Articulus 73
EXPLANATIO CAPITULI QUADRAGESIMI QUINTI : HÆC DICIT DOMINUS CHRISTO MEO CYRO.
DICIT B. Hieronymus, circa hunc locum vehementer errasse multos Latinorum atque Græcorum, et mirari se asserit quod quidam istud capitulum de Christo salvatore nostro exponunt, quum post pauca subdatur:1 Assimilavi te, et non cognovisti me. Quidam igitur exponunt ea quæ jam dicuntur de Cyro, partim de Cyro rege Persarum, partim de Domino Salvatore. Sed vere et absque dubitatione, Propheta ad litteram loquitur de Cyro rege Persarum; quæ vero de eo per modum laudis dicuntur, de Christo Domino nostro allegorice exponuntur. Quemadmodum enim liberatio Judæorum de Babylone, figura erat liberationis totius generis humani de potestate diaboli et jugo peccati; sic Cyrus rex Persarum, causa liberationis illius, figura exstitit Christi, qui causa est regenerationis atque perfectæ redemptionis.
Ait ergo: Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram. Si dixisset, Hæc dico ego Dominus christo meo Cyro, littera planior esset; nunc autem propter mutationem personarum intricata videtur. Unde Lyra dicit in Hebræo haberi, Hæc dicit Dominus christo suo Cyro; sed nec hoc tollit intricationem sermonis, quia subjungitur in prima persona, Cujus apprehendi dexteram. Est ergo mutatio a persona tertia in primam, ut sit sensus: Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, id est Cyro regi Persarum, quem ego Dominus virtute et regia dignitate unxi. Christus enim, unctus interpretatur.2 Unde de quibusdam ait in Psalmo: Nolite tangere christos meos. Est autem quædam spiritualis unctio gratiæ gratum facientis, seu gratiæ gratis datæ: gratia vero gratis data unxit Deus hunc Cyrum. Hieronymus tamen insinuare videtur, quod Cyrus dicitur christus, id est unctus Domini, quia unguento perfusus secundum consuetudinem unctionis regum Judæorum. Cujus apprehendi dexteram, id est, quem direxi, duxi, et confortavi, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, id est, timore ejus fugere faciam. Non enim solum subjecit Deus Cyro regnum ac populum Chaldæorum, sed totius pene orbis terrarum, secundum quod Cyrus testatur: Omnia regna terræ dedit mihi Deus cœli.3
Erat quippe monarcha mundi. Et aperiam coram eo januas, id est, potestatem ei donabo firmissima ostia aperiendi, quæ clausa erant ne sibi pateret ingressus, et portæ non claudentur, id est, alii videntes victoriam Cyri, tantum formidabunt, quod neque resistere, nec portas obserare præsument.
Deinde Dominus alloquens Cyrum, tunc nondum natum, sed sibi in cognitionis luce præsentem, adjecit : Ego ante te ibo : id est, itineris tui dux ero, et tuo adventui viam vincendi parabo, incutiendo hominibus tuæ potestatis pavorem, ita ut sine pugna tibi se subdant; et gloriosos terræ, id est principes famosos, humiliabo, id est, tibi subjugabo. Portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam, id est, potentiam tibi dabo hoc faciendi, imo et inexpugnabiles muros ac portas destruendi. Hæc specialiter referri possunt ad Babylonem, cujus principes tunc gloriosissimi erant, et portæ æreæ vectesque ferrei. Et dabo tibi thesauros absconditos ab his quos tibi subjiciam, et arcana secretorum, id est pretiosissima quæque clenodia, quæ ob suam dignitatem secretissime occultantur; ut scias per collationem tantæ victoriæ, quia ego Dominus, id est, unum verum Deum cognoscas, nec idola colas ut ante, qui voco nomen tuum, id est, nomen tibi impono, illudque tempore longo prædico, Deus Israel, propter servum meum Jacob et Israel electum meum : id est, ideo tibi nomen impono, atque triumphos tibi tot tribuo, ut populum meum electum Israeliticam plebem de Babylonica captivitate erueres. Et vocavi te nomine tuo, id est, proprio nomine te per Prophetas expressi. Refert Josephus, quod Cyrus iste legit Isaiam de suo nomine prophetasse, et hæc de ipso prædixisse : propter quod multum dilexit Judæos, tanquam Deo familiares.
