Articulus 66
EXPOSITIO MORALIS CANTICI EZECHIÆ : EGO DIXI.
QUUM dicat Scriptura, In die bonorum ne immemor sis malorum, pœnitens, qui spiritualiter sanatus est, cum gratiarum actione præterita mala recolere debet, Deum collaudans pro beneficio conversionis animæ suæ.1 Talis igitur dicat : Ego dixi, id est, multitudinem et enormitatem peccatorum meorum perpendens, cogitavi seu ore locutus sum : In dimidio dierum meorum, id est, antequam ad plenam ætatem perveniam, vadam ad portas inferi, id est, a Deo occidi atque damnari promerui. Peccator enim non est dignus pane quo vescitur, sed mortem tartaraque meretur.2 Porro viri justi complent dies suos, quoniam vita eorum bonis abundat operibus. Inanes vero sunt dies malorum : de quibus scriptum est, Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.3 Qui vero jam ad pœnitentiam conversus, vitia deflet, dies suos implere incipit; sed consideratione peccatorum suorum perterritus, timet ne a Domino relinquatur, atque ad portas inferi progrediatur, vel peccando mortaliter, vel moriendo corporaliter ante satisfactionem condignam, vel in infernum cadendo.4567 Peccata autem mortalia, quæ homo timoratus timet incidere, sunt portæ quibus itur ad inferos : de quibus Christus ait ad Petrum :8 Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
Quæsivi residuum annorum meorum, id est, Dominum deprecatus sum, ne sic tempestive vadam ad portas inferi, sed tempus vitæ mihi concedat ad pœnitentiam peragendam. Vel, Quæsivi residuum annorum meorum, id est, tempus vitæ mihi adhuc restans quæsivi et studui fructuose deducere. Primo sensui convenit illud Psalmistæ : Ne revoces me in dimidio dierum meorum.9 Dixi, non simpliciter asserendo, sed sapienter formidando : Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Hoc enim promeruisse me scio, ut summæ Divinitatis beatifica fruitione destituar. Unde et timeo ne secundum peccata mea antiqua, seu alia quæ incidere possum, mihi reddatur, tollarque impius ego ne videam gloriam Dei. Et ex timore locutus sum : Non adspiciam hominem ultra, scilicet in terra viventium, et habitatorem quietis, id est, electos Dei beata requie perfruentes non videbo in regno cœlorum.
Generatio mea, id est operatio bona, vel regeneratio mea in Christo, in Baptismate facta, vel Sanctorum communio, ablata est a me : quia mortaliter peccando omnia bona ista amisi, et ita sum canis reversus ad vomitum. Præcisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me. Hoc, secundum sensum in præcedenti articulo positum, intelligitur de brevi duratione atque celerrima consumptione vitæ naturæ, et vitæ gratiæ quantum ad recidivantes. Unde canit Psalmista, Quia defecerunt sicut fumus dies mei :1011 quod de tempore naturalis vitæ accipitur. Quod vero adjecit, Percussus sum ut fœnum et aruit cor meum, de spiritualis vitæ defectu accipiendum censetur.121314 De mane usque ad vesperam, id est tota die seu assidue, vel ab ortu vitæ meæ usque ad ejus occasum, finies me, vitam meam paulatim, imo continuo abbreviando, vel in diversos defectus me cadere permittendo. Est autem et finis perficiens, de quo Dominus ait in Apocalypsi : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis.15 Sic enim Deus est finis noster : et ita de mane usque ad vesperam a Deo finiri, est in omnibus actibus ad ipsum converti, cunctaque opera et desideria in eo terminare : quod est vera perfectio nostra, quam semper a Domino postulare debemus.
Sperabam, in nocte adversitatis et tempore tentationis, pietatis tuæ auxilium, usque ad mane spiritualis diei, videlicet ad gratiæ tuæ infusionem, nec cessavi sperando in te. Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea :16 id est, dæmon qui comparatur leoni, vel ipsa persecutio, adversitas sive molestia, virtutes animæ meæ dissipavit, debilitavit seu prorsus exstinxit. Unde de quibusdam Christus :17 Facta, inquit, tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur. Sicut pullus hirundinis sic clamabo, magno scilicet affectu pro peccatorum indulgentia et beatitudine sempiterna; meditabor in lege die ac nocte, ut columba, gemendo ex dolore culpæ ac desiderio patriæ, ut audire merear a Sponso cœlesti illud in Canticis :1819 Aperi mihi, columba mea. Attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Quidam ex caritatis fervore orant oculis in cœlum erectis, Christum sequentes, de quo apud Joannem legitur :20 Sublevatis Jesus oculis in cœlum, dixit : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Quidam vero ex humilitatis vigore orant oculis depressis vel in terram defixis, exemplo publicani, qui nec oculos ad cœlum tollere ausus erat.21 Denique attenuatio interdum pro subtiliatione, interdum vero pro hebetatione accipitur. Qui autem in cordis sui elevatione ad Deum, spiritualiter illustratur, hujus interiores oculi subtiliantur, omnem carnalem vilitatem deserendo. Quomodo autem oculi attenuentur secundo modo, in præcedenti dicebam articulo. Domine, vim (id est impugnationem molestam, præsertim ab adversariis, mundo, carne, diabolo) patior; sed quia licet vim vi repellere, vis quam patimur, repellenda est vi, quatenus viriliter resistamus, atque cum forti pugnatore dicamus : Persequar inimicos meos et comprehendam illos, etc., confringam illos, etc.22 Sic enim regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.23 Responde pro me, id est, adversariis meis oppone te pro me, daque reale responsum pro me :24 quia non est volentis neque currentis, sed tui, o Domine, misericorditer auxiliantis.
