Skip to the text

Articulus 69

EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI PRIMI: TACEANT AD ME INSULÆ.

1 RECITANTUR interea in præsenti capitulo varia beneficia Creatoris impensa hominibus, simulque notatur hominum ingratitudo. Primo igitur alloquens Dominus homines, ait: Taceant ad me, id est, cum silentio audiant me, insulæ, id est habitantes in insulis, seu omnes gentes, qui mundi hujus fluctibus tribulationibusque tunduntur. Scriptum est enim: Esto mansuetus ad audiendum verbum. Et iterum in Ecclesiastico legitur: Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Et gentes mutent fortitudinem naturæ in fortitudinem gratiæ, non am-1234

Ps. xc, 1.

Ps. xxxiii, 6.

1 Petr. iv, 10.

5Jer. u, 35.

Ibid. xii, 1.

Job xiii, 3. plius de propriis viribus præsumentes, sed habitantes in adjutorio Altissimi. Quum aliquis potens iniquitate, et potestate sibi divinitus data abutens, pœnitet de peccatis, fitque potens in virtutibus, et ad Dei honorem utitur potestate concessa, iste fortitudinem mutat. Accedant ad Dominum mentis conversione, non corporis gressu, sicut in Psalmo habetur: Accedite ad eum, et illuminamini; et tunc loquantur, id est, proximis suis annuntient quid eis per gratiam Dei fuerit revelatum, quemadmodum Petrus inducit: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes; vel, Loquantur Deo, si forte aliquod justum pro se valeant allegare. Simul ad judicium propinquemus, id est, judicialiter discernamus, et intra nos disputemus atque veraciter discutiamus, cujus opera justa sint, mea, an eorum. Unde apud Jeremiam Dominus ait: Ecce ego in judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi. Denique Jeremias ad judicium cum Deo appropinquavit, dicendo: Justus quidem es, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur? Job quoque ait: Ad Omnipotentem loquar, et cum eo disputare cupio.

Quis suscitavit ab oriente Justum? etc. Hunc locum quidam exponunt de Abraham, quem Deus eduxit de igne et terra Chaldæorum, quæ est in plaga orientali ad terram promissionis. Alii vero exponunt de Cyro rege Persarum, quem Dominus suscitavit ab oriente contra Babylonios. Hieronymus vero exponit de Christo: quæ utique expositio fructuosior, textuique conformis est: propter quod eam sequi intendo. Breviter quoque tangam quomodo de Abraham et de Cyro possit intelligi, quatenus ex diversarum collatione expositio innotescat quæ sit melior.

Loquens ergo Dominus per modum interrogantis, ut ad respondendum provocet, et sua interrogatione nos doceat, ait: Quis suscitavit ab oriente, id est ab ortu Solis æterni, videlicet a cœlo et patria Beatorum, ubi Sol justitiæ oritur cunctis electis, juxta illud in Malachia: Orietur vobis timentibus nomen Domini Sol justitiæ, Justum, id est Christum qui est Justus justorum, quem Pater suscitavit ab oriente, dum eum a summo cœlo misit in terras, juxta illud, summo cœlo egressio ejus? Unde et Christus ait apud Joannem: Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Nec mirum si Christus dicatur suscitatus ab oriente, quum et Zacharias nominet eum Orientem: Ecce (inquit) vir, Oriens nomen ejus. Mystice vel allegorice per orientem intelligitur virgo Maria, ex qua nobis ortus est sol intelligentiæ, lux vera, Christus omnipotens. De ea enim in Canticis dicitur: Quæ est ista, quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol? Vocavit eum ut sequeretur se. Deus enim Trinitas Christum hominem ab instanti suæ conceptionis in Virgine, gratiose vocavit, et sibi inseparabiliter copulavit ut sequeretur se, id est, Dei voluntatem impleret. Ideo enim Christus testatur: Quæ placita sunt ei, facio semper; et alibi, Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Dabit in conspectu ejus gentes, id est, gentiles imperio atque servitio Christi subjiciet; et reges obtinebit, id est, ipse Christus reges terræ habebit subjectos. Hoc est quod canit Psalmista: Adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei. Et in Daniele idem prædictum est: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.

Dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. Hoc dupliciter intelligi potest. Primo, quod Deus subjiciet gladio ejus, id est doctrinæ Christi (unde Apostolus dicit, Et gladium spiritus, quod est verbum Dei: de quo etiam gladio dicitur Christo, Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime), quasi pulverem, id est copiose sive faciliter: tot enim gentes Evangelio Christi se subdiderunt, ut pulveri comparentur. Dedit quoque Deus gentes arcui ejus, id est comminationibus Christi, sicut stipulam vento

Malach. iv, 2.

Ps. xviii, 7.

Joann. vi, 38.

Zach. vi, 12.

Cant. vi, 9.

Joann. viii, 29.

Ibid. xiv, 31.

Ps. lxxi, 11.

Dan. vii, 14.

Ephes. vi, 17.

