Skip to the text

Articulus 56

TROPOLOGICA EJUSDEM CAPITULI TRICESIMI PERTRACTATIO.

CERTUM omnino est, universos recidivantes, ingratos, hæreticos, esse filios desertores: qui pristina religione et gratia perditis, ad vomitum redeunt; qui quum spiritu cœperint, carne consummantur;12 in quorum cordibus refrigescit caritas Dei, et invalescit affectio sæculi.3 His ergo nunc dicitur: Væ, filii desertores, dicit Dominus. Quibus et Moyses ait: Deum qui te genuit, dereliquisti.4 Ut faceretis consilium, acquiescendo suggestionibus dæmonis et adinventionibus propriis, et non ex me: quoniam tale consilium, quantum ad suam deformitatem, non est ex Deo; et ordiremini telam, id est, exsequeremini perversum consilium, procedendo in opus, et non per spiritum meum: non enim aguntur hi spiritu Dei, nec dicunt cum Psalmista:5 Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Istis dicit S. Judas:6 Væ illis qui in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, etc., quibus procella tenebrarum servata est usque in æternum.7 Ut adderetis peccatum super peccatum: quemadmodum scriptum est, Peccator adjiciet ad peccandum.8 Qui ambulatis, id est, ad hoc cor vestrum disponitis, ut descendatis in Ægyptum, id est, de spiritualibus ad carnalia, de cœlestibus ad terrena, de claustro ad sæculum redeatis, et os meum non interrogastis, id est, a sacra Scriptura, in qua loquor hominibus, non inquisistis quid agere deberetis; nec consiliis discretorum (de quibus per Jeremiam Deus testatur, Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris) consensistis;9 sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, id est in potestate principum hujus mundi, et habentes fiduciam in umbra Ægypti, id est in protectione hominum mundanorum. Unde nobis per Jeremiam dicitur: Maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum.10 Ideo subjungitur:

Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem. Erant enim in Tani, id est in humili mandato, videlicet in traditione humana, vili et imprudenti, non in mandato divino, alto atque cœlesti, principes tui, videlicet mali rectores, qui non Deo, sed hominibus impiis et propriæ voluntati obediunt, de quibus Apostolus asserit:11 Hujuscemodi non Christo, sed suo ventri deserviunt. Tanis autem, humile mandatum interpretatur. Omnes confusi sunt super populo, id est de vana spe populi, qui eis prodesse non potuit. Tales sunt, et taliter confunduntur, qui de carnalis propaginis1213

Ps. XLVIII, 8.

Jacob. IV, 4.

1 Joann. II, 15.

1 Petr. V, 8.

Jacob. I, 15.

Joann. I, 13.

Rom. IX, 8.

1 Joann. III, 8, 9.

Is. XXVII, 1.

Luc. X, 18.

Apoc. XII, 3, 4. nobilitate se jactant, qui de amicorum potentia, de propinquorum multitudine gloriantur. Contra quos ait Psalmista: Frater non redimit, redimet homo?

Onus jumentorum austri, id est, miseria bestialium hominum, in hujus mundi deserto vagantium. In terra tribulationis et angustiæ, id est in mundo isto, in præsenti exsilio, lacrimarumque valle, persecutionibus, tentationibus atque pœnalitatibus plena, leæna et leo, ex eis vipera et regulus volans. Leæna est caro rationi rebellis, seu amicitia mundi, quæ inimica est Deo, et homines perimit, auferendo ab eis caritatem divinam, quæ vita est animæ. Unde in prima Joannis Canonica asseritur: Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. Denique leo est, de quo Archiapostolus dicit: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret. Ex istis ergo oritur vipera, id est iniquitas animæ intoxicativa, seu proles perversa. Concupiscentia namque, ut Jacobus habet, parit peccatum. Est quoque ex eis regulus, id est peccator superbus, qui ex sanguinibus voluntateque carnis ac dæmone nascitur. Sunt enim filii carnis, secundum Apostolum. Et in prima Joannis epistola legitur: Qui facit peccatum, ex diabolo est; qui autem natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen ejus manet in eo. Quidam per leænam, intelligunt cœlestem Jerusalem; et per leonem, Deum omnipotentem, Regem cœlorum. Ex Deo autem processit per creationem, et ex cœlesti Jerusalem cecidit vipera et regulus, id est dæmon apostata, qui superius dictus est Leviathan et serpens tortuosus: de quo ait Salvator, Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cedentem; qui in Apocalypsi vocatur draco magnus, secum trahens in terram tertiam partem stellarum. Portantes, prædicti filii serpentini, super humeros jumentorum, id est in desideriis vanis et irrationabilibus, divitias suas, id est bona quæ facere videntur, ad populum qui eis prodesse non poterit, id est ad inanes laudatores ac adulatores. Hoc faciunt omnes, qui de bonis quæ faciunt, humanas laudes requirunt, desiderantes ab hominibus conspici. Horum lampades Christo veniente exstinguentur, diceturque eis: Ite ad vendentes, et emite vobis. De quibus in Evangelio Dominus ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

