Skip to the text

Articulus 58

ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI SECUNDI : ECCE IN JUSTITIA REGNABIT REX.

QUIDAM exponunt præsens capitulum de Ezechia et populo ejus, ac aliis regibus Juda. Quamvis autem expositio ista, quantum ad aliquid, possit salvari, in multis tamen probatur deficere. Quod enim principium hujus capituli de Ezechia exponatur, quamvis aliquo modo possit defendi, non est tamen verisimile. Primo, quoniam sancti Prophetæ dum absolute vaticinantur de rege, intelligunt nomine regis Messiam, sicut quum David ait : Concupiscet rex decorem tuum, et : Deus, judicium tuum regi da. De quo et Isaias inferius asserit, Dominus rex noster; Jeremias quoque, Regnabit rex et sapiens erit. Ergo et hoc loco per regem intelligitur Christus. Secundo, quoniam Ezechias tempore hujus prophetiæ jam per tempus juste regnavit. Omnia namque quæ in isto libro dicuntur, ab eo loco, quo scriptum est supra, In anno quo mortuus est rex Achaz, regnante Ezechia revelata atque conscripta sunt, secundum Hieronymum. Quid ergo necesse fuit de Ezechia ista prædicere, quæ ad oculum patuerunt? Porro quod subjungitur, Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, quidam exponunt de Achaz. Achaz autem tempore vaticinii hujus jam mortuus erat, ut dictum est : non ergo de ipso hæc prædicuntur. Itemque quod sequitur, Stultus enim fatua loquetur, etc., Lyra exponit de Manasse; et quod subjungitur, Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, exponit de Josia. Sed quum nec ex circumstantia litteræ, nec ex ordine eorum quæ dicuntur, elici possit, hæc potius dici de Manasse atque Josia, quam de aliis, videtur expositio ista inepta. Præterea quod in isto capitulo dicitur, Non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt, simile est cum eo quod infra habetur : Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt, etc. Illud au-1234 tem pro tempore Christi intelligitur, sicut Matthæus evangelista testatur:5 ergo et illud probabiliter ad tempus Christi refertur. Melius itaque consultiusque fuisset, in hoc loco, et in aliis multisque similibus sequi S. Hieronymum, quam Rabbi Salomonem, quem ego aliud non opinor, nisi modernorum ac miserabilium Judæorum seductorem subdolum ac pestiferum. Nec obstat quod in multis tam bene locutus sit, quum multi hæretici in multis bene dixisse inveniantur. Nam et unus præcipuorum hæresiarcharum Pelagius monachus, in multis tam vere ac subtiliter scripsit, quod non erat facile inter libros quosdam ipsius et libros Augustini discernere.

Sequendo ergo B. Hieronymum, de Christo exponendum est præsens capitulum, ut sit sensus: Ecce in justitia regnabit rex: sicut de eo in Jeremia legitur: Suscitabo David germen justum; et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Unde superius dictum est: Et erit justitia cingulum lumborum ejus. Et de ipso ait Scriptura in Psalmo:6 Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis.7 Quomodo autem Christus regnaverit inter suos discipulos et in primitiva Ecclesia, et qualiter nunc per fidem et gratiam regnet in cordibus Christianorum, superius plene tractatum est. Et principes in judicio præerunt. Isti principes fuerunt sancti Apostoli, quos præfecit Ecclesiis totius mundi, quemadmodum fertur in Psalmo: Constitues eos principes super omnem terram;89 et, Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. De quibus iterum dicitur:10 Principes Juda duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali. Hi præfuerunt fidelibus quos converterunt, in judicio discretionis et etiam paternæ correctionis.

Et erit vir, id est fidelis quicumque sub alis Christi et doctrina Apostolorum confugerit atque permanserit, tutus in omni adversitate, sicut tutus est ab intemperie aeris, qui absconditur a vento in loco quieto, et qui celat, id est abscondit, se a tempestate; eritque sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta: id est, quemadmodum rivi aquarum ab ardore sitis refrigerant sitientem, et sicut umbraculum protegit a solis calore eum qui jacet sub lapide late extento; sic iste virtute Christi protegetur in tribulatione, et in omni angustia refrigerium sortietur. Non caligabunt oculi videntium, id est, corda discipulorum Christi non privabuntur luce scientiæ. Unde in Marco ait ad eos: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, illis vero qui foris sunt, omnia in parabolis fiunt, ut videntes non videant, et audientes non intelligant.11 Et aures audientium diligenter auscultabunt: quia non solum discipuli, sed alii quoque quamplurimi cum magna diligentia adverterunt Christi prædicationes, et ejus doctrinam avide receperunt, secundum quod scriptum est: Oculi omnium in synagoga erant intendentes in eum.12 Et cor stultorum, videlicet litteralium Judæorum, seu gentilium qui idola coluerunt (quod est summa stultitia), intelliget scientiam, id est spiritualem Christi doctrinam, præsertim post Spiritus Sancti missionem, quando multa millia Judæorum et innumerabilia millia paganorum conversa sunt, et Spiritum Sanctum receperunt.13 Et lingua balborum velociter loquetur et plane: id est, qui olim tardi et impotentes fuerunt ad divina præconia sanctaque verba, Spiritu Christi recepto proni erunt ac fervidi ad laudes divinas ac verba salubria. Quemadmodum autem Christus quosdam corporaliter mutos fecit loquentes, sic forsan quosdam balbutientes reddidit prompte loquentes.

Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps. In primitiva enim Ecclesia indocti non admittebantur ad regimen animarum, nec imprudentes efficiebantur aliorum pastores, et multo minus dolosi et vitiosi præficiebantur fidelibus. Propter quod subjungitur: neque fraudulentus appellabitur major. Imo si tales constituti fuerint principes, non reputabit eos Eccle-

Lacuna: pp. 558–559 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. datur super vos spiritus de excelso, id est, quousque recipiatis Spiritum Sanctum. Multis quippe temporibus ante Christi adventum, erat Judæa sub potestate infidelium regum: quod duravit usque ad tempus quo Christus post suam ascensionem misit electis Judæis Spiritum Sanctum in signo visibili. Expulsis quoque Judæis a propria terra per Romanos, habitaverunt in ea homines gentiles et feri: sicque pascua gregum facta sunt gaudium onagrorum, donec prædestinatis Judæis ad fidem conversis, et Spiritus Sancti gratiam recipientibus, cœperunt Christiani terram promissionis inhabitare.

Et erit desertum in Charmel, id est, populus gentilis perducetur ad gratiam, quam olim habuerunt Judæi;14 et Charmel in saltum reputabitur, id est, populus Judæorum ad infructuosam paupertatem gentilium cadet.15 Nam, ut ait Apostolus ad Romanos, excisi sunt rami, et alieni inserti sunt.16 Quemadmodum enim ante Christi adventum gentilitas spiritualibus bonis caruit, quibus Judæi abundaverunt; sic postmodum gentiles in Christo divites facti sunt, et Judæi penitus depauperati, omnem gratiam amittendo. Hæc verba supra scripta sunt, et plenius explanata.17 Et habitabit in solitudine, id est in cordibus gentilium, qui ante fuerunt sine Deo, et jam desertum vocati sunt, judicium: quoniam ipsi post conversionem suam ad fidem, judicium discretionis dilexerunt, se ipsos veraciter judicaverunt, et actum justitiæ perfecerunt; et justitia in Charmel sedebit, id est, in fidelibus requiescet, qui ex deserto in Charmel conversi sunt, sicut nunc dictum est. Tantum vult dicere, quod judicium et justitia erunt in Ecclesia, quæ dicere potest: Feci judicium et justitiam.18

Et erit opus justitiæ, pax: id est, tranquillitas mentis consequetur actum justitiæ, et erit effectus seu opus justitiæ, pax interna. Proprie tamen pax est effectus caritatis, quæ facit concordiam, unionem et pacem, quemadmodum scriptum est: Pax multa diligentibus legem tuam.19 Dicitur vero pax effectus justitiæ, in quantum justitia disponit ad pacem, et removet impedimenta ipsius. Et cultus justitiæ, erit silentium, id est quieta vacatio Dei, separatio cordis a tumultu, et refrenatio oris a verbis inanibus. Hoc videmus in claustralibus præcipue adimpleri, qui in observatione silentii cultum justitiæ statuunt, et fractionem silentii, grandem justitiæ prævaricationem existimant. Et securitas usque in sempiternum. Securitas namque et libertas Ecclesiæ, quæ nil timet nisi Deum, in præsenti vita inchoatur, et in futuro perficitur, sicut et caritas, nec unquam corrumpitur. Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis: id est, Ecclesia nunc quidem in pace Christi, quæ omnem sensum exsuperat, requiescit, quemadmodum angeli Christo nato cecinerunt, dicentes: Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Et Christus apud Joannem dixit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.20 Sedebit quoque et in tabernaculis fiduciæ, id est in locis tutis, in congregationibus sanctis, in Ecclesiæ domibus, dicens cum Propheta: Fiducialiter agam, et non timebo;21 et in requie opulenta, id est in spiritualium divitiarum possessione quieta, quemadmodum ad Corinthios scribit Apostolus: Gratias ago Deo meo per Jesum Christum, quoniam in omnibus divites facti estis in eo, in omni verbo et in omni scientia, ita ut nihil desit vobis in ulla gratia.2223 Hæc opulentia quieta atque dulcissima, maxime fuit in sanctis Apostolis, qui primitias Spiritus receperunt.24 Denique ista pulchritudo pacis, et sessio in tabernaculis fiduciæ (de quibus Psalmista recitat, Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum) opulentaque requies, multo copiosius erunt in populo Dei, quum ad patriam pervenerint, quam in isto exsilio.25