Quid dicam, in tantis tribulationibus constitutus? quasi dicat : Non possum asserere quod Deus permittat aut faciat ista injuste. Aut quid respondebit mihi Deus, quum ipse fecerit? Aliud enim mihi respondere non indiget, nisi quod in Evangelio scriptum est : An non licet mihi, quod volo, facere ?25 et in libro Job : Numquid condemnabis me, ut tu justificeris?26 Recogitabo omnes annos meos, quos infructuose deduxi, et bona in eis omissa ac mala commissa deplangam in amaritudine animæ meæ, id est cum cordiali compunctione : per hanc namque recogitationem tempus amissum quodammodo reparatur.
Domine, si sic vivitur, scilicet in continuis afflictionibus, quia militia est vita hominis super terram.27 Unde in Ecclesiaste habetur : Cuncti dies hominis doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente quiescit.2829 Et in talibus vita spiritus mei :30 nam omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles; corripies me per flagella, et vivificabis me per gratiam : quod utique opto, quoniam scriptum est apud Job, Beatus homo qui corripitur a Domino;31 et in secundo libro Machabæorum, Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.32 Ecce in pace amaritudo mea amarissima, id est, summa cordis mei afflictio in pace est, quia per eam tibi pacificor. Debet autem amaritudo pœnitentialis esse ordinata, non turbulenta, ut sit pacifica. Vel dicitur amaritudo pœnitentiæ esse in pace, id est in consolatione interna, quæ ei pene semper conjungitur, juxta illud :33 Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Tu autem eruisti animam meam, a periculis multis, tentationibus et peccatis, imo per tuam beatissimam, o Christe, incarnationem ac passionem redemisti eam, ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea, in sacramento Baptismatis et Confessionis, in professioneque Ordinis; et quacumque hora ingemisco pro peccatis meis, tu clementer indulges.34 Domine, salvum me fac : sicut Jeremias precatur : Sana me, Domine, et sanabor;35 salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. Et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini. In diebus enim temporalitatis, quibus in isto exsilio peregrinamur, laudabimus te perseveranter in domo Ecclesiæ militantis : quæ domus sumus nos, sicut Apostolus ait, Vos estis templum Dei vivi. Unde et scriptum est :3637 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in concilio justorum et congregatione.38 Non ergo in conventiculis hæreticorum, non in conventibus schismaticorum, sed in domo Domini, id est in ecclesiastica unitate laudandus est Deus. Porro in diebus æternitatis, quibus in patria vivemus, laudabimus te sine fine in domo Ecclesiæ triumphantis, quemadmodum legitur in Psalmo : Beati qui habitant in domo tua, Domine;39 in sæcula sæculorum laudabunt te.
Multa eorum quæ in hoc dicta sunt cantico, faciliter applicari possent defunctis, et in persona animæ in purgatorio existentis pronuntiari : præsertim ab eo loco quo dictum est, Generatio mea ablata est, usque ad id, Tu autem eruisti animam meam.
Footnotes
-
Eccl. xi, 27. ↩
-
Is. xxvi, 10. ↩
-
Ps. liv, 24. ↩
-
Prov. xxvi, 11; ↩
-
II Petr. ii, 22. ↩
-
Prov. xxvi, 11; ↩
-
II Petr. ii, 22. ↩
-
Matth.xvi, 18. ↩
-
Ps. ci, 25. ↩
-
Ps. ci, 4. ↩
-
Ps. ci, 4. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Eccli. xi, 27. ↩
-
Apoc. 1, 8. ↩
-
1 Petr. v, 8. ↩
-
Matth. xiii, 21. ↩
-
Cant. v, 2. ↩
-
Ps. 1, 2. ↩
-
Joann. xvii, 1. ↩
-
Luc. xviii, 13. ↩
-
Ps. xvii, 38, 39. ↩
-
Matth. xi, 12. ↩
-
Rom. ix, 16. ↩
-
Matth. xx, 15. ↩
-
Job xi, 3. ↩
-
Job vii, 1. ↩
-
Eccle. ii, 23. ↩
-
Eccle. ii, 23. ↩
-
Judith vii, 23. ↩
-
Job v, 17. ↩
-
II Mach. vi, 13. ↩
-
Matth. v, 5. ↩
-
Ezech. xviii, 21 et seq. ↩
-
Jer. xvii, 14. ↩
-
II Cor. VI, 16. ↩
-
Hebr. III, 6. ↩
-
Ps. CX, 1. ↩
-
Ps. LXXXIII, 5. ↩
Chapter 57 of 84