Skip to the text

Articulus 74

DECLARATIO CAPITULI QUADRAGESIMI SEXTI : CONFRACTUS EST BEL.

QUI superiora de Cyro exponunt, ista ita continuant, quod post salvatoris Judæorum, et liberationis eorum a Babylonica captivitate descriptionem, jam hostium, id est Babyloniorum, dejectio præsignatur. Ut sit sensus: Confractus, id est resolutus atque destructus, est Bel; contritus est Nabo: nomen est alterius idoli quod colebant Chaldæi. Facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, id est conculcata ab eis, vel eis similia facta, utpote intellectu carentia. Cyrus enim cum populo suo confregit idola Babylonis. Onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem, id est idola vestra, o Babylonii, vos usque ad fatigationem gravantia, contabuerunt et contrita sunt simul, id est, una vobiscum capta sunt et comminuta; non potuerunt salvare portantem. Idololatræ namque idola propriis humeris solent portare. Dicitur quoque, quod sacerdotes Babylonis videntes urbem a Cyro captam, arreptis idolis suis, fugere conabantur; sed onere idolorum præpediti a celeri cursu, simul cum idolis suis capti fuerunt. Unde nunc subditur: et anima eorum in captivitatem ibit: sumiturque anima pro homine toto.

Sed quoniam superiora de Christo gentiumque vocatione exposita sunt, melius est generaliter explanare de idolorum ruina, quæ facta est Christi Evangelio divulgato. Sic ergo per Bel designatur Belus sive Saturnus, quem antiqui in tantum colebant, ut proprios ei filios immolarent. Nabo autem idolum est, et interpretatur divinatio: et est sensus, quod prophetia seu divinatio idolorum et idololatrarum, post Christi adventum conticuit.

Deinde populus Judæorum ab idololatria revocatur, atque ad unius altissimæ Deitatis cultum inducitur. Audite me, domus Jacob, id est, familia Judæorum, et omne residuum domus Israel, id est, qui remansistis de decem tribubus, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Hoc multipliciter exponi potest. Primo, ut per uterum et vulvam Dei, intelligatur venter et vulva plebis suæ, videlicet mulierum Hebræarum. Secundo, ut venter et vulva Deo metaphorice adscribantur, sicut et cetera membra corporis nostri, ut sit sensus: Qui portamini a meo utero, id est, ita vos ex Ægypto portavi, imo quotidie porto, sustento et alo, quemadmodum mulier suum portat infantem. Tertio sic: Qui portamini a meo utero, id est, ita vos diligo, sicut mater suum infantulum. Hæc autem moraliter de Ecclesia et unoquoque electo accipi possunt, sicut et Paulus ait: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.1 Per uterum autem seu vulvam Dei, intelligitur paterna ejus clementia, vel secreta gratia ejus. Usque ad senectam, id est, quousque vos senescatis, ego ipse sum incommutabiliter permanens. Ex hoc loco sumptum est quod allegat Ambrosius scriptum: Donec senescatis, ego sum. Sic enim habet translatio Septuaginta interpretum. Et usque ad canos vestros ego portabo, non deserens vos neque projiciens, sed usque in finem conservans. Ego feci vos et omnia bona quæ habetis, et ego feram, id est, portabo vos gratiose et pie; et ego portabo, et salvabo vos nunc per gratiam, et in futuro per gloriam. Unde et in Deuteronomio: Portavit te Dominus Deus tuus, sicut portare solet homo parvulum filium suum.2 De Christo quoque ait Apostolus, quod portet omnia verbo virtutis suæ.3

Cui assimilastis me, et adæquastis et comparastis me, et fecistis similem? tanquam dicat: Multum errastis quod aliquid mihi æquale putastis et pro Deo coluistis, gloriamque incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis transtulistis.45 Qui confertis, id est, producitis ac traditis, aurum de sacculo, id est de bursa, et argentum statera ponderatis, quatenus certam pecuniæ seu massæ pretiosæ molem detis pro idolo faciendo, conducentes artificem, ut faciat deum sculptilem sive conflatilem; et procidunt idololatræ coram idolo, et adorant illud. Portant illum, videlicet deum aureum, sive argenteum, in humeris gestantes, et ponentes in loco suo: quoniam dii hujuscemodi pedes quidem habent, sed ambulare non valent.67 Et stabit deus talis inanis, ubi cultores sui eum reponunt, ac de loco suo non movebitur a se ipso; sed et quum clamaverint idololatræ ad eum, non audiet, quia nec vivit, et de tribulatione non salvabit eos.

