Articulus 72
EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI QUARTI: ET NUNC AUDI, JACOB, SERVE MEUS.
NOMINE Jacob et Israel, signari populum Judæorum ortum ex semine Jacob, qui dictus est Israel, jam ubertim innotuit. Patuit quoque duplicem esse Israelem: videlicet carnalem et litteralem, de quo Apostolus, Videte, inquit, Israel secundum carnem; alium vero spiritualem atque electum, de quo idem ad Galatas ait, Pax super Israel Dei. Quemadmodum vero dicit Hieronymus, dum Propheta de carnali Israel, id est reprobo populo Judæorum loquitur, non nisi nuda nomina Jacob et Israel ponit; quum vero de electis Judæis facit sermonem, adjungit nomina dignitatis, dicendo, Servus electus, Puer, seu simile aliquid. Postquam ergo in præcedenti capitulo demonstrata est infidelium Judæorum ingratitudo, qui nudo nomine Jacob et Israel appellati sunt; nunc ad veros Judæos in Christum credentes, videlicet ad chorum seu ordinem Apostolorum, atque ad primitivam Ecclesiam, ex multis millibus Judæorum collectam, sermo Dei dirigitur.
Et nunc, videlicet tempore gratiæ, audi, Jacob, serve meus, et Israel, quem elegi, id est, popule Judæorum, Christo salvatori credens ac serviens. Hæc dicit Dominus, faciens et formans, id est creans atque perficiens, te, seu corpus et animam, vel esse naturæ et gratiæ tibi impendens. Ab utero auxiliator tuus. Hoc tripliciter accipi potest: Primo, quoniam Deus contulit Jacob patriarchæ, ut ex utero matris suæ supplantaret fratrem suum uterinum Esau, sicut in Genesi legitur.1 Unde auxilium Dei collatum patri, etiam filiis ejus datum asseritur. Secundo, quoniam Deus unumquemque electum ab utero matris suæ præservat a variis malis atque periculis per se ipsum et angelum sanctum, juxta illud Psalmi: In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meæ tu es protector meus.2 Et iterum ait Scriptura: Quia tu possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meæ.34 Quocontra de reprobis legitur: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero. Tertio sic: Ab utero auxiliator tuus, id est, a principio nascentis Ecclesiæ, te a persecutoribus eruens, et contra eos te roborans. Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, id est justissime, quem elegi: maxima enim erat Ecclesiæ primitivæ justitia.
Effundam enim aquas sapientiæ salutaris, videlicet evangelicam doctrinam, super sitientem, id est super gentilitatem, quam per prædicationem convertam et illustrabo, et fluenta, id est copiosa munera gratiarum cœlestium, super aridam, id est super sicca corda gentilium, qui erant velut terra sine aqua et rore cœlesti. Effundam Spiritum meum, id est Spiritum Sanctum, super semen tuum, id est super filios tuos spirituales, seu carnales simul et spirituales; et benedictionem meam, id est munera gratiarum et multiplicationem earum, effundam super stirpem tuam. Hoc specialiter accipi potest de generatione gentilium, per Christi Apostolos conversorum, de quibus et Paulus ad Corinthios dicit: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.5 Hinc in Joele Dominus loquitur: Et quidem super filios et filias meas in diebus illis effundam de Spiritu meo.6 Quantam autem gratiam Spiritus Sancti dederit Deus gentilibus, in epistolis Pauli plenissime scriptum est. Denique per aquas has et fluenta accipi potest Baptismus et gratia, in quo fideles ex aqua et Spiritu regenerantur. Et germinabunt, id est, fideles merito ac numero multiplicabuntur, fecundique erunt, inter herbas, id est inter homines omnium nationum, qui velut flores egrediuntur, et sicut olera herbarum celerrime decidunt, quasi salices juxta præterfluentes aquas.7 Salices de sua natura sunt infructuosa et arida ligna, tamen juxta aquas decurrentes sitæ, oruntur ac pullulant. Sic gentiles qui de se sicci et steriles exstiterunt, intra Ecclesiam congregati, fonte Baptismatis regenerati, et cœlestis roris humore perfusi, uberrime germinaverunt: sicut de viro justo ait Psalmista, Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum:89 quod secundum Jeremiam, ad humorem mittit radices suas, et non timebit quum venerit æstus.10
Iste, videlicet homo justus, dicet ex bona fiducia, testimonium sibi perhibente conscientia sua: Domini ego sum per cultum et gratiam. Unde et Paulus fatetur: Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus.11 Et ille vocabit in nomine Jacob, id est, alios ad pœnitentiam invitabit in nomine Jacob, id est, quatenus peccata supplantent, sicut per nomen Jacob significatur, qui interpretatur supplantator; vel, In nomine Jacob, id est, ut fidem et æquitatem sancti Jacob sequantur. Et hic scribet manu sua, Domino, id est, litteris et actibus publice confitebitur se Domini servum esse, et in nomine Israel assimilabitur, id est, Israelitico populo similis erit plebs gentilis conversa, recipiendo Prophetas ac legem et gratias multiformes, populo Israel olim datas sive promissas.