Matth. XXV, 9.

Ibid. VI, 16.

Ægyptus frustra auxiliabitur: quia in tempore necessitatis, in articulo mortis, in hora judicii, mundus iste neminem potest eripere aut salvare. Ideo clamavi super hoc, id est, publice tibi, o inique, denuntiavi: Superbia tantum est, quod vero Deo summoque bono relicto, mundo inhæres, humanæ opinioni inniteris, ad transitoria fugis, de te ipso præsumis, et te aliquid esse opinaris; vel, Superbia est, quod mundus tibi promittere audet subsidium, quoniam ipse miseriis plenus est, et quod se jactat, non est nisi superbia. Quiesce ergo a tuo errore, cessa a malo, ad Deum convertere.

Deinde cuilibet prædicatori et prælato Dominus jubet: Nunc ingressus aptum locum, vel ad te ipsum, redeundo ad cor tuum, scribe ei super buxum, etc., id est, salutarem doctrinam vitia increpantem, conscribe per te seu ministrum, eamque propone gregi tibi commisso, eum redarguendo, exhortando, instruendo. Populus enim ad iracundiam provocans est. Qui dicunt Videntibus: Nolite videre, loquimini nobis placentia, etc. Hæc omnia de malis Christianis accipi possunt, qui doctoribus ac prædicatoribus reluctantur, et quum redarguuntur, mox indignantur, nec patiuntur sibi dici quæ vere salubria sunt, sed quæ eorum desideriis consonant. Quibus nunc dicitur: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, videlicet sermonem salutarem, et sperastis in calumniam et in tumultum, id est in tyrannide vestra ac multitudine, in injustitia et irrationabili strepitu. Tales sunt multi, præcipue divites et potentes, et pauperum oppressores, hæretici quoque et schismatici violenti: qui quum se per rationem atque justitiam vident non posse adipisci quod cupiunt, ad lites et rixas atque injurias convertuntur, dicentes illud Sapientis : Sit autem fortitudo nostra lex justitiæ. Propterea erit vobis iniquitas hæc, sicut interruptio cadens, id est, cadere atque damnari et penitus interire vos faciet, sicut conteritur pars cadens a muro confracto. Unde dicit Scriptura : Sicut umbra prætereant, qui non timent faciem Dei; et in Psalmo, Noli æmulari in malignantibus, etc., quoniam tanquam fœnum velociter arescent.14

Et dixistis, vos obstinati in vitiis : Nequaquam ita agemus, sed ad equos fugiemus, et super veloces ascendemus, id est, ad humana præsidia, ad sæculi pompam, ad subtilitates naturalis rationis convertemur.15 Ideo fugietis, et velociores erunt qui persequentur vos, quoniam dæmonum potestati trademini. Mille homines a facie terroris unius fugietis. Semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia, quemadmodum in Sapientia legitur.16 Propter quod in Job scriptum est : Sonitus terroris semper in auribus impii; et quum sit pax, ille semper insidias suspicatur.17 Et in Proverbiis : Fugit impius nemine persequente.18 Quocontra sanctus David :19 Non timebo millia populi circumdantis me; et beatus Job : Si expavi ad multitudinem nimiam.20 Justus enim quasi leo confidens, absque terrore erit. Et sicut cadunt a latere ejus mille, decemque millia a dextris ejus;2122 sic mille injusti et decem millia negligentium, vincuntur et cadunt ab uno invisibili hoste.23