Mementote istud, id est, beneficia mea recolite, et idolorum vanitatem revolvite, et fundamini , id est, in Deo fundamentum firmate, ut sitis fortes in fide atque immobiles in cultu divino, ne rursus ad pristinos declinetis errores;8 et redite, prævaricatores, ad cor*, id est ad verum rationis judicium, ad interiora vestra, et coram Deo discutite opera vestra. Hoc autem nihil aliud est, nisi ad Deum converti: qui enim peccat, a corde (id est a rationis censura) recedit, sequens impetum passionis vel inclinationem pessimi habitus. Sic quoque redire ad cor, divinæ pacis infusionem meretur, juxta illud in Psalmo: Loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.9*

Recordamini prioris sæculi, quod fuit ante diluvium, creationisque mundi, quoniam ego sum Deus omnium sæculorum, universa dispensans atque gubernans. Et non est ultra me Deus, nec est similis mei in diis similitudine naturali: juxta illud Psalmi, Domine Deus virtutum, quis similis tui?10 annuntians ab exordio novissimum, id est, a principio mundi de termino ejus prædixi. Unde et Judas apostolus in sua Canonica ostendit, septimum ab Adam Enoch de finali judicio prophetasse:11 nec dubium est quin Adam spiritum prophetiæ habuerit, et alii quidam tempore ejus. Vel, Ab exordio novissimum, id est a principio rei terminum ejus. Et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens, id est, hominibus revelans per angelos et Prophetas.121314 Consilium meum stabit, id est implebitur : sicut in Psalmo cantatur, Consilium autem Domini in æternum manet.15 Et omnis voluntas mea fiet*, id est, quidquid* volo, et quidquid complacet mihi, eveniet :16 sicut scriptum est, Omnia quæcumque voluit Dominus, fecit in cœlo et in terra. Quandoque tamen accipitur voluntas Dei pro signo voluntatis divinæ, scilicet pro præcepto, prohibitione, consilio : et illa non semper impletur. Sed neque voluntas Dei antecedens, per quam vult aliquid secundum communem rationem, vel secundum unam considerationem, quod tamen non vult simpliciter omnibus consideratis, semper impletur.17 Sic enim secundum Apostolum vult omnes homines salvos fieri, nec vult mortem peccatoris :18 quod certum est non impleri. Harum autem voluntatum nulla pertingit ad perfectam et propriam voluntatis rationem. Unde sumendo voluntatem Dei pro ipso divinæ mentis beneplacito, volendique actu, qui dicitur voluntas consequens, semper impletur. Nempe si tanta est beatitudo Sanctorum in patria, ut quidquid voluerint, fiat : quanto magis omnipotentis et supergloriosissimi Dei beatitudo id postulat, ut quidquid voluerit, fiat? Ideo Paulus ad Romanos : Voluntati, inquit, ejus quis resistit? Et Job :19 Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest; et anima ejus, quodcumque voluit, fecit : idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

Vocans ego Dominus ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ. Judæi et quidam catholici exponunt de Cyro rege Persarum : qui dicitur avis, quod velociter venit ex divina inspiratione contra Chaldæos ; venitque de terra longinqua, videlicet Perside seu Media. Et vocatur vir divinæ voluntatis, quoniam Deus per eum explevit suam voluntatem contra Chaldæos, et liberando Judæos. Item quod subditur :20 Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur ; dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam : exponunt de justa punitione Chaldæorum, et de salvatione Judæorum facta per Cyrum, reædificatione quoque templi, et reditu in Judæam. Verum B. Hieronymus expositionem hanc reprobat partim, [quod] manifeste de Christo et universali ac perfecta salvatione facta per ipsum, fit sermo.

