Articulus 70
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI SECUNDI : ECCE SERVUS MEUS, SUSCIPIAM EUM.
NON est necesse immorari hoc loco, de quo præsens intelligatur scriptura, quum beatissimus evangelista atque apostolus Christi Matthæus, dicat ista de Christo prædicta; verbis tamen aliquantulis variatis, quia ut sæpius dixi, Christus et Evangelistæ atque Apostoli interdum magis allegant sensum, quam verba Scripturæ. Unde Matthæus ita allegat scripturam hanc : Secuti sunt multi Jesum, et curavit eos omnes; et præcepit eis ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
Ecce puer meus quem elegi, electus meus in quo bene complacuit animæ meæ.1 Hæc dico, ut melius intelligamus hunc passum.2
Loquens ergo Pater de Filio incarnato, sic orsus est :34 Ecce servus meus, quantum ad naturam assumptam. Sic enim Pater major est Filio, de quo ad Philippenses dicit Apostolus : Exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Unde in Ezechiele Deus ait de Christo : Ego Dominus ero eis in Deum, et servus meus David erit princeps eorum ; et in Zacharia, Ecce ego adducam servum meum Orientem, id est Christum. Suscipiam eum, id est, omnia opera ejus et preces accepta habebo. Propter quod Christus ait : Ego sciebam quoniam semper me audis.5 Vel, Suscipiam eum, id est, naturam ejus humanam divinæ naturæ copulabo. Nam quamvis solum persona Verbi naturam humanam assumpserit, tota tamen superbeatissima Trinitas hujus assumptionis causa fuit, quoniam indivisa sunt opera ejus. Electus meus, imo magis electus atque dilectus, etiam quoad naturam assumptam, quam tota universitas electorum, seu machina mundi. Unde in Canticis scriptum de Christo est : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.6 Complacuit sibi in illo anima mea, id est, in Christo delectatus sum sicut in Filio meo carissimo, et ipse in omnibus summe complacuit mihi. Unde Christo baptizato vox de cœlo facta est:7 Tu es Filius meus dilectus, in quo bene complacuit mihi.89 Et similis vox facta est Christo transfigurato coram discipulis, quando Elias et Moyses cum eo apparuerunt, et dicebant excessum ejus quem completurus erat in Jerusalem.10 Denique non ita intelligenda sunt hæc, quasi in Deo secundum propriam naturam sit anima. Loquitur enim Scriptura de Deo affectu et more humano, ut designetur intima caritas Patris ad Filium, sicut et nos de eo quem affectuose cordialiterque amamus, dicimus: Anima mea te diligit.
Dedi spiritum meum super eum. Christus enim a principio suæ conceptionis in Virgine, plenus erat Spiritu Sancto cum incomparabili perfectione. Propter quod in Luca legitur: Jesus plenus Spiritu Sancto, regressus est a Jordane.11 Et Joannes Baptista ait de Christo: Non ad mensuram dat Deus Spiritum.12 Gratia equidem animæ Christi, quodammodo infinita erat: quia tota capacitas rationalis creaturæ in ea, impleta fuit gratia Dei. Judicium, id est discretionem inter bonum et malum, inter verum et falsum, gentibus proferet per se ipsum et suos discipulos in primo adventu. In secundo autem adventu proferet judicium remunerationis, dicens: Venite, benedicti Patris mei; et, Ite, maledicti, in ignem æternum.13
Non clamabit. Ad Hebræos dicit Apostolus, quod Christus cum clamore valido et lacrimis preces fudit.14 Et in Luca inducitur: Jesus hæc dicens, clamavit:15 Qui habet aures audiendi, audiat.16 Simile scriptum est in Joanne. Quomodo ergo nunc dicitur, Non clamabit? nisi intelligatur de passionato, contentioso, irrationabilique clamore, de quo ad Ephesios monet Apostolus: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis.17 Unde Matthæus dicit: Non contendet.18 Clamor igitur Christi, ex ardentissima caritate Dei et proximi emanavit. Neque accipiet personam hominis. Hoc et Judæi professi sunt: Magister, scimus quia verax es, etc., et non est tibi cura de aliquo:19 non enim respicis personam hominis. Quod utique evidenter elucescit ex hoc, quod principes sacerdotum, Scribas et Pharisæos, tam fiducialiter increpavit. Sed et Petrus:20 In veritate, inquit, comperi quoniam non est personarum acceptor Deus.
