Articulus 68
EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI : CONSOLAMINI, CONSOLAMINI, POPULE MEUS.
REVERTITUR insuper sacratissimus Dei amicus, conscius secretorum cœlestium Isaias, post prædictæ recitationem historiæ, ad describendum mysteria Christi atque Ecclesiæ : de quo ei summa et unica cura est. Locuturus igitur Dominus ad populum suum de Christi mysteriis, primo inducit eum ad consolationem, ne abundantiori absorbeatur tristitia. Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. Repetitio verbi, confirmationis et magnæ intentionis est indicium. Vel bis dicit, Consolamini, quatenus duplicem consolationem exspectent, utpote viæ et patriæ, atque ut mente et corpore recreentur in Domino. Porro, per populum Dei hoc loco non solum intelligitur populus Judæorum, sed omnis plebs electa credens in Christum, de qua in Zacharia habetur : Lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, dicit Dominus ; et applicabuntur gentes multæ12 ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui; et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. Ecce in his patet, quod in Christi adventu multæ gentes applicarentur, seu converterentur ad Deum, essentque populus ejus : quod in gentium conversione videmus impletum. Patet quoque ex his, quod Dominus exercituum dicit se missum a Domino exercituum, id est Filius Dei a Patre, qui sunt unus omnipotens Dominus. Hic igitur Dominus missus a Domino, jubet Ecclesiæ ut consoletur de suo adventu.
Loquimini, o Prophetæ atque Apostoli, ad cor Jerusalem, id est ad mentes fidelium, ad ipsam Ecclesiam; vel ad litteram, ad ipsam Jerusalem, prout in ea erit primitiva Ecclesia. Ubicumque autem Scriptura ait, Loquimini ad cor, vel simile quid, insinuatur blandum esse et consolatorium quod profertur: sicut in Genesi legitur, Sichem filius Hemor locutus est ad cor Dinæ, quam violenter oppressit. Booz quoque ad cor Ruth locutus describitur. Sic modo præcipitur primis Ecclesiæ principibus, ut ad cor Jerusalem loquantur. Et advocate eam: id est, convocate et adunate fideles, ut se ad divinæ consolationis gratiam præparent, quam Christus suis promisit: Si abiero, mittam Paracletum (id est consolatorem) ad vos;3 itemque, Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum. Cujus utique consolationem tam copiose receperunt Apostoli, quod etiam ipsi alios poterant consolari, sicut ad Corinthios dicit Apostolus:4 Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ita ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt.
Quoniam completa, id est terminata, est malitia ejus per Christi adventum ac passionem: de quo scriptum est, Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi. Venit enim Filius Dei, ut dissolveret opera diaboli.5 Dimissa est iniquitas illius merito Christi: de quo ad Romanos dicit Apostolus, Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.6 Venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.7 Dicitur autem peccatum populi Dei completum, non quod postmodum non peccavit, sed quia pro omnibus peccatis ejus Christus plenissime satisfecit, et merito ejus nostra delicta universa tolluntur, dummodo nobis per sacramenta Ecclesiæ seu alio modo applicetur. Quum enim Christus mortuus sit pro peccatis nostris, omnis qui credit in ipsum justificatur, quemadmodum membrum vivificatur, si capiti uniatur. Causa itaque consolationis populi christiani, est remissio peccatorum facta per Christum. Suscepit Jerusalem seu populus Dei de manu Domini duplicia tormenta, videlicet pœnalitates mentis et corporis, seu pœnam damni, et pœnam sensus, id est gratiæ subtractionem, et pœnam sensibilem:89 Deus enim inultum abire non patitur;10 pro omnibus peccatis suis, id est pro peccato originali et actuali.111213 Hoc namque est grave jugum, quo omnes filii Adæ premuntur.
Deinde de præcursore Domini inducitur mentio specialis. Vox clamantis in deserto, id est, sermo Joannis Baptistæ in solitudine prædicantis, est iste qui sequitur: Parate viam Domini, id est, corda vestra disponite, ut Deus ingrediatur ad vos, habitetque in vobis per gratiam. Viam enim Dei parare, est obicem gratiæ removere, et se ipsum ad Dei inhabitationem seu gratiæ infusionem aptare. Rectas facite in solitudine, id est in deserto seu gentilitate (quæ olim relicta erat a Deo), semitas Dei nostri: id est, divina præcepta atque consilia diligenter et irreprehensibiliter observate, vitiorumque obliquitatem vitate. Hæc et quæ sequuntur, prædicavit Joannes Baptista. Quod vero hæc ad litteram de ipso prædicta sint, constat ex eo, quod quum Judæi dixissent ad ipsum: Dic nobis quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos; quid dicis de te ipso? respondit: Ego vox clamantis in deserto, Parate viam Domino, sicut dixit Isaias propheta.14 Secundum Hieronymum, hujus prophetiæ memoria induxit Scribas, Pharisæos ac principes Judæorum, ad mittendum suos discipulos ad Joannem, in solitudine prædicantem ac baptizantem, ut interrogarent eum an esset Christus, an Elias, an Propheta. Unde videntur Judæi ignorasse de quo ista prophetia fuerit prænuntiata.