Ps. xliv, 4. raptam, id est tam potenter, sicut ventus stipulam agitat. Hoc est quod gentes ita timuerunt Christi sermones, quibus impiis mortem æternam minatur, quod se totaliter ei subjecerunt. Secundo intelligitur, quod Deus dedit et subdidit gentes incredulas gladio, id est sententiæ Christi, qui eas damnabit quasi pulverem et quasi stipulam vento commotam, id est tam victoriose, quod ei nequaquam resistere poterunt. Unde Christus infra testatur : Posuit os meum quasi gladium acutum.6 Et in

Apocalypsi asseritur : De ore ejus exibat gladius ex utraque parte acutus.7 Ad utrumque autem sensum pertinere potest, quod in Psalmo de Christo cantatur : Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos.8 Persequetur eos : id est, Christus injustos torquebit, imo in gehennam retrudet; vel, Persequetur eos, mortificando in eis desideria prava. Unde in Psalmo : Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent. Transibit in pace. Christus enim, secundum Apostolum, evangelizavit pacem his qui longe, et pacem his qui prope. Hinc in Zacharia habetur :9 Loquetur pacem gentibus. Et Petrus loquens de Christo : Qui pertransivit, inquit, benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo.1011 Semita in pedibus ejus non apparebit, id est, propter caritatis fervorem, viæ laborem non sentiet, nec aliquam imbecillitatis lassitudinem feret.12 Hyperbolice accipi potest; nec obstat illud Joannis, Jesus fatigatus ex itinere : quoniam fatigatio illa non fuit ex necessitate aut infirmitate, sed ex spontanea dispensatione et pia dignatione.13

Quis hæc operatus est et fecit? id est, quis Christum sic suscitavit, et gentes ei subjecit? vocans de non esse ad esse, per creationem, vel de errore et vitiis ad fidem et gratiam, generationes ab exordio, id est homines a principio mundi generatos. Et quoniam Dominus interrogavit, nullusque respondit, ipse respondens adjecit : Ego Dominus. Quasi dicat : Hæc nullus fecit aut facere potuit, nisi ego omnium Dominus. Primus et novissimus ego sum.

Hoc idem scriptum est in Apocalypsi, potestque intelligi de Deo Trinitate, et qualibet trium Personarum, quia in hac superbenedicta Trinitate, nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus.14 Propter quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus non sunt tres primi, aut tres novissimi, sed unus primus et unus novissimus. Idcirco in Apocalypsi Filius profitetur :15 Ego sum Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. Quod autem Deus appellatur novissimus, non est sic intelligendum, quod tandem omnibus pereuntibus ipse solus remanebit, sed quia etsi cuncta perirent, ipse nihilo minus permaneret. Verumtamen Pater prior est Filio, et Filius Spiritu Sancto, prioritate auctoritatis sive originis.

Viderunt insulæ : id est, Ecclesiæ gentium persecutionibus conquassatæ, seu habitatores insularum conversarum ad fidem, sicut sunt Cyprus, Sicilia, Anglia, cognoverunt per prædicationem discipulorum Christi ista quæ dicta sunt ; et timuerunt Deum et ejus judicia, implentes illud Apostoli : Cum metu et timore ac tremore vestram salutem operamini.16 Extrema terræ obstupuerunt, id est, habitatores finium terræ admirati sunt, audita prædicatione evangelicæ legis ; appropinquaverunt per fidem, et accesserunt per caritatem ad Deum. Unusquisque fidelium proximo suo auxiliabitur, orando et exhortando, quemadmodum Paulus admonet, dicens : Nemo quod suum est quærat, sed quæ aliorum ;17 et, Adhortamini vosmetipsos per singulos dies.18 Et fratri, id est proximo, suo dicet, Confortare in Domino, et pro fide ne timeas mori.

Quod vero subjungitur, ad derisionem artificum atque cultorum idolorum infertur. Quasi dicat fidelis proximo suo : Confortare in Christo, nec idola colas, quæ ex se ipsis nihil possunt : quod liquet ex eo : Confortavit faber ærarius, id est faber ferrarius metallicus, percutiens malleo, id est manum præparans ad idoli formationem, eum qui cudebat tunc temporis, id est tempore prædicationis Apostolorum, dicens: Glutino, id est conjunctione, bonum est materias istas redigere in formam idolorum. In formatione enim idolorum plures concurrunt artifices, quorum unus alium admonendo confortat: quemadmodum in Actibus Apostolorum de Demetrio legitur, qui faciebat ædes argenteas Dianæ, quod concitaverit turbationem contra Paulum, artifices convocans, eisque dicens:19 Viri, scitis quia de hoc artificio acquisitio nobis est, etc. Et confortavit eum clavis, id est, faber seu artifex clavis affixit deum conflatum alicui corpori solido, ut non moveatur, id est, non caderet idolum tale ex vento aut alia causa: unde constat quod nec se ipsum nec alium possit juvare.

