Skip to the text

Articulus 67

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI NONI : IN TEMPORE ILLO MISIT MERODACH BALADAN.

In tempore illo, videlicet anno quo facta sunt hæc, quæ in præcedenti referuntur capitulo, misit per manum nuntiorum suorum solennium Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, qui (ut refert Hieronymus) secundum Hebræos erat pater Nabuchodonosor, a quo est destructa Jerusalem, libros, id est epistolas longas, et munera ad Ezechiam.1 Audierat enim Merodach, quod œgrotasset Ezechias et convaluisset. Causa hujus legationis plenius scripta est secundo libro Paralipomenon, ubi habetur : Principes Babylonis missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, id est de causa retrocessionis solis. In Chaldæa quippe, cujus metropolis exstitit Babylon, maxime viguit astronomia : quod etiam patet in tribus Magis, qui Christo nato munera detulerunt, qui et Chaldæi fuerunt.2 Rex ergo Babylonis et sapientes ac principes ejus, videntes tantam mutationem in sole, quem ipsi deum putabant, quem et Empedocles patrem deorum atque virorum vocavit, vehementissime mirabantur. Quumque audissent hoc contigisse ad instantiam regis Judææ, unum verum æternumque Deum colentis, talem regem omni honore dignum putantes, miserunt ad eum solennissimos atque doctissimos nuntios cum epistolis regis pretiosisque donis, ut de hac re plenius docerentur. Unde divinus et sanctus Dionysius in epistola ad Polycarpum testatur, quod hæc res, scilicet retrocessio solis seu prolongatio diei, sine pugna ac armis subegit Babylonios Ezechiæ.

Lætatus est autem super eis, id est de epistolis et donis seu nuntiis Babyloniorum, Ezechias, inordinata et stulta lætitia, scilicet gloria vana, in se ipso, non in Deo exsultans, seque ab aliis magnum reputari jucundans. Unde secundo libro Paralipomenon inducitur: Non juxta beneficia quæ acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus:3 et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem. Rursusque: In legatione, inquit, principum Babylonis dereliquit eum Dominus, ut tentaretur, et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus.45 Unde probabile est, quod etiam ante adventum Chaldæorum tactus fuerit vana gloria. Ut enim prædicto libro legitur, post Assyriorum percussionem exaltatus est Ezechias coram cunctis gentibus; multi quoque deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiæ.6 Volens ergo Dominus ut evomeret quod corde gerebat, permisit eum tentari et vinci. Ex quo docemur, ut nunquam propriis meritis innitamur, nec de vana gloria securi simus, quæ etiam ceteris vitiis exstirpatis, et magnis gratiis acquisitis, gravius solet instare.

Et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus: id est, omnia bona atque divitias palatii sui monstrabat Chaldæis ex cordis sui jactantia: erat enim dives valde. Non fuit verbum, id est res, juxta consuetudinem linguæ Hebrææ, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. Ex quo elicitur, quod non solum ostendit eis thesauros palatii, sed etiam templi: quod utique facere poterat, sicut et ante valvas templi confregit.7 Dicuntque aliqui quod ostendit eis illa quæ secretissime et reverendissime servabantur in templo, videlicet sacram unctionem, tabulas testimonii, etc., quæ non licuit gentilibus manifestari: ex quibus innotescit, quam justa fuerat indignatio Dei contra eum.

Introivit autem Isaias propheta ex divino præcepto ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti? et unde venerunt ad te? Non ex ignorantia sciscitatus est hoc Isaias, totum enim fuerat sibi divinitus revelatum; sed ut ex Ezechiæ responso aptius negotium sibi commissum expediret. Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. Isaias duo quæsivit, sed Ezechias non respondit nisi ad unum, videlicet unde venissent; non autem dixit quid sibi locuti fuerint. Et quod ait, De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone, cum quadam cordis magnitudine protulit, ostendens se tanto gloriosiorem, quanto illi de terra longinquiori et urbe eminentiori venerunt. Et dixit Isaias ad Ezechiam non ex ignorantia: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt, viderunt. Non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis. Hæc responsio vera est, sed de ostensione supellectilis templi conticuit, de qua Dei metuebat offensam. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, omnia scilicet principalia et mansiva, quæ interim non tollentur seu expendentur, in Babylonem. Per quæ enim quis peccat, per hæc et punitur, ut habetur in libro Sapientiæ.8 Sicut ergo in Babyloniis peccavit Ezechias, ita per eos punitur in posteris suis. Non relinquetur quidquam, dicit Dominus. Hoc quarto libro Regum declaratur impletum, quando Nabuchodonosor tempore Sedeciæ regis Juda abstulit omnia pretiosa de templo atque palatio, deferens ea in Babylonem.910

Sed et de filiis tuis qui exibunt de te, id est de filiis filiorum tuorum, quos genueris mediate. Ezechias enim non habuit nisi unicum filium, qui non est in Babylonem translatus, quemadmodum de his filiis denuntiatur futurum quum subjungitur : tollent Babylonii, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Hoc fuit impletum tempore Joakim regis Juda, cum quo in Babylonem perducti sunt Daniel, Azarias et Misael, qui erant (ut in Daniele habetur) de semine regio, eruditique sunt omni sapientia Chaldæorum, et facti eunuchi in regis palatio.1112

Et dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus es :13 id est, sententia ista contra me lata a Deo per te, justa est. Pœnituit enim, et humiliatus est tam Ezechias quam populus ejus :14 propter quod tempore Ezechiæ non est vindicta hæc ad effectum deducta, ut habetur in secundo libro Paralipomenon. Et dixit Ezechias : Fiat tantum pax, id est securitas ab hostibus, et veritas, id est justitia, in diebus meis. Hoc loco, secundum Hieronymum, Ezechias reprehenditur ab Hebræis, quod scilicet tanta comminatione audita super posteros suos, respondit, Bonus sermo, et, Fiat tantum pax et veritas in diebus meis, quasi non curans de aliis; nec Moysen sequens, qui auditis comminationibus Dei, se ipsum mox Deo objecit, dixitque :15 Aut dimitte populo hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.16 Cujus zelum secutus est Paulus, qui desideravit anathema esse a Christo pro fratribus suis Judæis, quemadmodum ad Romanos fatetur.

Footnotes

  1. IV Reg. XX, 12 et seq. ↩

  2. Matth. II, 1, 11. ↩

  3. Il Par. xxxii, 25. ↩

  4. II Par. XXXII, 31. ↩

  5. Ibid. 31. ↩

  6. Ibid. 23. ↩

  7. IV Reg. xviii, 16. ↩

  8. Sap. xi, 17. ↩

  9. II Par. xxxii, 25. ↩

  10. IV Reg. xxiv, 13; xxv, 13-17. ↩

  11. II Par. xxxvi, 6; ↩

  12. Dan. 1, 2. ↩

  13. Cf. IV Reg. xx, 19. ↩

  14. II Par. xxxii, 26. ↩

  15. Rom. 1x, 3. ↩

  16. Exod. xxxii, 31, 32. ↩

Chapter 58 of 84