Skip to the text

Articulus 63

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI SEXTI : ET FACTUM EST IN QUARTODECIMO ANNO REGIS EZECHIÆ.

FREQUENTER in superioribus locutus est Isaias de occisione Assyriorum, et regis eorum dejectione, liberatione quoque regni Juda, sermone prophetico. Nunc de eadem materia loquitur sermone historico; et qui istam historiam plenius intelligere cupit, ad quartum Regum et secundum Paralipomenon librum recurrat, ubi hæc plene conscripta sunt. Ait ergo nunc Isaias: Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ: qui quum viginti quinque esset annorum, cœpit regnare, regnavitque viginti et novem annis in Jerusalem.1 Cœpit autem regnare Ezechias tertio anno Osee filii Ela regis Israel. Porro nono anno hujus Osee, videlicet sexto anno imperii Ezechiæ, Salmanasar rex Assyriorum cepit Samariam, et transtulit decem tribus in Assyrios, regemque eorum Osee occidit. Post septem vero annos, scilicet quartodecimo anno Ezechiæ, ingressus est Sennacherib rex Assyriorum Judæam, et omnes urbes vastavit, sicut nunc subjungitur: ascendit Sennacherib rex Assyriorum cum suo exercitu super seu contra omnes (non simpliciter, sed pene omnes) civitates Juda, id est duarum tribuum, munitas muris ac portis, et cepit eas. Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis, quam pro tunc obsedit, eratque pertinens ad regnum Juda, in Jerusalem, ad regem Ezechiam, ut eum terreret, in manu gravi, id est cum potente exercitu, seu causa molesta. Hoc autem sciendum, quod ex quarto Regum volumine constat, antequam iste Sennacherib nuntios istos misit in Jerusalem, ipse Ezechias territus de ingressu Sennacherib in Judæam, præoccupavit cum eo facere pacem, dicens: Peccavi, scilicet Domino. Sciebat enim Ezechias, Achaz patrem suum et multos de populo Juda, graviter Deum offendisse per idololatriam: propter quod timuit ne et Jerusalem traderetur in manus Assyriorum. Quumque misisset regi Assyriorum trecenta talenta argenti, atque triginta talenta auri, prout Sennacherib sibi indixit, et rex Assyriorum hæc accepisset, quasi dimissurus Ezechiam in pace, rupit pactum, et misit Rabsacen, sicut jam legitur.2 Qui stetit in aquæductu piscinæ superioris in via agri Fullonis, de qua superius dictum est: Dixit Dominus ad Isaiam, Vade in occursum Achaz ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis.3 Erant enim ibi duæ piscinæ: una superior, ex qua in aliam, quæ erat inferior, aqua manavit. Stetit igitur Rabsaces juxta hunc aquæductum in via agri Fullonis, id est in itinere quo itur ad agrum, in quo panni a fullonibus pessumdati siccabantur.

Et egressus est ad eum Eliacim filius Helciæ, qui erat super domum, id est summus pontifex templi: successit namque, ut dictum est, Sobnæ præposito seu pontifici;4 et Sobna scriba. Iste est alius a prædicto Sobna pontifice, qui tempore quo ista fiebant, jam abiit ad regem Assyriorum; successitque ei in pontificatu Eliacim. Denique quod apud Latinos est doctor theologiæ, hoc apud Hebræos exstitit scriba, id est in lege peritus. Et Joahe filius Asaph a commentariis, id est regis cancellarius. A commentariis autem, est unum nomen indeclinabile. Hos misit Ezechias ad Rabsacen.

Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum. Secundum Hieronymum, in hoc quod ait, Hæc dicit rex magnus, etc., notatur arrogantia Rabsacis: sic enim loquendo, imitatur consuetudinem Prophetarum, qui in prologis sermonum suorum dicere solent, Hæc dicit Dominus: per quod auctoritatem dicentis, et magnitudinem dicendorum ostendunt. Ex quo et aliis multis valde probabile est, quod Rabsaces iste natione fuit Judæus, et in modo loquendi Prophetarum peritus: quod ex consequentibus clarius elucescit. Quæ est ista fiducia qua confidis? aut quo consilio et fortitudine rebellare disponis? Super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? Verba hæc expositione non indigent; quæ vero sequuntur in verbis Rabsacis, discutienda sunt, ut discernamus in eis quid veri et quid falsi contineant. Quod enim mox subdit, falsum est: Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum, id est, in rege Ægypti speras: quem comparat Rabsaces baculo arundineo atque confracto; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam, id est, innitentem non sustentabit, sed fallet et cadere faciet. Sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in eo. Omnia verba hæc Rabsacis seu domini ejus, vera sunt, hoc dempto, quod asserit Ezechiam in rege Ægypti confisum. Nulla siquidem historia refert, Ezechiam implorasse Pharaonis auxilium, sed ex sacra Scriptura patet oppositum. Dicitur enim quarto libro Regum de Ezechia:5 Adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus.