Neque audietur foris vox ejus. Hoc doctores communiter exponunt, quod Christus non prædicavit extra Judæam vel Galilæam, vel ut alii addunt, extra Samariam, dicentes, Samaritanos partim fuisse Judæos. Sed videtur obviare quod in Evangelio dicitur: Venit Jesus in partes Cæsareæ Philippi;2122 et, In partes Tyri et Sidonis: ubi et prædicavit. Hoc tamen solvi potest, quum ipsemet Christus testatus sit: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel.23 Unde quod aliis prædicavit, tam modicum erat et raro, ut non computetur. Verumtamen evangelista Matthæus hoc quod dictum est, Neque audietur foris vox ejus, ita allegat: Neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. Sed et hoc videtur pati instantiam, quum alibi Christus dicat: Ego palam locutus sum mundo, et in occulto locutus sum nihil. Porro Joannis duodecimo patet, quod Jesus24 a Bethania Jerosolymam veniens, in via seu platea media locutus sit multa tam turbis quam discipulis.2526 Per hoc quod dicitur, Non audietur foris vox ejus; vel, Non audiet quisquam in plateis vocem ejus: aliud nihil designari opinor, nisi quod ipse Salvator docet discipulos suos, dicendo:27 Videte ne faciatis justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab illis. Est igitur sensus, quod Christus propter vanam ostensionem et gloriam nihil locutus sit: secundum quod ait, Ego non quæro gloriam meam.28
Calamum quassatum non conteret: id est, populum gentilem variis vitiis atque erroribus attritum ac laceratum, penitus non derelinquet aut perdet, sed ad pœnitentiam advocabit et ad misericordiam, et misericorditer reparabit. De illis enim ait: Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere. Et linum fumigans, id est populum Judæorum parum de lumine habentem, et spirituali cæcitati jam proximum, non exstinguet, id est, non omni lumine mentis privari permittet, sed quosdam ex iis illuminabit. Ideo enim in Evangelio loquitur: Non veni vocare justos, sed peccatores; item, Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. In veritate educet judicium, id est, de omni negotio justum judicium faciet. Hoc etiam præcipit nobis: Nolite, inquiens, secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate. Quomodo autem Christus in primo suo adventu fecit judicium discretionis, non remunerationis, plenissime dictum est supra, ubi de isto judicio Regis nostri plura inducta sunt.
Non erit tristis. Hoc de inordinata, sæculari et vitiosa tristitia verum est, quæ secundum Apostolum, mortem operatur. De qua in Proverbiis scriptum est: Non contristabit justum quidquid ei acciderit; et in Ecclesiastico: Tristitiam non des animæ tuæ: multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea. Erat tamen in Christo duplex tristitia. Una, quæ est passio naturalis, de qua ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et alia quæ est actus virtutis, videlicet dolor de malo culpæ alienæ: de qua scriptum est, Contristatus est Jesus super cæcitate cordis eorum. De qua tristitia Salomon asserit: Cor sapientium ubi tristitia. Neque turbulentus turbulentia rationem impediente. Erat tamen in Christo turbatio sponte assumpta, id est vehemens quædam affectio: de qua in Joanne legitur: Jesus ut vidit Mariam plorantem, infremuit spiritu, et turbavit se ipsum. Similiter in Cœna postquam dixit, Unus vestrum me tradet, turbavit se ipsum. Donec ponat in terra, id est in hominibus, judicium discretionis, de quo ait: Nunc judicium est mundi; vel, judicium districionis et remunerationis, quod fiet in die extremo. Hæc dictio, Donec, non denotat quod isto judicio in terra posito, erit tristis aut turbulentus, sed quod eo peracto, nunquam tristabitur neque turbabitur. Et legem ejus, videlicet evangelicam, non Mosaicam, insulæ exspectabunt. Hoc impletum videmus in insulis multis, quæ Evangelio crediderunt.
Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos et extendens eos; firmans terram, id est, stabiliter eam in medio mundi conservans seu locans: de quo in Apocalypsi dicitur, Adorate eum qui fecit cœlum et terram, mare et fontes aquarum;29 et quæ germinant ex ea, id est terræ nascentia. Semel quippe dixit Deus, Producat terra herbam virentem et lignum pomiferum:30 et ecce usque in præsens terra Deo obedit, quoniam ipse firmavit germina ejus, conservando rationes seminales in terra. Dans flatum, id est respirationem seu animam, populo qui est super eam: sicut et Adæ dedit, de quo legitur in Genesi:31 Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ; et spiritum rationalem atque vitalem calcantibus eam, puta hominibus in terra morantibus. Unde in Psalmo habetur: Qui finxit sigillatim corda eorum; et in Zacharia, Dixit Dominus extendens cœlum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo.3233 Per quod damnantur dicentes animam hominis esse ex traduce, vel eductam de potentia materiæ, vel qui omnes animas rationales asserunt simul creatas.
Ego Dominus, id est Deus Pater vel Trinitas, vocavi te servum meum, videlicet Christum: de quo in principio capituli dicitur, Ecce servus meus, suscipiam eum; in justitia, id est, in adimpletione promissorum meorum vocans te, et mundum salvans per te, sicut per Prophetas promisi; vel, In justitia, id est in justa satisfactione et obedientia qua per viam justitiæ mundum salvasti. Et apprehendi manum tuam, id est, tecum in omnibus fui, teque direxi ac duxi. Hoc est quod ait Salvator:34 Non reliquit me Pater solum. Et servavi te, id est, in bono immobiliter confirmavi te, ita quod cadere in culpam non potuisti, nec a divinitate separari. Et dedi te in fœdus populi, id est, pacificatorem, confœderatorem, seu mediatorem te posui inter Deum et homines. Propter quod ad Romanos inducitur: Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.35 Et Joannes ait: Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Dedi te quoque in lucem gentium, id est, earum luminatorem te feci.
7 Ut aperires oculos cœcorum, id est, corda gentilium illustrares: ideo Christus ait, Ego sum lux mundi; et educeres de conclusione vinctum, id est, peccatores de captivitate diaboli et vinculis culpæ absolveres. De hac enim conclusione in Proverbiis scriptum est: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. Educeres quoque de domo carceris sedentes in tenebris, id est, patres sanctos de limbo inferni erueres:36 quemadmodum a Zacharia prædictum est, Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
8 Ego Dominus, propria potestate omnibus dominans, hoc est nomen meum:37 quoniam Deo proprium est universaliter et propria auctoritate præesse. Unde per comparationem ad ipsum, ceteri omnes sunt servi ac subditi. Ideo etiam Philosophus ait: Pluralitas principum mala; unus igitur princeps.38 Hinc in Amos habetur: Dominus exercituum, nomen ejus. Gloriam meam alteri non dabo, id est, excellentiam meam seu æqualitatem majestatis meæ vel cultum latriæ, nulli communicabo. Si hoc est verbum sanctæ Trinitatis, tunc difficultatem non habet; si vero est verbum Patris, non excluduntur Filius et Spiritus Sanctus; sicut nec in illo sermone in quo dicitur:39 Hæc est vita æterna: ut cognoscant te solum verum Deum;40 et, Nemo novit quæ Dei sunt, nisi Spiritus ejus. Et laudem meam sculptilibus, id est, nec hoc permittam tanquam licitum, ut idola dii vocentur, et præconio mihi debito commendentur. Quæ prima fuerunt, ecce venerunt, id est, quæ olim prædixi, quæ per Prophetas et Moysen repromisi, completa sunt; nova quoque ego annuntio, id est mysteria Christi, evangelicam legem, sacramenta olim abscondita; antequam oriantur, audita vobis faciam, id est priusquam eveniant ea prædicta per Prophetas: multaque Deus in novo Testamento prædixit de futuro statu Ecclesiæ, sicut in Apocalypsi patescit. Consequenter Propheta hortatur fideles, præsertim primitivam Ecclesiam, quatenus pro tantis beneficiis gratias agat, laudesque offerat Domino Salvatori, seu toti supergloriosissimæ Trinitati.41 Cantate Domino canticum novum, id est evangelicam laudem: imo per novi Testamenti Scripturas Deum laudate semper cum nova devotione, cum recenti fervore, cum spirituali ac mystico sensu. Laus ejus ab extremis terræ: id est, ab omnibus finibus mundi laus divina resultet, et ubique audiatur laus Christi: nec tantum in Judæa sit notus, et in Israel magnum nomen ejus; sed a solis ortu usque ad occasum glorificetur nomen Domini, sicut in Psalmo dictum est:4243 Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum.44 Hoc et angelus intimavit pastoribus: Annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie Salvator.4546 Hinc per Malachiam Dominus ait: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio munda;47 et per Sophoniam: Tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei humero uno.4849 Qui descenditis in mare: id est, o vos, Apostoli Christi, qui piscatores fuistis; et ceteri omnes qui vel in naves maris intrastis, ut navigaretis ad terras longinquas, gratia prædicandi Evangelium Christi, vel in mare sæculi hujus, id est per totum mundum tempestatibus percussionibusque repletum, missi estis ad prædicandum ab eo qui ait, Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ;505152 vel omnes habitantes in hoc mari magno; et plenitudo ejus, id est operantes, navigantes, seu demorantes in mari; insulæ et habitatores earum ad fidem conversi: cantate Domino canticum novum, ut dictum est.
