Articulus 71
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI TERTII : ET NUNC HÆC DICIT DOMINUS CREANS TE, JACOB.
REPROBATIS in præcedenti capitulo carnalibus infidelibusque Judæis, qui solo nomine seu carnis origine erant Judæi, juxta illud in Apocalypsi, Dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur : nunc ad veros atque electos Judæos, præsertim ad primitivam Ecclesiam, quæ erat ex Judæis collecta, sermo dirigitur ; imo de tota Ecclesia intelligi potest : quia, ut ait Apostolus ad Galatas, Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ ; et iterum : Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu ; si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis.
Et nunc hæc dicit Dominus, creans te, Jacob, id est populum Judæorum in Christum credentem, fidem et opera sancti Jacob sectantem, et formans te, Israel, id est Israeliticum populum, Christum veraciter contemplantem. Potest autem creatio referri ad esse naturæ, formatio autem ad esse gratiæ : a Deo enim habemus esse, et bene esse. Noli timere persecutores tuos Judæos, sive paganos, nec invisibiles hostes : qui enim timet hominem, cito corruet ; quia redemi te per mortem et sanguinem Christi. Vel potest esse verbum Christi redemptoris nostri. Et vocavi te nomine meo, id est nomine derivato a nomine meo, videlicet Christianum ; vel, Nomine meo, ut sicut ego appellor Filius Dei per naturam, ita et vos vocemini filii Dei adoptivi per gratiam. Meus es tu, id est singulariter præelectus a me. Quum transieris per aquas, id est per varias tribulationes : de quibus dicitur in Psalmo, Quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam ; et in Threnis, Inundaverunt aquæ super caput meum ;1 tecum ero, adjutorium, patientiam, seu liberationem tibi præstando ; et flumina, id est abundantia atque tumultus persecutionum, non operient te, id est, non prævalebunt tibi neque submergent. Quamvis enim elevent flumina ista fluctus suos, sintque mirabiles elationes maris, tamen mirabilis in altis Dominus qui promisit : Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Quum ambulaveris in igne, id est in ardentissima atque tempestuosissima adversitate, non combureris, id est, non consumeris, et flamma pœnæ hujus non ardebit in te, id est, nocumentum non inferet.234 Unde et scriptum est : Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.5 Denique, si quis velit hæc de materiali aqua et igne intelligi, tunc utique in multis discipulorum Christi adimpleta sunt. Plurimi namque super aquas sine periculo incesserunt, multi quoque in medio ignis ardentisque fornacis illæsi manserunt, sicut in chronicis et legendis Sanctorum copiosissime scribitur.
Hæc autem ideo tibi evenient, Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, id est sanctificator Israelis, salvator tuus. Dedi A propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam et Saba pro te, id est, populo Ægypti ac Æthiopiæ, urbique Saba feci te prædicare. Et ita dedi Ægyptum propitiationem tuam, id est, per tuam prædicationem mihi repropitiatam seu pacificatam. Æthiopiam quoque dedi pro te, id est, quatenus per ejus conversionem tu dilateris et glorificeris. Æthiopiam quippe convertit evangelista Matthæus. Unde et scriptum est : Æthiopia præveniet manus ejus Deo. In Ægypto autem prædicaverunt Simon et Judas, et Marcus evangelista.6 Saba vero est civitas austri, unde erat regina quæ venit audire sapientiam Salomonis.7
Ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus tu, popule christiane, præcipue congregatio Apostolorum ac primitivæ Ecclesiæ, ego dilexi te. Non est hoc intelligendum, quod aliquod meritum hominum sit causa quod diliguntur a Deo. Propter quod scriptum est : In hoc est caritas :8 non quasi nos dilexerimus Deum; sed quoniam ipse prior dilexit nos. Item :
Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.9 Quo modo ergo nunc dicitur : Ex quo, id est quia, honorabilis, id est honore dignus, factus es virtuose agendo (honor enim virtuti debetur, quum sit exhibitio reverentiæ in signum virtutis) in oculis meis, id est coram me seu meo judicio, et gloriosus miracula perpetrando, singularemque gratiam sortiendo, ego dilexi te : eo quod honorabilitas ista et excellentia gratiæ sunt signa dilectionis Dei ad nos. Hoc etenim sensu Christus ait discipulis :10 Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis. Et dabo homines pro te, et populos pro anima tua : id est, merito tui, seu ut tu amplius beatificeris, dabo homines, ut convertantur per te, et salus eorum reputetur tibi ad gloriam. Vel sic : Dabo homines pro te, etc., id est, tam carus et pretiosus mihi eris, quod propter tuam conservationem, defensionem seu ultionem, occidam eos qui tibi repugnant, et nomen tuum omnino destruere moliuntur : multos enim persecutores ac tyranos occidit Deus propter crudelitatem eorum in Christianos.
