Skip to the text

Articulus 55

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TRICESIMI : VÆ, FILII DESERTORES.

OMNES communiter expositores concorditer asserunt, Isaiam in isto capitulo loqui contra Judæos, eo quod relicta Dei fiducia, in rege Ægypti confisi sint. Sed quidam exponunt de populo decem tribuum, qui cum rege suo Osee ad regem Ægypti confugerant, ut ejus auxilio liberarentur a tributo atque dominio quibus a rege Assyriorum premebantur, ut legitur quarto Regum. Quidam vero exponunt de regno Juda tempore Sedeciæ, qui misit ad Pharaonem, ut per ejus subsidium eruerentur a Nabuchodonosor rege Babylonis.12 Hieronymus vero exponit de reliquiis Judæorum, qui post destructionem Jerusalem permanserunt in Judæa cum Godolia, quem rex Babylonis præfecerat terræ, quemadmodum Jeremias plene narrat.3 Videntur autem expositiones istæ, præsertim duæ ultimæ, satis redire in idem: et potuit esse, quod sicut Isaiæ divinitus revelatum fuit confugium Sedeciæ et populi sui ad regem Ægypti, confugium quoque reliquiarum post mortem Godoliæ, sic de utriusque populi punitione prophetiam istam induxit, maxime autem quia pluraliter loquitur.

Ait ergo: Væ, filii desertores, id est, pœna mortis vobis debetur et imminet, qui Deum et Prophetarum ejus consilium reliquistis, dicit Dominus. Nam ante destructionem Jerusalem consuluit Jeremias Sedeciæ et populo ejus, ne in rege Ægypti confiderent; similiter post mortem Godoliæ dixit reliquiis, ne ingrederentur Ægyptum: sed semper fecerunt oppositum. Unde in Jeremia scriptum est, quomodo Johanan et omnes viri superbi dixerunt Jeremiæ: Mendacium tu loqueris nobis, non misit te Dominus, sed Baruch incitat te contra nos. Ad regem quoque Sedeciam dixerunt habitatores Jerusalem: Obsecramus ut occidatur homo iste; de industria enim dissolvit cor populi.4 Ut faceretis consilium, et non ex me, id est, vestrum consilium impleretis, ad Pharaonem confugiendo, contempto meo consilio, et ordiremini telam, id est, opus seu consilii vestri processum prosequeremini, et non per spiritum meum, id est, non secundum Spiritus Sancti instinctum, sed per vestram adinventionem seu fallacium prophetarum suggestionem, ut adderetis peccatum operis, super peccatum malæ cogitationis. Qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis.

In Jeremia legitur Sedecias a sancto Jeremia quæsisse consilium seu verbum ex ore Domini. Similiter occiso Godolia, reliquiæ rogaverunt Jeremiam, ut sciscitaretur a Domino quid agere oporteret: quibus ipse post decem dies respondit, ut in terra Juda manerent. Quomodo ergo nunc asserit Dominus se non interrogatum ab eis? Et respondendum, quod dicuntur non interrogasse, quoniam interrogata atque responsa non impleverunt: sicut Joannes in prima sua Canonica dicit eos Deum ignorare, qui ejus mandata non servant. Sperantes auxilium in fortitudine, id est exercitu, Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti, id est in protectione seu vana apparentia Ægyptiorum, qui velut umbra deficiunt.

Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem: id est, in robore Pharaonis sperando, confundemini, et confundi meremini dum confiditis in homine; et fiducia umbræ Ægypti, id est spes vestra de protectione Ægyptiorum, erit vobis in ignominiam. Hoc prorsus impletum est: quia et Sedecias cum populo suo captus est a Chaldæis, nec profuit ei rex Ægypti; reliquiæ quoque Judæorum Ægyptum ingressæ, a Chaldæis captæ sunt, quoniam Nabuchodonosor Ægyptios superavit.

Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque Hanes pervenerunt. Tanis (Taneos) ubi Moyses coram Pharaone signa fecit, erat urbs regia, in qua erat regis palatium. Hanes vero, civitas fuit in finibus Ægypti. Hoc autem est sciendum, quod Pharao apud Ægyptios est nomen commune et regiæ dignitatis, sicut apud nos Imperator vel Delphinus; quilibet vero regum Ægypti, proprium habet nomen. Principes ergo seu nuntii principales missi a Sedecia ad regem Ægypti, primo venerunt in Tanim, deinde secuti sunt regem seu ejus ministros usque ad Hanes. Principes etiam reliquiarum, videlicet Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiæ, ac ceteri venerunt cum populo suo in Tanim ad regem, potueruntque quosdam mittere de suis ad Hanes propter certa negotia. Unde patet, quod ratio dicentis præsens capitulum non esse exponendum de populo reliquiarum, eo quod ille non miserit nuntios suos usque ad Hanes, non sit idonea. Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: id est, prædicti Judæi a spe sua frustrati sunt, confidendo in Ægyptiis, qui eis non potuerunt succurrere, imo nec se ipsos contra Chaldæos

1 Joann. II, 4.

3

Jer. XXXIX, 5-9.

Ibid. XLII, 15 et seq.

4

Ps. LXXVII, 43.

5

1

Jer. XXXVII, 6.

Ibid. XLII, 15 et seq.

Ibid. XLII, 2, 3.

Ibid. XXXVIII, 4.

2

Ibid. XXXVII, 3, 16.

Ibid. XLII, 2-6.

Ibid. 7 et seq.

B

C

D

Lacuna: pp. 542–543 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. vitæ vestræ subsistentia. Si enim hæc fecissent, non fuissent vastati, sicut per Jeremiam promiserat Dominus.5 Et noluistis sic facere; et dixistis : Nequaquam ita agemus. Loquitur Isaias de tempore futuro per modum præteriti, propter certitudinem veritatis. Sed ad equos fugiemus, id est, ad equos et equites Ægyptiorum confugiemus, eundo ad eos, vel eorum auxilium flagitando; ideo fugietis exercitum Chaldæorum. Dixistis quoque : Et super veloces ascendemus, id est, si nos fugere oportuerit, ascendemus equos veloces, quorum celerrimo cursu evademus; ideo velociores erunt qui persequentur vos, Chaldæi scilicet, qui et Sedeciam cum populo suo, atque reliquias Judæorum in Ægypto comprehenderunt. Ab hac vana confidentia equorum et humani auxilii, revocat Osee filios Israel, dicens : Convertimini ad Dominum, et dicite ei :6 Assur non salvabit nos, super equos non ascendemus. In Amos Dominus loquitur : Peribit fuga a veloce, et fortis non salvabit animam suam.7

Mille homines a facie terroris unius. Hoc exponi potest tam de populo Sedeciæ, quam de Ægyptiis, qui omnes tantum perterriti erant a Chaldæis, ut uno Chaldæo viso, mille eorum aufugerent. Unde et in Deuteronomio scriptum est :8 Quomodo persequebatur unus mille, et duo fugarunt decem millia? Et a facie terroris quinque, id est ex formidine paucorum seu quinque hostium, omnes pariter fugietis : quemadmodum in Deuteronomio Moyses scripsit : Dabit te Dominus, ut corruas in conspectu inimicorum tuorum;9 una via ingredieris ad eos, et septem viis fugies ab eis. Donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, id est, donec paucissimi remaneatis in signum divinæ ultionis seu præteritæ desolationis, sicut malus navis in navi erectus, qui post navis dissolutionem seu subversionem, in monte reponitur in signum naufragii; et quasi signum super collem : id est, sicut in colle signum triumphi erigitur, sic aliqui vestrum manebunt ad demonstrandum Dei potentiam.

Unde in Jeremia habetur, quod pauci de Ægypto evaderent, et in Judæam redirent.10

Propterea exspectat Dominus, id est, non statim ulciscitur vestra peccata, sed pœnitentiam vestram longanimiter præstolatur, ut misereatur vestri, id est, indulgentiam gratiamque refundat; et ideo exaltabitur, id est, ab omnibus sanctus et misericors cognoscetur, parcens vobis. Ex effectibus enim divinæ clementiæ innotescit hominibus divina sublimitas, secundum quod dicitur : Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas. Denique Christus, de quo scriptum est, Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius ab eo, in cruce exaltatus est, parcens nobis, prout ipse protestatur :1112 Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.13 (Ab hoc loco loquitur Isaias pro tempore primi adventus Christi, secundum Hieronymum.) Quia Deus judicii, Dominus.14 Deus [enim] omnia discernit et remunerat. Beati omnes jam in spe, postmodum beatificandi in re, qui exspectant eum spe formata, videlicet plena, constanti et operativa fiducia. Propter quod ait Jeremias : Benedictus vir qui confidit in Domino;15 et Psalmista :16 Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