Porro qui ista de Abraham intelligenda putant, ita exponunt, ut Justus quem Deus suscitavit ab oriente, id est a Chaldæa, inducens eum in terram Chanaan, sit Abraham, cui dicit:20 Egredere de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam tibi monstravero: ut sequeretur se, obediendo divinis præceptis. Sed huic non videtur consonare quod subjungitur: Dabit in conspectu ejus gentes, etc. Abraham enim tempore hujus scripturæ diu defunctus erat. Ad hoc vero respondent, quod Isaias hic loquitur de præterito per modum futuri. Hoc autem non videtur in Scripturis consuetum, ut in recitatione historiæ fiat sermo de re gesta, per modum futuri, nisi in libris metrice scriptis, ubi propter convenientiam versuum talia fiant: ut est illud in Psalmo, Ipse est autem misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos.21 Unde non videtur ista expositio conveniens. Continuando tamen quod cœptum est, hoc quod subjungitur de subjectione gentium et debellatione regum, referunt ad reges qui Sodomam invaserunt, et Lot nepotem Abrahæ captivum duxerunt:22 quos insecutus est Abraham cum trecentis vernaculis, et divina virtute eos devicit, et prædam excussit. Quo cognito, insulæ timuerunt, et extrema terræ obstupuerunt. Quod vero adjungitur, Appropinquaverunt et accesserunt, exponunt de Sem filio Noe, qui alio nomine appellatur Melchisedech secundum istos, venitque cum suis obviam Abrahæ a cæde regum regresso.23 Per fabrum quoque ærarium, intelligunt eumdem Melchisedech, qui suo spirituali artificio conflavit Abraham, perducendo eum ad perfectioris vitæ formam. Sicque per fabrum tunc cudentem, intelligunt Abraham fabricantem opera bona: quem Melchisedech clavis divinis stabilivit, ne moveretur a via justitiæ.

Qui vero de Cyro rege Persarum exponunt hoc quod dicitur de regum ac gentium debellatione, intelligunt de eis quos Cyrus Deo adjuvante convicit, quemadmodum in Esdra testatur:24 Omnia regna terræ dedit mihi Deus cœli. Quumque vidissent insulæ et fines terræ, quod Cyrus Babylonem cepisset, timuerunt, obstupuerunt, accesserunt, et pacem cum eo fecerunt: et ad hoc applicant litteram istam. Sed non videtur quod Isaias Cyrum hominem reprobum atque idololatram, appellaverit absolute Justum, ita ut diceret: Quis suscitavit ab oriente Justum? Aptius ergo de Christo exponitur, ad quem referenda sunt quæ sequuntur.

Et tu, Israel, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei. Post descriptionem adventus Christi et conversionis insularum ac gentium ceterarum, reprobationisque idololatriæ, dirigit Dominus sermonem ad verum ac spiritualem Israelem, id est populum Judæorum credentem in Christum: de quo ait Apostolus: Reliquiæ per electionem salvæ factæ sunt.25 De incredulis vero Judæis dicit:26 Videte Israel secundum carnem. Quod autem hujusmodi non computentur in semine Abrahæ, nec digni sint nuncupari filii ejus, constat ex eo quod ait Salvator: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite; vos ex patre diabolo estis.27 Loquens igitur Christus ad discipulos suos ex Judaismo ad se conversos (quibus ait : Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis), ait :28 Et tu, Israel, serve meus, id est, vos veri Israelitæ, plebs fidelis, Deoque obsequens, Jacob quem elegi, id est, popule ex semine Jacob descendens, semen Abraham amici mei, id est, filii Abrahæ, qui erat amicus meus, non solum servus. Unde scriptum est in libro Judith : Abraham per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.29 Vel quod dicitur, Amici mei, pluraliter dicitur, atque ad discipulos (præsertim ad Apostolos) Christi refertur, quibus ait : Jam non dicam vos servos, sed amicos.30

In quo apprehendi te, id est, quum adhuc esses in lumbis patris tui Abrahæ, te elegi, et in fide ac opere quibus imitatus es patrem tuum, te mihi conjunxi, ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te. Hoc de his veris Judæis dicitur ratione Abrahæ patris eorum, quem Deus vocavit de terra Chaldæorum, ut dictum est. Frequenter enim in veteri Testamento dicitur aliquid de Abraham, Isaac et Jacob, ratione posteritatis eorum, et econverso : sicut Dominus in Genesi ait ad Jacob, Ego inde (scilicet de Ægypto) reducam te; qui tamen in Ægypto defunctus est. Interdum quoque ait ad Abraham : Benedicentur in te omnes cognationes terræ, id est in Christo ex te nascituro : et tibi dabo terram hanc, scilicet terram Chanaan; quum tamen non dederit ei in ea nec passum pedis, ut Stephanus ait. Et dixi tibi : Servus meus es tu, non a servili, sed casto timore. De servo enim per servilem timorem serviente, ait Christus :31 Servus non manet in domo in æternum. Apostolos autem Christus servos suos vocavit servitute filialis timoris, dicendo : Vos vocatis me, Magister, et Domine :32 et bene dicitis. Elegi te, et non abjeci te. Hoc est quod in Evangelio ad Apostolos dicitur :33 Nonne ego vos duodecim elegi ?34 et iterum, Ego vobiscum sum cunctis diebus.

