Articulus 64
EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI SEPTIMI : ET FACTUM EST QUUM AUDISSET REX EZECHIAS.
IV Reg. xix.
Act. xiv, 13.
Jonæ III, 6. alias prophetam
Matth. x, 3.
IV Reg. xix, 2.
Et factum est quum audisset rex Ezechias verba Rabsacis, scidit vestimenta sua, sicut ministri ejus fecerunt. Nec mirum hoc de Ezechia, quum Paulus et Barnabas legantur vestes suas scidisse, quum Lycaonicenses voluissent eis immolare, eo quod Paulus claudum natum sanasset. Et obvolutus est sacco, id est veste pœnitentiali seu cilicina. Legitur et rex Ninive sacco opertus ad prædicationem Jonæ. Hoc autem fecit Ezechias, ut si quæ esset in se aut in populo suo offensa, Deus ignosceret, atque a tanto eum periculo liberaret. Et intravit in domum Domini, id est in templum, ut Deum intente oraret. Et misit Eliacim qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus opertos saccis, ad Isaiam filium Amos prophetæ. Solennes nuntios misit, tum propter magnitudinem causæ (decet enim, legati dignitatem proportionari causæ pro qua destinatur), tum propter reverentiam Isaiæ, cui Ezechias neminem in mundo parem esse putavit: unde et ejus meritis ac precibus speravit cum toto populo residuo liberari. Lyra dicit, quod textus habere debeat: Amos prophetam. Sed Hieronymus dicit contrarium, asserens quod idcirco Isaias in isto capitulo non se appellat prophetam, sed filium Amos prophetæ, quoniam de se ipso conscripsit historiam: sicut Matthæus, quum describit suæ vocationis historiam, non se apostolum ac evangelistam, sed publicanum appellat. Legendum est ergo, Amos prophetæ; quum quarto Regum libro ubi ista historia recitatur, scriptum est, Amos prophetam, quoniam ibi alius erat scriptor historiæ.
Et dixerunt ad eum : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis et correptionis et blasphemiæ, dies hæc : in qua timore affligimur, et pro peccatis nostris castigamur, et propter blasphemiam viventi et vero omnipotenti Deo illatam, vehementissime contristamur; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi : id est, in tanta angustia sumus, sicut prægnans quæ præ virium defectu generare non potest. Et forte ad litteram mulieres gravidæ quæ in Jerusalem erant, percepto tam tristi rumore, abortivum perpessæ sunt. Si quo modo audiat, etc. Istud quantum ad sensum, sequitur verba quæ subjunguntur, Leva ergo orationem, ut sit sensus : Quum in tanta afflictione sumus, idcirco leva orationem ferventem quæ penetrat cœlos. Hanc leva, id est, de corde puro ad cœlum transmitte, pro reliquiis quæ repertæ sunt, id est pro residuis Judæorum, qui manus Assyriorum nondum inciderunt, videlicet pro habitatoribus Jerusalem. Vel : Leva orationem, id est, nostram orationem in terra jacentem, nec superna introeuntem, tu leva, ut tuo auxilio exaudibilis fiat, et aures Domini Sabaoth intret. Si quo modo audiat, id est, per justam ultionem adversariorum et nostram protectionem audisse se manifestet, Dominus Deus tuus : qui quamvis sit omnium Deus, tamen specialiter Deus est tuus, propter singularem gratiam ejus in te, et cultum quo tu eum tam reverenter ac unice colis; verba blasphemiæ Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem, qui est verus immortalisque Deus (de quo Petrus ait ad Christum, Tu es Filius Dei vivi), et exprobrandum sermonibus quos audivit, id est cognovit, Dominus Deus tuus.
Eccli. xxxv, 21.
Matth. xvi, 16.