Omnis vallis, id est humilis, exaltabitur per gratiam in præsenti, et gloriam in futuro; et omnis mons et collis, id est superbus, humiliabitur, id est, deprimetur et contemnetur. Per montes tamen intelligi possunt majores principesque elati; per colles vero, subjecti, eorum superbiam imitantes.15 Et erunt prava in directa, id est, corda vitiosa ad rectitudinem justitiæ convertentur; et aspera erunt in vias161718
Prov. x, 1; xiii, 1.
1 Cor. 1, 24.
Marc. 1, 3-5.
Luc. 1, 17.
Luc. 11, 21; 22; Matth. 11, 13-17.
Joann. 1, 29.
Joel 11, 28; Act. 11, 17. planas, id est, Deo rebelles et tortuosi, obedientes erunt, ita quod verbum ingredietur ad eos faciliter. Et revelabitur gloria Domini, id est, Filius Dei ostentetur. Filius enim gloria appellatur, juxta illud: Filius sapiens, gloria patris. Quemadmodum autem Christus vocatur virtus et sapientia Patris, sic dicitur gloria ejus. Potest tamen per gloriam Dei, intelligi gloriosa operatio ejus, sed sensus redit in idem. Quum enim Joannes Baptista in solitudine prædicasset, et plurimos baptizasset, atque ad pœnitentiam convertisset quamplurimos, præparans Christo viam, sicut de eo archangelus Gabriel prædixit: Ipse præcedet ante eum in spiritu et virtute Eliæ, ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam; tunc revelatus est Christus. Tunc enim inter ceteros venit ad baptismum Joannis, et aperti sunt cœli super eum, descenditque Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum, et vox de cœlo facta est: Hic est Filius meus, etc. Tunc etiam Joannes manifestum testimonium de
Christo perhibuit, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.19 Ex tunc quoque cœpit ipsemet Christus prædicare, et verbis atque miraculis se aliis declarare. Et videbit omnis caro pariter, id est, omnis homo cognoscet, videlicet aliqui de omni genere hominum, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum: juxta quem modum et intellectum Dominus ait in Joele, Effundam de Spiritu meo super omnem carnem; quod os Domini locutum est, id est, quod Deus ista prædixit. Quum enim viderint verba prophetica adimpleri, advertent verba illa a Deo fuisse ostensa et prænuntiata.
Porro quod dictum est, Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, etc., obtenebrati Judæi corporaliter nimis intelligunt, asserentes in primo Messiæ adventu terram complanandam per montium depressionem et vallium exaltationem, quatenus Judæi per orbem dispersi, sine viarum obstaculo redeant in Judæam; sed deficiunt. Propheta enim in isto capitulo parabolice loquitur. Unde inferius ait, Omnis caro fœnum; et, Vere fœnum est populus. In locutione parabolica, sensus litteralis non est qui immediate significatur per voces, sed quem loquens intendit significare per res vocibus significatas: sicut dum libro quarto Regum legitur, quod Joas rex Israel misit ad Amassiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano, dicens, Da filiam tuam filio meo uxorem; et in libro Judicum Joatham filius Gedeonis dixit ad viros Sichem, Ierunt ligna ut ungerent super se regem, etc.: sensus litteralis non est de ipsis lignis atque arboribus, sic enim falsa esset scriptura, sed de hominibus significatis per illa. Et simile est in loco præsenti. Rabbi Moyses quoque prædictam Judæorum opinionem reprobans: Non ascendat, inquit, super cor, quod in diebus Messiæ aliquid deficiat de via hujus sæculi, vel aliquid innovetur de operibus sex dierum.
Vox Domini dicentis, vel Isaiæ, vel Joanni Baptistæ: Clama, id est, Christi mysteria publice prædica. Et dixi ad Dominum mihi clamare præcipientem: Quid clamabo? Quod vero subjungitur, potest esse responsio Domini, vel assertio Joannis, vel Isaiæ. Omnis caro fœnum, id est, omnis homo assimilatus est fœno, propter suam instabilitatem ac fragilitatem: juxta illud in Psalmo, Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum;20 rursusque, Tanquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. Et omnis gloria ejus, id est omnis excellentia, felicitas, atque jucunditas hominis carnalis, cito evanescit ac defluit, quasi flos agri, qui suum virorem cito ac faciliter perdit. Propter quod scriptum est apud Jacobum: Quæ est vita vestra? Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur. Et in Job dicitur: Homo quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut um-
IV Reg. xiv, 9.
Judic. 1x, 8.
Ps. c1, 5.
Ps. xxxvi, 2.
Jacob. 1v, 15.
Job 14v, 2.
Joann. xv, 1.
Domini
Marc. xiii, 31.
Ps. cxviii, 89.
Joann. i, 1.
Matth. xv, 24.
Act. xiii, 46.
