Skip to the text

Articulus 53

DE INTELLECTU MORALI EJUSDEM CAPITULI VICESIMI OCTAVI.

MORALITER denique, per coronam superbiæ, et ebrios Ephraim, decidentemque florem gloriæ ejus, intelliguntur superbi, avari, in temporalibus prosperantes, atque hæretici. Corona enim superbiæ, est conventus arrogantium, qui filiabus superbiæ, id est vitiis ex ea nascentibus, undique cinguntur. Ephraim autem interpretatur fructificans seu incrementum : quo designantur qui sibi temporalia congregant bona, non curantes bona divina, cœlestia, jugiter permansura. Hi utique inebriantur rivis vitiosissimis, ex fonte avaritiæ profluentibus. Per florem quoque decidentem, signantur hæretici, in quibus est apparentia, non exsistentia sanctitatis, eloquentiæ decor, et humanæ sapientiæ fulgor ; sed omnia ista cito discolorantur ac pereunt. Unde nunc dicitur, quia væ eis : quoniam pœna æterna imminet eis, qui nunc sunt in terra vallis pinguissimæ, id est in temporalium rerum abundantia.

Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis, etc., id est, Deus omnipotens cito eos subvertet, quemadmodum grando ingens destruit fructus. Scriptum est enim de eo : Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium.1 Et in Deuteronomio : Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis, reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat.2

In die illa, videlicet istis malignis percussis et oppressis, erit Dominus exercituum corona gloriæ, et sertum exsultationis residuo populi sui, id est electis et justis, ac veris Ecclesiæ filiis, qui comparatione reproborum paucissimi sunt. Hi enim gloriantur in Domino, hostibus boni communis atque Ecclesiæ interfectis seu impeditis, juxta illud in Job :3 Videbunt justi et lætabuntur, et innocens subsannabit eos.4 Tunc insuper erit Dominus spiritus judicii, id est discretionis dator, sedenti super thronum, id est prælatis;567 et fortitudo revertentibus de bello, id est conflictu contra peccata atque diabolum, ad portam, id est ad Christum, qui ait, Ego sum ostium:8 vel, Ad portam, id est vitam virtuosam, per quam intratur ad regnum cœlorum. Qui enim in bello tentationis fideliter præliatur, post victoriam a Deo mirabiliter roboratur: si tamen ad Christum redierit, adscribendo videlicet gratiæ Christi, non propriis viribus, sortitum triumphum.

Sed quia nonnulli concessis beneficiis Dei ingrati sunt, ideo subjungitur: Verum hi quoque præ vino nescierunt. Sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate. Hoc de indignis sacerdotibus et falsis prophetis verum est. Absorpti sunt a vino omnes qui præ immoderata vini potione usum rationis amittunt. Absorbentur a vino, quibus a Joele dicitur: Flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine.9 Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu. Mensæ impiorum replentur vomitu duplici, vel potius ipsi mensales: utpote corporali ex crapula, et spirituali ex recessu a Deo. Contingit enim illis illud veri Proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti.10 In loquela altera loquetur ad populum istum, quando perversi vocalem Dei allocutionem, id est exhortationem prædicantium Scripturæque sacræ, nolunt advertere.11 Tunc vicissim Dominus loquitur, et in hora judicii loquetur eis, in alia lingua, id est per verba realia seu tormenta, ut qui non emendantur sermonibus, excrucientur suppliciis. Et erit eis verbum Domini: Manda, remanda, etc. Per hoc datur intelligi, quod illusores seu contemptores divinorum verborum, mereantur incurrere damnationem gravissimam.

Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, id est, principes et prælati iniqui Christianorum. Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum, etc. Videmus jam, proh dolor! prælatos ac principes Christianorum tam secure peccare, tam irreverenter et intimorate coram altissimo Deo conversari, tam parum vel nihil mortis horam atque inferni supplicia formidare, ac si cum morte et inferno fœdus inissent. Porro universi claustrales, qui ordinis sui rigorem laxare conantur, nonne cum morte fœdus, et cum inferno pactum se fecisse demonstrant? Posuimus mendacium spem nostram. Hoc omnes simulatores, hypocritæ, adulatores, et callidi faciunt, de quibus inferius dicitur: Confidunt in nihili, et loquuntur vanitates.12 Et Amos: Væ, ait, qui lætamini in nihili, et dicitis:13 Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Denique si, juxta Jeremiam, maledictus est qui confidit in homine:14 quanto magis maledictus qui ponit mendacium spem suam, confidens in propria subtilitate et vanitate? Horum spem grando subvertit, id est, divina ultio, seu digna ac justa persecutio perimit. Deus enim occulta eorum machinamenta deducet in publicum, et a vera beatitudine ipsos excludet. Tuncque peribit fœdus eorum cum morte, et pactum cum inferno non stabit, quia nec mortem, nec infernum evadent, sed utriusque inimicitias sentient. Veniet ergo super eos flagellum inundans, quemadmodum scriptum est:15 Multa flagella peccatoris.

Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve, utrumque operire non potest. De sensu hujus verbi in præcedenti articulo satis dictum opinor. Quoniam ergo cor humanum simul recipere non potest, nec retinere Dominum lucis et principem tenebrarum, virtutes et vitia, Christum et Belial, consolationem carnalem ac spiritualem, amicitiam Dei et mundi, sed horum uno accepto aliud decidit:16 studendum est nobis ut dilatetur cor nostrum spatio caritatis, et latitudine sanctæ libertatis, ut cum Psalmista dicere mereamur: Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea.17 Unde ad Corinthios ait Apostolus:18 Cor nostrum dilatatum est, non angustiamini in nobis.19

Quanto itaque mentis nostræ latibula ab omni sæculari, carnali, et privato amore sincerius atque intimius purgaverimus, tanto omnium divinorum charismatum capiores reddemur, et ardentiori Dei ac proximi dilectione accendemur. Pallium vero animæ, vestem puto nuptialem sanctorum, quæ nequaquam impiorum operit corda, sed electorum dumtaxat. Cetera patent ex dictis.

Footnotes

  1. Ps. v, 7. ↩

  2. Deut. vii, 9, 10. ↩

  3. Job xxii, 19. ↩

  4. Job xxii, 19. ↩

  5. Rom. xi, 33. ↩

  6. Tob. iii, 22. ↩

  7. Habac. iii, 2. ↩

  8. Joann. x, 9. ↩

  9. Joel 1, 5. ↩

  10. II Petr. ii, 22. ↩

  11. Prov. xxvi, 11; ↩

  12. Is. LIX, 4. ↩

  13. Amos VI, 1, 14. ↩

  14. Jer. XVII, 5. ↩

  15. Ps. XXXI, 10. ↩

  16. II Cor. VI, 15. ↩

  17. Ps. XV, 9. ↩

  18. II Cor. VI, 11, 12. ↩

  19. Joel i, 5. ↩

Chapter 45 of 84