Sublevetur desertum, id est, gentilitas ad laudem prædictam exsurgat, vel levet desertum, id est, vocem suam exaltet ad confessionem laudis divinæ; et civitates ejus, id est, habitantes in urbibus vel Ecclesiis populi olim gentilis, subleventur et levent hoc modo.53 In verbis his frequenter idem sub aliis verbis exprimitur, et unum per aliud exponitur. In domibus habitabit populus christianus, qui erat desertum antequam converteretur ad Christum, Cedar, id est regionis sic dictæ, quæ est trans Arabiam Sarracenorum, et olim inhabitabilis fuit. Interdum enim Cedar est proprium nomen. Vel, quia Cedar interpretatur tenebræ, sensus est quod qui olim in tenebris ignorantiæ versabantur, in domibus, id est in Christi Ecclesiis, habitabunt, illustrati lumine claritatis divinæ. Vel, Cedar, id est populus gentilis, vagus et errabundus more Ismaelitarum in tabernaculis, quæ feruntur de loco ad locum, habitantium, in domibus Christi morabitur. Per Cedar enim filium Ismaelis, intelligi potest populus Ismaelitarum sive gentilium.54
Laudate eum, habitatores petræ. Secundum Hieronymum, Petra est urbs Palæstinæ. Sicque per verba hæc designatur conversio Palæstinorum ad Christum: maxime enim viguit christiana religio in Palæstina seu terra Philistinorum. Alii per petram intelligunt terram Moab. Unde superius dictum est: Emitte Agnum, Domine, dominatorem terræ de petra deserti, etc.55 Quidam per habitatores petræ, intelligunt mortuos in lapideis monumentis sepultos: qui ad laudem Christi invitantur, quia per eum resuscitabuntur, et jam multi in nomine ejus sunt resuscitati. Unde intelligi posset de sanctis, qui simul cum Christo resurrexerunt, ut dicit Matthæus.56 Moraliter, petra est Christus. Omnes ergo habitatores petræ, id est, qui per fidem ac dilectionem habitatis in Christo, laudate eum.57 De vertice montium, id est de summitatibus Ecclesiarum, de eminentia virtutum, de manifestis ac publicis locis, clamabunt fideles, Evangelium prædicando Dominumque laudando. Ponent Domino gloriam, id est, Christi gloriam prædicabunt discipuli, eumque verbis et actibus glorificabunt; et laudem ejus in insulis nuntiabunt, prædicando Evangelium Christi habitatoribus insularum.