Quæ autem hucusque dicta sunt, de Christo intelligi possunt per allegoriam. Ejus namque dexteram Dominus apprehendit, et totius mundi regna ac populos subjugavit imperio ejus, sicut nunc sæpius est dictum. Aperuit ante eum januas omnium Ecclesiarum, seu corda universorum, ut Christi sermones adverterent. Et dabo tibi thesauros absconditos : de quibus ait Apostolus, In ipso sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.4 Eratque anima Christi repleta spiritu timoris Domini :5 de quo dictum est supra, Timor Domini ipse thesaurus ejus. Et hoc fecit Deus Christo homini, ut sciret, id est, alios cognoscere faceret, quod Dominus est qui vocat nomen ejus : qui per angelum dixit ad Virginem, Vocabis nomen ejus Jesum; et per Isaiam, Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, etc.6 : quatenus ipse Christus totum populum electorum redimeret. Quæ autem subduntur, Christo Domino nostro nequaquam conveniunt.
Assimilavi te, et non cognovisti me. Et est sensus : Assimilavi te mihi, dando tibi monarchiam mundi, sicut ego sum monarcha cœli; atque in aliis multis contuli tibi quamdam similitudinem mecum. Vel, Assimilavi te, id est, in figuram et typum veri Salvatoris et Christi te præcedere feci. Vel, Assimilavi te personis præcipuis, quorum nomina prænuntiavi, videlicet Ismaeli, Isaac et Josiæ, quorum nomina prædicebam : ut patet in Genesi et libro tertio Regum. Et non cognovisti me, cognitione perfecta, formata et stabili. Aliquo tamen modo cognovit Deum benefactorem, dicendo : Omnia regna terræ dedit mihi Deus, et ipse præcepit mihi, ut ædificarem ei domum in Jerusalem. Unde et vasa templi quæ Nabuchodonosor abstulit, jussit reddi Judæis.7 Sed quia etiam idola adoranda putavit, dicitur Deum ignorasse, secundum quod Joannes inducit : Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non observat, mendax est.8
Ego Dominus, et non est amplius, id est, nil verius dici potest; extra me non est Deus : tres autem divinæ Personæ, inseparabiliter et incircumscriptibiliter in se ipsis sunt. Accinxi te, o Cyre, potestate910111213 et robore, armisque bellicis, et non cognovisti me. Hoc de omnibus ingratis prælatis atque principibus accipi potest, qui etsi se Deum omnium bonorum datorem nosse dicant, factis tamen negant.14 Denique Dominus asserit se tanta beneficia Cyro dedisse, Ut sciant hi qui ab ortu solis, et qui ab occidente, id est tam orientales quam occidentales, et omnes sub Cyri imperio exsistentes, quoniam absque me non est Deus, qui possit facere opera operibus meis æqualia. Hoc et Cyrus aliquo modo nuntiavit populis sibi subjectis : misit enim per provincias sui imperii epistolas, in quibus profitebatur summi Dei potentiam, a quo sibi cuncta regna cognovit subjecta.15
Ego Dominus, et non est alter; formans lucem, id est diem seu prospera, et creans tenebras, id est noctem sive adversa. Si autem tenebræ sumantur pro sola luminis privatione, non creantur, nec terminant actum alicujus agentis. Formavit quoque Deus lucem, de qua dicitur in Genesi, Fiat lux; omnibusque cœlestibus corporibus lucem quam habent, impressit.16 Sed et lux illa splendidissima patriæ Beatorum, et tenebræ inferorum, a Deo fluxerunt. Faciens pacem, liberando a pugnis ac hostibus, internam quoque tranquillitatem præstando, et creans malum pœnæ : de quo in Michæa habetur, Ecce ego cogito malum super familiam istam, dicit Dominus.1718 Et Amos ait : Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit? De quo et Christus :19 Sufficit, inquit, diei malitia sua, id est afflictio. Quod autem malum culpæ a Deo non sit, neque aliquid, neque in aliquo, sublimis ille theologici agminis princeps divinus Dionysius capitulo 4 de Divinis nominibus plenissime docet. Ego Dominus faciens omnia hæc mediate vel immediate.
Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant Justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem. Quidam de Cyro ista exponunt, sicut inferius tangam. Sed non videtur quod Isaias hunc Cyrum, cujus ignorantia et ingratitudo ostensa est, Domino perhibente, Accinxi te et non cognovisti me, nunc tam absolute Justum ac Salvatorem appellet. Melius ergo videtur ut exponantur de Christo. Postquam itaque de salvatore figurali ac typico facta est mentio, nunc de Salvatore figurato, vero, et perfecto ac universali, prophetia inducitur : quæ per modum orationis proponitur, eo quod Christi adventum veteres Sancti ardentissime optaverunt.
B Ait igitur : Rorate, cœli, desuper, id est, o vos cives superni, angeli sancti, cœlestis gratiæ rorem, precum vestrarum exauditionem, et de Christi adventu consolatoriam annuntiationem nobis afferte; et nubes pluant Justum*. Secundum Dionysium capitulo 15 Hierarchiæ cœlestis, per nubes angeli designantur. Apostoli quoque et prædicatores sancti, frequenter nubes vocantur.20 Unde inferius scriptum est : Qui sunt isti qui ut nubes volant?2122 et in Psalmo, Veritas tua usque ad nubes. Orat ergo Propheta, ut vel angeli Christi adventum denuntient : quod impletum est Gabriele loquente ad Christiferam Virginem, et angelo pastores affante, cum quo facta est multitudo cœlestis exercitus; vel ipsi Apostoli mundo Christum pluant seu prædicent.23 Aperiatur terra, id est Virgo beata, sancta Maria, de qua dictum est :24 In die illa erit fructus terræ sublimis;25 atque in Psalmo, Veritas de terra orta est, et terra nostra dabit fructum suum.2627 Tunc autem aperta est terra hæc, quando hæc Virgo præelecta consensum præbens, dixit ad angelum : Fiat mihi secundum verbum tuum. Tunc enim beatissimus2829 atque castissimus venter ejus, clausus et intactus manens homini, apertus est Deo, quem intra se concepit, et nostri corporis cinctorio induit. Et germinet Salvatorem, videlicet Christum, quem sacrosancta Maria sine dolore genuit, quemadmodum eum sine carnali voluptate concepit. Et justitia oriatur simul, id est doctrina evangelica, vita perfecta, seu justificans gratia. A tempore enim nativitatis Christi, cœpit* nostrorum mundus Salvatorem et Creatorem suum cognoscere, vitam corrigere, et per fidem ac gratiam justificari.30313233343536 Propter quod in Joanne habetur : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.37 Ego Dominus Trinitas creavi eum, quantum ad naturam assumptam. Christus enim, in quantum servus et homo ac Patre inferior, creatus est, et creatura vocatur.