Quum ergo ista fuerint in primitiva Ecclesia adimpleta, tunc Grando autem, id est tempestas sive exercitus Romanorum, per modum grandinis multus, fortis et impetuosus, erit in descensione saltus, id est, super infructuosam incredulamque Judæam deveniet, et humilitate humiliabitur civitas, id est, Jerusalem funditus subvertetur et corruet.

Quum igitur tanta sit gratia in Christum credentium, Beati qui seminatis super omnes aquas, id est, beati estis, vos Apostoli prædicatoresque Christi, qui verbum Evangelii, quod est semen Dei, omnibus populis, linguis ac tribubus prædicatis. De his aquis et Salomon loquitur: Mitte panem tuum super transeuntes aquas. Immittentes pedem bovis et asini, id est, ad sinum Ecclesiæ pertrahentes populum Judæorum electum, qui propter patres et propter cultum ac legem unius veri Dei, significatur per bovem, qui est animal mundum; et populum gentilem, qui propter idololatriam, designatur per asinum.

DENIQUE quædam eorum quæ dicta sunt, moraliter exponi possunt de omnibus, sicut quum ait: Stultus fatua loquetur: quia ex abundantia cordis os loquitur. Quocontra de Job dicitur: Non peccavit labiis suis, nec stultum quid contra Deum locutus est. Et Paulus Timotheum exhortans: Ineptas, inquit, et aniles fabulas devita. Et cor ejus faciet iniquitatem: quemadmodum in Proverbiis legitur: Cor iniqui exquiret mala. Et Christus in Evangelio: De corde, ait, procedunt furta, homicidia, adulteria. Ut perficiat simulationem: quæ est duplex iniquitas. Et loquatur ad Dominum fraudulenter. Tales sunt hæretici, qui verbis magnificis Deum honorare se simulant, quatenus simplices sibi alliciant, et pro Deo zelari putentur; omnes quoque qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant; qui dicunt, Domine, Domine, et non faciunt quæ præcepit Dominus; qui Deum nominant patrem ac Dominum, et eum non amant ac metuunt. Sed quem fallunt miseri, nisi se ipsos? Hi vacuam faciunt animam esurientis, quem spiritualibus alimoniis privant.

Fraudulenti vasa, id est ministri, sensus, et corda dolosi, pessima sunt. Unde in Malachia habetur, Maledictus dolosus; et in Psalmo, Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Propterea Ecclesiasticus præcipit: Ante omnia opera verbum verax præcedat te: qui enim sophistice loquitur, odibilis est; in omni re defraudabitur. Non est illi data gratia a Domino: omni enim sapientia defraudatus est. Ecce quam impiissimum vitium, et summæ veritati vehementer contrarium, quæ in Proverbiis testatur: Os bilingue detestor. Ideo Paulus ad nostram informationem de se ipso fatetur: Neque aliquando in sermone adulationis fuimus. Et per Jacobum ait sermo divinus: Purificate corda, duplices animo. Iste fraudulentus cogitationes concinnat ad perdendos mites, ad fallendum justos et simplices, in sermone mendacii, quum loqueretur pauper spiritu judicium, de quo scriptum est: Justum judicium judicate; et item, Beati qui custodiunt judicium. Princeps vero, id est bonus prælatus verusque rector, ea quæ digna sunt principe cogitabit: id est, cogitationes viriles, prudentes, salubres habebit, considerans semper ut juste ac fructuose populum Dei gubernet; nec vacabit scurrilitatibus, deliciis, phantasiisque vanis. Et ipse super duces stabit, id est, vicarios suos reget, imo et impiis ducibus prævalebit.