Hæc dicit Dominus rex Israel, et redemptor ejus, Dominus exercituum, scilicet Deus omnipotens, trinus in Personis, et in essentia simplex: Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. Quis similis mei? Hæc omnia plana sunt, et vicissim præhabita atque tractata. Si ergo est aliquis præter me Deus verus, mihique similis, id est æqualis, vocet, id est, ad esse deducat sive perficiat ea quæ non sunt, tanquam sint, et annuntiet abscondita a constitutione mundi, et ordinem exponat mihi, id est contra me, qua ratione, quo modo, qua serie universa sunt condita, et usque in præsens deducta ab illo tempore, ex quo constitui populum antiquum, id est, generationes primævas in terra produxi.1213 Ventura et quæ futura sunt, scilicet pure contingentia, annuntient dii, mihi æquales si sint, eis, id est suis cultoribus. Nolite timere, fideles, simulacra vana, neque conturbemini. Hoc et Christus ait : Non turbetur cor vestrum, neque formidet.14 Ex tunc audire te feci, et annuntiavi : id est, ab antiquo quo pristinas generationes formavi, revelavi tibi populo meo per me ipsum et per Prophetas quæ erant ventura. Non enim faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.15 Sed et Zacharias testatur : Locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus :16 haud dubium quin futura tunc, jamque completa Christi mysteria. Vos, Prophetæ et Apostoli, estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator, id est creator mundi seu artifex potens, quem ego non noverim? quasi dicat : Numquid est alius mundus præter istum, ab alio Deo formatus, qui mihi non subjacet ?
Plastæ idoli omnes nihil sunt : id est, idolorum factores pro nihilo reputantur, sicut et omnes perversi. Peccatum enim nihil est : imo, secundum Apostolum, idolum nihil est ;17 et nihil fiunt qui peccant, aut idola colunt seu formant. Et amantissima eorum non proderunt eis : id est, pretiosissima et electissima idola, suis cultoribus et artificibus auxiliari non poterunt tempore necessitatis. Ipsi sunt testes eorum, id est, formatores idolorum, eo ipso quo faciunt idola, ostendunt testarique possunt, quia idola non vident neque intelligunt, ut confundantur idololatræ. Homo enim mortalis Deum fingere non potest : imo sicut causa suo effectu præstantior est, sic idoli plastes perfectior est idolo. De hoc in libro Sapientiæ plura scribuntur.18 Quis formavit deum? tanquam dicat, Nemo mortalium deum facere valet ; et sculptile conflavit ad nihil utile? id est, nemo sic ista vana formare potest, ut sit in eis aliquid divinitatis vitalisve spiritus. Ecce, omnes participes ejus, id est, qui idola colunt aut formant, aut colentibus formantibusque consentiunt, confundentur. Fabri enim sunt ex hominibus : id est, qui idola faciunt, fabri sunt, de numero mortalium hominum, ideo deum formare non prævalent. Convenient omnes ante præsentiam Dei omnia judicantis, stabunt ante tribunal Christi, et pavebunt, et confundentur simul confusione æterna.