Præterea qui ista de Cyro intelligunt, ita exponunt : Rorate, cœli, desuper, id est, vestræ causalitatis influentiam emittite ; et nubes pluant justum, id est, ad generationem Cyri concurrant disponendo materiam. Dicitur autem Cyrus38 justus, quantum ad hoc quod secundum dictamen divinæ justitiæ debellavit Chaldæos, et Judæos salvavit. Orbes autem cœlestes aliquo modo concurrunt ad hominis generationem, non quod anima rationalis sit ex causis secundis, sed quia corpus per illorum causalem influxum disponitur ad animæ receptionem. Ideo ait : Rorate, cœli, desuper. Verum hoc in Christo locum non habet, quoniam corpus ejus sola Spiritus Sancti operatione in instanti aptatum animæ infusioni atque organizatum est. Aperiatur terra, id est filia Astyagis regis Medorum, et germinet salvatorem Judæorum a captivitate Babyloniæ, utpote Cyrum, et justitia oriatur simul, id est justa dejectio Chaldæorum, atque salvatio Judæorum. Ego Dominus creavi, id est creabo, eum, scilicet Cyrum. Tempore enim hujus vaticinii erat creandus. Dicitur autem creatus, vel quantum ad esse naturale, vel quantum ad esse imperiale, quemadmodum dicimus aliquem creari in summum pontificem, imperatorem, vel regem.
Væ qui contradicit factori suo, etc. Primo exponenda sunt hæc de Christo, deinde tangendum quomodo exponantur de Cyro.
Væ qui contradicit factori suo, id est, Creatori non credit promittenti Christi adventum. Multi enim non crediderunt Prophetis. Testa de samiis terræ, id est, talis contradictor est velut opus luteum et terrestre : quod dicitur de Samo terra, quoniam in insula Samo fertur primo inventum. Numquid dicit lutum, de quo testæ formantur, figulo suo, id est artifici, Quid facis? et opus tuum absque manibus est, id est imperfectum et debile? tanquam dicat : Sicut lutum contra figulum nil valet, nec eum reprehendere potest, sic nullus potest Deo resistere, aut ejus effectum arguere. De hoc superius dicta sunt plurima. Væ qui dicit patri, id est Deo omnipotenti, Quid generas? et mulieri, id est
Virgini benedictæ (de qua Paulus : Misit Deus Filium suum natum ex muliere), Quid parturis?39 id est, qui Christum Dei Patris ac Virginis matris Filium negat sive exstinguere cupit. Hæc dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes ejus, id est sanctificator et conditor Israelis : Ventura interrogate me, id est pure contingentia quæ mihi soli sunt cognita ; super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi, id est, mihi indicate vel præcipite, si potestis, qualiter filios meos adoptivos debeo regere, et effectus meæ potentiæ ordinare. Ego feci terram ; et hominem super eam, videlicet primum parentem, omnesque posteros ejus, creavi ego, immediate quantum ad animas, vel mediate quantum ad corpus. Manus meæ, id est mea potentia et sapientia, tetenderunt cælos, creando eos in figura sphærica, quæ cunctis figuris capacior est atque extensior ; et omni militiæ eorum mandavi, id est, cunctis sideribus et planetis certam legem, et ordinem determinatum, convenientemque motum præfixi. Unde translatio Septuaginta interpretum sic habet : Ego omnibus stellis mandavi. Hoc est quod canit Psalmista : Statuit ea in sæculum et in sæculum sæculi ;40 præceptum posuit, et non præteribit.