5
6
7
8
9
10
Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam. Et dixit ad eos Isaias: Hæc dicetis domino vestro Ezechiæ: Hæc dicit Dominus: Ne timeas a facie, id est ab apparatu, verborum quæ audisti, quibus blasphemaverunt pueri, id est ministri, regis Assyriorum me. Frequenter Scriptura per puerum signat ministrum, quemadmodum tertio libro Regum legitur, Eliam reliquisse puerum suum in Bersabee.1 Non itaque solus Rabsaces, sed alii secum blasphemaverunt, vel loquendo, vel consentiendo. Unde quarto libro Regum scriptum est de pueris istis: Misit rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen ad Ezechiam in Jerusalem, scilicet usque ad portas ejus.2 Rabsaces tamen erat dux verbi, quia novit Hebraicum. Ecce ego dabo ei spiritum, id est adversarium seu animum alium; et audiet nuntium, qualiter rex Æthiopiæ contra ipsum egressus sit; et revertetur ad terram suam, id est, ut eam defendat ab impugnatione Æthiopum; et corruere, id est occidi, eum faciam, saltem permissive, gladio filiorum suorum in terra sua, videlicet in templo dei sui in Ninive, sicut infra habetur. Hoc impletum est, non in hac reversione, sed in reditu secundo, quando percusso exercitu suo ab angelo, fugit et habitavit in Ninive.3
Reversus autem Rabsaces, invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam urbem Judææ. Audierat enim quia profectus esset, id est recessisset, de Lachis, ea relicta, aut ut potius puto, ea capta, quia prædictum est quod cepit omnes urbes Juda munitas.4 Et audivit Sennacherib de Tharaca rege Æthiopiæ dicentes: Egressus est Tharaca de terra sua cum grandi exercitu, ut pugnet contra te, o Sennacherib. Quod quum audisset Sennacherib, misit nuntios ad Ezechiam, dicens: Hæc dicetis Ezechiæ regi Juda, loquentes ad eum: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum. Sennacherib impiissimus, relicturus Judæam, et nolens adversarios suos Judæos Ezechiamque de suo recessu gaudere, minatur, ut verbis dejiciat, quos armis nondum devicit. Loquitur autem blasphemias magnas contra omnipotentem verumque Deum, arguens eum de fallacia seu mendacio et impotentia, quasi Deus aliquem fallere velit, et sperantes in se salvare non possit. Quod etiam probare conatur, dicendo: Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt; et tu poteris liberari? quasi dicat, Non poteris. Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei? Deinde ponit nomina regionum et hominum quos patres sui subverterunt: Gozan et Haran et Reseph, et filios Eden, qui erant in Thalassar. Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, rex quoque Ana et Ava? quasi dicat: Omnes hos reges superaverunt patres mei. Unde quarto libro Regum legitur, quod Salmanasar rex Assyriorum, pater vel avus hujus Sennacherib, posuit in Samaria gentes de Babylone et de Emath et de Sepharvaim:5 ex quo constat, quod tunc reges Emath et Sepharvaim victi fuerunt.
Et tulit Ezechias libros, id est epistolas missas a Sennacherib, in quibus verba jam dicta continebantur, de manu nuntiorum, et legit eos: quia forte in Hebræo scripti fuerunt; vel Ezechias aliam linguam intellexit; vel, Legit, id est, legi fecit. Et ascendit in domum Domini, et expandit eos coram Domino: qui specialiter esse et habitare ferebatur in templo. Expandit autem eos coram Domino cuncta cernente, non ut aliquid de novo innotesceret Deo, sed ut in se ipso devotionem atque fiduciam excitaret, sicque Dei misericordiam copiosius mereretur.
Et oravit Ezechias ad Dominum, dicens: Domine exercituum, id est virtutum cœlestium, Deus Israel, id est populi Israelitici, seu Jacob patris eorum, qui dictus est Israel;6 qui sedes super Cherubim, id est, omnem plenitudinem scientiæ creatæ excedis, atque in angelis qui sunt de
11
12
13
14
15
16 compelluntur subjici jugo, sic ego per adversa subdam te meo imperio. Ponam et frenum in labiis tuis, id est, os tuum refrenabo et domabo, ne ultra prorumpas in verba blasphemiæ: sicque implebo in te, pro quo rogor a Propheta qui ait, In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.7 Et reducam te in viam per quam venisti, id est, ad Niniven faciam te reverti.