Deinde conscribit modum atque materiam formationis idolorum. Faber ferrarius, in ferro operans, lima operatus est ad idoli productionem ; in prunis et in malleis, id est adjutorio seu conflatione ignis et malleorum concussione, formavit illud, videlicet idolum ex præjacenti materia, et operatus est idolum in brachio fortitudinis suæ, id est propria potestate. Esuriet et deficiet artifex idoli seu faber ferrarius, et non bibet aquam : id est, in tantum debilitabitur, ut nullo possit potu uti aut refici ; vel, in tantum depauperabitur, ut nec aquam possit habere ; et lassescet. Per hoc insinuatur artificis vilitas, qui fame et siti afficitur. Ex quo constat, quod ipse tam defectuosus ac vilis, Deum formare non queat.
Insuper, quia subinde idola fiunt de lignis, ad derisionem ligneorum artificum subditur : Artifex lignarius extendit normam, id est mensuram, regulam, seu lineam super lignum de quo fiendum est idolum, ut accipiatur quantitas idoli producendi ; formavit illud, id est, de ligno idolum fecit, in runcina, id est cum tali instrumento quo lignum cavatur ; fecit illud idolum in angularibus, id est secundum angulares figuras, vel, in angulis domus statuit ; et circino tornavit illud, resecando superfluitates cum circino ; et fecit illi imaginem viri, id est, similitudinem hominis expressit in idolo, et sic fecit quasi speciosum hominem habitantem in domo, deducendo videlicet lignum ad formam humanam.1920 Succidit cedros, tulit ilicem et quercum, quæ steterat inter ligna saltus. Ista sunt nomina arborum diversarum, quas artifex lignarius affert, ut ex eis idola formet. Plantavit pinum, id est arborem sic vocatam, quam pluvia enutrivit, dando humorem radicibus; et facta est hominibus in focum, id est, de lignis, ramis, seu partibus pini, constructus est ignis ad calefaciendum. Sumpsit artifex ex eis, id est partibus ligni, et igne constructo, calefactus est; et succendit, et coxit panes, id est, cibum sibi paravit per ignem factum ex rasuris et superfluitatibus ligni, de quo idolum factum est. De reliquo autem, id est de alia parte pini, operatus est deum, et adoravit; fecit sculptile, et curvatus est genua flectens ante illud. Medium ejus, id est unam partem ligni, combussit igni, et de medio ejus carnes comedit, id est carnes coctas per ignem constructum ex media parte ligni. Vel, De medio ejus carnes comedit, id est, unam partem ligni vendidit, et cum pecunia illa carnes emit, et comedit. Coxit pulmentum super ignem, de cujus materia idola fiunt, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! Interjectio est designans affectum gaudentis. Calefactus sum; vidi focum stando ad ignem. Reliquum autem ejus, id est de alia parte ligni, deum fecit et sculptile sibi, id est idolum sculptum, quod æstimat deum. Curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu.
Nescierunt neque intellexerunt: id est, artifices isti atque idololatræ, vera scientia intellectuque sano caruerunt, et obscuratum est insipiens cor eorum.21 Obliti enim sunt veræ considerationis, ne videant oculi eorum interiores quod verum est, et ne intelligant corde suo. Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus, videlicet ligni, combussi igni, et coxi super carbones ejus panes; coxi carnes et comedi: et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? id est, quum ita sit, merito non debeo de parte ligni idolum facere, vel coram illo me humiliare. Pars ejus, cinis est, id est, in cinerem est redacta per ignem; cor insipiens adorabit illud, videlicet idolum de reliqua parte ligni formatum, et non liberabit animam suam, idolum invocando, nec idolum liberare poterit animam sui cultoris; neque dicet excæcatus idololatra: Forte mendacium est in dextera mea, id est, idolum istud quod juxta me positum colo, est vanum, fallax et fictum.