Ego suscitavi eum, scilicet Christum hominem, ad justitiam, id est, ad justitiam eum induxi. Propter quod ait Salvator : Verba quæ ego loquor, a me ipso non loquor ;41 Pater vero in me manens, ipse facit opera. Et omnes vias ejus dirigam : ita ut in omni conversatione ejus nihil reprehensibile valeat inveniri. Ipse ædificabit civitatem meam, id est Ecclesiam, de qua ait ad Simonem : Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam ;42 et apud Amos, In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit.43 Et captivitatem meam dimittet, id est, electos a diabolica captivitate eripiet : sicut protestatur, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras ;44 et, Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum ;45 non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum, id est non propter merita hominum, non aliquo dono : quemadmodum ad Ephesios recolitur : Gratia salvati estis ; et hoc, non ex operibus.46 Et Petrus in sua prima epistola : Non corruptibilibus, inquit, auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine Agni immaculati.47
Hæc dicit Dominus : Labor Ægypti, id est Ægypti populus in idolorum cultu laborans, et negotiatio Æthiopiæ, id est Æthiopes in hoc sæculo negotiantes, et Sabaim viri sublimes, id est gentes et principes regionis quæ trans Æthiopiam est, et Sabaim appellatur, ad te, o Christe, transibunt per fidem et cultum, et tui erunt per humilem subjectionem ; post te ambulabunt, sequentes tua vestigia, quemadmodum dicis : Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie.48 Vincti manicis pergent, id est, tui obsequii jugo subjecti, et tuo timore confixi, procedent de virtute in virtutem, et te adorabunt tanquam verum Deum, teque deprecabuntur tanquam hominem summum, Dei ac hominum mediatorem ; et adorando te dicent : Tantum in te est Deus. In Filio enim est Pater, quemadmodum Filius dicit : Tu Pater in me, et ego in te.49 Et non est absque te Deus : quoniam Pater non est alius Deus quam Filius, quamvis sit alia Persona. Pater namque et Filius et Spiritus Sanctus, sunt unus simplicissimus Deus, in quo nulla est substantialis distinctio. Vere tu es Deus absconditus, id est invisibilis atque incomprehensibilis, et non nisi in occulto cordis apparens. Hoc tamen de Christo præcipue dicitur propter assumpti corporis, in quo divinitas latuit, sacramentum, sicut de eo inferius legitur : Quasi absconditus vultus ejus et despectus.50 Deus Israel, Salvator, quod interpretatur Jesus, de quo angelus dixit pastoribus : Natus est vobis hodie Salvator ;5152 et ad Joseph : Vocabis nomen ejus Jesum ;53 ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.54
Confusi sunt et erubuerunt omnes ; simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. Quamvis hoc de universis idololatris accipi possit, qui idolis servire maluerunt quam Christo, atque ob hoc æternam confusionem ac pœnam sortiti sunt, melius tamen accipitur de Scribis et Pharisæis, qui confinxerunt mendacia, et ea ubique disseminaverunt, dicentes corpus Christi non surrexisse, sed a discipulis furtim fuisse sublatum ;55 multaque alia contra Christum moliti sunt : propter quod perierunt traditi manibus Romanorum ac dæmonum. Israel, id est electus populus Judæorum credens in Christum, salvatus est in Domino, non in se ipso, sed per Christi virtutem, salute æterna, per evasionem pœnæ inferni, atque per adeptionem beatitudinis cœli. Non confundemini in præsenti, et non erubescetis in futuro, o veri Israelitæ, usque in sæculum sæculi. Non enim erubuerunt Apostoli nomen Christi coram hominibus, sed ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.56
Quia hæc dicit Dominus creans cœlos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes, id est plasmator, ejus. De quo fatur in Psalmo : Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cœli.5758 Quod ad litteram de Christo dicitur, ut patet ex allegatione Apostoli ad Hebræos, ubi per hanc scripturam probat Filium Patri coæternum.59 Per hoc quoque60616263
19
Exod. xix, 2 et seq.
Matth. v, 1 et seq. Joann. xviii, 20.
Ps. xviii, 5.
Ibid. 8.
Prov. viii, 8.
1 Cor. i, 10. destruitur hæresis dicentium, sola cœlestia seu invisibilia a Deo producta. Non in vanum creavit eam; sed ut habitaretur ab hominibus et jumentis, formavit eam. Ego Dominus, et non est alius. Non in abscondito locutus sum : quia per Moysen publice ad universum Israelem loquebatur; in loco terræ tenebroso; sed in plana solitudine, imo in altissimo Sinai monte. Potest quoque de Christo intelligi, qui montem conscendens, fecit sermonem ad populum. Unde ad Annam dixit : Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagogis et in templo, quo omnes Judæi conveniunt. Per Apostolos quoque palam, non in loco tenebroso locutus est : siquidem in omnem terram exivit sonus eorum. Non dixi semini Jacob, id est fidelibus, frustra : Quærite me per fidem et opera. Ego Dominus, loquens justitiam, annuntians recta. Lex enim Domini immaculata, convertens animas. Et Sapientia ait : Justi, inquit, sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid, neque perversum.