Populus enim Sion habitabit in Jerusalem. Lyra dicit ista Judæos exponere pro tempore Messiæ, quem putant venturum. Hieronymus vero dicit Judæos hæc referre ad tempora Cyri regis, ad cujus imperium redierunt Judæi de Babylonia in Judæam, et instauraverunt et inhabitaverunt Jerusalem, ut legitur in libro Esdræ. Potest autem utriusque narratio verificari, ut dicamus quosdam Judæorum dicere sic, alios sic.17 Sed meliorem unamque viam sequendo, sic exponendum est : Populus Sion, id est populus christianus speculativus, qui non solum nomine et figura, sed re et veritate vocatur populus Sion, id est speculationis, habitabit in Jerusalem, id est in pacifica Christi Ecclesia, de qua in Apocalypsi dicitur : Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de cœlo, a Deo paratam, tanquam sponsam ornatam viro suo.18192021 Apostoli quoque et successores ipsorum, qui verissime erant veri Israelitæ et populus Sion, in urbe terrenæ Jerusalem habitaverunt.

Plorans nequaquam plorabis, id est, inordinatam tristitiam non habebis, o plebs fidelis, sed implebis illud Apostoli: Gaudete in Domino semper. Denique Apostoli exsultaverunt, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.22 Spiritualem tamen tristitiam ordinatumque luctum habuerunt Apostoli, et jam habent Christiani. Unde Apostolus ad Corinthios: Gaudeo, inquit, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam.2324

Et in Joanne ait Apostolis Christus: Amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos.25 Qui denuo loquitur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.26 Miserans miserebitur tui. Quanta fuerit misericordia Christi in omnes ad se confugientes, in Evangeliis declaratur, ubi ait Salvator: Misereor super turbam; et, Remittuntur tibi peccata tua; et, Animam meam pono pro ovibus meis.27 Ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi, id est, quam cito oratio tua fervens et sancta ad Deum pervenerit, exaudietur. Hoc est quod Christus asserit: Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam;28 et in Matthæo: Petite, et accipietis; omnis enim qui petit, accipit. Multi etiam Sanctorum, maxime in primitiva Ecclesia, frequenter habuerunt divina responsa per angelos sanctos.

Et dabit vobis Dominus panem arctum et aquam brevem. In Actibus scriptum est, quod nemo egens erat inter illos, scilicet primæ Ecclesiæ filios: dividebatur enim singulis prout cuique opus erat.29 Verumtamen primitiva Ecclesia in Jerusalem habitans, postmodum in magna exstitit paupertate. Propter quod Paulus ait sibi et Barnabæ ab Apostolis commissum, ut memores essent pauperum Christi, videlicet Christianorum habitantium in Jerusalem sub regimine Jacobi: quod et Paulus sollicite fecit, mittens et deferens eis eleemosynas, a gentibus conversis collectas.303132

Illis igitur dedit Christus panem arctum et aquam brevem, id est cibum et potum exiguum. Omnibus quoque vere fidelibus dat sobrium victum, prohibens superfluitatem, secundum quod ait: Attendite ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate et curis hujus vitæ.33 Et Paulus ad Timotheum: Modico, inquit, vino utere;34 et alibi, Qui infirmus est, olera manducet.35 Quidam per panem arctum et aquam36 brevem, intelligunt spiritualem animæ cibum, videlicet evangelicam doctrinam seu præceptum dilectionis Dei et proximi, in quo secundum Apostolum, omnia legis continentur mandata; unde superius dictum est:37 Verbum abbreviatum faciet Dominus super terram.38 Nescio quomodo secundum litterales Judæos possunt ista referri ad tempus Messiæ, quem dicunt nondum venisse, quia secundum eos in adventu Messiæ habebunt omnium divitiarum abundantissimam copiam.3940

Et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum:41 id est, Deus Trinitas non sinet Christum ab Ecclesia recedere, secundum quod ipse in Matthæo dicit: Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus, etc.42 Christus quippe est doctor noster, qui in Evangelio admonet: Nolite vocari Rabbi; unus est enim magister vester Christus. De quo in Joele habetur:43 Exsultate in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ.4445 In translatione Chaldaica apud Hebræos authentica, secundum Lyram sic dicitur:

