Skip to the text

Articulus 54

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI NONI : VÆ ARIEL.

REVERTITUR denuo Isaias ad scribendum vastitatem Jerusalem, quam a Chaldæis sustinuit, et ait : Væ Ariel, id est, magna tibi tribulatio instat, o Ariel, id est Jerusalem, de qua subjungitur : civitas quam expugnavit David. Ejecit enim David de ea Jebusæos, quando factus est rex super omnes tribus Israel, quando Joab primo ascendit contra Jerusalem, et Jebusæos oppressit, velut legitur primo libro Paralipomenon.1 Ariel itaque qui interpretatur leo Dei, designat Jerusalem urbem olim fortissimam, vel, ut alii asserunt, templum seu altare holocaustorum. Additus est annus ad annum, id est, tempus durationis ejus jam plene completum est; solennitates ejus evolutæ sunt, id est, terminatæ : quia Jerusalem a Chaldæis destructa, cessaverunt per septuaginta annos solennitates et sacrificia templi seu urbis istius. Et circumvallabo Ariel, id est, ab exercitu Babyloniorum faciam obsideri Jerusalem, et erit tristis et mœrens, propter mala sibi imminentia. Hæc omnia quarto libro Regum et in Jeremia plenius recitantur. Et erit mihi quasi Ariel : id est, post prædictam destructionem rursus ædificabo Jerusalem tempore Esdræ atque Zorobabel, et templum in ea, eritque sicut ante, quamvis non in omnibus compar futura sit priori Jerusalem.23 Tamen, ut in Aggæo habetur, major fuit gloriatio templi secundi quam primi.4 Vel sic : Erit mihi Ariel, id est, Jerusalem similis erit altari templi. Quemadmodum enim in gyro altaris ponebantur carnes animalium immolatorum, sic Jerusalem impleta erit cadaveribus hominum occisorum gladio, fame ac peste :5 et ita Ariel sumitur pro altari.

Quamvis autem ea quæ statim subduntur, quidam exponant de captivitate Jerusalem a Chaldæis, Hieronymus tamen exponit de captivitate ipsius per Romanos inducta. Potest enim utique utroque modo exponi. Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, id est, circulariter eam vallari faciam, ut nemo egredi possit aut fugere, et jaciam contra te aggerem*, implendo fossata tua, o Jerusalem, ut facilius capiaris ;* et munimenta ponam in obsidionem tuam*, id est machinas, sartaginem, et alia quæ fabricari solent contra civitatem obsessam.6 De hoc in Ezechiele legitur, quomodo Dominus jusserit ei erigere machinas contra Jerusalem, ad insinuandum quid illa esset passura.* Humiliaberis*, id est, ab hostibus dejicieris, et regno privaberis,* de terra loqueris*, id est, non alta neque superba, ut ante, sed humilia verba proferes propter angustias tuas;* et de humo audietur eloquium tuum*, id est, in terra jacens prostrata (quemadmodum scriptum est, Conglutinatus est in terra venter noster) effundes verba dolorosa atque suspiria ;7* et erit quasi pythonis de terra vox tua*, id est, de cetero non aliter vocem formabis, quam qui per spiritum pytho-* nicum suscitantur : in quorum suscitatione non auditur nisi vox mortuorum, vel potius dæmonum, imo dæmonum, secundum Hieronymum. Per hoc ergo denuntiat eos interficiendos fuisse. Et de humo eloquium tuum mussitabit : sicut jam dictum est.

Qui ista exponunt de populo Judæorum a Romanis vastato, sequentia quoque ita explanant. Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te : id est, exercitus Romanorum te per totum mundum dispergentium tantus erit, ut tenui pulveri seu arenæ, propter suam multitudinem, comparetur; et sicut favilla pertransiens, id est, favillæ per aerem volitanti ac innumerabili similis erit in copia bellatorum, multitudo eorum qui contra te prævaluerunt, id est exercitus Romanorum. Eritque repente confestim a Domino*, id est, Deo* volente, subito fiet quod subjungitur. Visitabitur per tormenta urbs Jerusalem a Romanis in tonitruo, id est strepitu grandi, et commotione terræ, id est perturbatione Judææ, et voce magna turbinis et tempestatis*, id est magnæ crudelitatis,* et flammæ ignis devorantis*, id est fragore* incendii. Romani enim combusserunt Jerusalem. Et erit sicut somnium visionis nocturnæ, multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam : id est, omnes gentes. Romano imperio subjectæ, quæ cum Vespasiano ac Tito contra Jerusalem pugnaverunt et prævaluerunt, similes erunt visioni nocturnæ, quantum ad hoc quod suam victoriam non Deo, sed propriis viribus adscripserunt, et simul cum suis divitiis temporaliter, imo celeriter defecerunt. Et sicut somniat esuriens et comedit, id est, somniando manducare se putat ; quum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus*, id est, vita ejus cibo indiget*; vel, Anima ejus vacua est, id est illusa : et ponitur anima pro toto homine esuriente. Et sicut somniat sitiens et bibit, id est, per fallaciam somni potare se æstimat, et postquam fuerit expergefactus, lassus a gravamine somniorum et phantasiis seu pristinis laboribus, adhuc sitit, et anima ejus adhuc vacua est a potus refectione : sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Jerusalem : id est, sic omnes Romanorum adjutores contra Jerusalem, velut somnus, suas divitias derelinquendo transibunt, nec veram felicitatem aut prosperitatem in præsenti sæculo obtinebunt.