Deinde dat Isaias signum Ezechiæ, quo sciat certissime omnia vera esse quæ dicta sunt. Tibi autem, o Ezechia, hoc erit signum: Comede hoc anno, tu et populus tuus, scilicet in primo anno recessus Assyriorum a vobis quum vadunt contra Æthiopes, quæ sponte nascuntur, id est sine humano studio hominisque cultura. Et hoc erat grande miraculum, quod de talibus ali potuit rex cum populo suo. Asserunt enim quidam, quod ex granis pedibus Assyriorum contritis, tanti fructus exorti sunt, quod suffecerunt Ezechiæ ac populo. Et in anno secundo recessus Assyriorum, pomis vescere. Dicunt isti, quod arbores ab Assyriis præcisæ, tam copiosos fructus protulerunt, quod populus inde poterat sustentari. In anno autem tertio, circa cujus initium occidendus est Assyriorum exercitus, quum redierit contra Jerusalem, seminate secure, adversariis jam dejectis, et metite tempore suo, et plantate vineas, et comedite fructum, videlicet uvas earum.
Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod relictum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum.8 Hoc intelligi potest vel de fructibus terræ, qui non erant ab Assyriis devorati, vel de ipso populo Juda, qui manus Assyriorum evasit. Primus igitur sensus est: Mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, id est semen populi Juda non consumptum ab Assyriis, et quod relictum est Judæis, radicem deorsum, id est, in terra stabilietur ac nutrietur, et crescet in altum. Secundus sensus est: Mittet id quod salvatum fuerit de domo, id est populo, Juda, videlicet homines non occisi ab Assyriis, radicem deorsum, et faciet fructum sursum, id est, per modum vineæ seu altæ arboris multiplicabuntur, generando filios et filias terramque rursum implentes. Unde in Psalmo de populo Judæorum sub metaphora vineæ dicitur Domino:9 Plantasti radices ejus, et implevit terram; extendit palmites suos usque ad mare. Huicque sensui consonat littera sequens: Quia de Jerusalem exibunt reliquiæ: id est, populi duarum tribuum, qui timore Assyriorum in Jerusalem confugerunt, et clausi sederunt, percussis Assyriis, læti atque securi egredientur redeuntes ad propria; et salvatio*, id est populus liberatus, vel salus populo exhibita, exibit de monte Sion, id est de templo in quo Judæi Dominum oraverunt, ejusque auxilium impetraverunt. Zelus Domini exercituum, id est divina justitia contra impios zelans, faciet istud, id est vindictam hanc in Assyrios.*
Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc Jerusalem, et non jaciet ibi sagittam nec ipse, nec populus ejus, et non occupabit eam clypeus, id est, nemo Assyriorum armatus seu clypeatus ascendet muros aut loca urbis hujus, et non mittet in circuitu ejus aggerem, ut fossata urbis impleat. Antequam enim appropinquavit rex Assyriorum cum suo exercitu urbi Jerusalem tam vicine, ut sagittare potuisset in eam, et aggerem mittere, percussus est ejus exercitus, qui (ut creditur) in Nobe occisus est: in illo siquidem loco, qui non multum distat a Jerusalem, pernoctavit. Unde superius dixit Sennacherib: Adhuc dies est ut in Nobe stetur.10 In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, id est potius propter meam bonitatem, quam propter merita vestra; vel, Propter me, id est ad honorem et gloriam nominis mei, ut omnibus innotescant justitia mea atque potentia. Unde in Proverbiis scriptum est:11 Omnia propter se ipsum operatus est Deus; et in Ezechiele, Non propter vos ego faciam, notum sit vobis, sed propter nomen sanctum meum.12 Et propter David servum meum, id est merito ejus, et ut impleam promissionem ei factam, quod darem ei lucernam in Jerusalem.13 In quo patet eximia sanctitas beatissimi patriarchæ atque prophetæ David; excitantur quoque audientes, ut fidem et justitiam ejus imitentur, considerantes quam veraciter scriptum est: In memoria æterna erit justus.14