Is. xi, 2.
Marc. i, 4, 5. bra, et nunquam in eodem statu permanet. Exsiccatum est fœnum, id est, caro emarcuit, et cecidit flos, id est, pulchritudo et viror ejus defecit, quia spiritus Domini, id est voluntas seu jussio Dei, sufflavit in eo, id est, carnis decorem exstinxit, seu marcescere fecit. Deo enim jubente aut ulciscente, caro affligitur, moritur, condemnatur. Vere fœnum est populus. Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos : non per veritatem naturæ, sed per similitudinem proprietatis, quia fœno populus assimilatur eadem ratione qua caro. Talique modo Christus ait : Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Verbum autem Dei nostri manet in æternum, id est, sermo divinus nunquam irritus fiet, sed æternaliter verus erit. Unde Christus in Evangelio : Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Psalmista quoque concinit : In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cœlo. Quod etiam de increato Dei Verbo intelligi potest, de quo legitur : In principio erat Verbum.
Consequenter præcursori Christi, seu toti choro Apostolorum præcipitur : Super montem excelsum, id est ad virtutum sublimitatem, ad vitæ perfectionem, ad Christum montem altissimum, vel (ut rudius loquar) ad locum elevatum ac evidentem, unde ab auditoribus audiri et conspici possis, ascende, tu qui evangelizas, id est, Christi Evangelium prædicas, Sion, id est Synagogæ seu populo Judæorum : de quibus Christus in Evangelio protestatur, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel ; quibus et Paulus ait, Vobis oportebat primum loqui verbum Dei. Exalta in fortitudine vocem tuam, id est, fortiter loquere, et ex caritatis fervore, illaque fortitudine quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti, sermo tuæ prædicationis procedat, qui evangelizas Jerusalem, id est habitatoribus Jerusalem : quibus ante Christi passionem evangelizavit Joannes, secundum quod apud Marcum legitur : Fuit Joannes in deserto baptizans et prædicans ; et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab eo, confitentes peccata sua. Post passionem vero Christi, Apostoli primo prædicaverunt in Jerusalem, sicut in Actis legitur. Unde Christus dixit ad eos : Eritis mihi testes in Jerusalem. Exalta vocem (ut dictum est). Noli timere. Hoc Christus præcepit Apostolis apud Joannem, Non turbetur cor vestrum, neque formidet : quod utique impleverunt. Unde principibus sacerdotum Petrus pro omnibus loquens, securissimo corde respondit : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Et sicut de Elia scriptum est, quod non timuit regem, sic Joannes non expavit Herodem, nec propter justitiam mori pertimuit.
Dic civitatibus Juda, id est synagogis seu congregationibus Judæorum : Ecce Deus vester, in carne assumpta vobiscum præsens exsistens, id est, Christus quem vobis evangelizo, est Deus vester. De quo in prima Joannis Canonica dicitur : Hic est verus Deus et vita æterna. Hoc fecit Joannes, dicens apud Marcum : Venit fortior me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus; alibi quoque, Qui de cœlo venit, super omnes est. Quod autem Apostoli hoc fecerunt, non oportet speciali testimonio hoc probare. Maxime tamen Petrus, Jacobus uterque, et Matthias in Judæa prædicasse leguntur.
Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur. Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Quamvis aliqui hæc exponunt de Christo pro secundo adventu, quando in fortitudine, id est in majestate magna et gloria, cum universis angelorum ordinibus et Beatorum agminibus, veniet ad judicium, et brachium, id est fortitudo ejus dominabitur, quia tunc æternaliter condemnabit omnes adversarios suos, regnabitque super universam triumphantem Ecclesiam; tunc etiam erit merces ejus, id est justa retributio, cum eo, quemadmodum in Apocalypsi profitetur : Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare uni-
Act. ii et seq.
Ibid. i, 8.
Joann. xiv, 27.
Act. v, 29.
III Reg. xviii, 18; xxi, 20.
Marc. vi, 18.
1 Joann. v, 20.
Marc. i, 7.
Joann. iii, 31.
10
Apoc. xxii, 12. cuique secundum opera sua; et opus illius coram illo, quia tunc omnis homo præsentabitur ejus conspectui; vel, Opus illius, id est judicium ejus, coram ipso, id est, ex dictamine sapientiæ suæ procedet. Nihilo minus intelligi possunt hæc pro primo Christi adventu, ut sit sensus: Ecce Dominus, videlicet Christus, qui est omnium Dominus, in fortitudine, id est miraculorum operatione, ac potenti prædicatione, veniet ad homines instruendos. Unde
Judæi, visis miraculis ejus, dixerunt:21 Nunquam apparuit sic in Israel. Et in Luca scriptum est: Jesus Nazarenus erat propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.22 Et brachium ejus dominabitur, in primitiva Ecclesia, quæ sibi obedientissima fuit. Unde Angelus Virgini dixit: Regnabit in domo Jacob in æternum.23 Ecce merces ejus cum eo, id est collatio gratiæ sive subtractio. Christus enim in primo suo adventu quosdam per gratiæ infusionem convertit, quosdam vero juste deseruit. Propter quod ait: In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, cæci fiant;24 et item, Nunc judicium est mundi.25 Unde in Cœna dicebat:26 Non de omnibus vobis dico; ego scio quos elegerim. Dominatus est quoque dæmonibus, quos suo verbo ejecit. Post passionem vero in toto dominatus est mundo: quod etiam dominium meruit extensione brachiorum suorum in cruce. Ideoque: Data est, inquit, mihi omnis potestas in cœlo et in terra.27 Et opus illius coram illo, id est, actio Christi in ejus potestate et voluntate exstiterat.
