gentes quæ venerunt spirituali gressu ad fidem, adorantes Christum in Ecclesia, quæ sæpe mons dicitur.
Quæ autem de moralitate præsentis capituli dici possent, frequenter prætacta sunt. Spiritualiter vero quilibet bonus ac speculativus pastor seu prædicator ac doctor, dicitur Israel, qui floret sapientia, et germinat conversatione fructuosa, impletque terram sibi deputatam semine spiritualium filiorum, atque cœlestium doctrinarum.
Footnotes
-
Job xli, 24. ↩
-
Ibid. 1, 7; 11, 2. ↩
-
Is. xxiv, 21, 22. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Luc. x, 19. ↩
-
Matth. xii, 29. ↩
-
Apoc. xii, 9. ↩
-
Apoc. xii, 9. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Apoc. xi, 17. ↩
-
Is. v, 7. ↩
-
Ephes. v, 25-27. ↩
-
Eccli. xxxiv, 9, 10. ↩
-
Ps. cxx, 4. ↩
-
Hebr. xu, 6. ↩
-
Hebr. xii, 6. ↩
-
Matth. xii, 29. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Joann. i, 7; ii, 2. ↩
-
Is. LVIII, 1. ↩
-
Ezech. XXXIII, 3, 6. ↩
-
Marc. III, 17. ↩
Chapter 43 of 84