Ne timeas eos qui corpus occidunt, id est tyrannos, in quorum regionibus prædicaturus es Evangelium regni, quia ego tecum sum per gratiam specialem. Hoc Christus dixit discipulis :35 Quum audieritis prælia et seditiones, nolite terreri. Ne declines a via justitiæ, quia ego Deus tuus te dirigens atque defendens, confortavi te, et auxiliatus sum tibi, præsertim in die Pentecostes, mittens tibi Spiritum Sanctum. De qua confortatione Christus dixit : Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.36 Paulus quoque testatur :37 Ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Et suscepit te dextera Justi mei, id est Christi, de quo jam dictum est : Quis suscitavit ab oriente Justum ? Christus enim dux erat electissimi populi sui ex Judaismo credentis. Ecce confundentur in hoc sæculo, et erubescent in die judicii, omnes qui pugnant adversum te, id est persecutores Ecclesiæ. Sic enim confusi sunt Judæi increduli, qui primitivam Ecclesiam ex veris Judæis collectam vehementer impugnaverunt. Erunt quasi non sint, id est, pro nihilo reputabuntur, et peribunt viri qui contradicunt tibi. Nam prædicti Judæi a Romanis occisi sunt, et omnes qui evangelicæ prædicationi restiterunt, æternaliter perierunt, prout Dominus loquitur :38 Qui vero non crediderit, condemnabitur; et alibi, Remissius erit in die judicii Sodomitis, quam illi civitati, videlicet quæ non receperit vos.394041 Quæres eos, et non invenies viros rebelles tuos, id est, si eos requisieris, non apparebunt. Per quod datur intelligi, quod subito sint perituri, sicut in Psalmo habetur :42 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quæres locum ejus, et non invenies.43 Et erunt quasi non sint, et veluti consumptio, homines bellantes adversum te, id est, sic peribunt, sicut consumptus seu interfectus est homo qui patres tuos impugnavit, videlicet Pharao rex Ægypti, vel alius quicumque consimilis, ut Sehon et Og. Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, id est te dirigens : sicut in Psalmo ait vir justus ad Dominum : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me;44454647 A lus : Nescitis, inquit, quia angelos judicadicensque tibi : Ne timeas, quia ego adjuvi te. Hæc sufficiens ratio non timendi, quia ut ait Apostolus, Si Deus pro nobis, quis contra nos?48

Noli timere, vermis Jacob, id est congregatio fidelium Judæorum, discipulorumque Christi, qui contempti estis ut vermes, sequentes vestigia Domini vestri, qui ait in Psalmo :49 Ego autem sum vermis, et non homo ; qui mortui estis, id est reputati ut mortui, et propter Christum quotidie mortificati, sicut ait Apostolus ad Colossenses : Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo;50 et alibi, Semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes;51 ex Israel, id est ex ceteris Judæis non credentibus, quorum comparatione paucissimi estis. Ego auxiliator sum tui, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israel, id est sanctificator Israelis.

Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia : id est, potestatem tibi concessi prævalendi adversariis tuis, et expugnandi conterendique eos, quemadmodum plaustrum novum conterit segetes, hoc est invisibiles hostes (contra quos dicit Paulus sibi esse colluctationem præcipuam), hæreticos quoque et tyrannos.52 Propter quod ad Corinthios Paulus protestatur : Arma militiæ nostræ non carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam.5354 Ideo subditur : Triturabis montes, id est superbos, et comminues, id est dejicies ; et colles, id est minus superbos, quasi pulverem pones, id est, tibi omnino subjicies : quod etiam maxime fiet in die judicii, quando sedebunt Apostoli super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel.55

Ventilabis eos, id est disperdes, et ventus tollet, id est, commotio pœnæ auferet eos a statu superbiæ, et turbo, id est impetus adversitatis, disperget eos. Unde Apostolus : Nescitis, inquit, quia angelos judicabimus?56 Et de Sanctis ait Psalmista : Gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus.57 Hoc enim erit in die judicii, quando cum Christo impios judicabunt, juxta illud Sapientiæ :58 Judicabunt justi nationes, et dominabuntur populis. Verumtamen trituratio ista et comminutio accipi possunt spiritualiter, ut Apostoli et prædicatores Christi dicantur duros et obstinatos triturare, comminuere, atque in pulverem redigere, frangendo corda eorum, et ad veram humilitatem integramque abnegationem eos perducendo, ut desinant esse, eo modo quo in Proverbiis dicitur : Verte impios, et non erunt.59 Hoc quippe est salubriter mortificari. Et tu exsultabis in Domino : quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur;60 et iterum, Gaudete in Domino semper.61 Et in Sancto Israel lætaberis, ita ut mente et corpore jucunderis in Domino : juxta illud, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.62 Hoc Christus promisit discipulis :63 Tristitia vestra vertetur in gaudium; et, Gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.64

Omnia hæc quæ de populo Judæorum in Christum credente exposita sunt, quidam generaliter de toto populo Judæorum exponunt, maxime quantum ad bonos : et cetera quæ hic de confusione, destructione, trituratione, et omnimoda dejectione adversariorum populi hujus dicuntur per modum futuri, exponunt per modum præteriti de Ægyptiis et Chananæis, quos filii Israel subverterunt, vel Deus pugnans pro eis.