Egressus est autem angelus Domini, quem Deus misit de cœlo empyreo, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia hominum. Secundo Paralipomenon legitur, quod percussit omnem virum robustum et principem exercitus. Et surrexerunt mane rex Assyriorum, et viri pauci qui non erant percussi:15 erantque decem, ut dictum est circa illud, Puer scribet eos;16 et ecce omnia cadavera mortuorum. Sine vulneribus occisa, et ut creditur, combusta et quasi incinerata fuerant corpora. Et egressus est rex Assyriorum Judæam, visa hac plaga, et abiit. Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et habitavit in Ninive. Et factum est quum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat. Erat autem Ararat regio in Armenia. Et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo. Causam hujus interfectionis aliqui dicunt esse, quod prædicti duo filii Sennacherib indignabantur patri, eo quod ordinasset filium suum Asarhaddon post se regnaturum. Ambitiosi ergo filii, ex indignatione patrem proprium occiderunt. Alii dicunt, quod Assyrii indignantes regi Sennacherib, eo quod propter suam superbiam periissent cognati atque amici eorum in terra Juda, proposuerunt regem occidere. Quo cognito, ingressus est fanum dei sui, orans ut se a tanto periculo liberaret, promittens, si hoc faceret, quod sibi prædictos duos filios suos sacrificaret: quod illi audientes, secuti sunt patrem, et in oratione positum occiderunt. Denique in hoc patent miranda judicia Dei, quod quum angelus tot millia occideret, maxime propter blasphemias regis, non tamen regem occidit. Sed tempus pœnitentiæ ei indultum est ad cumulum justæ damnationis, eo quod viso tanto miraculo, non se correxit, neque pœnituit.
Postremo omnia ista ad moralitatem trahi possent, videlicet quod Jerusalem figuram tenet Ecclesiæ, Ezechias figuram boni prælati, Isaias figuram religiosorum et sanctorum subditorum. Sennacherib vero typus est tyrannorum. Debent ergo facere prælati tempore persecutionis Ecclesiæ, sicut Ezechias fecisse describitur, scilicet, ut si bono modo fieri valeat, pacem cum adversariis faciant. Quod si fieri nequeat, sperent in Deo, et invocent eum corde devotissimo, mittantque ad religiosas sanctasque personas, ut intercedant pro eis et pro conservatione boni communis. Et tunc Dominus dabit auxilium, et angelus ejus pugnabit pro ipsis. Quod vero Dominus ait ad regem Assyriorum, Quum fueres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas, ponam ergo circulum in naribus tuis, etc., contra quemcumque superbum dici potest.1718 Deus enim superbis resistit, superbos humiliat, eosque in angustissimo loco latissimi inferni concludet.
Lacuna: pp. 590–591 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. da. Hæc fuit positio Origenis: quæ si vera esset, nequaquam Ezechiæ pro beneficio promitteretur prolongatio vitæ. Ex eodem insuper probat, falsam esse assertionem dicentium quod omnibus certus præstitus sit finis secundum cursum fatalem, atque causarum naturalium ordinem. Et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam, et protegam eam, ita quod non præsumet ultra impugnare te regnumque tuum. Hæc duo promissa, ad prophetiam prædestinationis, quæ semper impletur, pertinuerunt.
Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Achaz pater Ezechiæ, fecit horologium æreum, versus solem illud constituens, scribens in circulo lineas distinctas ad agnoscendum horas diei per umbram, ita quod umbra descendens, et gradum percurrens seu lineam tangens, horæ spatium terminavit. Dicunt tamen aliqui, quod duæ lineæ faciebant unam horam.19 Quo dato, dies artificialis non fuisset prolongata nisi decem horis, videlicet quinque horis in reditu solis versus orientem, quibus umbra reversa est retrorsum in horologio Achaz, et quinque horis quibus reversus est sol ad punctum ubi regredi cœperat. Hoc autem est contra sententiam divini et sancti Dionysii, qui in epistola ad B. Polycarpum, affirmat diem illum pene triplicatum fuisse, id est, quasi tantum habuisse de tempore, sicut tres dies artificiales, qui continent horas triginta sex. Vere ergo et sine dubitatione tenendum est cum principe theologorum, quem constat de præsenti materia instructum fuisse ab Apostolis sive ab apostolicis viris, et ut opinor, a Paulo, cujus Dionysius efficit mentionem in præallegata epistola. Prolongatus est itaque dies ille artificialis viginti horis: per decem enim horas sol retrocessit, et rursum totidem horis ad locum pristinum rediit. Incepit autem regressio ista, quum decima hora esset, seu die decem horas habente: quibus ad consummationem diei junctæ sunt duæ horæ, sole ad occasum tendente: sicque dies illa habuit triginta duas horas. Unde in prædicta epistola Dionysius ait: Alia quædam dies secundum continuitatem fere triplicatur, et in viginti horis fit, quod non omni tempore vias contrarias redit; et sol proprio cursu quinqueformem suum motum et in horis decem convolvens, analytice iterum totum in aliis decem, nova quadam semitarum via regreditur.