Dominus sicut fortis egredietur. Quamvis locus iste usque ad id, Et ponam flumina in insulas, convenienter exponi posset de secundo Christi adventu, quando in forma gloriosa cum potestate magna venturus est damnare omnes perversos;58 tamen sicut ex consequentibus patet, ad litteram loquitur pro tempore primi adventus Christi, videlicet de punitione qua punivit infideles Judæos per exercitum Romanorum. Ait enim: Dominus Christus sicut fortis, imo sicut vere omnipotens, egredietur de actu misericordiæ ad rigorem justitiæ et opus vindictæ; vel, Egredietur ante Romanos, dando eis potestatem atque ducatum perveniendi contra Judæam.59 Sicut vir præliator: unde et Moyses, Dominus, inquit, quasi vir pugnator; suscitabit zelum, id est, zelum suæ æquitatis contra incredulos per districtam ultionem ostendet. Vel, Suscitabit zelum, id est, voluntatem et spiritum veniendi contra Judæos inspirabit Romanis. Vociferabitur et clamabit, id est, Romanos ad vociferandum et clamandum contra Judæos inducet, et super inimicos suos confortabitur, id est, obstinatos Judæos dejiciet, sicut inferius ait:60 Calcavi eos in furore meo, et concalcavi eos in ira mea. Tacui in primo adventu, dum mihi diversa scelera objiciebantur, et coram Pilato atque sedentibus tanquam ovis obmutui;61 semper silui, non reddendo malum pro malo, et a vindicta quiescendo; patiens fui, differendo post passionem meam per annos quadraginta debitam pœnam adversariorum meorum, longanimiter præstolans emendationem ipsorum. Et in passione patientissimus fui. Unde Petrus in prima sua epistola :62 Quum malediceretur, non maledicebat; quum pateretur, non comminabatur. Sicut parturiens loquar : id est, tormenta quæ concepi adversus vos, cum tanto clamore et impetu Romanorum effundam super vos, sicut parturiens infantem suum producit in lucem cum ululatu ac strepitu. Dissipabo consilia vestra et machinas, et absorbebo simul, id est, totam gentem vestram et locum manibus Romanorum subjiciam; desertos faciam montes, id est sacerdotes, et colles, id est Scribas ac Pharisæos; et omne germen eorum exsiccabo, id est, vulgus eis subjectum atque ab eis instructum, seu spiritualiter aut corporaliter natum, evellam et destruam.63
Quomodo autem hæc de finali judicio intelligi possint, clarum videtur. Tunc quippe Christus egredietur de cœlo empyreo, et impios terribiliter increpabit, eosque in infernum retrudet. Jam enim durante hac vita, tacet, silet et sustinet : in die vero judicii sicut parturiens loquetur, juxta illud in Joele et Amos, Dominus de Sion rugiet;64 et absorbebit injustos, quos dijudicatos faciet absorberi a terra; omnesque superbos et eorum fautores, qui per montes et colles signantur, cunctis privabit solatiis.
Consequenter Dominus ait : Et ponam flumina in insulas : id est, quum populum Judæorum ita siccavero atque destruxero, currere faciam fluenta doctrinæ et flumina gratiæ per insulas nationum, sive Ecclesias gentium; et stagna arefaciam : id est, plebem Judaicam, quæ se in lege prudentem præsumpsit, et gratiis adornatam jactavit, sterilem reddam, ut Scripturarum scientia abundet in gentibus, atque in Judæis cæcitas dominetur. Spiritualiter vero ponit Deus flumina in insulas, dum animas afflictas ac tristes gratiis implet, illustrat, lætificat; stagna vero arefacit, dum sapientes in propriis oculis ac divitiis abundantes relinquit. Et ducam cæcos, id est gentiles spirituali visu ac fide carentes, in viam quam nesciunt, id est in legem Christi; et in semitis quas ignorant, id est in divinis præceptis atque consiliis, ambulare eos faciam. Ponam tenebras coram eis in lucem, id est, loco tenebrarum culpæ et ignorantiæ, dabo eis lucem veræ notitiæ, et prava in recta, id est, peccata eorum delebo, et rectitudinem vitæ præstabo. Non enim tenebræ et prava convertuntur sive ponuntur in lucem et in directa, nisi secundum hunc sensum, videlicet per successionem unius post aliud. Hæc verba feci eis, id est, ista beneficia contuli populo huic, et non dereliqui eos, sed clementer vocavi ad gratiam. Conversi sunt retrorsum, id est, a Deo aversi sunt per ingratitudinem et infidelitatem. Hoc quidam referunt ad populum Judæorum, quidam ad gentiles non credentes. De quibus subjungitur : Confundantur confusione, id est, vehementer confundantur, vel in præsenti ad pœnitentiam, vel in futuro per condemnationem : est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam;65 qui confidunt in sculptili, non vero Deo, qui dicunt conflatili, id est idolis per conflationem formatis (ponit enim singulare pro plurali) : Vos dii nostri.