Non recedet ultra divinitas ejus. Ex quo constat, quod non possit nisi de Christo intelligi, qui secundum divinam naturam ubique est, et in Ecclesia per gratiam jugiter permanet, præsertim quum ipse testetur:46 Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego in medio eorum sum. Et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum. Oculis fidei omnes fideles Christum Dominum intuentur, de quo in Evangelio dicitur:47 Jesu præceptor, miserrere nostri. Apostoli vero et alii multi corporalibus quoque oculis Deum incarnatum in terris conversantem viderunt, quibus ipse ait:4849505152 Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Unde Joannes in principio primæ suæ Canonicæ: Quod vidimus, inquit, quod audivimus, quod perspeximus oculis nostris, et manus nostræ contrectaverunt de Verbo vitæ. De quo utique Verbo alibi legitur: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

21 Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis, id est prædicationem Christi populum Judæorum sequentis, et ad suam doctrinam ac imitationem invitantis, atque dicentis: Hæc est via: id est, doctrina et fides quam vobis propono, est iter pertingendi ad Deum. De qua via in Matthæo loquitur: Quam angusta porta et arcta via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! Ambulate in ea, id est, vita et moribus eam servate. Quid enim dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quæ dico? Et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram, id est, in medio state, nec ad aliquid extremorum divertite. In medio namque est virtus, et utrumque extremorum culpabile est. Unde Josue præcepit Dominus: Confortare ut custodias omnem legem quam præcepit tibi Moyses; ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram. Vel per hanc intelligitur ipsemet Christus, qui profitetur: Ego sum via, veritas et vita. In qua ambulare debemus: qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.53

22 Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui. Nec temporibus Esdræ, nec in primo Christi adventu habuerunt Judæi idola aurea sive argentea, nec modo idola venerantur: quomodo ergo intelligendum est quod jam dictum est, Contaminabis laminas, etc.? Et respondendum, quod quia Propheta hoc loco affatur Ecclesiam, seu plebem quæ per fidei imitationem reputatur in semine Abrahæ, secundum Apostolum, potest exponi de gentibus ad fidem conversis, quæ prædicatione Apostolorum, sculptilia et conflatilia deorum suorum et ornamenta ipsorum confregerunt, contempserunt, pauperibusque dederunt, sicut subjungitur: et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Potest quoque exponi de Judæis credentibus, qui dicuntur laminas, id est materias sculptilium argenti sui, id est argenteorum, contaminasse, quoniam præcedentium patrum suorum idololatriam ubique destruxerunt. Frequenter enim Scriptura recitat aliquid de toto populo, seu de præteritis et præsentibus, tanquam de eodem. Quoniam vero per argentum significatur eloquentia, per aurum sapientia, S. Hieronymus per contaminationem horum sculptilium, intelligit abominationem priorum errorum, qui sunt falsæ similitudines veritatum, quas Christi discipuli undique destruxerunt. Prophetæ autem multoties metaphorice loquuntur. Egredere, dices eis, id est, idola ista omnino abjicies. Hoc fecerunt discipuli Christi, ubicumque gentibus prædicaverunt.

23 Et dabitur pluvia, id est gratia Dei, quæ est humor mentem fecundans, semini tuo, id est spiritualibus Ecclesiæ filiis seu verbo prædicationis. Semen enim est verbum Dei, ut in Luca habetur.54 Hæc pluvia datur verbo prædicationis, quando in audiente fructificat. Unde in Deuteronomio Moyses: Concrescat in pluviam doctrina mea.55 Dabitur ergo pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, id est, in cordibus fidelium verbum prædicationis projeceris. Et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis. Uberrimus plane et pinguis fuit panis frugum terræ, dum Christus ex quinque panibus quinque millia, et ex septem panibus quatuor millia virorum, sicut Evangelistæ testantur, satiavit.56575859 Est autem et alius panis Ecclesiæ omnino pinguissimus atque uberrimus, de quo in Joanne Veritas loquitur ad Judæos: Non Moyses dedit vobis panem de cœlo, sed Pater meus dat vobis panem de cœlo verum.60 De quo rursus testatur: Panis quem ego dabo, caro mea est.61 Qui dicitur, panis frugum terræ, quoniam ex materia terræ, videlicet exponit.6263646566676869 Translatio autem Septuaginta, talis est: Paleas commixtas in hordeo ventilato. Unde videtur commixtum migma idem significare. pane triticeo, consecratur. De quo pane scriptum est in Actibus: Erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis.70 Hoc igitur pane noverat Isaias alendos veros Judæos, non carne aut littera, sed spiritu.7172