Circa quod quæri potest, quomodo verum sit quod in libro Josue legitur, qualiter sol et luna steterunt in cœlo immobiles spatio unius diei;2021 et subjungitur, Non fuit ante et postea tam longa dies. Secundum hanc autem positionem videtur dies ista sub Ezechia fuisse longior. Hanc quæstionem suo loco reservo: quæ tum faciliter solveretur, si sol et luna dicantur stetisse in cœlo, non tamen spatio unius diei artificialis, qui est tempus quo est sol supra nostrum horizontem, sed uno die naturali.
Deinde ostenditur gratitudo Ezechiæ pro beneficiis sibi impensis, quum dicitur: Scriptura, id est gratiarum actio seu canticum, Ezechiœ regis Juda, ab ipso conscriptum sive dictatum Spiritu Sancto illustrante, quum œgrotasset et convaluisset de infirmitate sua. Et secundum Hieronymum, scriptura ista non est dicenda oratio, sed gratiarum actio. Quidam tamen nominant eam orationem, quum in fine ipsius dicatur, Domine, salvum me fac; et ante, Domine, vim patior, responde pro me. Hucusque titulus seu prologus scripturæ hujus, cujus exordium est:
Ego dixi, id est, ego Ezechias, quum graviter angustiarer ac infirmarer, dixi intra me cogitando quod subjungitur: In midio dierum meorum, id est, media parte temporis, quo vivere potui, circiter consumpta. Tempore enim hujus infirmitatis, erat Ezechias triginta novem annorum. In toto enim vixit annis quinquaginta qua-22
23tuor: quibus si quindecim subtrahantur, quibus post hanc infirmitatem vixit, remanent anni triginta novem. Sicque erat circa medium temporis, quo homines tunc communiter vixerunt. Unde et David qui septuaginta annis vixit, quum quadraginta esset annorum, dixit: Ego sum delicatus et unctus rex, nesciens egressum et introitum meum: juvenem se esse insinuans. Spiritualis vero et mysticus sensus cantici hujus, infra tangetur. Vadam ad portas inferi, id est ad mortis interitum et limbum inferni: de quo in Genesi ait patriar-
11 Reg. v, 4.
Ibid. III, 39.
Gen. XXXVII, 35. cha Jacob, Descendam ad filium meum lugens in infernum. Mors autem in veteri Testamento omnibus erat porta inferni, quia per eam ibant ad aliquem de quatuor locis inferni; nunc vero baptizatis et perfectis atque martyribus, mors porta est vitæ, et vitæ æternæ. Ezechias autem dixerat ista ex desperatione diutius vivendi. Unde putavit se iturum ad mortem corporis, et ad ingressum inferni.
Quæsivi residuum annorum meorum: id est, tempore restante vivere concupivi, et tempus vitæ implere optavi. Sed fractus desperatione vivendi, præsertim quum ab Isaia audissem, Dispone domui tuæ, quia morieris tu, dixi, corde seu ore: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, id est in regione vivorum seu patria Beatorum: de qua legitur, Credo videre bona Domini in terra viventium. Non adspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis, id est, cum hominibus sanctis, et felici quiete perfruentibus, non morabor. Ita exponit Hieronymus: quem si quis sequi velit, dicere habet quod Ezechias hæc dicit non asserendo, sed metuendo, tanquam formidans ne in infernum descendens, non mereretur Deum conspicere cum Beatis in terra viventium. Sed quia Ezechias tam fiducialiter in sua oratione dixit, se ambulasse in veritate et corde perfecto coram Domino, non videtur quod in infirmitate constitutus putavit se damnandum: nec enim mortem expavit quasi imparatus ad mortem, sed desiderio habendi succes-
Ps. XXVI, 13. sorem, per quem de suo semine Christus nasceretur. Propter quod alii sic exponunt: Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, id est, in hac vita inter viventes non amplius videbo Dominum, ingrediendo templum ejus, in quo ipse habitat per operationem specialem, et videtur per fidem et contemplationem sinceram in suis effectibus. Non adspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis, id est, in hac vita non magis videbo populum regni mei habitantem quiete atque secure, Assyriis interfectis. Eratque hoc Ezechiæ molestum, quod bona sibi ac populo suo promissa non esset visurus.
