Articulus 62
EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI QUINTI : LÆTABITUR DESERTA ET INVIA.
POST descriptionem desolationis Synagogæ, seu populi Judæorum, describit Propheta promotionem gentilitatis seu Ecclesiæ ex gentibus congregatæ. Quoniam tamen Ecclesia non solum ex gentibus, sed et ex Judæorum reliquiis constat, quidam hoc quod dicitur, Lætabitur deserta et invia, referunt ad Synagogam pro tempore Christi: quæ erat tempore Babylonicæ captivitatis deserta et invia, Judæis a terra sua expulsis, et Dei protectione privatis, quoniam viam Domini dereliquit idola colens. Hæc in Christi adventu perfectam consolationem adepta est: ideo dicitur, Lætabitur. Boni enim atque electi Judæi, de Christi adventu vehementer lætati sunt.
Hieronymus tamen refert hæc ad plebem gentilem: quæ deserta erat a Deo, et viam Dei ignorans, ambulans per vitiorum abrupta, tempore quo Synagoga custodiebatur a Deo, et gratia ejus implebatur. Qua propter infidelitatem suam repulsa, successit loco ejus gentilitas, ad quam omnis gratia Synagogæ copiose translata est, sicut ad Romanos plenissime docet B. Paulus, ubi de oliva et oleastro metaphorice loquitur. Hæc olim deserta et invia, sed tempore Christi vocata et illustrata, valde gavisa est de beneficiis Christi, quemadmodum in Actibus scriptum est: Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificaverunt verbum Domini.1 Et exsultabit solitudo, id est populus gentilis, qui ante sine Deo et scientia Scripturarum erat. Eamdem enim sententiam frequenter resumit Propheta sub aliis verbis, ad excitandam devotionem et propter rei quæ annuntiatur, dignitatem ac magnitudinem. Et florebit decore virtutum, ac splendore scientiæ, quasi lilium: juxta illud quod de Ecclesia ait Christus in Canticis: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.2 De cujus floribus subditur:3 Flores apparuerunt in terra.4
Germinans germinabit, id est, magnam spiritualem fecunditatem habebit, spirituales filios abundanter producet, et bonis operibus abundabit. Hoc est quod in Actibus Apostolorum recitat Lucas: Verbum Domini crescebat et confortabatur, et augebatur numerus discipulorum valde.5 Puto autem omnia hæc dici ad gentilitatem, de qua secundum Apostolum infra habetur: Lauda, sterilis, quæ non paris;6 decanta laudem et hinni, quæ non parturis:7 quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum, id est Ecclesiæ magis quam Synagogæ. Et exsultabit lætabunda et laudans: id est, gentilitas post suam conversionem ad Christum, mente et corpore in Deo lætabitur, eumque laudabit, sicut ad Philippenses Apostolus monet:8 Gaudete in Domino semper;9 iterum dico, Gaudete; cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino semper. Gloria Libani data est ei, id est, excellentia Synagogæ seu templi, ad Ecclesiam Christi translata est. De quo Libano Zacharias:10 Aperi, inquit, Libane, portas tuas. Decor Carmeli et Saron, id est, ornatus divini cultus, et omnis prosperitas Judææ, datus est Christi Ecclesiæ. Per Carmelum namque et Saron, quæ sunt loca uberrima in Judæa, intelligitur populus Judæorum, qui pristino suo decore omnino privatus est.
Ipsi, videlicet habitatores et filii Ecclesiæ, videbunt, modo per fidem, et in patria per speciem, gloriam Domini, id est excellentiam seu beatitudinem, vel opera gloriosa Dei, et decorem Dei nostri: de
Ps. XLIV, 3. quo in Psalmo cantamus, Speciosus forma præ filiis hominum; itemque in Canticis, Cant. I, 15. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. II Cor. III, 18. Unde Apostolus: Nos, ait, revelata facie gloriam Domini speculantes. Apostoli quoque et primitiva Ecclesia oculo corporali viderunt miracula et humanam pulchritudinem Christi, cujus increatum decorem contemplati sunt oculo interiori. Propter Luc. x, 23. quod dictum est eis: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Scriptumque est Joann. I, 14. apud Joannem: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.