Sed quia Judæi pro majori parte recesserunt a Christo, idcirco gentilibus dicitur : Congregamini in apostolica et catholica Ecclesia Dei, et venite credendo, et accedite simul per divinam ac mutuam caritatem, quatenus idem sapiatis, et non sint in vobis schismata; qui salvati estis ex gentibus : per quod notatur, non omnes gentes statim aut simul credituras fuisse, sed per partes atque paulatim. Demum de his qui credere noluerunt, subjungitur : Nescierunt, id est, sacræ Scripturæ sermones et Apostolorum prædicationem non intellexerunt, qui levant lignum sculpturæ suæ, id est, sublime erigunt altoque loco statuunt idola sua, ut reverenter adorentur, et a cunctis cernantur, et rogant deum non salvantem, id est idolum vanum fictumque deum, qui neque se ipsum juvare potest, nec suos cultores.
Deinde Dominus ait primis prædicatoribus Ecclesiæ sanctæ : Annuntiate evangelicam legem ubique, et venite, semper redeundo ad Deum cum gratiarum actione, et ad proximos cum pia compassione, et consiliamini simul, id est, consilium de gentium salvatione seu conversione inite. Quis auditum fecit hoc? id est, quis gentium conversionem et Christi mysterium prænuntiavit, ab initio mundi? Nullus utique nisi Deus, qui ait : Ex tunc prædixi illud, id est, ab initio prænuntiavi per Prophetas gentium salvationem : nulla enim tempora vacaverunt a prophetia Christi, sicut in mystica expositione sex hydriarum Augustinus pulchre deducit. Nempe et illud quod in Genesi dictum est de primis parentibus, Erunt duo in carne una, sacramentum magnum fuit Christi atque Ecclesiæ. Adam quoque (ut dicunt sancti doctores) rediens a supernaturali sopore, imo a divinorum secretissima contemplatione, agnovit Filium Dei incarnandum; et de hoc mystice loquebatur, quamvis causam incarnationis non noverat. Numquid non ego Dominus, in cujus ditione cuncta sunt posita, et non est ultra
Gen. ii, 24; Ephes. v, 31, 32.
Deus absque me? juxta illud Deuteronomii : Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me; et in Psalmo : Quoniam quis Deus præter Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum? Deus justus et salvans non est præter me : quoniam omnes dii gentium dæmonia; neque est aliud nomen datum hominibus, in quo oportet eos salvos fieri.
Esther xiii, 9.
Deut. xxxii, 39.
Ps. xvii, 32.
Ps. xcv, 5.
Act. iv, 12.
Convertimini ad me per fidem et caritatem, et salvi eritis mente et corpore, omnes fines terræ, id est gentes universæ; quia ego Deus, et non est alius. Ecce apertissime loquitur de conversione sæculi universi. In memetipso juravi, et non nisi per memetipsum : Deus enim majorem, per quem juret, non habet. Jurat autem Deus, secundum Apostolum ad Hebræos, Ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus : et utique secure jurat, qui mentiri non potest. Quid ergo juravit, subditur : Egredietur de ore meo justitiæ verbum, id est evangelicæ legis
Hebr. vi, 13.
Ibid. 18. prædicatio, et non revertetur, id est, non erit inane, neque cassabitur, sed fructum faciet in electis. Augustinus in sermone de Purificatione, hunc locum profundius subtiliusque exponit hoc modo: Egredietur de ore meo, id est de corde Dei Patris, Verbum increatum: de quo Pater testatur, Eructavit cor meum verbum bonum;64 et Joannes, In principio erat Verbum.65 Et non revertetur, id est, non identificabitur mihi in persona: quod contra Sabellium dicitur, asserentem unam esse Patris Filiique personam. Quia mihi curvabitur omne genu cœlestium, terrestrium et infernorum.66 Jam tamen sermo est de omni genu gentium universarum quæ ad fidem conversæ sunt, et Deum verum cultu latriæ honoraverunt: cujus indicium est genuflexio corporis. Et jurabit omnis lingua, scilicet per nomen meum, non per falsos deos.