Noli timere inordinato pavore, quia ego tecum sum. Unde ait Salvator :11 Nolite timere, pusillus grex, quoniam complacuit Patri vobis dare regnum. Ab oriente adducam semen tuum, id est spirituales filios tuos tua prædicatione convertendos; et ab occidente congregabo te, id est electos tecum salvandos. Ista adductio et congregatio electorum, qui per Apostolos et successores ac adjutores ipsorum conversi sunt, intelligenda est spiritualiter, scilicet per fidem et caritatem in Christo atque Ecclesia. Hinc et Christus in Evangelio : Multi, inquit, ab oriente et occidente venient. Dicam aquiloni, Da :12 id est, a plaga aquilonari jubebo electos redire et congregari in Christo ; dicam et austro, id est terræ australi, Noli prohibere, id est, ex te convertantur qui prædestinati sunt.
Per ista designatur, quod in omnibus finibus mundi plures fuerant convertendi : ad quod, secundum Augustinum, ad litteram pertinet illud in Psalmo : Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici ;13 a solis ortu usque ad occasum, ab aquilone et mari. Propter quod ait Salvator : Prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus.14 Affer, id est, ad me converte et reduc tu, congregatio Apostolorum seu primitiva Ecclesia, filios meos de longinquo. Lyra dicit hoc non esse intelligendum de longinquitate localis distantiæ, sed dissimilitudinis seu culpæ, quæ a Deo nos separat. Sed huic dicto non concordat quod subditur : et filias meas ab extremis terræ. De locali ergo distantia sermo est : et quamvis istud exponi possit de conversione cunctorum fidelium in finibus mundi conversorum; proprie tamen de Judæis accipitur, qui erant per omnes mundi partes dispersi, quorum nonnulli per Christi Apostolos fuerunt conversi. Dicitur enim in Actibus : Erant autem in15
Jerusalem habitantes viri religiosi ex omni natione quæ sub cœlo est.16 De horum conversione scriptum est: Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.17
Et omnem qui invocat nomen meum, id est, ex intimo cordis affectu me deprecatur, in gloriam meam, id est ad mei ipsius honorem et gloriam, creavi eum, quantum ad esse naturale, formavi eum, quantum ad esse gratificum, et feci eum, quantum ad spiritualem profectum. Unde in Proverbiis dicitur: Universa propter se ipsum operatus est Dominus.18 Patet autem ex hoc, quod non tantum loquitur de populo Judæorum.
Deinde Pater ait ad Filium, vel Filius ad chorum Apostolorum: Educ foras, id est, a Synagoga ad Ecclesiam, atque ab errore ad fidei veritatem dirige, populum cæcum, et oculos habentem, id est populum Judæorum qui cæcus erat, et tamen se in lege doctum putavit; surdum, et aures ei sunt: nam intus surdi erant, et foris audierunt.
Omnes gentes, id est aliqui de omni genere gentium, congregatæ sunt simul, id est, populo Judæorum credenti adunatæ sunt per fidem et gratiam in una Ecclesia, unoque mystico corpore Christi, et collectæ sunt tribus nationum cum prædicto populo Judæorum; factaque est ex his duobus populis, scilicet circumcisione atque præputio, una Ecclesia Christi, quemadmodum apud Zachariam prædictum est: Consilium pacis erit inter duos.19
In Christo nempe, secundum Apostolum, non est distinctio Judæi et Græci;20 sed unum omnes et in omnibus Christus, qui etiam ait ad Patrem: Non pro his (scilicet Apostolis) rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut sint consummati in unum.21 Quis in vobis, o gentiles et dii eorum, annuntiet istud, id est, hanc Dei operationem, videlicet Judæorum ac gentium adunationem prædicere poterit? et quæ prima sunt, id est divina consilia, ejusque præmia seu præcipua opera, audire nos faciet, talia prophetice prædicando? tanquam dicat: Nec gentes, nec idola gentium hoc potuerunt. Dent testes, id est, dii seu gentes constituant prænuntiatores seu fideles prophetas, eorum quæ dicta sunt, ut talia certitudinaliter testentur futura; et justificentur, id est, veri prophetæ probentur per hoc, quod talia certitudinaliter præcognoverunt, quæ soli Deo sunt agnita; et audiant gentes a diis atque prophetis suis hujusmodi, et dicant, id est, ceteris ea denuntient.