Quod si responderis mihi, In Domino Deo nostro confidimus. Hoc vere sic fuit: speravit enim Ezechias in Domino. Sed hanc fiduciam evacuare nititur Rabsaces argumento mendaci, dicendo: Nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria? id est, nonne hujus Domini, in quo Ezechias confidit, ipsemet Ezechias loca sublimia ad immolandum aptata, et altaria quæ extra Jerusalem erant, destruxit?6 Et dixit Judæ et Jerusalem, id est habitatoribus Juda et Jerusalem: Coram altari isto quod est in templo constructo in Sion intra muros Jerusalem, adorabitis Dominum. Quasi dicat: Ex quo Ezechias cultum Dei sui diminuit, et loca sacra destruxit, non habet rationem sperandi in Deo suo. Hæc autem falsa fuerunt. Nam licet Ezechias abstulerit excelsa atque altaria in quibus populus immolabat, ut sæpius dicitur tertio et quarto Regum libris quod adhuc populus immolabat in excelsis;78 non tamen peccavit, sed meritorie fecit in hoc, quoniam templo Salomonis constructo, non licuit extra ipsum fieri holocaustum, victimasque offerre, secundum quod in Deuteronomio scriptum est:9 Cave ne holocausta tua offeras in omni loco quem videris, sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum; nisi in certo casu ex dispensatione divina, sicut in monte Carmeli

Elias obtulit bovem, quem ignis cœlitus ruens consumpsit. Liquet autem ex his, quod Rabsaces valde bene cognovit opera Judæorum.10

Et nunc, o Ezechia, trade, id est subde, te domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum, id est, in populo tuo invenire non poteris tot viros potentes bellatores equitare scientes. Per hoc insinuat Rabsaces imbecillitatem Judæorum : in quo iterum errat. Quod enim populus Juda scientiam equitandi non habuit, ortum est non ex imbecillitate eorum, sed ex divini præcepti custodia. Jussit quippe Dominus in Deuteronomio ne rex Israel multiplicaret sibi equos et conjuges.11 Et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? id est, quum sufferre non valeas impugnationem seu præsentiam unius de infimis regis Assyriorum judicibus, mirum est quod tanto regi repugnare conaris. Quod si confidis in Ægypto, et in quadrigis, id est in curribus, et in equitibus Ægyptiorum. Hoc Rabsaces ostendit vanum esse, callide loquens ex persona regis Assyriorum. Et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? quasi dicat : Non sine divina inspiratione seu voluntate ingressus sum Judæam, ut destruam eam. Ideo subjungit : Dominus dixit ad me : Ascende super terram istam, et disperde eam. Hoc falsum fuit; sed idcirco hoc dixit, ut omnem rationem sperandi in Deo, omnemque occasionem repugnandi, auferret Ezechiæ et populo ejus. Aliqui dicunt, Rabsacen hic allegasse ad suum propositum confirmandum, sacram Scripturam, illud videlicet quod supra dictum est : Adducet Dominus aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus;12 et ibit per Judam inundans et transiens. Quod si ita esset, non videretur incredibile, ipsum fuisse filium Isaiæ : quod etiam multi testantur, quamvis alii dicant eum fuisse Samaritanum.

Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe ad Rabsacen : Loquere ad servos tuos, videlicet ad nos, Syra lingua : intelligimus enim hanc linguam. Solent namque qui regibus adstant, plura idiomata scire. Vocant autem se servos Rabsacis ex humilitate, ut eum ad lenitatem flectant et pacem. Ne loquaris ad nos Judaice in auribus populi qui est super murum. Cives enim Jerusalem ascenderunt murum propter spectaculum. Hæc vero rogabant, ne populus turbaretur aut terreretur, et maxime ne intelligerent blasphemias Rabsacis. Et dixit ad eos Rabsaces : Numquid ad dominum tuum Ezechiam et ad te ejus legatum, qui ex persona omnium mihi hæc dicis, misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista Sennacherib, et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum? quasi dicat : Potius missus sum ad populum quam ad regem vestrum, ut si non acquieverit populus mihi, tamdiu obsideatur, donec ex victualium defectu cogatur stercora sua comedere, pedumque urinam potare, quæ scilicet ad pedes fluit: per quod significat populum fame vincendum.

Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna Judaice, ut populum perterreret, et dixit : Audite verba regis magni, regis Assyriorum. Hæc dicit rex. Rursus conformat se Rabsaces modo loquendi Prophetarum. Non seducat vos Ezechias, suggerendo ut rebelletis, quia non poterit eruere vos. Et non vobis tribuat fiduciam super Domino, dicens : Eruens liberabit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. Hoc fecit Ezechias secundum quod secundo Paralipomenon libro habetur : Dixit Ezechias ad populum : Nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem ejus : multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo. Cum illo est brachium carneum;13 nobiscum est Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Et confortatus est populus (ait Scriptura) hujuscemodi sermonibus Ezechiæ.14 Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, id est pacificam conventionem seu gratiosam subjectionem. Rabsaces iste nunc minis, nunc blandimentis conatur decipere populum. Unde post comminationes prædictas, jam blande profatur, quatenus opposita juxta se posita fortius moveant, et malum amplius abhorreatur, proposito bono sibi contrario. Propterea subdit: et egredimini ad me, offerendo vos meæ voluntati, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, id est fructum vinearum ac ficuum, et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ in terra vestra, donec veniam, superatis Ægyptiis et Æthiopibus seu Lobna, et tollam, id est a terra vestra transferam, vos ad terram quæ est ut terra vestra, id est tam fructuosa sicut Judæa (videlicet in Mediam, ut aliqui dicunt), terram frumenti et vini, terram panum et vinearum, id est omnibus necessariis plenam.

Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium, unusquisque terram suam, id est suos cultores, de manu regis Assyriorum? Ubi est deus Emath et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? Nomina sunt locorum falsos deos colentium. Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? Samaria enim non uni dumtaxat, sed pluribus diis servivit, quia ut legitur quarto Regum, Salmanasar rex Assyriorum, diversarum terrarum gentes posuit in Samaria, filiis Israel inde translatis:15 quarum gentium quælibet coluit deum suum; et nihilo minus omnes Dominum coluerunt. Si ergo, ut arguit Sennacherib, plures dii non potuerunt Samariam liberare, multo minus Deus vester qui unus est, poterit vos salvare de manu mea. Unde adhuc idem probare contendit, dicendo: Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea? Hoc argumentum non procedit, quum solus Dominus sit verus atque omnipotens Deus, qui per Osee ait:16 Ego Dominus, et salvator non est præter me.

Et siluerunt nuntii Ezechiæ, et non responderunt ei, videlicet Rabsaci, verbum. Mandaverat enim eis rex, dicens: Ne respondeatis ei. In hoc apparet bonitas atque prudentia Ezechiæ. Ideo præcepit viro Belial non responderi, ne ad ulteriores provocaretur blasphemias. Unde Salomon ait: Ne respondeas stulto secundum stultitiam suam, ne efficiaris ei similis;17 et Psalmista, Posui ori meo custodiam, quum consideret peccator adversum me.18 Et ingressus est Eliacim filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis, ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis. Consuetudo fuit Judæis scindere vestimenta, quando blasphemias audierunt: sicut rex Israel scidit vestimenta sua, quum misisset ad eum rex Syriæ, dicens:19 Scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.20 Caiphas quoque idem fecit, quum Christus ei dixisset: Filius Dei sum, et videbitis Filium hominis venientem in nubibus cœli. Hoc autem fecerunt quasi ad reverentiam Dei, ostendentes se pati non posse ejus injuriam, sed zelari pro ejus honore.

Footnotes

  1. IV Reg. xviii, 2. ↩

  2. IV Reg. xviii, 14. ↩

  3. Is. vii, 3. ↩

  4. Cf. Is. xxii, 15, 17. ↩

  5. IV Reg. xviii, 6. ↩

  6. Ibid. 4. ↩

  7. III Reg. III, 2; ↩

  8. IV Reg. xii, 3, etc. ↩

  9. Deut. xii, 13, 14. ↩

  10. III Reg. xviii, 20, 30 et seq. ↩

  11. Deut. xviii, 16, 17. ↩

  12. Is. viii, 7, 8. ↩

  13. II Par. xxxii, 7, 8. ↩

  14. Deut. xvii, 16, 17. ↩

  15. IV Reg. xvii, 24-32. ↩

  16. Osee xiii, 4. ↩

  17. Prov. xxvi, 4. ↩

  18. Ps. xxxviii, 2. ↩

  19. IV Reg. v, 6, 7. ↩

  20. Matth. xxvi, 63-65. ↩

Chapter 55 of 84