Sicut pastor gregem suum, id est Ecclesiam, pascet multiplici pane, videlicet pane sacramentali, pane doctrinæ, pane quotidiano. Propterea in Joanne loquitur:28 Ego sum pastor bonus. Et in Ezechiele de ipso inducitur: Salvabo gregem meum, dicit Dominus, et suscitabo super eum pastorem unum, qui pascat eum, David servum meum, id est Christum, ut omnes exponunt.29 In brachio suo congregabit agnos, id est, ulnis suæ pietatis colliget electos, innocentiam imitantes, de quibus ait:30 Cognosco oves meas, et animam meam pono pro eis. Et in sinu suo levabit, id est, clementer et paternaliter ipsos per gratiam diriget, atque ad regnum cœleste perducet. Unde in Joanne dicitur: Christus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.31 Hoc est ergo quod Dominus promisit fidelibus:32 Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus; et, Non relinquam vos orphanos. Fetas, id est oves33 fecundas, videlicet homines fructuosos, præsertim Apostolos et successores eorum, qui alios in Christo parturiunt, quemadmodum Paulus ait ad Corinthios, In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui, ipse portabit per viam hujus exsilii ad patriam Beatorum.34
Denique, ne prædictorum adimpletio videatur Christo impossibilis aut difficilis, ostendit Propheta omnipotentiam immensitatemque ejus, ut sciamus eum omnia posse faciliter adimplere. Quis mensus est pugillo aquas, et cœlos palmo ponderavit?
Manus contracta, vocatur pugillus; extensa vero, dicitur palmus. Est igitur sensus: Quis tam faciliter mensuravit aquas abyssi, quæ vastissimæ et copiosissimæ sunt, sicut mensuratur quod pugillo concluditur, seu hominis manu tenetur? et quis cœlos universos tam faciliter ponderavit sive continuit, imo in numero, mensura, et pondere condidit, sicut ponderatur quod palmo servatur, quod utique sine labore ponderatur? Quis appendit tribus digitis molem terræ? id est, quis tam faciliter ipsum terræ elementum in medio universi constituit et conservat, sicut homo, quæ appendit tribus digitis, elevare atque deponere potest? et libravit in pondere montes, et colles in statera? id est, quis ita faciliter excelsa montium atque sublimia collium statuit et distinxit, sicut appenditur quod in statera aut pondere collocatur? Loquitur autem Scriptura de Deo more humano, et utitur nominibus mensuræ, ponderis, et stateræ, quoniam
Deus omnia fecit in numero, mensura, et pondere.35 Quasi dicat: Hæc omnia nullus fecit, aut facere potest, nisi Deus, qui se ista fecisse testatur, dum ait ad sanctum Job: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia.36 Quis posuit mensuras terræ? aut quis extendit super eam lineam? aut super quo bases ejus solidatæ sunt?37 Numquid nosti ordinem cœli?38 aut pones rationem ejus in terra? Quæ omnia Salomon in Proverbiis innuit:39 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia; sapientia illius eruperunt abyssi.
Quis adjuvit spiritum Domini, id est ipsum Dominum? qui spiritus est, prout Paulus testatur: Dominus spiritus est.40 Et Christus apud Joannem: Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.41 Aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? quasi dicat, Nullus. Deus enim est ipsa sapientia æterna, perfecta et infinita. Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientia, et viam prudentiæ ostendit illi? Quæ omnia negative legenda sunt, et plana atque facilia sunt de Deo personaliter considerato, quantum ad Patrem, et item de Deo essentialiter sumpto; sed de persona Filii et Spiritus Sancti, habent quæstionem non minimam. Quidquid enim Filius et Spiritus Sanctus sunt, cognoscunt et habent, a Patre receperunt: habent ergo ab eo scientiam, unde videntur ab ipso instructi seu edocti. Nam et apud Joannem habetur: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit.42 Et iterum Filius de se testatur: A me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, sic loquor.43 Sed et de Spiritu Sancto ait apud Joannem:44 Quæcumque audiet, loquetur. Rursusque: Ille, inquit, de meo accipiet.45 Et respondendum, quod nullum nomen imperfectionem includens, proprie convenit Filio Dei, secundum divinam naturam, aut Spiritui Sancto. Eo ipso autem, quo
A Pater dat Filio et Spiritui Sancto divinam essentiam, dat eis sapientiam atque potentiam: sicque Pater dicitur eis demonstrare et loqui. Si ergo velimus prædicta verba de qualibet divina Persona accipere, sensus erit quod Filius aut Spiritus Sanctus non recipit sapientiam, aut scientiæ ostensionem ab aliquo superiori, vel substantialiter differenti. De hoc puncto plurima dici possent, quæ S. Thomas in Summa contra gentiles, diligenter determinaverat. Præterea ex hoc loco sumptum videtur, quod ad Romanos dicit Apostolus:46 Quis cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? etc.
Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt: id est, omnes gentes injuste viventes, nullius apud Deum reputationis consistunt: odio sunt enim Deo impius et impietas ejus, ut habetur in Sapientia.47 Vel simpliciter: Omnes gentes, id est homines universi, comparatione majestatis divinæ, reputantur ut stilla situlæ, id est sicut gutta fluens de situla quæ nihil curatur, et tanquam momentum, id est lingua, stateræ, quæ utique lingua facili motu hinc inde reflectitur; sic homo respectu æterni Dei, nullam stabilem subsistentiam habet. Propter quod ait Psalmista: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens; et, Substantia mea tanquam nihilum ante te.48 Hoc quoque Nabuchodonosor recognovit, qui fatetur apud Danielem:49 Oculos meos ad cœlum levavi, et Altissimo benedixi, quia potestas ejus, potestas sempiterna;50 et omnes habitatores terræ apud ipsum in nihilum reputantur. Ecce insulæ, in comparatione divinæ magnitudinis, sunt quasi pulvis exiguus. Unde Sapiens ait: Tanquam momentum stateræ, sic ante te est orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani.51 Creaturæ enim, quum sit finita, ad Deum qui infinitus est, nulla est comparatio. Et Libanus non sufficiet ad succendendum: id est, omnia Libani ligna nequaquam tanta sunt, ut possint comburere holocaustum Deo condignum; et animalia ejus, id est armenta Libani, non sufficient ad holocaustum Deo offerendum. Quasi dicat: Tanta est dignitas Dei, ut nihil condignum possit ei ab hominibus immolari.
Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, id est comparatione ipsius, qui omnia in infinitum excedit. Propter quod de eo Job ait:52 Nonne tu qui solus es? Et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei, quantum ad id quod sunt sine caritate ejus et gratia.53 Alibi tamen legimus: Quid est homo quia magnificas eum?54 et: Domine, quid est homo, quia innotuisti ei?55 aut filius hominis, quia reputas eum? et, Deliciæ meæ sunt esse cum filiis hominum; et, Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.5657 Quomodo ergo omnes gentes quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei? Et respondendum, quod ea quæ excellentiam hominis denotant, intelligenda sunt per comparationem ad misericordiam et gratiam Creatoris; quæ vero parvitatem et nullitatem ejus designant, intelligenda sunt in ordine ad majestatem divinam.
Ex prædictis Propheta idololatriam reprobat. Cui ergo similem fecistis Deum? id est, quum Deus talis et tantus exsistat, multum, o idololatræ, deviastis, quod aliquid creatum pro Deo coluistis, vel idola seu deos vestros vero Deo æquastis. Aut quam imaginem ponetis ei? id est, nullam imaginem potestis formare, nullum simulacrum facere, nullum idolum ponere, in quo aliquid veræ divinitatis exsistat, et per quod Deus repræsentetur, qui spiritus est. Quamvis autem aliquid sit simile Deo et ejus imago per imitationem, nihil tamen creatum, est simile Deo vel ejus imago per æqualitatem et naturalem subsistentiam. Propter quod apud Jeremiam dicitur: Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium?58 Numquid sculptile conflabit faber? aut aurifex, id est aurifaber, auro figurabit, id est, de auro producet, vel auro ornabit, illud sculptile conflatum a fabro ærario, et laminis argenteis argentarius illud compinget sive ornabit? tanquam dicat: Quamvis hæc fiant, non tamen sculptile illud æquabitur Deo, vel aliquid divinitatis et numinis sortietur, quum sit inferius homine ipsum conflante, qui velut inane et nihilum reputatur: effectus namque inferior est sua causa. Forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens: de tali enim ligno idola lignea maxime efficiebantur, ut durarent diutius; quærit quomodo statuat, id est, stabiliter figat, simulacrum, quod non moveatur, id est, ne a vento et turbine agitetur et corruat, providens illi, sciens quia non potest se juvare.59 Numquid non scistis ex impressione legis naturalis, per quam a principio mundi hominibus manifestavi non esse nisi unum verum Deum