Vere vos testes mei, dicit Dominus, id est, vos, Prophetæ et Apostoli, estis veri prænuntiatores sermonum Dei. Unde Christus loquens Apostolis, ceterisque discipulis: Eritis, inquit, mihi testes in Jerusalem et in omni Judæa et Samaria.22 Et Petrus affirmat: Dedit eum, videlicet Deus Christum, manifestum fieri non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis.23 Et servus meus quem elegi, id est, Christus (de quo in præcedentis capituli exordio dictum est, Ecce servus meus, electus meus) est verus testis meus:24 quemadmodum in Apocalypsi habetur, Gratia vobis et pax a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum.25 Quidam tamen exponunt indeterminate de quocumque famulo Dei, quod sit testis ipsius. Hi ergo sunt testes mei, ut sciatis, o fideles, vera esse quæ dico, et credatis mihi per ipsos loquenti, et intelligatis quia ego ipse sum, id est, quod ego solus verus Deus sum, non aliunde esse recipiens, nec esse diminutum habens, sed tam vere sum, ut comparatione aliorum solus sim, ipsumque esse sit proprium mihi, sicut ad Moysen dixi: Ego sum qui sum.26 Hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.
Ante me non est formatus Deus, et post me non erit: quoniam ego solus sum Deus æternus, nec priorem, nec posteriorem habens æqualem.
11
Ego sum, ego sum Dominus universorum. Repetitio, confirmationis indicium est. Et non est absque me salvator: id est, ego solus salvator sum, quia peccata dimittere, gratiam dare, æternam felicitatem conferre, mihi est proprium per auctoritatem. Et istud est verbum sanctæ Trinitatis, quæ est unus Deus, unus creator, et unus salvator. Christus vero ut homo, salvator est instrumentaliter atque divina virtute. Alii vero salvatores dicuntur, quantum ad temporalia bona aut mala, vel disponendo corda proximorum ad veram salutem. Unde Joseph dictus est a Pharaone salvator mundi; et Cyrus, salvator Judæorum. His consonat illud Osee: Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me. Ego annuntiavi per Prophetas futura Christi mysteria, et salvavi per Christum genus humanum; auditum feci quod erat occultum, et non fuit in vobis alienus, id est, nullus alius ista prædicere potuit inter vos sua virtute. Vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
Gen. xli, 45. Cf. Is. xlv, 8. Osee xii, 4.
12
13
Hoc jam dictum est et expositum. Et ab initio ego ipse, id est, invariabiliter æternaliterque subsisto, et non est qui de manu mea eruat, id est, eripere possit quem damnare voluero. Hoc idem in Deuteronomio habetur: Percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. Idcirco vere ait Apostolus: Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Et quomodo, Si Deus pro nobis, quis contra nos? sic, si ille fuerit contra nos, nullus pro nobis. Ideo Salomon ait: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. Metuendus ergo et honorandus est Deus sublimis et benedictus. Operabor, et quis avertet illud? id est, opus meum nullus poterit impedire. Unde apud Jeremiam loquitur Dominus: Quis similis mei est? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?
Deut. xxxii, 39.
Hebr. x, 31.
Rom. vii, 31.
Eccle. vii, 14.
Jer. xlix, 19.
14
Consequenter narrantur beneficia populo Judæorum collata, quatenus incredulorum ingratitudo plenius innotescat. Hæc dicit Dominus redemptor vester, Sanctus Israel, id est spiritualem Israelem sanctificans. Potestque esse verbum Jesu Christi, de quo dicit Judas: Jesus salvans populum de terra Ægypti. Et ad Hebræos Paulus: Jesus ut sanctificaret populum, extra portam passus est. Vel est verbum sanctæ Trinitatis seu Dei Patris. Propter vos de Babylonica captivitate liberandos, emisi in Babylonem Darium regem Medorum, ac Cyrum regem Persarum, et detraxi, id est, per manum ipsorum destruxi, vectes universos, id est Babyloniorum clausuras, et Chaldæos in navibus suis gloriantes, id est navigantes in flumine Euphrate, quos occiderunt reges præfati.
Judæ 5.