Ergo in Domino, id est ad gloriam Dei, dicent gentes conversæ: Meæ sunt justitiæ et imperium, non populi Judæorum. Divinorum præceptorum custodia, Christique regnum, non nisi in populo christiano inveniuntur. Ad eum, id est ad Christum, venient et confundentur in die judicii omnes qui repugnant ei, videlicet pagani, Judæi, hæretici, et impii christiani. Potest quoque intelligi de conversione gentilium, qui ante suam conversionem Christo repugnabant, sed fide recepta, ad eum pœnitendo venerunt, atque de suis perversitatibus erubuerunt. In Domino Christo, per fidem ipsius, justificabitur et laudabitur omne semen Israel, id est omnis populus fidelis, qui fidem Israelis assequitur. De quo semine spirituali Dominus sancto patriarchæ Jacob repromisit: Dilataberis ad orientem et occidentem, et ad aquilonem et meridiem, id est, totum mundum semen tuum implebit:67 quod in Christianis impletum est.
Postremo breviter tangendum est, quomodo quidam prædicta de Cyro exponant. Ab eo itaque loco quo dicitur, Væ qui contradicit factori suo, affirmant eos redargui qui non crediderunt implenda, quæ Deus per Cyrum promisit agenda de Judæorum liberatione, etc. Quidam vero exponunt de Astyage avo Cyri, qui timens regno privari per Cyrum, quem audierat vehementer sublimandum, conabatur eum occidere: sicque divinæ ordinationi resistere nisus est. Item quod sequitur, Væ qui dicit patri, Quid generas? et mulieri, Quid parturis? hoc de Astyage exponunt, qui tentavit partum filiæ suæ maritique ejus exstinguere, utpote Cyrum. Ego scitavi eum ad justitiam, id est, potestatem contuli Cyro exsequendi justitiam meam contra Chaldæos, et ad liberandos Judæos; et omnes vias ejus dirigam, dando ei ubique prosperum exitum. Hoc tamen absolute de Cyro verum non est, quem constat esse damnatum, tanquam idololatram et ingratum. Ipse ædificabit civitatem meam. Cyrus enim dedit Judæis licentiam ædificandi Jerusalem, quæ tamen post mortem ejus sub Nehemia ædificata est, maxime quantum ad muros et portas.68 Et captivitatem meam dimittet, id est, populum meum a Babylonica captivitate absolvet;69 non in pretio, sed gratis, ex inspiratione divina, quasi gratias agens et vicem rependere volens Deo Israel, cujus adjutorio omnia regna sibi cognovit subjecta.
Porro quod subditur, Labor Ægypti, etc., exponunt ita, quod Deus promisit Cyro bona Ægypti, Æthiopiæ et Sabaim pro mercede liberationis Judæorum. Huic tamen repugnare videtur, quod Cyrus ante Judæorum liberationem dixit, omnia regna terræ sibi esse subjecta, ut legitur in primo Esdræ libro. Viri sublimes ad te transibunt, post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt: id est, habitatores horum regnorum a te capientur, et capti post te gradientur, teque suppliciter exorabunt ne eos penitus conteras. Hanc autem expositionem de Cyro, quam sequitur Lyra, S. Hieronymus improbat per hoc quod subditur: Tantum in te est Deus. Non enim in solo Cyro fuit
Deus. Et quamvis hoc de Cyro aliquo modo accipi possit, quia in nullo regum sui temporis tam gratiose, quantum ad temporale imperium, fuit Deus, sicut in ipso, cujus imperio ceteros reges subjecit; tamen quod subditur, Et non est absque te Deus, nequaquam intelligi potest de Cyro; et item quod subditur, Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Salvator: quæ tamen, sicut jam patuit, de Domino nostro Jesu Christo verissime explanantur. Unde Hieronymus infert, stultam esse contentionem eorum qui ista de Cyro accipiunt: præsertim quum, ut Hieronymus ait, etiam stultis perspicuum sit unum esse sermonis contextum, nec posse sensum dividi qui in ipso narrationis ordine et ratione conjunctus est. Præterea quod infertur, Israel salvatus est in Domino salute æterna, nullatenus sumi potest de salvatione facta per Cyrum.