Surdi, id est, aure cordis carentes, non audientes verbum Dei, audite quæ dicam; et cæci interius, intuemini, id est considerate, ad videndum, id est ad intelligendum dicenda. Demum ne dubium oriatur, quem populum appellet jam surdum ac cæcum, adjecit : Quis cæcus nisi servus meus ? id est, nisi populus Judæorum, quem meo cultui deputavi, et servus meus est nomine, non re : sic namque et Christus in Evangelio eos nominat filios regni.66 Et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? id est, nisi populus Judæorum, ad quos destinavi Prophetas. Non enim ad gentiles mittebantur Prophetæ. Ex quo liquet falsa Judæorum opinio, qui ista de populo nationum exponunt. Quis cæcus ni- si qui venundatus est peccatis suis? id est, sederant. Facti sunt in rapinam, nec est nisi populus Judæorum, qui exigentibus culpis suis traditus est Romanis; qui etiam leguntur triginta Judæos pro uno vendisse denario. Et quis cæcus, nisi servus Domini? id est, nisi populus iste Judai-cus, qui etiam ausus est dicere, Unum Pa-trem habemus Deum. Qui vides multa, id est, videre te jactas et sacras Scripturas Prophetarum intelligere te præsumis, non-ne custodies quæ tibi præcepta sunt et quæ legisti?67 Qui apertas habes aures corporis, nonne audies aure cordis? Quasi dicat: Merito custodires et audires, et tamen nec legem servasti, nec verba Christi audisti. Unde superius dictum est:68 Auditu audi-etis, et non intelligetis;69 incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt.
Et Dominus Christus voluit ut ipsemet sanctificaret; vel, Deus Pater seu Trinitas sancta voluit, saltem voluntate antecedente qua vult omnes homines salvari, non consequenti quæ semper impletur, ut Christus sanctificaret eum, id est populum Ju-dæorum, ad quem singulariter missus fuit et ait: Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos?70 et magnificaret legem Mosaicam: propter quod dicit, Non veni legem solvere, sed adimplere;71 et Apo-stolus, Misit Deus Filium suum factum sub lege;72 et extolleret, id est, legem perfice-ret, addendo præceptis moralibus legem, legi evangelica consilia. Ipse autem popu-lus direptus et vastatus: id est, quoniam populus Judæorum a Christo sanctificari contempsit, idcirco ab adversariis suis spo-liatus est et occisus. Laqueus juvenum omnes: id est, a militibus Romanorum ju-venibus illaqueati et capti sunt universi. Vel vocantur laqueus juvenum, quando Pharisæi et Scribæ simplices averterunt a Christo, suisque laqueis seu fraudulentiis deceperunt quamplurimos. Propter quod Christus ad eos: Vos, inquit, non intratis, nec introeuntes intrare permittitis.73 Et in domibus, id est latibulis, carcerum abscon-diti sunt timore Romanorum qui eos obsederant. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat, id est, ab hostibus suis prædati sunt, nec fuit qui adjuvaret; facti sunt in direptionem, id est, a Romanis direpti, nec est qui dicat populo Romanorum: Redde Judæis quæ rapuisti. Per quod significa-tur ista eorum finalis captivitas, de qua Daniel fassus est, quod usque in finem perseverabit desolatio.74 Quis est in vobis, o Judæi, qui audiat hoc, quod de vestra direptione prædico, et attendat et auscul-tet futura, videlicet vastitatem ac depopu-lationem hanc ultimam? quasi dicat, Pauci in vobis sunt qui hæc adverterunt: nam et Christus eis hoc ipsum prædixit, sed non attenderunt.75
Quis dedit in direptionem Jacob? id est, quis tradidit populum Judæorum Ro-manis eos diripientibus? et quis dedit Is-rael, id est eumdem populum, vastantibus ipsum Romanis? Et respondet: Nonne Do-minus ipse Christus, cui peccaverunt, id est, quem negaverunt et occiderunt, seu Deus Pater, cujus dilectum Filium cruci-fixerunt?76 Et noluerunt in viis ejus, id est in Christi præceptis ac documentis, am-bulare; sed dixerunt: Dæmonium habet et insanit:77 quid eum auditis? Et non au-dierunt legem ejus; quin potius dixerunt: Seducit turbam; et, Non est hic homo a Deo. Et effudit ob hanc causam Dominus super eum, videlicet obstinatum populum Judæorum, indignationem furoris sui, id est gravissimam atque perpetuam ultio-nem seu captivitatem, et forte bellum, id est validam impugnationem Romanorum.7879 Et combussit eum in circuitu, id est, per manum Romanorum incendit urbes et tem-plum populi hujus, et non cognovit