Hebr. xii, 12.
Ego Dominus sanctus vester, quem colitis, a quo et sanctificamini, creans Israel, id est populum Israeliticum, rex vester. Omnia beneficia populo Judæorum divinitus præstita, data sunt eis propter Christum, qui erat nasciturus ex ipsis (decuit enim populum illum speciali prærogativa et gratia adornari, ex quo Deus incarnari elegit); deinde propter Apostolos ceterosque electos. Omnia enim, ut Paulus testatur, propter electos. Propterea sancti Prophetæ nequaquam reputant eos filios Patriarcharum, quos Spiritu Sancto revelante noverunt non credituros in Christum; eos vero qui credunt in Christum, reputaverunt filios Patriarcharum. Et ergo per Jacob et Israel, per Sion atque Jerusalem, ubertim significant populum christianum ac primitivam Ecclesiam ex Judæis collectam. Hinc etiam constat, hoc quod Dominus ait, Propter vos emisi in Babylonem, convenienter posse referri ad discipulos Christi, ex Judaismo conversos.
15
Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, ducendo Hebræos per siccum alveum maris Rubri, et in aquis torrentibus, id est in fluvio Jordanis, semitam, ducens tempore Josue filios Israel per arentem fundum Jordanis, ut legitur in libro Josue. Qui eduxit de Ægypto qua-
Il Tim. n, 10.
16
Exod. xiv, 29.
Josue m, 17.
17 drigam et equum, id est currus, equos et equites, agmen, id est exercitum Ægyptiorum, et robustum, id est Pharaonem potentem regem ipsorum. Nam sicut in Exodo legitur, Dominus induravit cor ipsorum, ut insequerentur Israelem per viam maris Rubri. Simul obdormierunt somno mortis, in mari Rubro submersi;2728 nec resurgent ad redeundum atque vivendum in sæculo isto: sicut Job ait, Homo quum dormierit, non resurget.29 Contriti sunt per mortem quasi linum, et cito exstincti sunt per vitalis spiritus exhalationem.
Sed ne Judæi de signis veteris Testamenti glorientur, vel ea præferre præsumant novi Testamenti miraculis, Dominus subdit: Ne memineritis priorum, id est, prædicta miracula olim facta nolite recolere, et antiqua prodigia per Moysen aliosque Prophetas peracta, ne intueamini, talia contemplando: non quod penitus sint oblivioni tradenda, sed quoniam comparatione eorum quæ in Evangelio scripta atque a Christo effecta sunt, minora minusque reminiscenda consistunt. De quibus subjungitur: Ecce ego facio nova prodigia, et nunc, id est tempore evangelicæ legis, orientur: utique cognoscetis ea. Hæc nova sunt: Christi incarnatio, de qua Jeremias, Novum, inquit, creavit Dominus super terram;30 novi Testamenti institutio, de qua idem, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel pactum novum.31
Denique consequenter exprimit Dominus quæ sint hæc nova. Ponam in deserto, id est in relicta olim gentilitate, viam perfectionis atque justitiæ, et in invio, id est in toto orbe per vitiorum abrupta errante et viam Dei ignorante, flumina gratiarum cœlestium, sacramentorumque novæ legis fontes, de quibus dictum est supra: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris;32 et Christus ait, Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.33 Tanquam dicat: Non ultra ponam viam in uno loco, scilicet mari Rubro vel Ægypti deserto, nec solum fons unus erumpet corpora potans; sed in totius mundi hujus solitudine ponam viam mandatorum cœlestium, et flumina divinorum donorum mentem potantium. Et glorificabit me bestia agri, id est illi qui ante carnaliter bestialiterque vixerunt, dracones et struthiones, id est, qui ante more draconum alios infecerunt, et tanquam struthiones pennas habere videbantur virtutum, sed erant hypocritæ. Per hoc signatur conversio hominum impiorum ad Deum. Quia dedi in deserto mundi hujus aquas gratiæ, et flumina, id est dona Spiritus Sancti, in inviis sæculi hujus, videlicet in cordibus errabundis, ut darem potum spiritualem populo meo, electo meo, id est populo christiano:34 quemadmodum scriptum est, Aqua sapientiæ salutaris potabit illum. Unde et Christus ad hunc nos potum invitans: Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.35 Potest quoque intelligi de præstantissimo ac saluberrimo potu sanguinis Christi, de quo testatur:36 Sanguis meus vere est potus; qui bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Tantum ergo vult dicere, quod gentiles de beneficiis sibi impertitis gratias Deo referent, quemadmodum in Actibus legitur:37 Audientes autem gentes gavisæ sunt, et glorificaverunt verbum Dei. Populum istum fidelem formavi mihi, id est ad gloriam meam; laudem meam narrabit me laudando, aliisque mea præconia intimando: quemadmodum Petrus fidelibus dicit: Vos genus electum, regale sacerdotium, etc., ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.38