Dixi quoque: Generatio mea, id est progenies mea seu cognatio, ablata est et convoluta est, id est separata est, a me: quia in hora mortis, consanguinei adjuvare non possunt morientem, sed fit triste divorium. Vel sic, et apertius: Generatio mea, id est posteritas, ablata est a me, quoniam filium successorem non habeo. Manasses quippe filius Ezechiæ, post tres annos a prædicta sanatione Ezechiæ natus est. Quum enim Ezechias defunctus est, Manasses duodecim erat annorum. Ezechias vero post sanitatem hanc vixit quindecim annis.24 Ablata est ergo generatio mea quasi tabernaculum pastorum, portatile sicut sunt casulæ, quod ab uno loco tollitur, atque in alio figitur. Præcisa est velut a texente vita mea: id est, quemadmodum textor telam citissime abrumpit et præscindit, sic tempus vitæ meæ festinanter ac repente consumptum est. Unde Job dicit: Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. Sic igitur Ezechias dixit vitam suam ab hominum societate præcisam sive subtractam, quia putavit se morti ita propinquum, quod perinde erat ac si jam mortuus fuisset. Juxta quem modum et David ait, loquens ad Jonathan: Uno tantummodo gradu ego et mors dividimur.25 Dum adhuc ordirer, id est, in processu vitæ meæ consisterem, vel in exordio vitæ meæ essem, succidit me, id est, vita præ-
12
IV Reg. XXI,
Ibid. XX, 6.
Job VII, 6.
1 Reg. XX, senti privabit me Deus. Statim enim quum vivere inchoamus, vita nostra incipit deficere et abrumpi. Ezechias vero æstimavit se jam præcisum a vita, propter infirmitatis magnitudinem et Isaiæ prophetiam. De mane usque ad vesperam finies me, id est, paulatim me deficere facies; vel, a principio nativitatis usque ad vitæ occasum finies me, incessanter eam abbreviando: quemadmodum in primo libro Paralipomenon David testatur:26 Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora. Unde in libro Sapientiæ pœnitentes dicunt: Nos nati, continuo desivimus esse.27
Sperabam tota nocte languoris mei usque ad mane sequentis diei relevamen et consolationem. Afflicti enim semper suspirant ad aliud tempus, in quo melius esse cupiunt, æstimantes mutatione temporum mutari posse supplicia. Quasi leo sic contrivit, id est, consumpsit seu exsiccavit infirmitas hæc, omnia ossa mea, id est robur corporis mei, ossaque ejus: maximis enim febribus et putrido ulcere æstuavit Ezechias. De mane usque ad vesperam finies me. Hoc jam dictum atque expositum est.
Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meam miseriam deplorando, Dei misericordiam invocando, et cordis mei angustiam ostendendo. Unde et Job:28 Antequam (inquit) comedam, suspiro, et quasi inundantis aquæ sic rugitus meus. Meditabor ut columba: id est, ea quæ planctum atque tristitiam pariunt, cogitabo, non quæ vanitatem risumque provocant; imo ad instar columbæ, fletum pro cantu habebo.