De ista materia plenissime disputatur in libro Sapientiæ, ubi inter cetera scriptum est:2223 Initium fornicationis, exquisitio idolorum; et iterum, Infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est, initium et finis.24 Præterea de origine idololatriæ, triplex exstat opinio. Quidam enim asserunt eam a Nemrod inceptam, compellente homines ut ignem adorarent. Judæi vero affirmant eam inchoatam ab Ismaele filio Abrahæ, qui (ut dicunt) fecit imagines luteas, cogens Isaac fratrem suum, ut eas adoraret. Alii autem testantur eam sumpsisse exordium a Nino, a quo Ninive accepit nomen: qui dolens de morte patris sui Beli, jussit ejus jam mortui imaginem fieri, ut vel sic remaneret ejus memoria.25 Unde in libro Sapientiæ scribitur: Acerbo luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tanquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tanquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
Reprobata igitur idololatria, invitatur populus Dei ad cultum Dei veri et vivi. Memento horum quæ dicta sunt de vanitate idolorum, Jacob et Israel, id est, populus Judæorum, plebsque fidelis, quoniam servus meus es tu: nam ceteris populis ad idololatriam declinantibus, permansit in te cultus summæ veræque Deitatis. Formavi te, dando tibi esse naturæ et gratiæ, imo cuncta bona quæ habes vel agis. Servus meus es tu, Israel, per caritativam mandatorum divinorum custodiam; non per coactam servitutem aut servilem timorem: talis enim servus non manet in domo in æternum.26 Non obliviscaris mei, negligendo mandata mea, sed mei jugiter memor consiste. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: id est, quemadmodum calor solis seu ventus nubem dissolvit aut fugat, nebulamque repellit; sic ego peccata tua dimisi et delevi quasi non fuissent, quandocumque intimo pœnitentique corde ingemuisti, et veram emendationem firmiter statuisti. Revertere ad me, per fidem, caritatem, et opera bona, quia redemi te. Referri hæc possunt ad Christum, qui totius mundi peccata actualia seu personalia atque originalia abstulit, et genus humanum sanguine suo pretioso redemit.
Laudate, cœli, id est, cives superni, vel sancti Prophetæ et Apostoli, quoniam misericordiam fecit Dominus: quod prædixit de salvatione generis humani. Jubilate, extrema terræ, id est, fines mundi ad Christum conversi: de quibus fertur in Psalmo, Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri;27 et Christus, Eritis mihi testes in Jerusalem, etc., usque ad ultimum terræ.28 Resonate, montes, id est, prælati ac superiores, laudationem Salvatoris; saltus et omne lignum ejus, id est totus populus vulgaris, laudem Domini personet. Quoniam redemit Dominus Jacob, id est populum credentem, quem Christus omnium Dominus propria morte redemit, juxta illud: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ;29 et Israel gloriabitur in Deo, pro tantis beneficiis gratias præcordialissimas referendo.
Hæc dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero. Hoc jam circa capituli hujus exordium tripliciter explanatum est.30 Ego sum Dominus faciens omnia per me ipsum immediate, vel per causas secundas, quæ operantur virtute primæ causæ; extendens cœlos solus, stabiliens terram, id est, in medio universi firmiter collocans eam. Hæc proprie sunt verba sanctæ Trinitatis, præsertim quoniam subditur: et nullus mecum ista prædixit, nec mihi coæternus est aliquis. Irrita faciens, id est, ab effectu impediens seu vana ostendens, signa divinorum, de occultis sive futuris per diversa judicia conjicientium, et ariolos in furorem vertens, falsificando sermones eorum per hoc, quod jubeo evenire contraria verbis eorum: quo viso, turbantur et irascuntur. Convertens sapientes sæculi hujus retrorsum, derelinquendo eos in vanitatibus suis atque erroribus: unde Christus, Confiteor (inquit) tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus;31 et scientiam eorum stultam faciens. Hoc et Paulus ait: Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi.32 Suscitans, id est, opere implens, verbum servi sui, id est Christi, vel Moysis, ut quidam exponunt, et consilium nuntiorum suorum, id est consilia seu divina secreta, quæ Deus Prophetis et Apostolis revelavit, vel illi aliis, complens, id est, vera ostendens, vel gratiam ea implendi fidelibus conferens.