Deinceps tangitur Judæorum obstinatio et ingratitudo. Non me invocasti, Jacob: id est, bestiis agri, struthionibus atque draconibus, puta gentilibus ad me conversis, meque laudantibus ac devote orantibus, tu non invocasti me salvatorem tuum, Filium Dei, imo nec Deum Patrem: etenim qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.39 Nec laborasti in me, Israel, id est, opera san eta ac pœnitentialia quæ fiunt in Deo, non exercuisti: et si mihi utcumque servisti, non usque ad lassitudinem continuasti, sed cito affectus es tædio et victus acedia. Quocontra Paulus de quibusdam testatur, quod multum laboraverunt in Domino.4041
23
Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, etc. Locus iste dupliciter explanatur. Primo: Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me: id est, quamvis mihi obtuleris tempore legis arietes in holocaustum, et victimis tuis te putabas mihi honorem impendere, ego tamen talia non recepi, non optavi, nec mihi offerri arbitrabar. Non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure, id est, nec oblationes, nec thuris adustionem exegi a te.
24
Non emisti mihi argento calamum, id est speciem aromaticam sic vocatam, quæ in thymiamate ponebatur, et adipe victimarum tuarum non inebriasti, id est non implesti me. Nam, quamvis talia præparasti, ego tamen accepta non habui. Hæc autem intelligenda sunt eo sensu quo supra dictum est: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus?42 Holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum nolui. Quæ illic diligenter exposita sunt. Secundo intelligitur absolute et negative, quod populus Judæorum ista non fecerit: sed tunc referendum est ad tempus liberationis de Ægypto. Pro illo namque beneficio non obtulerunt Judæi tunc hostias Domino, prout per Jeremiam Dominus loquitur:
Non sum locutus patribus vestris, nec præcepi eis in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum;43 et per Amos: Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?44 Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis: id est, peccatis tuis tam graviter me offendisti, quod quasi per modum servientis ac fatigati, dixi:45 Laboravi sustinens, id est, ultra vos ferre non possum. Unde et in Malachia scriptum est:46 Si affiget homo Deum, quia vos configitis me? dicit Dominus. Jeremias quoque: Non poterat, inquit, vos Dominus ultra ferre propter malitiam studiorum vestrorum.47 Simili modo dicit Paulus: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei. Denique convenienter exponitur de Christo Deo vero et incarnato, qui propter peccata populi sui formam servilem assumpsit, in mundo ministravit, et usque ad mortem afflictus est.4849
25
Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me: id est, non propter merita tua, sed propter meam bonitatem atque clementiam mortuus sum pro peccatis tuis delendis; et quoties tibi ignosco, facio potius propter me ipsum, quam propter te. Et peccatorum tuorum non recordabor causa ulciscendi, sed erunt dimissa quasi nunquam fuissent, dummodo tu ea de cetero præcavere sategeris. Reduc me in memoriam: id est, quanta tibi bona largitus sum, pensa; et judicemur
26 simul, id est, videatur quis peccato obnoxius sit, justamve causam habeat, ego an tu. Hoc est quod per Michæam Dominus ait: Popule meus, quid feci tibi?50 aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Narra, si quid habes, ut justificeris: id est, non te per potentiam opprimo, non tibi locum excusandi aut primo loquendi nego; sed propone, si vales, merita tua, ut justus proberis. Et quod hoc facere nequeat, monstrat ex eo quod sequitur.