Pascetur in possessione tua in die illa agnus spatiose: id est, homines pii, innocentes ac simplices, Agni peccata mundi tollentis vestigia assequentes, prædicto pane uberrimo, et omnium gratiarum plenitudinem continente, alentur in ipsa Ecclesia spatiose, id est in latitudine caritatis, canentes cum Psalmista:73 Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuæ ibi me collocavit;74 et item, Statuisti in loco spatioso pedes meos.75 Propter quod promittit Salvator: Per me si quis intraverit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet.76 Potest quoque exponi de Christo, de quo scriptum est, Ecce Agnus Dei: qui pascitur in animabus castis, quæ sponsæ ipsius sunt.77 Deliciæ enim ejus sunt esse cum filiis hominum.78 Unde de ipso ait Sponsa in Canticis: Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia.79

24

Et tauri tui, id est duces ac principes gregis dominici, et pulli asinorum, id est inferiores et obedientes, qui jugum Dei portando dicere possunt: Ut jumentum factus sum apud te; qui operantur terram: nam in agro dominico occupantur corda fidelium, qui secundum Apostolum, Dei agricultura sunt, et excoluntur, terram corporis sui rationi subjiciendo:80 commixtum migma comedent, id est, sensum litteralem cum spirituali recipient, sicut in area ventilatum est, id est, in domo disciplinæ et horreo Christi exprimitur. Secundum Glossam, migma est hordeum cum palea. Secundum Lyram in Hebræo habetur, Mixtum forte:81 per quod significatur commixtio diversorum granorum, in sua puritate manentium. Horum ergo commixtione designatur unio diversarum nationum in Christo, quas Apostoli incorporaverunt Ecclesiæ. Hieronymus hunc locum obscure

Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum: id est, super Christi Apostolos et ceteros sanctos prædicatores, in virtutum et contemplationum arce constitutos, erunt fluenta sapientiæ salutaris, copia sanctæ doctrinæ, et exuberantia gratiæ, sicut prædictum est: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.8283 Hoc enim promisit Christus: Quum, inquiens, venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.84 Unde in Joele de eis prædictum est: In illa die stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles fluent lacte.85 De hac aqua ait Salvator: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum.86 Hæc autem erunt, imo jam facta sunt, in die interfectionis multorum, id est tempore reprobationis et excæcationis Judæorum seu omnium præscitorum, quum ceciderint turres, id est, sacerdotes, Pharisæi et Scribæ, in lege et propria justitia atque scientia se extollentes, fuerint humiliati, victi atque dejecti. Non enim poterant resistere sapientiæ et spiritui Apostolorum. Quidam referunt hæc ad destructionem populi ac urbium Judæorum a Romanis. Quidam vero, ad tempus finalis judicii, quando omnes iniqui peribunt, et turres, id est altitudines superborum, cadent: et ad hoc consonat littera sequens, in qua agitur de consummatione mundi, et liberatione perfecta electorum in secundo Salvatoris adventu. Subjungitur enim:

Et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum. Ut enim sancti atque catholici tradunt doctores, in die extremi judicii, in ipso momento descensus Christi et resurrectionis mortuorum, vel statim consummato judicio, innovabitur mundus, juxta illud Apocalypsis:87 Vidi cœlum novum et terram novam. Quum enim omnia corpo