Denique qui præsentem locum de Babylonica captivitate intelligunt, ea quæ dicta sunt, exponunt hoc modo : Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens*, etc., id* est, populus Chaldæorum per modum tenuis pulveris auferetur et destruetur. Et visitabitur in tonitruo et commotione terræ*, etc., id est, Chaldæorum exercitus ab* hostibus suis dire et crudeliter affligetur. Et erit sicut somnium visionis nocturnæ, etc., id est, regnum Babyloniorum citissime finietur, expugnantibus eos Persis et Medis tempore Balthasar regis, et velut umbra præteriet.8 Inter cetera enim regna videtur fuisse brevissimum. Incepit quippe sub Nabuchodonosor, et in filio filii ejus, videlicet in tertia generatione, finem accepit, ut tactum est sæpius.

Quæ autem sequuntur, communiter exponuntur de captivitate Judæorum a Romanis. Ait ergo Propheta incredulis Judæis, qui Christo occiso, in quadam securitate vixerunt, quasi obsequium præstitissent Deo in Christi occisione : Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate*. Hæc* dixit Propheta prænuntiando potius quam optando, ut sit sensus : Imminente seu inflicta vobis vastitate Romanorum, obstupescetis et mirabimini præ magnitudine vestræ pressuræ; fluctuabitis quoque, id est, instabiles eritis et discordes, et vacillabitis, id est, cadetis, et de uno consilio ad aliud transietis. Inebriamini, et non a vino*, id est, præ nimia perturbatione sanæ* rationis usum amittite; movemini, etc., more stultorum de uno sensu in alium.

Hæc omnia contigisse Judæis tempore Romanorum, recitat Josephus. Nam et Jerusalem divisa erat in tres partes. Quidam etiam cupiebant se tradere Romanis, alii noluerunt. Unde in eis impletum est quod Christus in Evangelio ait :9 Omne regnum in se divisum desolabitur.10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, id est, somnum mortis vobis per Romanos proposuit et induxit, claudet oculos vestros, id est, Dominus, exigentibus culpis vestris, excæcabit corda vestra permissive; et prophetas et principes vestros qui vident visiones, id est, Pharisæos, Scribas, sacerdotes, et falsos prophetas, qui dicta prophetalium visionum jugiter legunt, operiet, id est, spiritualiter obtenebrabit Dominus, subtrahendo eis verum ac spiritualem intellectum sacræ Scripturæ. Hoc vero quod dictum est, Visiones, multi exponunt de signis quæ in Judæa, Josepho teste, apparuerunt instante Romanorum adventu, per quæ designabatur destructio et templi ac civitatis combustio. Falsi tamen prophetæ interpretabantur visiones illas ad sensum contrarium.

Et erit vobis visio omnium, id est vaticinia sanctorum Prophetarum de Christi mysteriis et vestra excæcatione loquentium, sicut verba libri signati, id est sigillati seu clausi. Quem quum dederint homines quicumque scienti litteras, dicent: Lege istum. Et dicet: Non possum, signatus est enim, id est, quamdiu permanet clausus, nescio eum legere neque inspicere. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege istum. Et, quum indocto datus fuerit ad legendum, respondebit: Nescio litteras. Est itaque sensus, quod sicut liber clausus legi non potest ab aliquo, imo et apertus ab indocto legi non potest; sic sacra Scriptura clausa manet Judæis, nec eam intelligere valent, nisi illuminentur a Christo. Unde Joannes in Apocalypsi perhibet se vidisse librum signatum sigillis septem, seque flevisse, eo quod nemo dignus fuisset aperire librum, et solvere septem signacula ejus.11

Quem unus de senioribus consolatus est, dicens : Vide ne fleveris : ecce vicit leo de tribu Juda, radix David aperire librum, et solvere signacula ejus. Ubi per librum, secundum Hieronymum, non intelligitur unus liber partialis divinæ Scripturæ, sed tota Scriptura canonica, quæ unus liber vocatur, quoniam uno Spiritu edocente conscripta est.