colendum ac adorandum? quasi dicat: Ex dictamine naturalis rationis debuissetis ista novisse. Numquid non audistis in lege scripta, in qua per Moysen legem natu-ralem reformavi, et idololatriam reprobavi, quod hæc ita se haberent? Numquid non annuntiatum est vobis a principio? quasi dicat: Imo, ab antiquis temporibus per Prophetas hæc annuntiavi vobis; et qualiter idololatria cœpit, ex libris et scripturis Sanctorum discere potuistis. Numquid non intellexistis fundamenta, id est stabilimenta, terræ? tanquam dicat: Merito cognosceretis quod ille solus sit Deus verus et adorandus, qui suspendit terram in medio universi, ita quod nihil est sub ea solidum quo sustentetur: quemadmodum scriptum est, Qui appendit terram super nihilum;60 et in Psalmo, Qui firmavit terram super aquas.61
Reprehenduntur ergo idololatræ, quod neque ex lege naturali, neque ex lege scripta, nec ex consideratione creaturarum, ab idololatria sunt aversi, ad deserviendum Deo viventi. Propterea in libro Sapientiæ scriptum est: Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est. A magnitudine enim speciei creaturæ, poterit horum creator cognoscibiliter videri.62
Qui sedet super gyrum terræ, id est princeps seu rex orbem et globum terræ inhabitans, et habitatores ejus, videlicet terræ, sunt quasi locustæ, id est parva et vilia animantia per comparationem ad Deum. Unde et alibi legitur: Facies hominis quasi locusta.63 Si enim consideremus in toto orbe varias nationes, et ab Oceano usque ad Oceanum, id est a mari Indiæ usque ad mare Britannicum, et ab Atlantico usque ad septentrionem, omne in medio hominum genus quasi locustas habitare videmus. Quid ergo superbit terra et cinis?64 et cur grandes estis in propriis oculis, homines vani?65 Qui extendit velut nihilum cœlos, id est, sphæras cœlestium orbium tam faciliter in tanta latitudine condidit, ac si prope nihil essent: imo qui sunt velut nihil respectu sui Creatoris, cui tam facile fuit extendere cœlum, ut arboris folium. Et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum: omnia enim operit cœlum, et cuncta sub eo morantur, si de cœlo empyreo intelligatur. Sed primum mobile, est quasi magna domus et operimentum omnium inferiorum. Unde in Psalmo habetur: Extendens cœlum sicut pellem.66 Alia translatio habet, Sicut cameram, vel tentorium: quod non est intelligendum, quasi cœlum non sit sphæricum, sed quia nostro visui sic apparet, ac si extrema cœli super terram figerentur ac finirentur.
Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, id est, mundi hujus sapientes et in speculativis subtiles, pro nihilo reputat, et omnis eorum scientia, nulla est comparatione divinæ scientiæ; judices terræ velut inane fecit, id est, parvi pendit, et eos sicut et ceteros dijudicavit. Et quidem neque plantato, neque sato, neque radicato in terra trunco eorum, id est, prædictis scrutatoribus, principibus atque judicibus, non habentibus firmam radicem, aut stabile fundamentum in terra ac vita præsenti, repente flavit in eos, id est, divina voluntas jussit ut deficerent, et aruerunt languore vel morte, quemadmodum scriptum est in Psalmo:67 Homo vanitati similis factus est; dies ejus velut umbra prætereunt.68 Et turbo, id est indignatio seu ultio Dei, vel adversitatis tempestas, quasi stipulam, id est cito et facile, auferet eos de præsenti prosperitate et vita. Unde apud Job inducitur: Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:69 quanto magis hi qui habitant domos luteas, consumentur velut a tinea? Et in primo Machabæorum libro: verbis peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis: hodie extollitur, et cras non invenietur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.7071 Denique omnis potentatus brevis vita fit;72 et rex hodie est, et cras morietur. Et cui assimilastis me, et adæquastis me? id est, quum tanta sit mea majestas, et tanta aliorum declivitas, cur me alicui rei creatæ æqualem aut similem existimastis? dicit Sanctus, id est Deus essentialiter sanctus et justus.
