Skip to the text

Articulus 59

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI TERTII: VÆ QUI PRÆDARIS.

MULTI expositores catholici exponunt præsens capitulum de Judæis et rege Assyriorum pro tempore Ezechiæ; verumtamen S. Hieronymus longe aliter exponit, videlicet de electis Judæis pro tempore Christi, et de persecutoribus eorumdem. Nec mirum si Hieronymus ita exponat, quum et quidam Judæorum moderni doctores, exponant hæc omnia pro tempore Messiæ, quem præstolantur futurum. Dicit autem Hieronymus circa hunc locum: Hebræi, omni virtute nitentes Christi Apostolorumque ejus sacramenta subvertere, ista exponunt contra Sennacherib; nos autem ex persona Apostolorum omniumque credentium, hæc dicta convincimus. Videtur præterea expositio Hieronymi aptior. Sic enim præsens capitulum ad præcedentia aptissime continuatur, quia in fine præcedentis capituli de Apostolis dictum est, Beati qui seminatis super omnes aquas;1 et paulo ante ad planctum invitati sunt infideles Judæi, qui persequebantur primitivam Ecclesiam. Unde jam vastatores ac illusores Apostolorum seu primitivæ Ecclesiæ, imo universorum fidelium, Isaias affatur, et ait:2 Væ, id est, pœna æterna tibi debetur, qui prædaris, id est, bona fidelium rapis. Hoc fecit infidelis Synagoga veris Judæis, id est discipulis Christi, quibus ad Hebræos Paulus scripsit:3 Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.4 Nonne et ipse prædaberis? quasi dicat, Imo: quoniam infideles Judæi a Romanis prædati sunt, et facti sunt dæmonum prædæ, atque privati felicitate æterna. Et qui spernis: id est, væ tibi, popule infidelis, qui Christi contemnis Apostolos, dicens:5 Ecce musto pleni sunt isti. Potest quoque referri ad omnes persecutores Ecclesiæ seu justorum. Nonne et ipse sperneris? Imo sperneris: quoniam Deo et hominibus odibiles facti sunt Judæi propter iniquitatem in Christum ejusque ministros commissam. Ideo subjungitur: Quum consummaveris deprædationem, id est, quum Christi discipulos multo tempore fueris persecutus ac spolians, et eos de terra tua expuleris, deprædaberis a Romanis: quod factum est quadragesimo secundo anno post Domini passionem, quemadmodum Christus prædixit.6 Quum fatigatus desieris contemnere Christum et famulos ejus, contemneris in præsenti sæculo, et in die novissimo.

Deinde in persona Apostolorum et aliorum credentium dicitur: Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus, id est, tuum auxilium in omnibus desideravimus; esto brachium nostrum, id est fortitudo nos roborans, in mane, id est cito, et tempore prosperitatis, ne prosperis erigamur; vel, In mane, id est in exordio nascentis Ecclesiæ. Esto quoque et salus nostra, id est salvator liberatorque noster, in tempore tribulationis, dum a Judæis aut gentibus persecutionem sustinemus. Hoc oravit primitiva Ecclesia in Actibus, dicens: Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum.7

A voce angeli fugerunt populi: id est, angelorum subsidio dejecti et victi sunt adversarii Ecclesiæ, scilicet infideles Judæi. Vel, A voce angeli, id est ex annuntiatione nuntii denuntiantis adventum Romanorum, fugerunt populi Judæorum ex propriis locis ad Jerusalem. Sæpe enim in hoc libro per angelum intelligitur nuntius. Et ab exaltatione tua, id est a sublimi et magnifica operatione tua, per quam tua majestas hominibus innotescit, dispèrsæ sunt gentes, id est tyranni Ecclesiam persequentes, ceterique gentiles, qui omnes divino auxilio succubuerunt, ac perierunt. Et impletum est in Ecclesia Christi, quod ei in Michæa promissum est: Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.8 Hoc nempe et Christus prædixit discipulis: Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.9 Et congregabuntur spolia vestra, o Judæi, ab exercitu Romanorum, tempore Titi, sicut colligitur bruchus, id est cito atque faciliter, velut quum fossæ plenæ fuerint de eo. Quum enim fuerit fovea brucho impleta, copiose et facillime bruchus colligitur: sic Romani omnia bona Judæorum diripuerunt. Potest etiam accipi de gentilibus, a christianis principibus superatis ac spoliatis.