25

26 ralia, etiam cœlestia, propter hominem facta sint, ut ex eorum consideratione in Dei cognitionem atque amorem procedat: decet ut ipsis electis in corpore glorificatis, omnia corporalia, præsertim cœlestia, decorentur, ampliorem claritatem participando; quatenus in eorum consideratione, divina perfectio excellentius et quasi sensibiliter innotescat. Unde ad Romanos dicit Apostolus: Exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat:88 vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe; quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei. Scimus enim, quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Dicit insuper Glossa hoc loco, quod luminaria cœli minorationem claritatis suæ passa sunt in homine peccante, propter quem condita erant: quæ tamen minoratio dupliciter intelligi potest, videlicet per realem luminis subtractionem, vel quantum ad usum lucis eorum. Rabbi Moyses vero hoc loco reperitur errasse, affirmans solem et lunam non adeptura majorem lucem realiter, sed eo modo quo in Scripturis obscurari, sacco indui, seu immutari dicuntur, quando homines in magnam cadunt tristitiam sive lætitiam. Tenendum est ergo, quod in fine mundi tanta erit lux lunæ, quanta nunc est lux solis; lux autem solis erit tunc septuplo major quam nunc. Nec mirandum est hoc de luna, secundum Hieronymum, quoniam corpora electorum, quæ inferioris naturæ sunt quam corpus lunæ, fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.89

In die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et, pro id est, percussuram plagæ ejus sanaverit, id est in die judicii, quando omnes pœnalitates atque miserias auferet ab electis, dans eis glorificationem plenissimam mentis et corporis, quando absorbebitur mors in victoria, fugietque dolor et gemitus.90 Tunc itaque luna et sol, secundum Hieronymum, laboris et cursus sui præmia consequentur, licet nonnulli91 organa lucis ea intelligentes, insensibilia esse contendant.

Postquam sanctus Propheta de electorum beata remuneratione locutus est, nunc comminatur impiis pœnam, et futuri judicii districtionem. Ecce nomen Domini, id est Christus, judex et Dominus nominatus, de quo fertur in Psalmo, Benedictum nomen majestatis ejus in æternum;92 venit de longinquo, id est, post longum tempus, puta in die judicii, veniet; vel, De longinquo, id est a summo atque empyreo cœlo. Ardens furor ejus, id est, justitia ejus zelo vindictæ accensa erit, et gravis ad portandum, imo intolerabilis ad sustinendum. Propter quod sanctus Job ait: Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me, donec pertranseat furor tuus?93 Et ad Hebræos dicitur: Terribilis est exspectatio judicii et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.94 Labia ejus repleta sunt indignatione, id est verbis indignationis contra perversos, quibus dicet:95 Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Et lingua ejus quasi ignis devorans: id est, sententia damnationis a lingua ejus procedens, iniquos omnino consumet seu condemnabit. Unde in Apocalypsi habetur, quod ex ore ejus procedebat gladius ex utraque parte acutus.96 Spiritus ejus, id est impetus suæ ultionis, seu animi sui commotio, erit velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum: id est, quemadmodum aqua torrentis eum exstinguit ac mergit, ad cujus collum devenerit; sic ira Judicis impios ab omni beatitudine, seu appetibili esse separabit, et in æternam mortem projiciet, submergens eos in lacu inferni; et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum, id est Antichristum, qui omnes sibi adhærentes traxit in culpam, eratque in maxillis eorum qui ipsum esse Christum dicebant. Superius autem Antichristus dictus est vinculum colligatum super faciem omnis populi, et quod Christus spiritu labiorum suorum interficiet impium istum.9798 Potest quoque per frenum istud intelligi concupiscentia mala, qua quisque trahitur ad peccatum.

Quum autem reprobi fuerint condemnati, Canticum, id est Dei laudatio et gratiarum actio, erit vobis electis, in anima et corpore glorificatis, atque cum Christo in alta cœlorum scandentibus, sicut vox sanctificatæ solennitatis, id est sicut canticum paschalis festivitatis, in qua propter liberationem de Ægypto cantabant Judæi : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. Ita et vos, imo incomparabiliter jucundius concinetis in illa hora.99 Erit etiam tunc vobis et lætitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in domum Domini ad Fortem Israel, id est, sicut lætatur qui pergit cum musicis instrumentis ad templum, ad Deum qui corroboravit Israelem, ut offerat ei vota sua ac hostias :100 imo inæstimabiliter magis gaudebitis. Non enim exprimi possunt gaudia Beatorum per similitudines adæquantes. Loquitur autem Isaias more prophetico de eadem re, nunc per modum præteriti, nunc per modum futuri : quoniam in divina cognitione, cujus prophetalis notitia, quædam expressio est, omnia tempora juncta sunt et tanquam præsentia.

Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ : id est, Christus, Dominus dominorum, in judicio ab omnibus audiri faciet gloriosam vocem suam, qua alloquetur electos, quibus et dicet :101 Venite, benedicti Patris mei. Propter quod ait Scriptura : Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit ; advocabit cœlum desursum.102 Et terrorem brachii sui, id est metuendam potentiam suæ majestatis, ostendet in comminatione furoris, id est in prolatione sententiæ de pœnis æternis, et flamma ignis devorantis, id est in igne conflagrationis impios incendentis, qui etiam viventes in sæculo isto occidet. De quo scriptum est : Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.103 In igne quippe zeli Domini devorabitur omnis terra, ut Sophonias testatur.104105 Allidet, id est, impios dejiciet atque damnabit, in turbine : de quo ait Psalmista, In circuitu ejus tempestas valida; et in lapide grandinis, id est in gravi percussione, præsertim quando ignis conflagrationis involvet damnatos, et simul cum eis in infernum descendet cum impetu maximo. Hinc enim scriptum est in Nahum : Deus æmulator et ulciscens Dominus; in tempestate et turbine viæ ejus.106

A voce enim Domini pavebit Assur, id est omnis superbus dæmon et homo, quibus tunc eveniet quod Scriptura nunc minatur : horrendum est enim incidere in manus Dei viventis;107 virga percussus, id est divina ultione conclusus. Et erit transitus virgæ fundatus : id est, processus divinæ ultionis stabilis erit atque perpetuus, ita quod virga Dei semper manebit super damnatos, nec revertentur ad veniam. Ideo sequitur : quam, scilicet virgam, requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis ; et in bellis præcipuis, id est cum ingenti lætitia et consensu, seu conjudicatione electorum, qui cum Christo judicabunt, expugnabit ipse Dominus eos, id est, superbos damnabit. Præparavit namque eis condignum locum tormenti, ut subjungitur.

Præparata, id est a Deo creata, impiisque parata, est enim ab heri, id est a tempore præterito, vel a secundo die creationis mundi, secundum quosdam, secundum alios a principio temporis : ut sicut Deus creavit cœlum empyreum pro electis, ita et infernum pro reprobis, de quo additur : Topheth, id est gehenna, a rege, id est Deo omnium principe, præparata, profunda, id est in medio seu centro terræ sita (unde frequenter lacus vocatur), et dilatata, id est capax multorum et magna, quæ nunquam dicit, Sufficit.108 Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa : id est, conservatio et subsistentia ejus ad puniendum injustos, sunt calor et indeficiens inconsumptibilisque materia tormentorum et ignis. Non autem æstimare debemus, quod ignis infernalis, lignis seu novæ atque extraneæ materiæ adjectione indigeat ut subsistat; sed per hæc insinuatur, quod nunquam exstinguitur. Flatus Domini, id est voluntas seu spiritus Dei, sicut torrens sulfuris succendens eam, id est, ita ardere et ebullire facit ignem gehennæ, velut maxima sulfuris multitudo mittatur in ignem. Ecce quam terribile est verbum hoc! Per hoc quippe designatur calidissimus, acerbissimus, et impetuosissimus fervor ignis tartarei. Unde in Apocalypsi inducitur: Ascendit fumus putei abyssi, sicut fumus fornacis magnæ.109 Et iterum ait Joannes: Pars impiorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda.110 Per Ezechielem quoque loquitur Dominus: Conflabo, congregabo, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus, sicut conflatur argentum in medio fornacis.111