Si vero non creditis tantam esse potentiam meam ex effectibus meis, pensate quod vere omnipotens sim, et Levate in excelsum, id est ad orbes cœlestes et ordinem elementorum, oculos vestros exteriores, quatenus per hoc oculi vestri intellectuales excitentur ad veritatis notitiam: quoniam cognitio intellectiva procedit ex præcedenti cognitione sensitiva; et videte, id est cognoscite, quis creavit hæc. Invisibilia enim Dei per ea quæ facta sunt, conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas:73 sicut ad Romanos docet Apostolus. Qui educit de non esse ad esse, vel de uno actu, motu et situ in alium, vel de occulto in publicum, in numero, id est in certo catalogo (omnia enim in numero, pondere, et mensura producta sunt), militiam eorum, puta cœlorum, id est multitudinem siderum ac planetarum, aut certe angelorum, de quibus Daniel ait:74 Millia millium ministrabant ei;75 et Nehemias, Exercitus cœli adorat te.76 Et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus, id est, omnia distincte cognoscit, et nominat ex propria sua virtute, quemadmodum scriptum est:77 Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat;7879 neque unum reliquum fuit, id est, nulla res est quæ sub divina potestate atque scientia non includatur:80 omnia nempe, secundum Apostolum, nuda et aperta sunt oculis ejus. Ex quo increpat negantes providentiam Dei:
Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel, id est, cur tu, popule Judæorum descendens de semine Jacob (qui dictus est Israel), asseris, Abscondita est via, id est operatio, mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transibit, id est, non judicabor a Domino, nec pro opere meo præmiabor ab ipso?81 Numquid nescis, aut non audisti hoc quod subjungitur? Deus sempiternus Dominus, qui creavit omnes terminos terræ, non deficiet in cognoscendo, neque laborabit in operando seu omnia providentialiter dispensando; nec est investigatio sapientiæ ejus, id est, sapientiam ejus nullus comprehendere potest, quemadmodum scriptum est: Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus; et iterum, O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!82 Unde in libro Job legitur:83 Digne eum invenire non possumus, et enarrari non potest; ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur sapientes. Qui dat lasso virtutem, reducendo eum in pristinam operandi potentiam:84 maxime vero dat Deus virtutem, consolationem, et recreationem fortissimam laborantibus usque ad lassitudinem in divino obsequio. Et his qui non sunt, id est abjectis, quos mundus contemnit, de quibus ad Corinthios inducitur: Infirma et abjecta mundi elegit Deus, et ea quæ non sunt;85 fortitudinem mentis et robur corporis multiplicat.
Deficient pueri et laborabunt, id est, senescent, et agendo fatigationem recipient, nec diu subsistet florida ætas; et juvenes in infirmitate cadent a suo vigore et vita. Hæc tamen intelligi possunt de his, qui sunt pueri sensibus et juvenes moribus:86 qui gratiam Dei amittunt, in Dei obsequio tædium habent, et spirituali languore arescunt.
Qui autem sperant in Domino, non in florenti ætate, nec corporis robore, nec in divitiarum multitudine, mutabunt fortitudinem: id est, a naturali fortitudine, quæ cito lassatur ac deficit, ad supernaturalem gratiæ fortitudinem transferentur; et qui debiles erant in se ipsis, insuperabiles fient in Domino, euntes de virtute in virtutem.87 Unde in Proverbiis habetur: Turris fortissima nomen Domini;88 ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Et in primo Machabæorum libro: Omnes qui sperant in Domino, non infirmantur.89 Assument pennas, sicut aquilæ, virtutum et contemplationis, id est velocitatem bene agendi, et agilitatem subtiliter contemplandi: ita ut dicere possint, Nostra conversatio in cœlis est;90 et, Viam mandatorum tuorum cucurri. Sicque in eis implebitur illud in Psalmo, Renovabitur ut aquilæ juventus tua.91 Current de via ad patriam, et non laborabunt:92 quoniam caritas Dei faciet eis cuncta facilia, et experientur quam veraciter Christus locutus sit: Jugum meum suave est, et onus, etc.93 Ambulabunt in lege divina, et non deficient, sed usque in finem perseverabunt. De talibus enim ait Apostolus: Licet is qui foris est noster homo, corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem.94 Quamvis autem ista in hoc exsilio aliqualiter impleantur in hominibus, quorum Deus est tota fiducia; tamen in resurrectione futura atque in patria multo perfectius implebuntur, quando more aquilarum, quarum senectus reviviscit mutatione pennarum, et quæ splendidum solem inspicere possunt, ipsi electi immortalia corpora induent, Deumque solem justitiæ cernent. Tunc enim habebunt corpora impassibilia, lucida, agilia, atque subtilia. Unde in Sapientia dicitur: Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent.95 Monet et incitat nos hæc præsens sacrosancta divina Scriptura, toto ac sincerissimo corde in Deo confidere, ad ipsum semper recurrere, nec propter aliquam adversitatem ab hac beata fiducia cadere, quatenus dicamus cum sancto Job: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.96
INSUPER de moralitate præsentis capituli plurima possent induci, quorum aliqua breviter tangam.