Qui dico Jerusalem, a Chaldæis destruendæ, Habitaberis post reditum a Babylonica captivitate; et civitatibus Juda, quas destruxerunt Chaldæi, Ædificabimini a filiis transmigrationis redeuntibus de Babylone sub Zorobabel, Esdra et Nehemia; et deserta ejus suscitabo, id est, loca Judææ destructa, ad pristinum statum reducam. Qui dico profundo, id est Babyloni vitiorum voragini, vel aquæ per eam currenti, videlicet fluvio Euphrati: Desolare, id est, siccum efficere. Divina enim virtute Persæ ac Medi diviserunt hunc fluvium in plurimas partes, donec aqua ejus defecit quantum ad solitum meatum per Babylonem: quo facto, ingressi sunt urbem per alveum desiccatum. Unde nunc subditur: et flumina tua arefaciam: erant enim plura particularia flumina, de quibus in Psalmo: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus.33 Possunt quoque per flumina intelligi populi, omnisque potentia ac tumultus Babyloniorum. Qui dico Cyro regi Persarum: Pastor meus, id est pascens populum meum Israel, tu es, dando eis licentiam redeundi ad terram natalem, et curam eorum fideliter gerens, et omnem voluntatem meam complebis, destruendo Babylonem et Chaldæos, reparando quoque Jerusalem, et liberando Judæos. Quomodo autem hoc fuerit impletum, in libro Esdræ habetur. Qui dico Jerusalem, Ædificaberis per Judæos ex licentia Cyri regis; et templo, Fundaberis in urbe Jerusalem. Sub Cyro quippe, jussum fuit ut Jerusalem et templum in ea ædificarentur; sed tempore Cyri fundamenta templi solum jacta sunt, et intermissum est opus illud ex prohibitione regis Artaxerxis.34 Postmodum vero, anno secundo Darii regis, prophetantibus Aggæo et Zacharia, sub Zorobabel et Jesu filio Josedec sacerdote magno, ædificare cœperunt.3536
Footnotes
-
Gen. xxv, 25. ↩
-
Ps. lxx, 6. ↩
-
Ps. cxxxviii, 13. ↩
-
Ps. lxxx, 4. ↩
-
1 Cor. iv, 15. ↩
-
Joel n, 29. ↩
-
Ps. xxxvi, 2. ↩
-
Ps. 1, 3. ↩
-
Ps. i, 3. ↩
-
Jer. xvii, 8. ↩
-
Rom. xiv, 8. ↩
-
Joel ii, 29. ↩
-
Ps. lvii, 4. ↩
-
Joann. xiv, 27. ↩
-
Amos. iii, 7. ↩
-
Luc. i, 70. ↩
-
1 Cor. vii, 4. ↩
-
Sap. xiii-xv. ↩
-
I Cor. viii, 4. ↩
-
Amos iii, 7. ↩
-
Rom. 1, 21. ↩
-
Rom. xiv, ↩
-
Sap. xiii. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Ibid. 15, 16. ↩
-
Joann. VIII, 35. ↩
-
Ps. XCVII, 3. ↩
-
Act. I, 8. ↩
-
Luc. I, 68. ↩
-
vers. 2. ↩
-
Matth. XI, 25. ↩
-
1 Cor. I, 20. ↩
-
Ps. cxxxvi, 1. ↩
-
Ps. iv, 24; v, 16. ↩
-
Agg. 1, 1, 14. ↩
-
Agg. v, 1, 2; ↩
Chapter 63 of 84