Egeni et pauperes quœrunt aquas : id est, gentiles spiritualibus divitiis destituti, desiderant scientiam veritatis, seu aquam sapientiæ salutaris, in dictis et scriptis naturalium philosophorum, seu ordine rerum, aut certe magis, divinis, idolis, atque dæmonibus; et non sunt, id est, aquæ hujusmodi in istis reperiri non possunt. Idcirco lingua eorum siti aruit, id est, intellectus eorum propter veritatis carentiam elanguit atque defecit.65 De hujusmodi spirituali fame et siti Dominus ait in Amos: Ecce dies veniunt, et mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Dei. Ego Dominus exaudiam eos, implendo affectum eorum, videlicet perducendo eos ad veram sapientiam;66 ego Deus Israel non derelinquam eos.

Aperiam in supremis collibus flumina: id est, in primis et summis prælatis Ecclesiæ, puta Apostolis et eorum successoribus, dabo tantam sapientiam, ut ratione abundantiæ suæ fluminibus comparentur, et corda sitientium impleant, potent, ac rigent. Unde Christus eis prædixit : Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.67 Et in medio camporum fontes*: id est, in cordibus subditorum*, a prædictis montibus influxum sapientiæ recipientium, ponam exuberantem scientiam copiosamque gratiam, de cujus plenitudine alii recipere possint. Vel per medium camporum designatur latitudo Ecclesiarum, quæ ad instar campi a Christo impinguatur, fecundatur et colitur: Ecclesiam autem Christus fontibus gratiæ atque scientiæ adornavit. Ponam desertum, id est derelictam gentilitatem, de qua superius dictum est, Lætabitur deserta et invia;68 in stagna aquarum, id est juxta fluenta spiritualium gratiarum, implendo corda gentilium habitualibus donis Spiritus Sancti; et terram inviam, id est prædictam gentilitatem, quæ olim sine observatione viarum seu mandatorum Domini vixit, in rivos aquarum, id est in tanta plenitudine spiritualium bonorum, ut ipsa ceteris influat de gratia sibi concessa.

Dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivæ. Ponam in deserto abietem, ulmum et buxum simul. Per hæc nomina arborum, designantur distincta et varia dona gratiarum divinarum, Ecclesiæ gentium promissarum: quarum arborum interpretatio, ex naturalibus proprietatibus earum sumenda est. Est igitur sensus: Dabo in solitudine, id est in Ecclesia ex gentibus olim relictis collecta, cedrum, id est homines spirituales, tantæ perfectionis in verbo et opere, ut ubique dispergatur dulcis odor famæ ipsorum, et dicere possint cum Paulo:69 Christi bonus odor sumus in omni loco: quorum corda putredine vitiorum et squalore carnalis amoris infici nequeunt aut corrumpi, sed dicere possunt cum divino Apostolo: Quis nos separabit a caritate Dei?70

Ad hanc perfectionem hortatur nos Petrus in prima sua Canonica: Conversationem, inquiens, vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.71 Hi igitur designantur per cedrum, quoniam cedrus est arbor boni odoris, imputribilisque naturæ. Et spinam, id est homines rigorosos et strenuos, quorum verba sunt velut stimuli in altum defixi.72 Hi enim tanquam spinæ acutæ, audientium mentes divino timore transfigunt. Et myrtum, id est homines temperatos, ac aliorum mœsta corda consolari potentes. Myrtus enim est refrigerativæ naturæ, dis-soluta membra temperando restringens. Et lignum olivæ, id est viros misericordiæ. Nam ἔλεος Græce, Latine misericordia dicitur. Ponam in deserto, id est genti-litate prædicta, abietem, id est homines contemplativos, qui per modum abietis in sublime crescentis, cuncta terrena tran-scendunt, contemplantes atque amantes divina. Ulmum, id est homines sæculares, qui licet propter occupationem tempora-lium divinis non vacant, nec spiritualem proferant fructum, suis tamen eleemosynis spirituales viros sustentant. Hi signan-tur per ulmum, quia licet in se fructum non pariat, vitem tamen cum botris por-tat. Et buxum simul. Per buxum, quæ nec alte crescit, nec fructum habet, sed viri-ditate ornatur, signantur qui necdum ope-ra fructuosa possunt afferre præ immatu-ra ætate, gratiæ tamen virore decorantur, est, intellectus eorum propter veritatem elanguit atque defecit. De modi spirituali fame et siti Dominus in Amos : Ecce dies veniunt, et famem in terram, non famem perque sitim aquæ, sed audiendi verba Ego Dominus exaudiam eos, implefectum eorum, videlicet perdunculam ad veram sapientiam ; ego Dominus non derelinquam eos.

Amos VIII, 11.

18 supinis

Aperiam in supremis collita : id est, in primis et summa Ecclesiæ, puta Apostolis et eorum soribus, dabo tantam sapientiam abundantiæ suæ fluminilatur, et corda sitientium imac rigent. Unde Christus.

Joann. XVI, 13.

Quum venerit ille Spiritus vos omnem veritatem. Quorum fontes : id est, torum, a prædictis monachis pientiæ recipientium scientiam copiosam plenitudine alii medium camporum clesiarum, quæ impinguatur, clesiam autem atque scientiam, id est.