Magnificatus est Dominus, id est, Christus potentiam suam ostendit, quoniam habitavit in excelso, id est, in summo cælo ad dexteram Patris consedit, et ideo se omnium Dominum declaravit, faciendo mirabilia magna per Apostolos, et adversarios Ecclesiæ deprimendo.10 Unde post passionem dixit:11 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Implevit Sion, id est Ecclesiam, quæ in præcedenti capitulo dicta est desertum et Charmel:12 de qua fertur in Psalmo, Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob;13 et ad Hebræos, Accessistis ad montem Sion, et Ecclesiam primitivorum.14 Hanc Christus implevit judicio et justitia, dando fidelibus gratiam veraciter judicandi, discernendi, seu corrigendi se ipsos et alios sibi commissos, gratiam quoque juste vivendi. Unde in Joanne habetur:15 Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et Apostolus ait: Benedictus Deus, qui benedixit nos omni benedictione in cœlestibus in Christo Jesu.1617

Et erit fides in temporibus suis: id est, tempore Christi fides augebitur, imo per ejus Apostolos omnis orbis fide Christi imbutus est.18 Divitiæ salutis, id est bona et ornamenta veræ atque internæ beatitudinis, sunt sapientia, id est cognitio divinorum, et scientia, id est notitia rerum creatarum. Ipsa namque beatitudo in Dei visione consistit, secundum quod Christus ait: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum Deum verum.19 Hujus autem beatitudinis ornamenta sunt, cognitio cœlestium et inferiorum. Si autem per divitias salutis intelligamus ipsam salutem seu beatitudinem, ex sua ratione perfectam ac divitem, tunc sapientia, id est actualis contemplatio sapientiæ qua Deus cognoscitur, est essentialiter salus: quam scientia ornat, quia in cognitione rerum creatarum ponitur præmium accidentale.20 Timor Domini ipse est thesaurus ejus. Thesaurus interdum vocatur repositorium, in quo divitiæ continentur; interdum vero thesaurus pro divitiis sumitur:21 et utroque modo timor Domini filialis, castus et sanctus, qui permanet in sæculum sæculi, est thesaurus salutis.22 Per timorem enim salus conservatur, quoniam timor Domini expellit peccatum, quod solum aufert salutem. Timor etiam in tantum ornat perficitque salutem et sapientiam, ut in libro Job dicatur, Ecce timor Domini ipsa est sapientia;23 et in Ecclesiastico, Beatus cui datum est habere timorem Dei;24 itemque in Psalmo, Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Quod autem timor Domini sit thesaurus salutem custodiens, maxime constat ex eo quod scriptum est in Ecclesiastico: Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.2526 Ideo quum Psalmista dixisset, Beatus vir qui timet Dominum, post pauca adjecit, Gloria et divitiæ in domo ejus, hoc est in corde ejus, per gloriam intelligens salutem, per divitias, sapientiam atque scientiam.27

Ecce videntes clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt. Sensus est: Postquam Christus verus Deus impleverit Sion, hoc est Ecclesiam ex gentibus pro majori parte collectam, judicio et justitia, fueritque fides ejus ubique prædicata, et Ecclesia spiritualibus divitiis salutis ornata; tunc angeli sancti, qui erant custodes Judæorum, vel sancti Apostoli, qui missi erant evangelizare urbi Jerusalem pacem veram et redemptionem perfectam, videntes Judæorum excæcationem, templi et urbis destructionem, ex caritate vehementer dolebunt, clamabuntque foris, videlicet deserentes Judæam propter ipsius obstinationem. Quum enim Christus civitatem istam defleverit, certum est quod Apostoli quoque errori ejus compassi sint:28 sicut et Paulus asserit sibi inesse dolorem continuum pro fratribus suis Judæis.29 Porro angeli, qui ex Dei fruitione beati sunt, non nisi metaphorice plorare dicuntur: quemadmodum in Genesi de Deo narratur, quod tactus dolore cordis intrinsecus, dixerit, Delebo hominem quem creavi.30 Dicuntur itaque angeli condolences errantibus, propter similitudinem operis: quoniam, quantum in se est, operantur ad eorum correctionem.