Hæc dicit Dominus : Si revertamini a viis vestris ad semitas Dei, a multis ad unum, a caducis et vanis ad æternum et incommutabile bonum, et quiescatis in Deo, per caritatem stabilientes omnia desideria vestra in Christo; salvi eritis nunc per gratiam, et in futuro per gloriam. Hinc enim scriptum est : Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super quietum et humilem? Anima quoque, secundum Philosophum, quiescendo fit prudens. In silentio ordinato, videlicet in fuga verborum malorum; in refrenatione linguæ, de qua dictum est : Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea;2425 et in spe, id est formata ac longanimi exspectatione futurorum bonorum, quorum Christus est pontifex;26 erit fortitudo vestra, id est conservatio in gratia, profectus in virtutibus, et fixio cordis vestri in Deo. Qui enim utitur verbis multis, lædit animam suam; qui vero moderatur labia sua, prudentissimus est.27 Sed et vir linguosus non dirigetur in terra. Unde in Threnis scriptum est : Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei;28 et denuo, Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se.29 Magnum igitur vitium est in religiosis, non observare silentium. Et ideo adeo vagi corde, infirmi ac debiles mente sumus, etiam in divinis, quoniam linguam nostram non satis diligenter domamus, nec illud Jacobi perpendimus : Qui se putat religiosum esse, non refrenans linguam suam, hujus vana est religio.30 Quomodo enim poterit omni custodia custodire cor suum, qui non omni custodia linguam suam observat?31

Et dixistis, vos obstinati in vitiis : Nequaquam ita agemus, sed ad equos fugiemus, et super veloces ascendemus, id est, ad humana præsidia, ad sæculi pompam, ad subtilitates naturalis rationis convertemur. Ideo fugietis, et velociores erunt qui persequentur vos, quoniam dæmonum potestati trademini.32 Mille homines a facie terroris unius fugietis. Semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia, quemadmodum in Sapientia legitur. Propter quod in Job scriptum est : Sonitus terroris semper in auribus impii; et quum sit pax, ille semper insidias suspicatur. Et in Proverbiis : Fugit impius nemine persequente. Quocontra sanctus David : Non timebo millia populi circumdantis me; et beatus Job : Si expavi ad multitudinem nimiam. Justus enim quasi leo confidens, absque terrore erit. Et sicut cadunt a latere ejus mille, decemque millia a dextris ejus; sic mille injusti et decem millia negligentium, vincuntur et cadunt ab uno invisibili hoste.

Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri. Hoc est quod in Ecclesiastico habetur : Altissimus est patiens redditor;33 et ad Romanos : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?34 Non ergo perdamus indulta pœnitentiæ tempora, sed secundum Pauli consilium, cohortemur nos per singulos dies, ne quis obduretur fallacia peccati.35 Magnam nobis spem exauditionis confert, quod nunc ait Isaias : Ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. Cetera, quantum ad litteram, moralia sunt; et ex præcedenti articulo eorum intelligentia innotescit.

Footnotes

  1. *Galat.* III, 3. ↩

  2. II *Petr.* II, 22. ↩

  3. *Matth.* XXIV, 12. ↩

  4. *Deut.* XXXII, 18. ↩

  5. *Rom.* VII, 14. ↩

  6. *Ps.* CXLII, 10. ↩

  7. *Judæ* 11-13. ↩

  8. *Eccl.* III, 29. ↩

  9. *Jer.* XV, 19. ↩

  10. *Ibid.* XVII, 5. ↩

  11. *Rom.* XVI, 18. ↩

  12. Eccli. III, 29. ↩

  13. Rom. VIII, 14. ↩

  14. Ps. XXXVI, 1, 2. ↩

  15. Eccle. VIII, 13. ↩

  16. Sap. XVII, 10. ↩

  17. Job XV, 21. ↩

  18. Prov. XXVIII, 1. ↩

  19. Ps. III, 7. ↩

  20. Job XXXI, 34. ↩

  21. Ps. XC, 7. ↩

  22. Prov. XXVIII, 1. ↩

  23. Sap. II, 11. ↩

  24. Cf. Is. LXVI, 1, 2. ↩

  25. Ps. XXXVIII, 2. ↩

  26. Hebr. IX, 11. ↩

  27. Prov. X, 19. ↩

  28. Thren. III, 26. ↩

  29. Ibid. 28. ↩

  30. Jacob. I, 26. ↩

  31. Eccli. XX, 8. ↩

  32. Ps. CXXXIX, 12. ↩

  33. Eccli. V, 4. ↩

  34. Rom. II, 4. ↩

  35. Hebr. III, 13. ↩

Chapter 48 of 84