1 Itaque quod in principio dicitur, Consolamini, consolamini, popule meus, vox Christi est ad universam Ecclesiam, quæ consideratione futurorum bonorum consolationem concipere debet in omni angustia, omnem carnalem atque sæcularem consolationem abhorrens. Deinde Christus jubet prælatis: Loquimini ad cor Jerusalem, id est, Ecclesiam vobis commissam recreate in Domino, et salutaribus exhortationibus gregem vestrum alloqui non
2 cessetis. Vox clamantis, id est prælati seu doctoris prædicantis, in deserto sæculi hujus: Parate viam Domini. Sic exhortari debent hi subditos suos seu proximos, scilicet ut se semper ad gratiam Dei disponant. Rectas facite in solitudine, id est in cordis vestri secreto, in loco abscondito, in conspectu divino, ubi cum solo Deo soli loquamini, semitas Dei nostri. Et ut omnem arrogantiam vitent, veramque humilitatem sectentur, frequenter commemorandum est ac proponendum quod dicitur: Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quumque fuerint prava vestra in directa, tunc revelabitur vobis gloria Domini, de qua fertur in Psalmo: Satiabor quum apparuerit gloria tua. Vox Domini dicentis ad rectorem, doctorem, ac prædicatorem fidelium: Clama, id est, argue, increpa, obsecra.97 Sed quoniam debet homo talis, semper divinam illuminationem expetere, ideo subditur:98 Et dixi: Quid clamabo? id est, tu mihi infunde quid loquar. Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion, id est Ecclesiæ militanti; exalta in fortitudine vocem tuam. Ista, secundum sensum jam præinductum, jubentur omni pastori Ecclesiæ, prædicatori, sive doctori. Dic civitatibus Juda, id est congregationibus confitentium Domino, qui corde credunt ad justitiam, et ore confitentur ad salutem.99
C Postremo, in omnibus quæ sequuntur, commendatur divinæ naturæ majestas, et humanæ conditionis infirmitas: quatenus tam ex contemplatione divinæ sublimitatis, quam ex propriæ fragilitatis notitia, humiliemus nos intime sub omnipotenti manu Dei, eique cum omni reverentia ministrare conemur.100
Footnotes
-
Zach. ii, 10, 11. ↩
-
Zach. ii, 10, 11. ↩
-
Joann. xvi, 7. ↩
-
Eccli. i, 1. ↩
-
I Joann. iii, 8. ↩
-
Rom. v, 10. ↩
-
Luc. xix, 10. ↩
-
Zach. xiv, 16. ↩
-
Cf. Gen. xxxiv, 3. ↩
-
Job xxiv, 12. ↩
-
Act. xiii, 39. ↩
-
I Cor. xv, 3. ↩
-
Act. ii, 38. ↩
-
Joann. i, 22, 23. ↩
-
Eccli. xix, 19 et seq. ↩
-
Apoc. i, 5. ↩
-
II Cor. i, 3, 4. ↩
-
Ruth ii, 13. ↩
-
Joann. i, 29. ↩
-
Ps. ci, 5. ↩
-
Matth. ix, 33. ↩
-
Luc. xxiv, 19. ↩
-
Luc. i, 32. ↩
-
Joann. ix, 39. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Joann. xiii, 18. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Joann. x, 11. ↩
-
Ezech. xxxiv, 22, 23. ↩
-
Joann. x, 14, 15. ↩
-
Joann. xi, 51, 52. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
Joann. xiv, 18. ↩
-
1 Cor. iv, 15. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Job xxxviii, 8, 10. ↩
-
Ibid. 33. ↩
-
Ibid. 5, 6. ↩
-
Prov. iii, 19, 20. ↩
-
II Cor. iii, 17. ↩
-
Joann. iv, 24. ↩
-
Joann. v, 20. ↩
-
Joann. viii, 28. ↩
-
Joann. xvi, 13. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Rom. xi, 34. ↩
-
Sap. xiv, 9. ↩
-
Ps. xxxviii, 6. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Dan. iv, 31, 32. ↩
-
Sap. xi, 23. ↩
-
Job xiv, 4. ↩
-
Job vii, 17; ↩
-
Ps. vii, 5. ↩
-
Ps. cxlii, 3. ↩
-
Prov. vii, 31. ↩
-
Joann. m, 16. ↩
-
Jer. x, 6, 7. ↩
-
21 * scitis ↩
-
Job xxvi, 7. ↩
-
Ps. cxxxv, 6. ↩
-
Sap. xiii, 1, 5. ↩
-
Cf. Num. xiii, 34. ↩
-
Eccli. x, 9. ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
Ps. ciii, 2. ↩
-
* neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra trúncus ↩
-
Ps. cxliii, 4. ↩
-
Job iv, 18, 19. ↩
-
1 Mach. ii, 62, 63. ↩
-
1 Mach. ii, 62, 63. ↩
-
Eccli. x, 11, 12. ↩
-
Rom. i, 20. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Dan. vu, 10. ↩
-
II Esdr. ix, 6. ↩
-
Ps. cXLvi, 4. ↩
-
* neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus ↩
-
Dan. vii, 10. ↩
-
Hebr. iv, 13. ↩
-
Gen. xxxii, 28; xxxv, 10. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Ps. cXLvi, 5. ↩
-
Job xxxvii, 23, 24. ↩
-
I Cor. i, 27, 28. ↩
-
I Cor. xiv, 20. ↩
-
Ps. lxxxiii, 8. ↩
-
Prov. xviii, 10. ↩
-
I Mach. ii, 61. ↩
-
Philipp. iii, 20. ↩
-
Ps. cxviii, 32. ↩
-
Ps. cii, 5. ↩
-
Matth. xi, 30. ↩
-
II Cor. iv, 16. ↩
-
Sap. III, 7. ↩
-
Job xiii, 15. ↩
-
Ps. XVI, 15. ↩
-
11 Tim. IV, ↩
-
Rom. X, 10. ↩
-
1 Petr. V, 6. ↩
Chapter 59 of 84