popu-lus Judæorum quare hæc pateretur; et succendit eum Deus per Romanos, et non intellexit, quod propter peccata in Chri-stum commissa, tantis afficeretur tormen-tis. Certum est autem, hoc non posse in-telligi de captivitate Babylonica. Tunc enim Judæi ex verbis Prophetarum tandem co-gnoverunt causas suæ captivitatis: unde et pœnituerunt, et post septuaginta annos reducti sunt in propriam terram. Nunc vero non sciunt, nec scire aut credere volunt, cur ista sustineant: ideirco nec pœnitent, nec veniam promerentur. Si namque causam suæ miseriæ scirent et pœniterent, citius salvarentur. Nunc vero pene per mille et quadringentos annos in hac captivitate detenti sunt, nec interim idola coluerunt. Ex hoc constat, non posse eos rationabilem sufficientemque causam assignare tantæ afflictionis, nisi peccatum gravissimum, omnibus præteritis peccatis incomparabiliter gravius: quod utique est occisio Christi.
INSUPER de præsentis capituli moralitate multa pulcherrima possent induci, quemadmodum ministri Christi, et maxime ejus vicarii, aliorum prælati, Christi virtutes assequi debent, juxta illud:80 Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.81 Unde ipse loquitur: Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.82 Ideirco principium hujus capituli de viris perfectis, præsertim de veris pastoribus exponi potest. De horum equidem singulis Dominus ait:
Ecce servus meus, suscipiam eum nunc per gratiarum multiplicationem et precum suarum exauditionem; complacuit sibi in illo anima mea:83 quia beneplacitum est Domino in populo suo et deliciæ ejus esse cum talibus. Dedi spiritum meum super eum: quemadmodum scriptum est, Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis;84 itemque, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba (Pater).85 Judicium, id est discretionem inter bonum et malum, inter verum et falsum, justam quoque sententiam, gentibus, id est proximis suis seu gregi sibi commisso, proferet. Non clamabit irrationabiliter, sed modeste loquetur, non ex impetu passionis; neque accipiet personam, sed omnibus justum judicem se præbebit; neque audietur vox ejus foris: id est, inter sæculares, secundum quod tales, non erit libenter, nec cum extraneis loquacitati vacabit; sed intus in tabernaculo Domini cum suis morabitur. Calamum quassatum, id est subditum suum seu proximum in vitia lapsum, spiritualiter læsum, infirmum, defectuosum, non penitus conteret, id est, non contristabit, non opprimet, sed paternaliter instruet, eumque caritative consolari ac reparare studebit; et linum fumigans non exstinguet, id est, eum qui jam gratiam pene perdidisse videtur, non deseret, sed ad spiritualem gratiæ claritatem reducere enitetur. Hinc enim ait Apostolus ad Romanos: Debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere;86 alibi quoque: Fratres, et si aliquis præoccupatus fuerit in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis.87 Hinc ad Thessalonicenses hortatur: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.88 Non erit tristis neque turbulentus: servum enim Dei, secundum Apostolum, non oportet litigare, sed docibilem esse, patientem, et cum modestia corripientem.8990
Ecce his verbis monstratur, qualem oportet esse Christi vicarium, aliorum prælatum atque doctorem: cui Dominus ait quod subditur: Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam; et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, etc. Quomodo enim hæc applicari valeant homini tam perfecto, ex præinducta expositione facillime elici potest. Nam et Apostolis atque eorum successoribus Dominus ait: Vos estis lux mundi;91 et, Quodcumque ligaveritis super terram, erit ligatum et in cœlis, etc.92
Porro quod subditur ex persona Domini, Quis cæcus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? de nullo melius dici potest secundum sensum moralem, nisi de ministris Ecclesiæ, de indoctis prælatis, de grege rebelli. His vero qui se litteratos esse gloriantur et ceteris doctiores, nec tamen Christum humiliter imitantur, sed carnaliter vivunt, Dominus ait:93 Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies? Et certe ubertim videmus quod isti, multo minus quam idiotæ ac simplices, divina mandata custodiunt, Deique verbum audiunt. Sensum moralem propter brevitatem transcurro.
