Articulus 61
ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI QUARTI : ACCEDITE, GENTES, ET AUDITE.
QUAMVIS nonnulli exponunt præsens capitulum, non absolute de omnibus gentibus impiis, et tribulatione earum in fine mundi futura, consummationeque sæculi, sed de gentibus regi Babylonis cooperantibus, et præsertim de Idumæis; tamen B. Hieronymus, Prophetarum studiosissimus explanator, exponit capitulum istud de interitu omnium nationum et termino mundi: cui consonat littera. Unde eum sequendo, postquam Propheta de subversione Jerusalem est locutus, nunc de finali gentium universarum vastitate vaticinatur; et ad dicendorum diligentem advertentiam nos invitans: Accedite, inquit, gentes, per cordis considerationem, et audite quæ dicam; et populi, attendite. Audiat terra, id est habitatores terræ, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus. Ecce quoties eumdem repetit sensum: quod nequaquam fecisset, nisi de rebus maximis fari intendisset.
Quia indignatio Domini, id est justa detestatio seu vindicta, erit super omnes gentes gentiliter conversantes; et furor, id est magna ultio Domini, erit super universam militiam earum, id est principes, rectores, et judices. Furor autem sonat atque significat aliquid gravius, quam indignatio: quoniam magis irascitur Deus malis principibus, gravioraque eis tormenta infligit, quam vulgo et subditis, prout Sapientiæ sexto inducitur:1 Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. Interfecit, id est interficiet, eas Dominus, et dedit eas in occisionem, id est, morti tradet eos, videlicet morti animæ et corporis, qui non pœnitent. Loquitur de futuro per modum præteriti. Ignis autem conflagrationis omnes quos invenerit, consumet. Interfecti earum projicientur in tenebras exteriores, et pro nihilo reputabuntur; et de cadaveribus earum ascendet fœtor.. Certum est de corporibus quæ comburuntur, exhalare fœtorem gravissimum: potius tamen de fœtore peccati loqui videtur, qui dicitur a corporibus reproborum ascendere. Tabescent montes a sanguine earum: id est, tam multi occidentur, ut vix a montibus recipi possint. eorum eorum
Et tabescet omnis militia cælorum. Quibusdam videtur, hoc non posse intelligi de angelis bonis, qui ratione perfectæ beatitudinis qua fruuntur, et propter justitiam qua divinæ in omnibus voluntati conformantur, non tabescunt neque contristantur de damnatione hominum quos custodiebant. Videtur quoque eis, quod non possit de angelis malis intelligi, quoniam illi potius gaudent quam dolent de interitu hominum. Sed utrumque dictum istorum ineptum est. Si enim divina Scriptura incommutabili Deo passiones quasdam metaphorice adscribit, quanto magis angelis sanctis simili modo passiones attribui possunt? Dicuntur ergo angeli sancti de hominum perditione tabescere, non quod veraciter affliguntur, sed ad insinuandum quod quantum in ipsis fuit, vehementer desideraverunt nostram salutem. Unde etiam frequenter angeli boni sanctis hominibus apparuerunt in forma lugentium sive dolentium propter malitiam hominum. Denique quamvis dæmones de hominum damnatione non doleant, tamen videntes instare diem judicii, contabescent, scientes se simul cum illis in tartarum retrudendos. Potest quoque intelligi de planetis atque sideribus cœli, quæ dicuntur tabescere, propter insolitas alterationes in ipsis apparituras :2 nam stellæ cœli cadere videbuntur.
Et complicabuntur sicut liber cœli :3 id est, de cetero non patebit introitus regni cœlorum, sed clausa erit janua; nec ultra legent astrologi in cœlis et astris, quid sit futurum.4 Vel ideo dicuntur cœli complicandi, quoniam quantum ad suum actuale esse, transibunt. Et omnis militia eorum defluet. Hoc posset intelligi de astris et luminaribus cœlorum, quæ deficient quantum ad motum et causalitatem ac statum quem habent. Sed quia subjungitur, Quoniam inebriatus est in cœlo gladius meus, videtur de dæmonibus exponendum, qui dejicientur in die judicii in infernum. Sicut defluit folium de vinea et de ficu.
Quoniam inebriatus est, id est, multum et copiose debacchatus seu ultus est, in cœlo, id est in dæmonibus habitantibus in cœlo aerio (quos vocat Apostolus principes et potestates, spiritualia quoque nequitiæ in cœlestibus), gladius meus, id est rigor justitiæ meæ, seu oris mei judicialis sententia :5 de qua in Apocalypsi habetur, De ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat.6 Ecce super Idumæam descendet : id est, prædictus gladius divinæ ultionis, non solum super dæmones veniet, sed et super omnes peccatores terrenos, qui designantur per Idumæam, quæ interpretatur terrena. Quemadmodum ergo superius, etiam ad litteram, nomine Assur significatus est dæmon, et sicut Petrus nomine Babylonis Romam significat, et Joannes civitatem in qua crucifixus est Dominus, Ægyptum et Sodomam vocat;789 sic hoc loco per Idumæam non solum exprimitur populus terræ illius, sed omnes terreni. De hac equidem Idumæa infra habetur : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra?10 Super hanc itaque Idumæam descendet gladius meus, et, pro id est, super populum interfectionis meæ ad judicium, id est super omnes quos juste occidam, et condemnabo ad consummandum in eis justum judicium.