Attenuati, id est fatigati, sunt et defecerunt oculi mei interiores et exteriores, suspicientes in excelsum, id est Dominum in cœlestibus habitantem contemplantes, vel ad superiora erecti, et Dei auxilium cupientes: quemadmodum scriptum est, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.29 Dicuntur autem oculi attenuati, quoniam diu adspiciendo et postulando, nec tamen desideratam opem adipiscendo pro libito, defecerunt præ lassitudine seu desperatione. Unde in Psalmo habetur: Defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum.30 Et Job dicit:31 Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. Domine, vim patior, id est violentum languorem, et plus quam exigunt mea peccata. Omnia ista verba Ezechiæ, referenda sunt ad tempus præteritum, in quo dixit: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Nunc enim quum ista conscripsit, erat sanatus. Responde pro me: id est, tu, Domine, adversario meo hosti invisibili satisfac pro me, dimittendo mihi si quid erravi, et causam meam ad te misericorditer assumendo.
Rursusque ad se ipsum revertens, subjungit: Quid dicam? id est, quid causari atque conqueri possum, vel Creatori meo objicere? aut quid respondebit mihi Creator meus? quasi dicat: Non indiget mihi rationem exponere, cur me ita affligat, quoniam sicut lutum in manu figuli, sic ego in manu ejus;32 quum ipse fecerit me per creationem, et hanc infirmitatem mihi inflixerit juxta suam voluntatem, quæ injusta esse non valet. Idcirco sufferenda sunt æquanimiter, quæcumque ipse decreverit. Numquid enim dicit lutum figulo aut opus factori, Quid me fecisti sic?33 Recogitabo omnes annos meos, id est, tempus præteritum quo vixi, et opera quæ in illo commisi, ad memoriam revocabo, in amaritudine animæ meæ, id est cum dolore interno, deplorans peccata commissa, bona omissa, tempora minus fructuose expensa, ipsamque subsistentiæ humanæ fragilitatem.34
Domine, si sic vivitur, id est, si talis est conditio vitæ nostræ, scilicet brevis, incerta, et labilis, et in talibus vita spiritus mei, id est, in hujusmodi defectibus versatur vita animæ meæ:35 quod est grave jugum, omnibus filiis Adæ commune; corripies me, id est, paternaliter ad correctionem, non ad consumptionem, flagellabis me: sicut Jeremias desiderat, dicens: Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.36 Et vivificabis me vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro, seu corporaliter me sanando. Ecce in pace, id est tempore pacis quam nobis dedisti, expulso Assyrio, facta est in me amaritudo mea amarissima, id est infirmitas ista gravissima, quæ mihi molesta est non solum propter ejus puncturam, sed quia beneficiis tuis populo tuo concessis et securitate promissa uti non debeo.
Tu autem eruisti animam meam ab infirmitate mortifera, ut non periret, id est, ne subtraheretur a vita præsenti; vel, Eruisti eam a malis culpæ, ne damnaretur. Projecisti post tergum tuum, id est, oblitus es, nec adspexisti, sed indulsisti, omnia peccata mea : larga enim pietas Dei, veniam non dimidiabit. Quia non infernus, id est generatio damnatorum, confitebitur tibi, confessione laudis et gloriæ : quemadmodum scriptum est, In inferno autem quis confitebitur tibi? Neque mors, id est in mortali peccato exsistens aut mortuus, laudabit te laude meritoria :37 quod etiam canit Psalmista, Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum;3839 imo, sicut in Apocalypsi inducitur, ipsi blasphemant Dominum, nec agunt pœnitentiam fructuosam.40 Nec mirum, quia ut Salomon loquitur, nec sapientia, nec scientia, nec opus, nec ratio erunt apud inferos.41 Non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam, id est promissionem tuam veracem, qua promisisti hominibus felicitatem æternam. In inferno enim nulla est redemptio.