Et dixit Dominus : Pro eo quod appropinquat populus iste Judæorum Christum negantium, ore suo, id est, exteriori confessione dicit se esse unius veri Dei cultorem, et labiis suis glorificat me, id est, laude vocali me honorat, cor autem ejus longe est a me, non loco, sed dissimilitudine, id est, per incredulitatem et vitia distat a me, cujus unicum Filium negat. Unde Christus ait : Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.12 Et in prima Joannis Canonica legitur : Qui non credit in Filium, mendacem facit Patrem, quoniam non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Fi13 lio suo. Et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, id est, per observantiam humanarum jussionum ac doctrinarum me venerabantur, magis quam observando divina præcepta atque dogmata. Hæc omnia contra Judæos pro tempore Christi dicta esse, constat ex eo quod apud Matthæum Christus Pharisæis improperat :14 Quare et vos transgredimini mandata Dei propter traditionem vestram? Et item : Hypocritæ, inquit, bene prophetavit de vobis Isaias : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas ac mandata hominum.15

Ideo ecce ego addam, id est, prædictæ excæcationi Judæorum alias pœnas adjiciam, ut admirationem faciam populo huic: id est, ex pœnarum gravitate in admirationem inducam tam Judæos patientes, quam eorum pœnam audientes : cui simile est quod per Jeremiam Dominus loquitur, Dabo eos in vexationem et maledictionem et stuporem;16 miraculo grandi et stupen- do, id est dejectione gravi et pœna miranda. Grande quippe et stupendum miraculum est, quod Deus populum olim tam peculiarem ac præelectum, ita irreparabiliter finaliterque abjecit, ita ut juxta Danielis prophetiam, finis ejus sit vastitas, et usque in finem perseveret desolatio. Peribit enim sapientia a sapientibus ejus, id est, vera ac salutaris sapientia subtrahetur Scribis ac sacerdotibus populi hujus: nec mirum, quoniam recipere contempserunt Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, qui secundum Apostolum factus est nobis a Deo sapientia, justitia, sanctificatio et redemptio; et intellectus prudentium ejus abscondetur, id est, cognitio eorum quos Judæi prudentes putabant, erit inanis, obscura, et a divino lumine aliena. Hanc scripturam allegat Apostolus ad Corinthios, dum ait: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Christus namque, Evangelistæ, et Apostoli, sæpius magis allegant sensum, quam verba veteris Testamenti.

Dan. ix, 26, 27.

1 Cor. 1, 24.

Ibid. 30.

Ibid. 19.

Contra hos vera sapientia destitutos, et in proprio ingenio gloriantes, Propheta nunc loquitur: Væ, id est, pœna æterna debetur et imminet vobis, qui profundi estis corde, id est vestra æstimatione acuti in sensu, ut a Domino abscondatis consilium, id est, Deum ignorare putetis vestra secreta; quorum sunt in tenebris opera, id est, ex gravi errore procedunt; vel, In tenebris, id est, secundum vestram opinionem a Deo non inspiciuntur, quemadmodum homo non videt quæ in caligine fiunt; et dicunt: Quis videt nos? et quis novit nos? quasi dicant: Nec Deus, nec angelus cognoscit quæ agimus. Hæc dixerunt Judæi, vel quia quidam eorum divinam providentiam negaverunt, vel quia tam secure peccabant, ac si posuissent Deum nescire actus humanos, prout per Ezechielem Dominus de quibusdam disseruit: Dixerunt, Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt nos; et in Psalmo: Dixerunt, Quomodo scit Deus? et, si est scientia in Excelso? Hos Propheta re-

Ezech. ix, 9.

Ps. lxxii, 11. darguens, subdit: Perversa est hæc vestra cogitatio, id est falsa opinio, quasi si lutum contra figulum cogitet, dicendo se non esse sub figuli potestate ac providentia. Contra quod apud Jeremiam Dominus asserit: Numquid sicut figulus, non potero facere vobis, domus Israel? Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea. Tam vana quoque est, o perfidi, cogitatio vestra, qua divinam providentiam denegatis, velut et dicat opus factori suo, Non fecisti me; et figmentum dicat fictori suo, Non intelligis. Per hoc datur intelligi, quod Deus creator utique cuncta creata cognoscit. Unde quum Psalmista contra impios retulisset: Dixerunt, Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob; prædictam rationem Isaiæ contra eos inducit sub aliis verbis, dicens: Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Et apud Jeremiam scriptum est: Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? Præterea ex his Isaiæ sermonibus Paulus testimonium assumpsit ad Romanos: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quid me fecisti sic?

Jer. xviii, 6.

