Articulus 60
ALIA EXPLANATIO HUJUS CAPITULI TRICESIMI TERTII, ET DE MORALITATE IPSIUS.
UT autem diversa juxta se posita clarius discernantur, breviter tangam qualiter alii præsens capitulum exponunt. Itaque secundum eos, hoc quod dicitur, Væ qui prædaris, nonne et ipse prædaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? contra Sennacherib regem Assyriorum, et contra ejus exercitum dicitur, qui populum Juda prædabatur, et Deum Israel sprevit. Dixit enim Sennacherib per nuntios ad Ezechiam: Non te seducat Deus tuus. Quum consummaveris deprædationem, id est, postquam multas gentes ac populum Juda pro majori parte spoliaveris, tunc et ipse deprædaberis. Occiso enim ejus exercitu ab angelo sancto, Judæi spolia ejus collegerunt.
Consequenter Isaias in persona populi loquens, pro liberatione ab Assyriis orat, dicendo: Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus, id est, tuum subsidium nobis adfuturum speravimus. A voce angeli, id est a plaga quam angelus Dei intulit Assyriis, fugerunt populi, qui non erant cum aliis interfecti, sed cum Sennacherib redierunt in terram suam; et ab exaltatione tua, id est ab ostensione tuæ divinæ potentiæ, o Domine, dispersæ sunt gentes, quæ cum Assyriis venerunt, et visa plaga prædicta, ad propria redierunt. Et congregabuntur spolia vestra, o Assyrii, ab Ezechia et populo ejus, sicut colligitur bruchus, id est faciliter. Magnificatus est Dominus in dejectione Assyriorum; implevit Sion, id est habitatores Jerusalem, judicio et justitia: quia sub Ezechia religiose vixerunt. Et erit fides, id est observatio fidelitatis, seu cultus et fides unius veri Dei in temporibus suis, vel tuis, ut aliqui textus habent, id est tempore Ezechiæ.
Ecce videntes clamabunt foris: id est, speculatores Ezechiæ videntes exercitum Assyriorum foris venientem, præ dolore clamabunt, et annuntiabunt regi suo ac populo venire Assyrios. Angeli pacis, id est nuntii quos misit Ezechias ad Rabsacen ceterosque ministros Sennacherib, ut tractarent cum eis de pace, amare flebunt, audientes blasphemias Rabsacis. Dissipatæ sunt viæ, id est itinera Judæorum, ab Assyriis; cessavit transiens per semitam: quia nemo Judæorum audebat in publico ambulare coram Assyriis. Irritum factum est pactum: rex enim Assyriorum fregit fœdus quod ante cum Ezechia fecit; projecit civitates, id est, rex Assyriorum urbes Judææ destruxit; non reputavit, sed sprevit homines, id est populum Judæorum. Luxit et elanguit terra, id est populus Judæorum terram inhabitans. Et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan et Carmelus: id est, loca hæc cum habitatoribus suis ab Assyriis desolata sunt. Nunc consurgam, dicit Dominus, ad puniendum Assyrios, nunc exaltabor, id est, sublimis agnoscar ex eorum occisione. Concipietis ardorem, etc. Locus iste, secundum hanc expositionem, applicatur Assyriis eodem sensu quo in præcedenti articulo expositus est de Judæis.
Conterriti sunt in Sion, id est in Jerusalem, peccatores, id est Sobna pontifex
IV Reg. xviii, 13.
Ibid. xix, 10.
Ibid. 35.
II Par. xxix-xxxi.
IV Reg. xviii, 14.
Ibid. 17 et seq.
Chapter 52 of 84