Vivens, vivens, id est vitam naturæ et vitam gratiæ habens, ipse confitebitur tibi duplici confessione, videlicet te laudando, et se culpando, sicut et ego hodie, id est, in præsenti tempore facio. Utraque vita hæc ad salubrem confessionem requiritur. Propter quod scriptum est : Non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus eorum, dabunt honorem tibi, Domine, sed anima quæ tristis est, et incedit curva et esuriens, id est salubriter dolens, humilis atque justitiam sitiens.42 Pater bonus, quicumque sit ille, filiis suis notam faciet veritatem tuam, id est effectum tuæ justitiæ, veritatem Scripturæ, et te verum esse, qui es veritas prima, exemplaris et increata. Unde in Deuteronomio inducitur : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi.43 Apostolus quoque ad Ephesios : Patres, educate filios vestros in disciplina et correptione Domini.44
Domine, salvum me fac, mente et corpore, ab omni malo præterito, præsenti, futuro; et psalmos nostros, videlicet laudes divinas, cantabimus, tui ministri, cunctis diebus, id est certis ac debitis horis singulorum vitæ nostræ dierum (in bono enim perseverandum est usque in finem), in domo Domini, id est in templo.45
Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. In prologo cantici hujus dictum est : Scriptura Ezechiæ quum ægrotasset et convaluisset. Ex quo constat quod ista cataplasmatio atque sanatio Ezechiæ, præcessit hanc gratiarum actionem vel orationem, quamvis postea recitatur : Scriptura enim in narratione historiæ non semper observat ordinem temporis. Per vulnus, Symmachus, Aquila et Theodotio intellexerunt morbum regium, alii apostema, quorum utrique contrariatur applicatio dulcium. Ut ergo sanatio Ezechiæ clarius ostenderetur esse miraculosa atque divina, per res noxias atque adversas collata est. Ex isto infert Hieronymus spernendam non esse medicinam, quum Deus hanc fecerit.46 Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini? Hoc dixit Ezechias ante sanationem prædictam. Nam quarto libro Regum legitur : Dixit autem Ezechias ad Isaiam :47 Quod erit signum quia Dominus me sanabit, et quia ascendam in domum Domini? Ex quo elicitur, quod quum Isaias Ezechiæ dixisset, Die tertio ascendes templum Domini et adjiciam super dies tuos quindecim annos, Ezechias petiit signum, dicens :48 Quod erit signum? Cui Isaias respondit :49 Hoc erit tibi signum : Ecce ego reverti faciam umbram linearum, etc. Nec videtur Ezechias peccasse signum petendo, sicut nec Abraham, cui quum Dominus promisisset, Tibi dabo terram hanc, respondit Abraham : Domine Deus, unde possum hoc scire quod possessurus sim eam? quoniam non ex incredulitate signa petierunt.50
Footnotes
-
III Reg. XIX, 3. ↩
-
IV Reg. XVIII, 17. ↩
-
vers. 38. ↩
-
Is. XXXVI, 1. ↩
-
IV Reg. XVII, 24. ↩
-
Gen. XXXII, 28; XXXV, 10. ↩
-
Ps. xxxi, 9. ↩
-
*reliquuum* ↩
-
Ps. LXXIX, 10, 12. ↩
-
Is. x, 32. ↩
-
Prop. XVI, 4. ↩
-
Ezech. xxxvi, 32, 22. ↩
-
II Reg. vii, 16. ↩
-
Ps. cxi, 7. ↩
-
II Par. xxxii, 21. ↩
-
Is. x, 19. * omnes ↩
-
I Petr. v, 5. ↩
-
vers. 29. ↩
-
In Josue art. xvii, p. 62. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Josue x, 13. ↩
-
IV Reg. xviii, 2. ↩
-
II Reg. v, 4. ↩
-
IV Reg. XXI, 1. ↩
-
I Reg. XX, 3. ↩
-
1 Par. xxix, 15. ↩
-
Sap. v, 13. ↩
-
Job III, 24. ↩
-
Ps. cxx, 1. ↩
-
Ps. LXVIII, 4. ↩
-
Job XVI, 17. ↩
-
Eccli. XXXIII, 13. ↩
-
Is. XLV, 9. ↩
-
*tibi omnes* ↩
-
Eccli. XL, 1. ↩
-
Jer. x, 24. ↩
-
Ps. vi, 6. ↩
-
Ps. cxiii, 17, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Apoc. xvi, 9, 11. ↩
-
Eccle. ix, 10. ↩
-
Baruch. ii, 17, 18. ↩
-
Deut. xxxii, 7. ↩
-
Ephes. vi, 4. ↩
-
Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩
-
Eccli. xxxviii, 2, 4. ↩
-
IV Reg. xx, 8. ↩
-
Ibid. 5, 6. ↩
-
vers. 7, 8. ↩
-
Gen.xv,7,8 ↩
Chapter 56 of 84