Tota autem expositio cujusdam circa hunc locum, fundatur non in aliqua Scriptura canonica, sed in Scholastica historia: quod tamen non decet, quoniam non debemus obscura atque certissima, per minus certa exponere. Sed et Lyra quodam loco redarguit eos, qui quædam verba Isaiæ exponunt per historiam Judith, eo quod illa historia non sit, secundum eum, authentica: de qua tamen certum est, quod non sit minus authentica quam Scholastica historia, quoad ea quæ de Cyro in ipsa narrantur.
Footnotes
-
vers. 4. ↩
-
Ps. civ, 15. ↩
-
1 Esdr. 1, 2. ↩
-
Coloss. II, 3. ↩
-
Is. XXXIII, 6. ↩
-
Is. IX, 6. ↩
-
1 Esdr. i, 7, 8. ↩
-
I Joann. II, 4. ↩
-
I Esdr. I, 2. ↩
-
Gen. XVI, 11; XVII, 19; ↩
-
III Reg. XIII, 2. ↩
-
Luc. I, 31. ↩
-
Is. XI, 3. ↩
-
Tit. 1, 16. ↩
-
1 Esdr. 1, 1, 2. ↩
-
Gen. 1, 3. ↩
-
Amos 1, 6. ↩
-
Mich. ii, 3. ↩
-
Matth. 1, 34. ↩
-
Is. 1, 8. ↩
-
Ps. 1, 6. ↩
-
Is. lx, 8. ↩
-
Is. 1, 2. ↩
-
Ps. 1, 12, 13. ↩
-
Is. iv, 2. ↩
-
Luc. 1, 38. ↩
-
Ps. lxxxiv, 12, 13. ↩
-
Luc. xi, 28-38; 1, 9-13. ↩
-
Luc. xi, 28-38; ii, 9-13. ↩
-
Luc. i, 38. ↩
-
Ps. xxxv, 6. ↩
-
Matth. vi, 34. ↩
-
Amos iii, 6. ↩
-
Mich. ii, 3. ↩
-
Gen. i, 3. ↩
-
Tit. i, 16. ↩
-
Joann. 1, 17. ↩
-
1 Esdr. i, 1, 2. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Ps. CXLVIII, 6. ↩
-
Joann. XIV, 10. ↩
-
Matth. xvi, 18. ↩
-
Amos ix, 11. ↩
-
Joann. xii, 31. ↩
-
Ibid. 32. ↩
-
Ephes. u, 8, 9. ↩
-
1 Petr. 1, 18, 19. ↩
-
Luc. ix, 23. ↩
-
Joann. xvi, 21. ↩
-
Is. liii, 3. ↩
-
Luc. u, 11. ↩
-
Luc. ii, 11. ↩
-
Matth. 1, 21. ↩
-
Matth. i, 21. ↩
-
Matth. xxviii, 13. ↩
-
Act. v, 41. ↩
-
Ps. ci, 26. ↩
-
Ps. ci, 26. ↩
-
Hebr. 1, 10. ↩
-
Hebr. i, 10. ↩
-
Joann. xvii, 21. ↩
-
1 Petr. i, 18, 19. ↩
-
Ephes. ii, 8, 9. ↩
-
Ps. XLIV, 2. ↩
-
Joann. 1, 1. ↩
-
Philipp. ii, 10. ↩
-
Gen. XXVIII, 14. ↩
-
1 Esdr. 1, 2-4. ↩
-
II Esdr. 11, 14. ↩
Chapter 64 of 84