Articulus 57
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI PRIMI : VÆ QUI DESCENDUNT IN ÆGYPTUM.
ALIQUI insuper expositores exponunt præsens capitulum de eisdem, de quibus in præcedenti capitulo facta est mentio, scilicet de populo Juda: et isti sequuntur Hieronymum. Alii vero exponunt hæc de regno Israel, seu populo decem tribuum. Scriptum est enim quarto Regum libro, quod Osee filius Ela, rex Israel, tributarius Salmanasar regis Assyriorum, desiderans liberari ab onere ac tributo regis Assyriorum, misit ad Pharaonem regem Ægypti, quærens ejus auxilium:1 cui et Pharao fiduciam præbuit, sed non adimplevit. Destruxit enim rex Assyriorum regnum Israel nono anno Osee, quum percepisset rebellionem Osee. Huic autem expositioni contrariari videtur, quod in isto capitulo subjungitur:2 Corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium;3 simulque omnes consumentur. Non enim Salmanasar vastavit Ægyptum, nec simul dejecti sive occisi sunt ab eo populus Israel atque Ægyptii. Hoc tamen forsitan solvi possit, dicendo quod Isaias loquitur de ruina Ægypti quæ facta est sub Sennacherib rege Assyriorum, vel sub Nabuchodonosor rege Babylonis; et hoc quod dicitur, Simul omnes, non sit referendum ad idem tempus, eosdemque numero homines, sed ad similem pœnam et eosdem in specie. Quocumque autem horum modorum exponatur, sensus pro magna parte redit in idem: qui etiam ex præcedenti capitulo facilis est.
Ait ergo: Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, id est populo Juda seu decem tribubus, qui in Ægyptum nuntios miserunt causa habendi auxilium contra regem Chaldæorum seu Assyriorum. Si autem intelligendum est de decem tribubus, tunc Isaias prophetavit de re pro tunc in proximo futura. Hæc enim (ut dictum est) Isaias prædixit tempore Ezechiæ, cujus sexto anno vel circiter, vastatum est regnum Israel.4 Unde alicui videri posset, quod idcirco Isaias utitur verbo temporis præsentis. Et habentes fiduciam super quadrigis, id est curribus Ægyptiorum, quia multæ sunt, et super equitibus, id est in bellatoribus Ægyptiis, quia prævalidi sunt nimis, id est multum robusti. Tunc quippe regnum Ægypti famosum erat ac forte, et unum de principalibus atque antiquioribus regnis mundi. Et non sunt confisi super Sanctum Israel, id est, in Deo sanctificante veros Israelitas, non speraverunt. Erant enim idololatriæ dediti. Et Dominum non requisierunt, ita ut ejus responsis ac jussionibus obedirent. Decem enim tribus, nullo modo requisierunt Dominum seu ejus Prophetas; populus vero Juda, quæsivit a Jeremia consilium, sed implere contempsit.
Ipse autem sapiens, id est Deus omnipotens, cujus sapientiæ non est numerus:5 de quo ad Romanos dicit Apostolus, Soli sapienti Deo per Jesum Christum honor et gloria;6 adduxit malum pœnæ, videlicet justam punitionem (de quo dicit Amos:7 Si erit malum in civitate quod Dominus non fecerit?) super eos, tam Judæos quam Ægyptios; et verba sua non abstulit, id est, comminationes suas contra eos factas implevit. Et consurget contra domum pessimorum, id est adversus familiam Judæorum idololatrarum, dando eos in manus adversariorum, sicut ab Amos prædictum est, et contra auxilium operantium iniquitatem, id est contra iniquos auxiliatores Ægyptios. Ægyptus, id est quilibet habitator vel civis terræ Ægypti, est homo et gnat pro eis contra nos. Denique Jacobus jubet : Resistite diabolo, et fugiet a vobis.89
Dixit Dominus, cujus ignis, id est fervidus amor, est in Sion, id est in Ecclesia electorum seu cordibus contemplativorum, qui dicere possunt : Diligam te, Domine, fortitudo mea. Iste ignis peccati delet rubiginem, et lignum, fœnum, stipulamque consumit. Imo Salomone et Jacobo testibus, Caritas operit multitudinem peccatorum.10
Et caminus ejus, id est locus tribulationis, torcular probationis seu fornax adversitatis, est in Jerusalem, id est in1112
Ecclesia Dei pacem amante. Omnes enim qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur. Et sicut Sapiens dicit, Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit eos.13 Et alibi scriptum est : Elegi te in camino paupertatis.14 De prædicto igne accipi potest illud Threnorum : De excelso misit ignem in ossibus meis.1516 De quo Dominus in Evangelio : Ignem, inquit, veni mittere in terram : et quid volo, nisi ut accendatur?17 Ideo quippe jussit Dominus ignem perpetuum in altari servari, ut designaret quod fervor divini amoris nunquam tepere debet in cordibus nostris, ne nobis dicatur verbum illud horribile : Quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo. Certum est autem, quia quem Deus evomit, dæmon mox devorat. Nullatenus enim decet nos tam sublimi gloriosoque Deo, tepido deservire affectu.18
II Tim. III, 12.
Footnotes
Chapter 49 of 84