Causa autem fletus angelorum pacis subjungitur. Dissipatæ, id est destructæ, sunt viæ terræ Judæorum ab exercitu Romanorum, cessavit transiens per semitam: omnes enim Judæos occiderunt aut expulerunt Romani. Huic simile est, quod in Threnis asserit Jeremias: Viæ Sion lugent, eo quod non sit qui veniat ad solennitates.3132 Irritum factum est pactum quod Deus pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob, quibus promisit quod daret semini eorum terram promissionis in possessionem æternam.33 Hoc itaque fœdus confractum est propter excessus Judæorum. Projecit, id est, destrui permisit, civitates Judææ; non reputavit homines, id est infideles Judæos, sicut in Osee testatur: Exosos habui eos propter malitias adinventionum ipsorum; de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos.34 Pervenit enim, secundum Apostolum, super eos ira Dei usque in finem.3536

Luxit et elanguit terra : hoc est, habitatores Judææ planxerunt et infirmati sunt; confusus est Libanus, et obsorduit : id est, templum (de quo in Zacharia scriptum est : Aperi, Libane, portas tuas, et devoret ignis cedros tuas) impletum est confusione, atque privatum cantu lætitiæ.37 Vel per Libanum designatur Jerusalem, de qua ait Ezechiel :38 Aquila alarum magnarum, quæ habet ductum intrandi in Libanum.39 Quod mox exponens : Quum venerit, inquit, Nabuchodonosor in Jerusalem. Unde patescit, quod per aquilam regem Babylonis, per Libanum vero Jerusalem exprimat. Et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan et Carmelus. Saron est regio juxta Joppen; Basan vero est regio trans Jordanem; Carmelus autem mons fertilis erat. Est igitur sensus, quod loca ista Judææ, quæ olim uberrima erant, vastata sunt : per quod insinuatur, quod omnis opulentia Judæorum in miseriam verteretur.

Nunc consurgam, dicit Dominus : id est, non diutius sustinebo malitiam vestram, o Judæi, esse inultam :40 dies enim ultionis in corde meo, annus retributionis meæ venit. Nunc exaltabor, id est, justus atque omnipotens apparebo, vos destruendo; nunc sublevabor in gentium conversione :41 sicut in Psalmo loquitur, Exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Concipietis ardorem, id est, cogitatio vestra, o infideles Judæi, merebitur ut igni tradamini; parietis stipulam, id est, opus vestrum ex impia cogitatione procedens, merebitur ut velut stipula ab igne consumamini. Conceptus ergo et partus vester, ignis tormentum merebitur. Et potest per ignem quælibet gravis afflictio designari. Spiritus vester ut ignis vorabit vos, id est, voluntas seu anima vestra faciet vos pœnæ et morti obnoxios; et erunt populi Judæorum a Romanis interfectorum, quasi de incendio cinis, id est similis cineri post incendium remanenti : quoniam sicut ignis comburit materiam, de qua remanet nisi favilla et cinis, sic gladius Romanorum consumpsit42

Judæos, quoniam sola cadavera permanserunt. Spinæ congregatæ, hoc est crudeles et infructuosi Judæi, qui verbis et ictibus Christum ejusque discipulos pupugerunt, igni comburentur, hoc est, gravissima persecutione atque incendio Romanorum consumentur, et ultra hoc, igne inferni cruciabuntur.

Quoniam ergo ista, quæ dicta sunt de operibus Dei circa Ecclesiæ conservationem, et Judæorum destructionem, valde magnifica atque notabilia sunt, ideo Dominus omnes homines invitat ad considerationem operum horum, dum subjungitur : Audite, qui longe estis, id est, procul a Judæa habitatis, vel adhuc multum a Deo distatis propter infidelitatem vestram et vitia, quæ fecerim, dicit Dominus, quæ nunc scripta sunt, et scribentur. Et cognoscite, vicini, id est circa Judæam habitantes, seu Deo per fidem gratiamque uniti, fortitudinem meam, id est potentem effectum meum, in isto capitulo recitatum : imo divinam potentiam in suo effectu perpendite. Conterriti sunt in Sion, id est in Jerusalem, peccatores, id est infideles Judæi; possedit timor hypocritas, id est Pharisæos ac Scribas, quibus Dominus in Evangelio loquitur :43 Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ.44 Isti vehementer conterriti sunt post Christi resurrectionem, quando viderunt Apostolos in nomine Jesu omnium linguis loqui, omnem Scripturam agnoscere, atque miracula maxima facere.45 Unde scriptum est in Actibus :46 Multa signa et prodigia fiebant per Apostolos in Jerusalem, et metus magnus erat in universis. Et iterum Lucas scribit :47 Omnes qui credebant, erant pariter, et nemo aliorum audebat se conjungere illis, sed beatificabat eos populus, habebantque gratiam ad omnem plebem.

Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? hoc est, quis vestrum, o Judæi, veraciter habitabit per fidem et operationem cum Deo seu Christo Dei Unigenito? de quo ad Hebræos scribitur, Etenim Deus noster ignis consumens est;4849 de quo et Psalmista, Neque habitabit juxta te malignus.50 Aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis, id est cum incessantibus caritatis fervoribus, vel potius cum angelis sanctis?5152 qui sunt ardores perpetui, juxta illud quod ad Deum ait Psalmographus: Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.53 Unde et Seraphim specialiter incendentes seu calefacientes, propter excessivum divini amoris calorem, vocantur, quemadmodum excellentissimus ille theologorum princeps, deiformis Dionysius docet.

Huic quæstioni respondet Propheta: Qui ambulat in justitiis, id est, qui divina mandata custodit, et loquitur veritatem, id est sanam doctrinam, vitans omne mendacium, sicut in Zacharia jubetur: Veritatem tantum et pacem diligite.54 Qui projicit avaritiam, id est, cupiditatem contemnit, quæ ex calumnia oritur, vel calumniam generat: quia cum damno unius, pecuniæ alteri congregantur. Projicit ergo avaritiam ex calumnia, id est, avaritiam spernit, ne alicui calumniam faciat.

Unde et Christus in Evangelio: Possibilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem (id est divitiarum inordinatum amatorem, puta avarum) intrare in regnum cœlorum.55 Et excutit manus suas corporales ac spirituales, videlicet organa corporis, et desideria cordis, ab omni munere, id est a munere linguæ, a munere manus, a munere officii aut obsequii, id est ab adulatore, a divitiis, a famulatu inordinato. Unde et Moyses:56 Non accipies, inquit, munera, quæ excæcant oculos sapientium, et pervertunt verba justorum. Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, id est verba iniqua et vitia. Unde scriptum est: Libera me de sanguinibus.57 Vel, Ne audiat sanguinem, id est sermo-nem de injusta sanguinis effusione tractantem. Claudendæ autem sunt aures corporales, vel capitis aversione vel digito, a loquente maligna, ut erubescat, dummodo opportune fieri possit. Si autem hoc fieri nequeat, omnino claudendæ sunt aures interiores, ne præbeatur sermoni maligno consensus. Unde in Ecclesiastico habetur: Sepi aurem tuam spinis, et noli audire linguam nequam, et ori tuo fac ostia, et seras auribus tuis.58 Hæc obturatio valde perutilis est, quia, ut Ecclesiastes dicit, Per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.59 Et claudit oculos suos ne videat malum, id est, a vanitatibus sæculi se avertit, et oculos suos exteriores ac interiores a vano adspectu et consideratione inutili, ab intentione perversa refrenat: orans cum Psalmista, Averte oculos meos ne videant vanitatem;60 implereque satagens illud Ezechielis, Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, dicit Do-minus.61 Unde Job protestatur: Pepigi fœdus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine.6263 Christus quoque in Evangelio: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et projice abs te.64 Qui enim viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam mœchatus est eam in corde suo.65 Sed nec aliorum defectus observare debemus, quoniam scriptum est: Qui observator est malorum, opprimetur ab eis.66 Quid vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides?67

Iste in excelsis habitabit, id est in contemplatione cœlestium, in apice perfectionum, in regno cœlorum. Munimenta saxorum, id est muri cœlestis Jerusalem, exempla atque suffragia electorum, qui sunt lapides vivi, ex quibus, secundum Zachariam et Paulum, ædificatur Ecclesia, sunt sublimitas ejus, id est alta habitatio seu fortis protectio ejus.686970 Panis, id est spiritualis refectio, utpote panis vitæ et intellectus, Sacramentum corporis Christi, panis lacrimarum, et panis quotidianus, ei datus est:71 aliter enim non posset tantam justitiam exercere.72 Unde ait Scriptura:73 Ci-babit illum pane vitæ et intellectus. Aquæ ejus, videlicet aquæ sapientiæ salutaris74, de quibus infra habetur, Omnes sitientes, venite ad aquas, fideles sunt, id est salubres.7576 Propter quod ait Salvator: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum;77 sed fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.78 Unde superius dictum est: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.79 Potest quoque intelligi de aqua Baptismatis.