Consequenter ad Apostolos et prædicatores Christi dirigitur sermo. Confortate, o Apostoli, per vestram prædicationem, conversationem exemplarem, miraculosam operationem, manus dissolutas, id est virtutem operativam gentilium, qui remissi erant, pigri et impotentes ad Dei obsequium; et genua debilia, id est progressum in opere bono eorumdem, roborate, Ps. LXXXIII, 8. dicendo eis ut cant de virtute in virtutem, omnemque depellant acediam. Hæc verba Hebr. XII, 12. per modum exhortationis allegat apostolus Paulus, dicens: Propter quod remissas manus, etc. Dicite, o Apostoli prædicatoresque ceteri: Pusillanimes, confortamini, id est, vos qui eratis sine confidentia divini auxilii et magnanimitate cordis in Deo, concipite spem in Deo, et veram magnanimitatem assumite, dicentes cum viro sancto: Dominus illuminatio mea et salus mea; et, Omnia possum in eo qui me comfortat. Et nolite timere eos qui corpus occidunt;11 nec aliquid paveatis inordinato timore, de quo dicitur: Justus quasi leo confidens, absque terrore erit.12 Cujus ratio subjungitur: Ecce Deus noster, videlicet Christus, cui Pater dedit omne judicium, ultionem adducet retributionis, id est, justam vindictam inferet adversariis nostris. Hoc est quod Christus ait in Evangelio: Dico vobis quia cito faciet Deus vindictam illorum.13 Æternaliter namque damnati sunt persecutores martyrum Christi, et omnes tyranni. Deus ipse veniet, et salvabit vos. Venit Christus quotidie ad servos suos, per gratiæ suæ infusionem et collationem divini auxilii, salvatque eos, dum post præsentis vitæ tribulationem transfert eos ad regnum cœlorum: sicque præcipue venit ad primitivam Ecclesiam. Unde apud Joannem loquitur:14 Vado parare vobis locum; et, Iterum veniam, et assumam vos ad me ipsum;1516 iterumque, Non relinquam vos orphanos.
Tunc aperientur oculi cœcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Hæc miracula, et multo plura atque majora, a Christo et ejus discipulis corporaliter esse completa, Evangelistæ et liber Apostolorum Actuum evidenter testantur. Propter quod apud Matthæum Salvator dixit discipulis Joannis Baptistæ: Euntes, renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis:17 cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Alibi quoque prædixit: Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.18 Spiritualiter vero facta sunt hæc, quando per prædicationem Christi et Apostolorum, aliorumque prædicatorum Ecclesiæ, illuminata sunt corda gentilium, et rebelles Deo ad obedientiam sanctam deducti sunt;19 et qui ad opera bona invalidi erant, nec Deum confiteri laudareque poterant, operante gratia Christi, fortes, ferventes, et Deum laudantes effecti sunt, dicentes:20 In Ps. XLIII, 9. Deo laudabimur tota die, et nomini tuo confitebimur in sæculum.
Hæc autem ideo contigerunt, quia scissæ sunt, id est, eruperunt, et longe ac late diffusæ sunt, in deserto, id est in populo gentili, videlicet in deserto sæculi hujus, de quo legimus:2122 Vox Domini concutientis desertum, aquæ Baptismi, aquæ sapientiæ, aquæ spiritualium gratiarum, de quibus Christus apud Matthæum dixit:2324 Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Alibi quoque ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.25 De quibus et Paulus ad Corinthios testatur : Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, etc.26 His aquis irrigata est sancta Ecclesia. Ideo sequitur : et torrentes in solitudine, id est, fontes Baptismi et gratiæ in gentilitate eruperunt.
Et quæ erat arida, id est gentilitas, quæ infructuosa erat et sicca propter defectum roris cœlestis, conversa est in stagnum, id est in quamdam plenitudinem gratiarum; et sitiens, id est prædicta plebs carens humore gratiæ Dei, conversa est in fontes aquarum, id est in prædicatores atque doctores : quales fuerunt gloriosissimus ille Areopagita Dionysius, Clemens, Polycarpus, Ignatius, quorum corda tanta gratia sunt perfusa, ut ex eis ceteræ gentes rivos sapientiæ caperent. In cubilibus in quibus prius dracones habitabant, id est in cordibus peccatorum, seu templis atque latibulis idolorum, in quibus dæmones habitaverunt (de quibus Joannes in Apocalypsi sua scribit :27 Draco pugnabat et angeli ejus), orietur viror calami et junci, id est calamus virens, et juncus florens : videlicet decor virtutum, et vita honesta. De quo virore loquens Apostolus ad Ephesios : Renovamini, inquit, spiritu mentis vestræ.28
Et erit ibi semita, id est observatio consiliorum, et via, id est custodia mandatorum; vel, Via, id est Christus, qui ait, Ego sum via, veritas, et vita;29 qui etiam asserit, Ego vobiscum sum cunctis diebus.30 Et via sancta vocabitur. Sancta est enim fides Christi, quemadmodum scriptum est in Psalmo :31 Lex Domini immaculata, convertens animas. Et in Proverbiis æterna Sapientia, quæ Christus est, dicit :32 Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid, neque perversum. Non transibit per eam pollutus, id est, peccator viam Domini non ingredietur, nec ejus mandata custodit, in quantum hujusmodi : imo si per hanc viam incesserit, statim purgabitur. Et hæc erit vobis directa via, id est plana, et recte perducens ad ultimum finem, ita ut stulti (de quibus Apostolus ad Corinthios loquitur :33 Quæ stulta sunt mundi, elegit Deus), id est simplices et idiotæ, quos sapientes hujus sæculi reputant stultos, non errent per eam, id est, recte incedant in via hac Christi. Imo tales frequenter rectius ambulant in via Dei quam litterati :34 qui enim ambulat simpliciter, ambulat confidenter.