Mulieres opulentæ, id est, homines molles, effeminati ac divites, surgite a vitiis carnis, et audite. Post dies enim et annum, id est post tempus a Deo præordinatum, et vos conturbabimini, id est, gravibus pœnis, terroribus, et tandem æternis suppliciis afficiemini. Consummata est enim vindemia, id est, ecclesia malignantium exterminata est; collectio ultra non erit, id est, fructum non afferent, quum impletum fuerit illud Psalmistæ: Erubescant et conturbentur in sæculum sæculi; et confundantur et pereant.

Super humum populi mei, id est super Ecclesiam, spinæ et vepres ascendent, id est tribulationes et tentationes multiplices: quia per multas tribulationes oportet

Malach. 1, 14.

Ps. v, 7.

Eccl. xxxvii, 20, 23, 24.

Prov. viii, 13.

1 Thess. ii, 5.

Jacob. iv, 8.

Joann. vii, 24.

Ps. cv, 3.

8

9

10

Ps. lxxxii, 18.

13

Act. xiv, 21.

20

Luc. viii, 11.

Eccle. xi, 1.

Expositio moralis.

Matth. xii, 34.

Job i, 22.

1 Tim. iv, 7.

Prov. xxvii, 21.

Matth. xv, 19.

Tit. i, 16.

Luc. vi, 46.

Malach. i, 6. nos intrare regnum cœlorum; quanto magis super omnes domos gaudii, etc., id est super impios, perversos, extraneos atque hæreticos? Unde in Proverbiis dicitur: Si justus in terra recipit: quanto magis impius et peccator?26 Et Petrus in prima sua Canonica: Si primo a nobis: quis finis eorum qui non credunt? Per Jeremiam quoque Dominus: Ecce (inquit) civitatem, in qua invocatum est nomen meum, ego incipio affligere: et vos eritis immunes?27 Domus enim, id est Ecclesia, dimissa est: quoniam Christus permittit ad tempus Ecclesiam suam affligi, ut in hac vita purgetur, vel præmia copiosiora mereatur. Tenebræ et palpatio, id est excæcatio magna et error præcipuus, factæ sunt super speluncas, id est corda perversa, quæ sunt vitiorum latibula. Gaudium onagrorum, pascua gregum, id est, tyranni et reprobi pios electosque devorant, eorum bona consumunt, et sanguinem bibunt. De quibus apud Michæam Dominus contestatur: Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt.28 Donec effundatur super vos spiritus de excelso: id est, tamdiu patiemini ista, o electi, donec gratia Dei vos liberet, et Spiritus Dei in perfectam libertatem vos transferat. Grando autem in descensione saltus, id est, ira seu ultio Dei reprobos ac temporaliter floridos devastabit, et humilitate humiliabitur civitas, id est, congregatio impiorum, qui in malo concordant, damnabitur. Beati qui seminatis, id est, opera misericordiæ funditis, super omnes aquas, id est populos plurimos. Aquæ enim multæ, populi multi sunt, ut habetur in Apocalypsi.29 Unde in Osee scriptum est: Seminate in justitia, et metite in ore misericordiæ. Apostolus quoque: Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Immittentes pedem bovis et asini, id est, omnibus bene agentes, et sine personarum acceptione omnes misericorditer complectentes.3031

Footnotes

  1. vers. 5. ↩

  2. vers. 6. ↩

  3. vers. 8. ↩

  4. vers. 3. ↩

  5. Matth. xi, 5; xv, 30. ↩

  6. Is. xi, 5. ↩

  7. Ps. lxxi, 7. ↩

  8. Ps. xlvi, 10. ↩

  9. Ps. xliv, 17. ↩

  10. Ps. lxvii, 28. ↩

  11. Marc. iv, 11, 12. ↩

  12. Luc. iv, 20. ↩

  13. Act. ii, 41; iv, 4. ↩

  14. Philipp. iv, 7. ↩

  15. Luc. ii, 14. ↩

  16. Rom.xi, 17-24. ↩

  17. Is. xxix, 17. ↩

  18. Ps. cxviii, 121. ↩

  19. Ibid. 165. ↩

  20. Joann. xiv, 27. ↩

  21. Is. xii, 2. ↩

  22. 1 Cor. i, 5. ↩

  23. 1 Cor. i, 4, 5, 7. ↩

  24. Rom. viii, 23. ↩

  25. Ps. cxvii, 15. ↩

  26. Prov. xi, 31. ↩

  27. Jer. xxv, 29. ↩

  28. Mich. iii, 3. ↩

  29. Apoc. xvii, 1, 15. ↩

  30. II Cor. ix, 6. ↩

  31. Osee x, 12. ↩

Chapter 50 of 84