Regem, id est Christum: qui Joannis octavo decimo ait, Rex sum ego;80 qui etiam Matthæi vicesimo quinto de se ipso locutus est, Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt;81 in decore suo, id est in gloria Dei Patris, in majestate divina, in lumine patriæ, videbunt oculi ejus. Oculi enim exteriores, post diem judicii videbunt Christum secundum humanitatem; oculi vero mentales videbunt eum quantum ad utramque naturam. Propterea ait Psalmista: Justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.82 Denique, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.83 Cernent terram de longe: id est, terram viventium, patriam Beatorum adspicient atque optabunt, de hac valle lacrimarum illam salutantes, atque ad eam suspirantes, scientes se hic non habere manentem civitatem, quemadmodum de antiquis Sanctis ait Apostolus ad Hebræos:84 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.85

Cor tuum, o plebs fidelis, meditabitur timorem, id est causas timoris, ita quod ea considerabis de Deo et ejus judiciis, quæ sanctum ac reverentialem timorem menti incutiunt: quomodo scilicet Deus populum Judæorum, olim tam electum, peculiarem ac doctum, reliquit, et loco eorum gentiles substituit. Hæc enim contemplans, cum Apostolo ad Romanos exclamabis:86 O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus! Unde admirando nunc subjungitur: Ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum? id est, ubi sunt jam Scribæ et Pharisæi in lege gloriantes, et verba, non spiritualia mysteria, legis tractantes? qui simplicitatem credentium in Christum irridentes, dixerunt: Numquid aliquis ex principibus credidit in eum, aut ex Pharisæis?87 Sed turba ista quæ nescit legem, maledicti sunt. En ipsi excæcati et reprobi facti sunt, et idiotæ ac illitterati primitias Spiritus Sancti receperunt.88

Denique ad Ecclesiam dicitur: Populum imprudentem non videbis, id est populum Judæorum et Pharisæorum: qui vere imprudentes sunt, quoniam fide carentes, nulla salutari scientia micant, nec actus suos recte ad veram beatitudinem dirigunt. Hos non videt Ecclesia, id est, non magni pendit, non approbat, non reputat eos, sed cum Apostolo dicit, Nonne stultam Deus sapientiam hujus mundi fecit?8990 et cum Psalmista, Despexit oculus meus super inimicos meos. De quibus subjungitur: populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, id est populum hunc imprudentem, sed eloquentem, seu in loquendo profundum, ita quod nequeas intelligere ornatum sermonis ipsius; in quo tamen populo nulla est sapientia salubris et meritoria, quemadmodum scriptum est:91 In malevolam animam non introibit sapientia. In prædictis namque Judæorum magistris atque philosophis aliud nihil est, nisi decor sermonis, ex informi scientia manans; et fructu carentes, solis foliis adornantur.

Respice, o Domine Deus, oculo paternæ clementiæ; vel, o juste, cui dictum est, Cor tuum meditabitur timorem, et populum imprudentem non videbis: respice oculo congratulationis ac obedientiæ Sion, id est Ecclesiam in monte speculationis fundatam, civitatem solennitatis nostræ, id est unionem fidelium, ubi Christi solennia celebrantur, et ejus beneficia solenniter recoluntur. Oculi tui interiores videbunt Jerusalem habitationem opulentam, id est cœlestem Jerusalem omnibus bonis plenam, de qua legitur:92 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Ibi videbis quæ oculus non vidit, nec auris audivit.9394

Tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, id est domum immobilem, de qua dictum est : Beati qui habitant in domo tua, Domine. Et Apostolus ad Hebræos : Habemus, inquit, pontificem qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cœlis, sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo.95 Nec auferentur clavi ejus usque in sempiternum, id est, firmitas ejus nunquam destruetur, quoniam Deus posuit fines ejus pacem. Unde Apostolus ad Hebræos ait : Exspectabat Abraham fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.96 Et omnes funiculi ejus non rumpentur, id est, colligatio supernæ Jerusalem, quæ ex vivis lapidibus constat, non separabitur, scilicet caritativa unio, robur ac firmitas Beatorum. Ex quibus patet, ista non dici de terrena illa Jerusalem Salomonisque templo, quæ a Chaldæis funditus dissipata atque combusta sunt, sed de tabernaculo Beatorum, de quo et Christus in Evangelio pluraliter loquens : Facite, ait, vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.97 Quia solummodo ibi, id est in cœlesti Jerusalem, magnificus Dominus Deus noster, id est, solus Deus omnipotens est protector ac stabilitor in ea, sicut in Psalmo cantatur : Lauda, Jerusalem, Dominum, etc., quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.