Non erit ibi leo, id est diabolus, qui circuit ut leo rugiens, de quo legitur :35 Conculcabis leonem et draconem.36 Unde et Christus discipulis dixit :37 Dæmones ejicite. Et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi : id est, angeli Satanæ, vel homines jumentis insipientibus ferisque pessimis comparati, non incedent per viam hanc, de qua ait Psalmista :3839 Beati immaculati in via. Sed ambulabunt per eam qui liberati fuerint a funibus peccatorum; et redempti a Domino Salvatore per sanguinem ejus, convertentur a prioribus ignorantiæ tenebris, et venient in Sion cum laude, id est ad Christi Ecclesiam, de qua ad Hebræos dicitur : Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis;40 et lætitia sempiterna super caput eorum, id est, in corde eorum erit. Gaudium et lætitiam obtinebunt, ita quod intus et foris jucundissimi erunt : quod tunc vere ac plene implebitur, quum ex Sion præsentis Ecclesiæ translati fuerint ad cœlestem Jerusalem. Tunc enim fiet quod subjungitur : et fugiet dolor et gemitus : sicut perfecta felicitas exigit.
Miserabiles et excæcati Judæi, omnia ista putant implenda in adventu Messiæ, quem præstolantur, quantum ad terrenum dominium, exspectantes auream Sion atque gemmatam Jerusalem, desiderantes sanguinem hostium, cunctarumque gentium servitutem, et pulchritudinem mulierum. Nondum enim vere intelligunt quæ sit vera ratio adventus Messiæ, nec attendunt quod multa in isto capitulo dicta sunt, quæ non nisi spiritualiter accipi possunt.
Postremo, quæ nunc ad litteram de gentilitate et Ecclesia dicta sunt, ad animam peccatricem et animam justi, faciliter applicari possunt. Quum enim anima impia divinæ lucis claritate et gratia illustratur, tunc quæ deserta fuit et invia, lætatur in Domino, dicens:41 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Tunc solitudo, id est, quæ sine Divinitatis consortio fuit, divinæ consors facta naturæ, et Deo unita, exsultat et floret ut lilium, juxta illud Psalmi:42 Justus ut palma florebit; et, Justus germinabit sicut lilium. Gloria Libani, id est candor virtutum, data est ei.43 Tales animæ vident gloriam Christi, dicentes: Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.44 Deinde ad aliorum rectores prælatosque dicitur: Confortate manus dissolutas, etc., id est, subditos vestros erigite, consolamini, adjuvate: quemadmodum Thessalonicenses S. Paulus hortatur: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.45 Unde ignavis pastoribus Dominus ait per Ezechielem:46 Quod infirmum fuit, non consolidastis, etc.
Footnotes
-
Act.xiii,48. ↩
-
Cant. ii, 2. ↩
-
Rom.ix,17-24. ↩
-
Act. xiii, 12. ↩
-
Act. vi, 7. ↩
-
Galat. iv, 27; ↩
-
Is. IV, 1. ↩
-
Philipp. IV, 4; ↩
-
Ephes. v, 19. ↩
-
Zach. xi, 1. ↩
-
Matth. X, 28. ↩
-
Prov. XXVIII, 1. ↩
-
Luc. XVIII, 8. ↩
-
Joann. XIV, 2. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Matth. XI, 4, 5. ↩
-
Joann. XIV, 12. ↩
-
4 Ps. XXVI, 1. ↩
-
Philipp. IV, 13. ↩
-
Ps. XXVIII, 8. ↩
-
Joann. V, 22. ↩
-
Matth. XXVIII, 19. ↩
-
Joann. XVIII, 8. ↩
-
Joann. VII, 38. ↩
-
1 Cor. xii, 8-10. ↩
-
Apoc. xii, 7. ↩
-
Ephes. iv, 23. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Ps. xviii, 8. ↩
-
Prov. viii, 8. ↩
-
1 Cor. i, 27. ↩
-
Prov. x, 9. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
Ps. xc, 13. ↩
-
Matth. x, 8. ↩
-
Ps. cxviii, 1. ↩
-
Ps. xlviii, 13, 21. ↩
-
Hebr. xii, 22. ↩
-
Ps. cxv, 12. ↩
-
Ps. xci, 13. ↩
-
Osee xiv, 6. ↩
-
Ps. xxv, 8. ↩
-
1 Thess. v, 14. ↩
-
Ezech. xxxiv, 4. ↩
Chapter 54 of 84