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, id est, abundanter sanguinem adipemque hominum iniquorum effudit, omnesque generaliter trucidavit, sicut subjungitur : de sanguine agnorum, id est subditorum, et hircorum, id est majorum, de sanguine medullatorum arietum, id est principum maximorum. De hoc gladio Domini ejusque percussione, scriptum est in Jeremia :11 O mucro Domini, usquequo non quiescis ? Victima enim Domini, id est occisio peccatorum, quos Deus immolabit gladio ad necandum, erit in Bosra, et interfectio magna in terra Edom, id est in toto mundo, videlicet ubique in terris in quibus viri sanguinum demorantur. Quemadmodum enim per Idumæam ratione interpretationis, intelliguntur terreni : sic per Bosra, quod interpretatur munita sive firmata, intelligitur mundus, qui divina virtute munitus atque firmatus est, juxta illud Psalmi, Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur;1213 vel homines mundani, qui per malitiam contra Deum armantur, prout in Levitico Dominus loquitur, Si ambulaveritis ex adverso mihi; et in Job, Tetendit impius contra Deum manum suam. Per Edom vero, quod interpretatur sanguineus, designantur homines operibus sanguinum pleni. Hos omnes gladius Dei vorabit. Si autem quis per Idumæam et Bosram ac Edom, omnino intelligi velit particulares terras, determinataque loca, et per hoc contendat ista non dici de omnibus gentibus, consummationeque mundi : respondebo, quod hoc præsupposito tanquam vero, Propheta de Idumæa, Bosra et Edom, specialem efficit mentionem, quasi exemplificans. Multoties namque Prophetæ de universali ad particulare descendunt, et econtrario. Hoc insuper agnoscendum, quod nec ipsi Judæi hoc loco per Idumæam, Bosram et Edom, terras illas intelligunt, quæ communiter istis nominibus nominantur, ubi filii Esau habitaverunt, sed
Lacuna: pp. 574–575 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. na namque sapientia universa complectitur, et tam piscibus in mari, quam avibus in aere, quam bestiis terræ, determinata ac propria loca largitur. Et manus, id est potestas, ejus divisit eam, id est prædictam terram desertam, illis animalibus in mensuram, id est secundum debitam proportionem. Usque in æternum possidebunt eam, in generatione et generationem habitabunt in ea. Unum exponit aliud, et est sensus, quod animalia ista pascentur et morabuntur in terra præfata diu nimis. Quomodocumque autem hæc exponantur, sive de Idumæa illa particulari, sive de Jerusalem, sive de Roma, certum est quod ista æternitas non possit absolute intelligi, nisi ponamus quod generatio et corruptio sine fine durabunt: quod est directe contra Scripturas divinas, in quibus docetur consummatio mundi futura. Per hanc igitur æternitatem, intelligitur duratio multum longa: sicut de re ultra solitum perdurante communiter dicimus, quod nunquam finietur, quum tamen interdum infra breve tempus finiatur. Unde, ut Lyra refert, in Hebræo habetur, Usque in sæculum, etc., per quod proprie importatur tempus quinquaginta annorum. Quidam exponunt omnia hæc, quæ de Jerusalem jam exposita sunt, de toto orbe, ne a principio hujus capituli discrepent.
MORALITER, per vastitatem Jerusalem seu desolationem Sion, significatur Ecclesiæ persecutio:14 in qua quum fideles a dæmonibus superantur, gratiamque amittunt, habitare incipiunt spinæ et urticæ et paliurus, id est passiones et vitia, peccatoresque duri, qui persequuntur electos. Tuncque Ecclesia fit cubile draconum, et pascua struthionum, secundum quod Christus Judæis improperavit: Domus mea, domus orationis vocabitur;15 vos autem fecistis illam speluncam latronum. Per draconem autem, qui flatu venenoso occidit, signantur manifeste iniqui, et omnes qui in cathedra pestilentiæ sedent, et prava doctrina aut malo exemplo inficiunt alios. Per struthionem, qui pennis ornatur, sed volare non valet, exprimuntur hypocritæ, simulatores et callidi, qui verbis et operibus simulatis videntur in cœlum volare, sed perversa intentione tenentur in terra, et in interitum demerguntur. De quibus in Job scriptum est:16 Frater fui draconum, et socius struthionum. Per onocrotalum, quæ est avis impura, similis asino quantum ad vultum, signantur luxuriosi ac stolidi. Per hericium, qui quum apprehenditur, infra plumas suas acutissimas et spinosas per modum sphæræ se contrahit atque recolligit, et prius lædit tangentem quam teneatur, aut plene videatur ab ipso, intelliguntur impatientes et murmurantes: qui quum manu fraternæ correptionis seu paternæ correctionis tanguntur, contra tangentem se armant, reclamant, repugnant. Per ibim signantur rapaces; per corvum, vitiis denigrati, qui more corvorum clamant, Cras, Cras, pœnitentiam differendo. Per dæmonia figurantur obstinati, quum diabolicum sit perseverare in malo.17 Per onocentaurum, qui ex tauro et asino generari dicitur, designantur mali religiosi, et omnes qui simul placere servireque cupiunt Deo et sæculo: qui partim carnales sunt, et partim spirituales esse contendunt. Pilosus eos significat, qui curis superfluis et cogitationibus vanis occupantur et operiuntur tanquam capillis. Per lamiam effeminati signati sunt; per milvum, gulosi. Hi omnes intra sanctam demorantur Ecclesiam, in qua Abel exercetur a Cain.
Footnotes
Chapter 53 of 84