21

Hoc tabernaculum est locus fluviorum, de quibus habetur in Psalmo : Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos;98 et in Daniele, Fluvius rapidus igneusque egrediebatur a facie ejus.99 Hi sunt fluvii sapientiæ, inundatio gaudiorum, plenitudo divitiarum cœlestium, de quibus jam additur : rivi latissimi et patentes. Fluunt enim hæc flumina ex fonte vitæ, Deo æterno et benedicto, copioseque implent omnes Beatos, et totam illam cœlestem Jerusalem abundantissime occupant. De talibus fluviis in Canticis habetur : Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu

A de Libano.100101 Non transibit per eum, id est per locum cœlestis Jerusalem, seu fluviorum istorum, navis remigum;102103 neque triremis magna transgredietur eum, id est, nullus hostis, nulla adversitas patriam Beatorum intrabit, sed est ibi securitas sempiterna et summa. Propter quod in Apocalypsi habetur : Non intrabit in illam aliquid coinquinatum, nisi qui scripti sunt in libro vitæ.104

22

Dominus enim est judex noster : qui per Jeremiam testatur, Ego sum judex et testis. Dominus legifer noster : qui per Moysen legem veterem dedit in monte Sinai, et per se ipsum evangelicam legem docuit in monte, in quo de octo beatitudinibus prædicavit. De quo ait Scriptura : Etenim benedictionem dabit legislator.105 Dominus rex noster, ipse veniet per suam beatissimam incarnationem, per gratiæ infusionem; veniet quoque in die judicii; et salvabit nos a pœna et culpa, sicut salvavit cœlestem Jerusalem, ad cujus societatem nos ducet.

23

Consequenter ait Propheta ad terrenam illam Jerusalem : Laxati sunt funiculi tui, id est præparati ad figendum tentoria, seu ad pugnandum contra populum Christi, vel ad resistendum Romanis; sed non prævalebunt, id est, nequaquam poteritis Ecclesiam exstirpare, aut Romanis resistere. Sic erit malus tuus, id est lignum quod in tentorio seu navi figitur, in quo vela panduntur, ut dilatare signum non queas : id est, tam penitus destruetur, et potestas vestra deficiet, ut nec signum belli possis in eo extendere. Tunc dividentur spolia prædarum multarum. Tunc enim Romani diviserunt inter se spolia Judæorum, quæ Judæi primitivæ Ecclesiæ violenter abstulerunt. Claudi diripient rapinam : id est, qui adeo lassi et debiles fuerant, ut claudis compararentur, spolia Judæorum diripient. Nec vicinus dicet, Elangui : id est, qui cum Romanis contra Judæam advenerint, non se debiles dicent, sed aviditate persequendi Judæos, animabunt se ipsos. Populus qui habitat in106107108 ea, auferetur ab eo iniquitas. Hoc referri nium civium ejus dicuntur ablata peccata, potest ad fideles in Jerusalem habitantes, quorum Deus peccata indulsit; vel omquia per mortem prohibiti sunt de cetero peccata committere.