Is. XXXV, 1. qua superita et injuxta flendendo plendonis. Simul ad judicium propinquemus. Ille judicium cum Deo juste appropinquat, illius beneficia et suam ingratitudinem atque malitiam humiliter profitetur. In Isaia Dominus ait : Reduc me in memoriam ; narra, si quid habes, ut justicueris. Si hoc modo nos ipsos coram Domino dijudicaremus, non utique judicaremur. Quis suscitavit (a somno peccati, de quo Paulus : Surge, qui dormis) ab oriente, id est per splendorem gratiæ, justum, quicumque sit ille tanquam dicat : Hoc Deo est proprium, ut peccatorem justificet : nec aliquis taliter suscitatur propriis viribus, sed sola gratia Salvatoris. Vocavit eum per gratiam et per prædicatores sanctos, ut sequeretur se per custodiam man-

Joann. X, 29, 30.

Ps. CXIII, 5, sec. Hebr.

ALITER, insulis gentium et cunctis indicatoribus dicitur : Accedant per operam, et tunc loquantur. In quo representuntur qui dicunt, et non faciunt. Hi est vestigia non sequuntur, de quo re-

Expositio moralis.

Act. I, 1.

Is. XLIII, 26.

1 Cor. XI, 31.

Ephes. V, 14.

Quis suscitavit (a somno peccati, de quo Paulus : Surge, qui dormis) ab oriente, id est per splendorem gratiæ, justum, quicumque sit ille tanquam dicat : Hoc Deo est proprium, ut peccatorem justificet : nec aliquis taliter suscitatur propriis viribus, sed sola gratia Salvatoris. Vocavit eum per gratiam et per prædicatores sanctos, ut sequeretur se per custodiam manquem in Baptismo sortiti sunt. Ut videant per fidem, et sciant per experientiam, et recogitent per frequentem rememorationem, et intelligant pariter per considerationem subtilem, quia manus Domini, id est divina potestas, fecit hoc, id est, tantam perfectionem et gratiam gentilibus contulit, et Sanctus Israel, id est Deus Israelem sanctificans, creavit illud, id est, per creationem tanta bona largitus est eis; sicque admirando proclament : Hæc mutatio dexteræ Excelsi, videlicet ut ubi abundavit iniquitas, abundaret et gratia.73 te, o idola, seu idolorum cultores instructi ab idolis; et ponemus cor nostrum ad audiendum, et sciemus quæ dicitis; novissima eorum, et quæ ventura sunt, indicate nobis, ea videlicet quæ in novissimo tempore contingent, vel vobis, o idola, vel vestris cultoribus. Quasi dicat: Hæc facere non potestis. Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, id est contingentia ad utrumlibet; et sciemus quia dii, non falsi, sed veri, estis vos. Hoc enim vero Deo est proprium. Sed nonne idola gentium sæpe de præteritis atque futuris annuntiaverunt etiam vera? Et respondendum, quod idola sensu et ratione carentia, nihil annuntiaverunt, sed dæmones idolis assidentes. Numquid ergo dæmones dii sunt? Dicendum, quod nec dæmones de prædictis præteritis et futuris certitudinaliter respondere potuerunt; sed suis responsionibus falsa frequenter miscuerunt, suasque responsiones sic temperaverunt, ut ad utramque partem intelligere possent. Deinde ratione idola reprobantur. Bene quoque aut male si potestis, facite, id est, vestros cultores salvate, aliisque nocete, si valetis; et loquamur ad invicem, et videamus simul opera vestræ potentiæ. Quasi dicat: Non potestis obesse et prodesse, quoniam muta estis et inanimata; et quæ a vobis fieri æstimantur, a dæmonibus vos inhabitantibus fiunt, qui et ipsi nil agere possunt nisi a Deo permissi. Unde constat, nec idola nec dæmones esse deos. Ecce vos idololatræ estis ex nihilo, quum sitis creaturæ Dei altissimi, et opus vestrum, id est idola a vobis formata, sunt ex eo quod non est:74 quia et ipsa quantum ad id quod sunt, originaliter ex nihilo processerunt. Abominatio, id est vehementer abominabilis, est qui elegit vos, id est homo qui vero Deo relicto, idola colere maluit, eaque in deos elegit.

Miror quemdam, locum hunc secundum superficiem litteræ explanare de populo Judæorum egredientium de Ægypto, quum Isaias loquatur in tota littera ista per modum futuri, nec Deus legatur in supremis collibus aperuisse tunc flumina, aut fontes in medio camporum: non enim produxit filiis Israel tunc aquam de novo nisi bis, educendo videlicet aquam de petris duabus.7576 Sed nec prædictas arbores legitur tunc in solitudine eremi illius posuisse. Prædicta quoque expositio non concordat Hieronymo, neque Gregorio, qui in quadam homilia exponit hæc de Ecclesia gentium. Unde expositio jam inducta, quamvis mystica videatur, litteralis tamen est, quia Propheta metaphorice loquitur.