Footnotes

  1. Ezech. xvii, 15; ↩

  2. IV Reg. xvii, 4. ↩

  3. Jer. xl, 5; xliii, 4-7. ↩

  4. Jer. xxxviii, 4. ↩

  5. Jer. xlii, 13 et seq. ↩

  6. Osee xiv, 3, 4. ↩

  7. Amos ii, 14. ↩

  8. Deut. xxxii, 30. ↩

  9. Deut. xxviii, 25. ↩

  10. Jer. xliiv, 28. ↩

  11. Baruch m, 36. ↩

  12. Baruch iii, 36. ↩

  13. Joann. xii, 32. ↩

  14. Cf. Lyram. ↩

  15. Jer. xvii, 7. ↩

  16. Ps. lxxxiii, 13. ↩

  17. 1 Esdr. 1. ↩

  18. 1 Esdr. i. ↩

  19. Jer. xliv, 28. ↩

  20. Amos ii, 14. ↩

  21. Apoc. xxi, 2. ↩

  22. Act. v, 41. ↩

  23. Philipp. v, 4. ↩

  24. II Cor. vii, 9. ↩

  25. Joann. xvi, 20. ↩

  26. Matth. v, 5. ↩

  27. Joann. x, 15. ↩

  28. Joann. xiv, 13, 14. ↩

  29. Act. iv, 34, 35. ↩

  30. 1 Cor. xvi, 1. ↩

  31. Galat. ii, 9, 10. ↩

  32. Galat. ii, 9, 10. ↩

  33. Luc. xxi, 34. ↩

  34. 1 Tim. v, 23. ↩

  35. Rom. xiv, 2. ↩

  36. I Tim. v, 23. ↩

  37. Rom. xiii, 8, 10. ↩

  38. Is. x, 23; ↩

  39. Rom. ix, 28. ↩

  40. Marc. viii, 2. ↩

  41. Luc. v, 20. ↩

  42. Matth. xxviii, 20. ↩

  43. Matth. vii, 7, 8. ↩

  44. Joel u, 23. ↩

  45. Joel ii, 23. ↩

  46. Matth. xviii, 20. ↩

  47. Luc. xvn, 13. ↩

  48. Luc. xvii, 13. ↩

  49. Joel xxiii, 8. ↩

  50. I Cor. xvi, 1. ↩

  51. Philipp. iv, 4. ↩

  52. Ibidem. ↩

  53. I Joann. ii, 6. ↩

  54. Luc. viii, 11. ↩

  55. Deut. xxxii, 2. ↩

  56. Matth. xiv, 17-21; xv, 32-38; ↩

  57. Marc. vi, 38-44; viii, 1-9; ↩

  58. Luc. ix, 13-17; ↩

  59. Joann. vi, 9-13. ↩

  60. Joann. vi, 32. ↩

  61. Ibid. 52. ↩

  62. Rom. ix, 7, 8. ↩

  63. Joann. xiv, 6. ↩

  64. Josue i, 7. ↩

  65. Luc. vi, 46. ↩

  66. Matth. vii, 14. ↩

  67. Joann. i, 14. ↩

  68. I Joann. i, 1. ↩

  69. Luc. x, 23. ↩

  70. Act. II, 42. ↩

  71. 1 Cor. III, 6. ↩

  72. Rom. VIII, 9; ↩

  73. Joann. I, 29. ↩

  74. Ps. XXII, 1, 2. ↩

  75. Ps. XXX, 9. ↩

  76. Joann. X, 9. ↩

  77. Joann. I, 29, 36. ↩

  78. Prov. VIII, 31. ↩

  79. Cant. II, 16. ↩

  80. Act. VI, 10. ↩

  81. Ps. LXXII, 23. ↩

  82. Is. XI, 9. ↩

  83. 1 Cor. III, 9. ↩

  84. Joann. XVI, 13. ↩

  85. Joel III, 18. ↩

  86. Joann. IV, 13. ↩

  87. Apoc. XXI, 1. ↩

  88. Rom. viii, 19-22. ↩

  89. Matth. xiii, 43. ↩

  90. 1 Cor. xv, 54; ↩

  91. Is. li, 11. ↩

  92. Ps. lxxi, 19. ↩

  93. Job xiv, 13. ↩

  94. Hebr. x, 27 ↩

  95. Matth. xxv, 42. ↩

  96. Apoc. i, 16. ↩

  97. Apoc. xi, 4. ↩

  98. Is. xxv, 7. ↩

  99. Exod.xv,1. ↩

  100. * montem ↩

  101. Matth.xxv, 34. ↩

  102. Ps. xlix,3, 4. ↩

  103. Ps. xcvi, 3. ↩

  104. Soph. 1, 18. ↩

  105. Soph. i, 18. ↩

  106. Nahum i, 2, 3. ↩

  107. Hebr. x,31. ↩

  108. Prov. xxx, 16. ↩

  109. Apoc. IX, 2. ↩

  110. Apoc. XXI, 8. ↩

  111. *Ezech.* XXII, 20-22. ↩

Chapter 47 of 84