Footnotes

  1. Is. xxxii, 20. ↩

  2. Ibid. 12. ↩

  3. Hebr. x, 34. ↩

  4. I Petr. iv, 17. ↩

  5. Act. u, 13. ↩

  6. Luc. xix, 43, 44. ↩

  7. Act. iv, 29. ↩

  8. Mich. v, 9. ↩

  9. Luc. xxi, 15. ↩

  10. Marc. xvi, 19. ↩

  11. Matth. xxviii, 18. ↩

  12. Is. xxxii, 15. ↩

  13. Ps. lxxxvi, 2. ↩

  14. Hebr. xii, 22, 23. ↩

  15. Joann. i, 17. ↩

  16. Ephes. i, 3. ↩

  17. Act. ii, 13. ↩

  18. * æternæ ↩

  19. Joann. xvii, 3. ↩

  20. Eccli. 1, 27. ↩

  21. Job xxviii, 28. ↩

  22. Ps. xviii, 10. ↩

  23. Ps. xxxiii, 10. ↩

  24. Eccli. xxv, 15. ↩

  25. Eccli. xxvii, 4. ↩

  26. Ps. cxi, 1. ↩

  27. Ibid. 3. ↩

  28. Luc. xix, 41. ↩

  29. Rom. ix, 2, 3. ↩

  30. Gen. vi, 6, 7. ↩

  31. Thren. 1, 4. ↩

  32. Thren. i, 4. ↩

  33. Gen. xiii, 15; xxvi, 4; xxviii, 13. ↩

  34. Osee ix, 15. ↩

  35. Eccli. i, 27. ↩

  36. I Thess. ii, 16. ↩

  37. Zach. xi, 1. ↩

  38. Ezech. xvii, 3. juxta LXX. ↩

  39. Ibid. 12. ↩

  40. Is. lxiii, 4. ↩

  41. Ps. xlv, 11. ↩

  42. * non re- manet ↩

  43. * tremor ↩

  44. Matth. xxiii, 13 et seq. ↩

  45. Act. u, 6-8. ↩

  46. Act. , 43. ↩

  47. Act. u, 44; v, 13; u, 47. ↩

  48. Hebr. xii, 29. ↩

  49. Hebr. xii, 29. ↩

  50. Ps. v, 6. ↩

  51. Hebr. ii, 44; v, 13; ii, 47. ↩

  52. Act. ii, 6-8. ↩

  53. Ps. ciii, 4. ↩

  54. Zach. viii, 19. ↩

  55. Matth. xix, 24. ↩

  56. Deut. XVI, 19. ↩

  57. Ps. l, 16. ↩

  58. Eccli. xxviii, 28. ↩

  59. Eccle. vii, 4. ↩

  60. Ps. cxviii, 37. ↩

  61. Ezech. xx, 7. ↩

  62. Job xxxi, 1. ↩

  63. Job xxxi, 1. ↩

  64. Matth. xviii, 9. ↩

  65. Matth. v, 28. ↩

  66. Prov. xi, 27. ↩

  67. Matth. vii, 3. ↩

  68. 1 Petr. ii, 5. ↩

  69. Ephes. ii, 19-22; ↩

  70. Zach. ix, 16; ↩

  71. Ps. lxxxix, 6. ↩

  72. Luc. xi, 3. ↩

  73. Eccli. xv, 3. ↩

  74. Eccli. xv, 3. ↩

  75. Is. lv, 1. ↩

  76. Ibidem. ↩

  77. Zach. viii, 19. ↩

  78. Joann. iv, 13, 14. ↩

  79. Is. xii, 3. ↩

  80. Joann. xviii, 37. ↩

  81. Matth. xxv, 34. ↩

  82. Ps. cxxxix, 14. ↩

  83. Matth. v, 8. ↩

  84. Hebr. xiii, 14. ↩

  85. Hebr. xi, 13. ↩

  86. Rom. xi, 33. ↩

  87. Joann. vii, 48, 49. ↩

  88. Rom. viii, 23. ↩

  89. 1 Cor. i, 20. ↩

  90. Ps. liii, 9. ↩

  91. Sap. i, 4. ↩

  92. Ps. xiv, 5. ↩

  93. 1 Cor. ii, 9. ↩

  94. 1 Cor. ii, 9. ↩

  95. Hebr. VIII, 1, 2. ↩

  96. Hebr. XI, 10. ↩

  97. Luc. XVI, 9. ↩

  98. Ps. XXXV, 9. ↩

  99. Dan. VII, 10. ↩

  100. Ps. LXXXIII, 5. ↩

  101. Cant. IV, 15. ↩

  102. Ps. CXLVII, 12, 13. ↩

  103. Ps. CXLVII, 14. ↩

  104. Apoc. XXI, 27. ↩

  105. Ps. LXXXIII, 8. ↩

  106. Matth. V, 1 et seq. ↩

  107. Exod. XX, et seq. ↩

  108. Jer. XXIX, 23. ↩

Chapter 51 of 84