Postquam ad gentes in Christum credentes factus est sermo, consequenter alloquitur Dominus gentes incredulas, quæ nec prædicationi, neque miraculis Apostolorum credere voluerunt. Prope facite judicium vestrum, id est, respondete atque discernite cur credere noluistis, cur veritatem tot signis ostensam sprevistis, dicit Dominus; afferte si quid forte habetis, id est, si aliquam rationem pro vobis allegare potestis, dixit rex Jacob, id est Deus rector patriarchæ Jacob filiorumque ejus. Accedant idola vestra, seu dii quos colitis, et nuntient nobis ceu certitudinaliter quæcumque ventura sunt, id est futura pure contingentia. Priora quæ fuerunt, id est præterita naturalem rationem atque memoriam excedentia, nuntia-

Per ista signatur, quod post Christi adventum idola prohibita sunt a sanctis Apostolis solito modo respondere et operari. Suscitavi ab aquilone populum nationum, vocando eum ad fidem; et veniet

22 natio gentium credens in Christum, ab ortu solis. Deus enim ab aquilone et oriente multos ad fidem et gratiam convocavit. Vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum : id est, populus gentilis conversus pro nihilo reputabit, vel secum ad Christum convertet, principes et sapientes sæculi hujus quasi lutum, ita quod suam vilitatem humiliter recognoscent; et velut plastes conculcans humum : id est, quemadmodum terram conculcat plasmator, sic isti ad Deum adducti, divinæ potentiæ subjicientur, facietque Deus ex eis vasa diversa, aliud in honorem, aliud in contumeliam.77 Quis annuntiavit ab exordio, id est, quis deorum vestrorum, o idololatræ, ista prædixit ab initio antequam evenire cœperunt, ut sciamus ea ex annuntiatione ipsorum? et a principio, id est, quis horum deorum nuntiavit hæc ab exordio temporis, ut dicamus, Justus es tu qui idola colis, vel, tu quem idololatra colit? tanquam dicat : Nullus eorum ista prædicere potuit. Ideo subditur : Non est neque annuntians, neque prædicens in diis gentium, neque audiens sermones vestros, o idola, quia post Christi adventum conticuistis.

Primus ad Sion dicet, id est, Deus æternus, qui superius dixit, Ego primus et ego novissimus, dicet Ecclesiæ :78 Ecce adsum in propria persona per incarnationem, ut dicam et faciam quæ dii gentium annuntiare et facere nequiverunt. Et Jerusalem, id est Ecclesiæ, quæ ratione interpretationis, per Jerusalem designatur sicut per Sion : sicut enim Sion et Jerusalem unam urbem significant, ita et unam Ecclesiam ; Evangelistam dabo, id est Johannem Baptistam, qui Christi adventum evangelizavit ac demonstravit. Vel per evangelistam designantur omnes Evangelistæ atque Apostoli. Frequenter enim Scriptura utitur singulari pro plurali. Omnes autem Apostoli evangelistæ fuerunt, quantum ad actum evangelicæ prædicationis. Potest quoque per Sion et Jerusalem intelligi urbs illa terrena, id est populus ejus, cui Christus in propria persona sæpe prædicavit, et se Dei Filium, verumque Deum et Christum esse testatus est : sicut quum ambulans in porticu Salomonis, dixit Judæis : Pater quod dedit mihi, majus omnibus est;79 ego et Pater unum sumus. Maxime tamen per Sion et Jerusalem notatur primitiva Ecclesia, quæ frequenter sic dicitur, quia in hac civitate sumpsit exordium.

Et vidi, et non erat neque ex istis diis gentium quisquam qui iniret consilium ad bene vel male agendum, quoniam nec salvare possunt, nec obesse, et interrogatus responderet verbum, id est, nullus deorum suis cultoribus potuit respondere. Nam os habent, et non loquentur.8081 Dæmones quoque prohibebantur a Christi Apostolis loqui per idola. Ecce omnes injusti sunt qui idola venerantur, et vana opera eorum, id est idola quæ fecerunt, ut adorarent opus manuum suarum; ventus et inane, id est, vento et vanitati similia sunt, simulacra eorum.

C MORALITER, insulis gentium et cunctis prædicatoribus dicitur :82 Accedant per opera bona, et tunc loquantur. In quo reprehenduntur qui dicunt, et non faciunt. Hi Christi vestigia non sequuntur, de quo recitat Lucas :83 Cœpit Jesus facere et docere. Simul ad judicium propinquemus. Ille ad judicium cum Deo juste appropinquat, qui illius beneficia et suam ingratitudinem atque malitiam humiliter profitetur. Unde in Isaia Dominus ait : Reduc me in memoriam; narra, si quid habes, ut justificeris.8485 Si hoc modo nos ipsos coram Domino dijudicaremus, non utique judicaremur. Quis suscitavit (a somno peccati, de quo Paulus :86 Surge, qui dormis) ab oriente, id est per splendorem gratiæ, justum, quicumque sit ille ? tanquam dicat : Hoc Deo est proprium, ut peccatorem justificet : nec aliquis taliter suscitatur propriis viribus, sed sola gratia Salvatoris. Vocavit eum per gratiam et per prædicatores sanctos, ut sequeretur se per custodiam mandatorum. Quum autem prædicator Ecclesiæ audientes ad obedientiam pertrahit, tunc Deus dat in conspectu ejus gentes, regesque obtinet, quos ad vitam meliorem perducit : imo quasi pulverem subjicit Deus gladio ejus, id est verbo prædicationis suæ, gentes quæ convertuntur. Persequetur eos, corripiendo iniquorum peccata. Semita in pedibus ejus non apparebit. Hoc de omnibus verum est qui ex promptæ caritatis fervore, non solum ambulant, sed etiam currunt viam mandatorum cœlestium : quibus jugum Dei suavissimum est, nec fatigari noverunt in opere Dei. Nam etsi corruptibile corpus aggravans animam, fatigetur, spiritus tamen incalescit et clamat : Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quod autem de idololatris dictum est, secundum tropologiam de hæreticis sumitur, qui sacræ Scripturæ vera expositione abjecta, propria malunt sequi figmenta, quam Sanctorum doctrinas : et more idololatrarum, opera manuum suarum adorantium, etiam isti proprias adinventiones colunt pro veris sententiis.