Ps. xciii, 7.

Ibid. 9.

Jer. xxiii, 23, 24.

Rom. ix, 20.

Consequenter de electorum filiorum Ecclesiæ illuminatione, Isaias pulchre prænuntiat: Nonne adhuc in modico et in brevi? id est, imo in brevi tempore, scilicet in Christi adventu, fiet quod subjungitur. Primus enim Christi adventus parum distabat a tempore Isaiæ, respectu æternitatis. Convertetur Libanus in Charmel, et Charmel in saltum reputabitur. Libanus, qui candidatio interpretatur, est mons in quo arbores fructuosæ seu pulchræ atque aromata oriuntur. Charmel vero est mons Carmeli, in quo Elias occidi jussit sacerdotes Baal, ut legitur tertio libro Regum: qui mons aridus sterilisque consistit. Est autem et alius locus Carmeli, in quo Nabal legitur habitasse. Saltus quoque, est locus arborum infructuosarum. Per Libanum ergo intelliguntur gentiles et Judæi in Chri-

III Reg. xviii, 20, 40.

1 Reg. xxv, 2.

Jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam, id est, multis adversitatibus atque obstaculis circumdabo te, ne agere aut impetrare possis quod optas: quemadmodum per Osee loquitur, Occurram eis quasi ursa raptis catulis, dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo.17 Hoc Dominus spiritualiter facit perversis, dum omni spirituali esse gratiæ spoliat eos, ita ut nihil sint, nihilque agere possint, quod alicujus momenti sit in ordine ad felicitatem cœlestem.

Quum vero ita fuerint afflicti, humiliabunt se, et propriam mensuram cognoscent, nec ponent in cœlum os suum, sed de terra loquentur, et de humo personabit sermo eorum.18 Multitudo autem invisibilium hostium prævalentium his, tanta est, ut pulveri et favillæ volanti comparetur. Omnes insuper gentes quæ sinistra intentione contra Ecclesiam quamvis peccatricem præliantur, cito finaliterque peribunt, juxta illud:19 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.20

Præterea ad populum pessimum, qui meretur habere crudeles principes, impiosque prælatos (secundum illud Job, Qui regnare facit hypocritam propter peccata populi;21 qui per Ezechielem locutus est,

A Regnabo super vos in furore effuso), nunc dicitur:22 Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate, propter pericula vobis imminentia: quia, ut habetur in Proverbis, Regnantibus impiis ruinæ hominum.23 Rex autem sapiens populi stabilimentum est.24 Ideo isti, quoniam bono carent rectore, fluctuant de uno malo in aliud. Et quoniam nihil nocentius est malo prælato, dicitur jam gregi ipsius: Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, id est, somnum seu causam mortis vobis permissive exhibuit; claudet oculos vestros, prophetas et principes vestros, etc., id est, tam vestra quam prælatorum atque doctorum vestrorum corda excæcabit. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati: id est, testimonia sacræ Scripturæ non intelligetis salubriter, sed simul cum ducibus vestris cadetis in foveam infernalem.

Quod autem subjungitur, Pro eo quod appropinquat populus iste ore suo, etc., contra omnes indevote psallentes, vage orantes, et mundum amantes inducitur, qui per affectum distant a Deo. — Videmus quoque interdum, quod Libanus convertitur in Charmel: quando videlicet hi qui stare videbantur, cadunt et pereunt;25 qui vero male vixerunt, per pœnitentiam surgunt, et fructuosi in Domino fiunt.

Footnotes

  1. 1 Par. xi, 3-7. ↩

  2. IV Reg xxv; ↩

  3. Jer. xxi, xxxii, xxxix. ↩

  4. 1 Esdr. III, 1 et seq. ↩

  5. Agg. II, 10. ↩

  6. Ezech. IV, 2, 3. ↩

  7. Ps. XLIII, 25. ↩

  8. Dan. v, 28, 30, 31. ↩

  9. Matth. xii, 25; ↩

  10. Luc. xi, 17. ↩

  11. Apoc. v, 1-5. ↩

  12. Joann. v, 23. ↩

  13. 1 Joann. v, 10. ↩

  14. Matth. xv, 3. ↩

  15. Ibid. 7-9 ↩

  16. Jer. xxix, 18. ↩

  17. Osee xiii, 8. ↩

  18. Ps. lxxii, 9. ↩

  19. Matth. xv, 14. ↩

  20. Ps. lxxii, 20. ↩

  21. Job xxxiv, 30. ↩

  22. Ezech. xx, 33, 34. ↩

  23. Prov. xxviii, 12. ↩

  24. Sap. vi, 26. ↩

  25. 1 Cor. x, 12. ↩

Chapter 46 of 84