27
Pater tuus primus peccavit. Quidam exponunt hoc de toto populo Judæorum ex Ægypto educto, qui in solitudine sæpe peccavit, appellaturque pater populi posterioris. Lyra dicit, quod Rabbi Salomon exponit istud de Abraham patre Judæorum, quem asserit peccasse dum Domino terram promissionis sibi spondenti respondit:51 Domine Deus, unde possum hoc scire, quod possessurus sim eam? quasi non credens pollicitationi divinæ. Hoc autem Lyra et plures Catholici reprobant, quum Abraham sit pater omnium credentium:52 de quo testatur Apostolus, quod non hæsitavit diffidentia, plenissime sciens quia quod Deus promisit, potens est et facere.53 Et circa prædictum Genesis locum dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam.54 Isti ergo per primum patrem Judæorum, intelligunt Adam, quem certum est in paradiso peccasse. Verumtamen S. Hieronymus hoc loco sic ait: Auctor generis tui Abraham peccasse convincitur, quando Domino terram promissionis pollicenti respondit: In quo sciam quod possidebo eam? Ego de hac difficultate nihil determino, quia perplexa est. Et interpretes tui prævaricati sunt in me, id est Moyses et Aaron, qui inter Deum et populum Israel mediatores fuerunt, referentes verba Dei ad populum, et econtra: hi ambo transgressi sunt ad aquas Contradictionis. Unde in Psalmo habetur:55 Absorpti sunt, juncti petræ, judices eorum. Nam juxta petram, de qua, Moyse percutiente eam cum virga, fluxerat aqua, per incredulitatem absorpti sunt. Aaron quoque dire peccavit in formatione vituli et murmuratione contra Moysen.56
Et contaminavi principes sanctos, id est, Moysen et Aaron contaminatos ostendi, prohibendo eos ab introitu terræ promissionis.57 Quidam vero exponunt de David et Ezechia, quos Deus peccasse ostendit: unum in adulterio, alium in legatione nuntiorum Babylonis. Dedi ad internecionem Jacob, id est, populum Judæorum propter peccata sua occidi in solitudine:5859 ita quod nemo eorum, qui Ægyptum egressus est, et numeratus fuit, intravit Judæam, præter Caleb et Josue. Vel per Chaldæos et alios hostes permisi eos interfici.60 Dedi et Israel, id est populum Israeliticum, in blasphemiam, permittendo multos eorum in peccatum blasphemiæ cadere, vel tradendo eos in manus adversariorum infidelium, qui et Deum et populum Israel blasphemaverunt. Blasphemavit autem et Israel Deum in deserto, quando vitulo aureo hostias offerens, dixit: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti.61
Footnotes
-
Thren. III, 54. ↩
-
2 Ps. LXVIII, 2. ↩
-
Ps. XCH, 3, 4. ↩
-
Ps. XC, 15. ↩
-
Ps. LXV, 12. 3 ↩
-
Ps. LXVII, 32. ↩
-
III Reg. x, 1. ↩
-
1 Joann. iv, 10. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Joann. XVI, 27. ↩
-
Luc. xii, 32. ↩
-
Matth. viii, 11. ↩
-
Ps. cvi, 2, 3. ↩
-
Matth. xxiv, 14. ↩
-
Act. ii, 5. ↩
-
Act. ii, 5. ↩
-
Joann. xi, 51, 52. ↩
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Zach. vi, 13. ↩
-
Rom. x, 12. ↩
-
Joann. xvii, 20, 21, 23. ↩
-
Act. i, 8. ↩
-
Act. x, 40, 41. ↩
-
Is. xlii, 1. ↩
-
Apoc. i, 4, 5. ↩
-
Exod. iii, 14. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Exod. xiv, 17, 23. ↩
-
Job xiv, 12. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Is. xii, 3. ↩
-
Joann. vii, 38. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Matth. xi, 28. ↩
-
Joann. vi, 56, 57. ↩
-
Act. xiii, 48. ↩
-
1 Petr. ii, 9. ↩
-
Joann. v, 23. ↩
-
Phil. IV, 3. ↩
-
Rom. XVI, 6, 12; ↩
-
Is. I, 11. ↩
-
Jer. VII, 22. ↩
-
Amos V, 25. ↩
-
Is. I, 14. ↩
-
Malach. III, 8. ↩
-
Jer. XLIV, 22. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Ephes. IV, 30. ↩
-
Mich. VI, 3. ↩
-
Gen. XV, 8. ↩
-
Rom. IV, 11. ↩
-
Rom. IV, 20, 21. ↩
-
Gen. XV, 6. ↩
-
Ps. CXL, 6. ↩
-
Exod. XXXII, 4. ↩
-
Num. XII, 1, 2. 28 ↩
-
II Reg. XI, 4, 7 et seq. ↩
-
Is. XXXIX, 2, 5-7. ↩
-
Num. XIV, 29, 30. ↩
-
Exod. XXXII, 8. ↩
Chapter 62 of 84