Footnotes
-
Matth. xii, 15-18. ↩
-
Philipp. vii, 7. ↩
-
Zach. iii, 8. ↩
-
Ezech. xxxiv, 24. ↩
-
Joann. xi, 42. ↩
-
Cant. v, 10. ↩
-
Matth. III, 17; ↩
-
Luc. III, 22. ↩
-
Matth. XVII, 5; ↩
-
Luc. IX, 30, 31, 35. ↩
-
Luc. IV, 1. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
Matth. XXV, 34, 41. ↩
-
Hebr. V, 7. ↩
-
Luc. VIII, 8. ↩
-
Joann. VII, 28, 37. ↩
-
Ephes. IV, 31. ↩
-
Matth. XX, 19. ↩
-
Matth. XXII, 16. ↩
-
Act. X, 34. ↩
-
Matth. XVI, 13; XV, 21. ↩
-
Joann. XX, 19. ↩
-
Matth. XV, 24. ↩
-
Joann. XVIII, 20. ↩
-
Joann. XX, 13 et seq.; cf. ↩
-
Luc. XIX, 28 et seq. ↩
-
Matth. VI, 1. ↩
-
Joann. VIII, 50. ↩
-
Apoc. xiv, 7. ↩
-
Gen. i, 11. ↩
-
Gen. u, 7. ↩
-
Ps, xxxii, 15. ↩
-
Zach. xii, 1. ↩
-
Joann. vii, 29. ↩
-
Rom. v, 10. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Zach. ix, 11. ↩
-
Amos iv, 13. ↩
-
Joann. xvii, 3. ↩
-
1 Cor. u, 11. ↩
-
Joann. viii, 12. ↩
-
Ps. cxii, 3. ↩
-
Ps. lxxv, 2. ↩
-
Ps. lxxi, 17. ↩
-
Luc. ii, 10, 11. ↩
-
Luc. ii, 10, 11. ↩
-
Malach. i, 11. ↩
-
Soph. iii, 9. ↩
-
Soph. iii, 9. ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
I Cor. ii, 11. ↩
-
I Joann. ii, 1, 2. ↩
-
B insularum. ↩
-
Gen. xxv, 13. ↩
-
Is. xvi, 1. ↩
-
Matth. xxvii, 52. ↩
-
I Cor. x, 4. ↩
-
Luc. xxi, 27. ↩
-
Exod. xv, 3. ↩
-
Is. lxiii, 3. ↩
-
Matth. xxvi, 63; xxvii, 13, 14. ↩
-
1 Petr. II, 23. ↩
-
*gramen* ↩
-
Joel III, 16; Amos I, 2. ↩
-
Eccli. IV, 25. ↩
-
Matth. VIII, 12. ↩
-
Joann. VIII, 41. ↩
-
Is. VI, 9, 10; ↩
-
Matth. XIII, 14, 15. ↩
-
Matth. XXIII, 37. ↩
-
Matth. V, 17. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Matth. XXIII, 13. ↩
-
Dan. IX, 27. ↩
-
Luc. XIX, 42-44. ↩
-
*alias peccavimus ↩
-
Joann. X, 20. ↩
-
Joann. IX, 16. ↩
-
Joann. VII, 12. ↩
-
Expositio moralis. ↩
-
1 Joann. ii, 6. ↩
-
Joann. XIII, 15. ↩
-
Ps. CXLIX, 4. ↩
-
Rom. v, 5. ↩
-
Galat. IV, 6. ↩
-
Rom. XV, 1. ↩
-
Galat. VI, 1. ↩
-
1 Thess. V, 14. ↩
-
II Tim. ii, 24, 25. ↩
-
II Tim. II, 24, 25. ↩
-
Matth. V, 14. ↩
-
Matth. XVII, 18. ↩
-
1 Joann. II, 6. ↩
Chapter 61 of 84