Hoc postremo sciendum, quod ea quæ dicta sunt ab illo loco, Suscitavi ab aquilone, etc., quidam exponunt de Cyro rege Persarum, ejusque populo, venientibus contra Jerusalem. Quod autem de idolis subditur, exponunt vel de diis Babyloniorum, vel de idolis quæ tunc colebant Judæi : quæ nec Babylonios neque Judæos potuerunt salvare prænuntiando vel adjuvando. Has expositiones brevitati studens omitto.

Footnotes

  1. Ibid. XXXII, 9. ↩

  2. Eccli. V, 13. ↩

  3. I Petr. V, 6. ↩

  4. II Tim. IV, 2. ↩

  5. Jer. ii, 35. ↩

  6. Is. XLIX, 2. ↩

  7. Apoc. I, 16. ↩

  8. Ps. II, 9. ↩

  9. Ps. XLIV, 6. ↩

  10. Zach. IX, 10. ↩

  11. Ephes. II, 17. ↩

  12. Act. X, 38. ↩

  13. Joann. IV, 6. ↩

  14. Apoc. I, 17. ↩

  15. Apoc. XXII, 13. ↩

  16. Philipp II, 12. ↩

  17. I Cor. X, 24. ↩

  18. Hebr. III, 13. ↩

  19. Act. xix, 24, 25. ↩

  20. Gen. xii, 1. ↩

  21. Ps. lxxxvii, 38. ↩

  22. Gen. xiv, 8-16. ↩

  23. Gen. xiv, 17. ↩

  24. 1 Esdr. 1, 2. ↩

  25. Rom. xi, 5. ↩

  26. 1 Cor. x, 18. ↩

  27. Joann. viii, 39, 44. ↩

  28. Joann. xv, 16. ↩

  29. Judith viii, 22. ↩

  30. Joann. xv, 15. ↩

  31. Joann. viii, 35. ↩

  32. Joann. xiii, 13. ↩

  33. Joann. vi, 71. ↩

  34. Matth. xxviii, 20. ↩

  35. Luc. xxi, 9. ↩

  36. Luc. xxiv, 49. ↩

  37. Rom. vii, 26. ↩

  38. Gen. XLVI, 4. ↩

  39. Luc. x, 12. ↩

  40. Marc. xvi, 16. ↩

  41. Marc. xii, 3. ↩

  42. Act. vii, 5. ↩

  43. Ps. xxxvi, 10. ↩

  44. Ps. lxxii, 24. ↩

  45. Ps. lxxii, 24. ↩

  46. Rom. viii, 26. ↩

  47. Judith viii, 22. ↩

  48. Rom. viii, 31. ↩

  49. Ps. xxi, 7. ↩

  50. Coloss. iii, 3. ↩

  51. II Cor. iv, 10. ↩

  52. Ephes. vi, 12. ↩

  53. II Cor. x, 6. ↩

  54. II Cor. x, 4-6. ↩

  55. Luc. xxi, 30. ↩

  56. I Cor. vi, 3. ↩

  57. Ps. cXLIX, 6, 7. ↩

  58. Sap. iii, 8. ↩

  59. Prov. xii, 7. ↩

  60. I Cor. i, 31. ↩

  61. Philipp. iv, 4. ↩

  62. Ps. lXXXIII, 3. ↩

  63. Joann. XVI, 20. ↩

  64. Ibid. 22. ↩

  65. Luc. xxii, 30. ↩

  66. Amos viii, 11. ↩

  67. Joann. XVI, 13. ↩

  68. Is. XXXV, 1. ↩

  69. II Cor. II, 15. ↩

  70. Rom. VIII, 35. ↩

  71. I Petr. II, 12. ↩

  72. Eccle. XII, 11. ↩

  73. Ps. LXXVI, 11. ↩

  74. Rom. v, 20. ↩

  75. Num. xx, 11. ↩

  76. Exod. xvii, 6; ↩

  77. II Tim. II, 20. ↩

  78. 27 vers. 4. ↩

  79. Joann. x, 29, 30. ↩

  80. Ps. cxiii, 5, sec. ↩

  81. Hebr. ↩

  82. Expositio moralis. ↩

  83. Act. I, 1. ↩

  84. Is. xliii, 26. ↩

  85. 1 Cor. xi, 31. ↩

  86. Ephes. v, 14. ↩

Chapter 60 of 84