Est igitur sensus : Vocans ab oriente, id est ab ortu lucis æternæ, avem, id est Christum sine pondere culpæ cœlestia jugiter contemplantem, atque contemplando summe volantem; qui etiam exsultavit ut gigas ad currendam viam, et a summo cœlo, ubi est oriens Solis æterni, egressio ejus.21 Unde nunc subditur : Et de terra longinqua, scilicet patria Beatorum, de qua Christus ad terras descendit, virum voluntatis meæ.22 De quo Jeremias ait : Novum faciet Dominus super terram : mulier circumdabit virum. Et qui in Evangelio loquitur : Non possum ego a me ipso facere quidquam.23 Sicut audio, judico; et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Item in Psalmo :24 In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus. Et locutus sum per Prophetas de Christi adventu, et adducam illud, id est, implebo quum venerit temporis plenitudo;25 creavi, et faciam illud, id est, creare decrevi; vel loquitur de futuro per modum præteriti propter certitudinem veritatis propheticæ.

Audite me, duro corde, id est, increduli, qui promissionibus Dei non creditis, nec grati estis, qui longe estis a justitia. Justus enim ex fide vivit.26 Et in Ecclesiastico scriptum est : Cor durum male habebit in novissimo.27 Salomon quoque testatur : Qui mentis est duræ, corruet in mala.28 Horum durissimorum Judæorum filii erant, quibus vir eruditus, nomine suo dignus, B. Stephanus ait :29 Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto, sicut et patres vestri. Prope feci justitiam meam, non elongabitur, id est, Christum feci esse vicinum, qui ut Habacuc ait: Veniens veniet, et non tardabit. De quo Aggæus prædixit: Adhuc modicum, et veniet Desideratus cunctis gentibus. Dicitur autem Christus justitia, quia per viam justitiæ nos redemit, patiendo scilicet pœnam pro culpa nostra. Et de ipso dicit Apostolus: Qui factus est nobis a Deo sapientia et justitia, et sanctificatio, et redemptio. Et salus mea, id est mundi Salvator, vel salus quam dabo mundo per Christum, non morabitur ultra tempus præfixum. Porro, quod ista de Christo prædicta sint, patet ex eo quod infra eadem de ipso dicantur: Prope est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. Dabo in Sion, id est in Ecclesia, vel in templo seu populo Judæorum, salutem perfectam, videlicet Christum, de quo princeps Apostolorum asseruit: Non est in alio aliquo salus. De quo scriptum est in Malachia:30 Statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis, et Angelus testamenti, quem vos vultis. Et in Israel, id est in populo fidei, dabo gloriam meam, id est Christum Dei sapientiam. Nam filius sapiens gloria patris.31 Vel, Gloriam meam, id est gloriosam Christi manifestationem, videlicet opera ejus miraculosa, ac præclarissima documenta: de qua utique gloria Dominus ait per Aggæum: Implebo domum istam gloria.32 Magna erit gloria domus hujus novissimæ magis quam primæ. Loquitur autem de templo secundo, a Zorobabel ædificato, in quo Christus in propria persona oblatus est, frequenterque docuit, et miracula fecit.

Hæc de vaticinio futurorum, et Christi adventu sic dicta sint: quæ juxta historiam exponi possunt pro tempore Cyri, ut patuit.

Footnotes

  1. Galat. ii, 20. ↩

  2. Deut. 1, 31. ↩

  3. Hebr. 1, 3. ↩

  4. Rom. 1, 23. ↩

  5. Rom. i, 23. ↩

  6. Ps. cxim, 7, sec. ↩

  7. Hebr. ↩

  8. *alias confundamini* ↩

  9. Ps. lxxxiv, 9. ↩

  10. Ps. lxxxviii, 9. ↩

  11. Judæ 14. ↩

  12. Hebr. i, 3. ↩

  13. Deut. i, 31. ↩

  14. Galat. ii, 20. ↩

  15. Ps. xxxii, 11. ↩

  16. Ps. cxxxiv, 6. ↩

  17. 1 Tim. II, 4. ↩

  18. Ezech. xviii, 23; xxxiii, 11. ↩

  19. Rom. IX, 19. Job XXIII, 13, 15. ↩

  20. vers. 13. ↩

  21. Ps. XVIII, 6, 7. ↩

  22. Jer. XXXI, 22. ↩

  23. Joann. V, 30. ↩

  24. Ps. XXXIX, 8, 9. ↩

  25. Galat. IV, 4. ↩

  26. Rom. I, 17. ↩

  27. Eccli. III, 27. ↩

  28. Prov. XXVIII, 14. ↩

  29. Act. VII, 51. ↩

  30. Malach. III. 1. ↩

  31. Prov. x, 1. ↩

  32. Agg. II, 8, 10. ↩

Chapter 65 of 84