Skip to the text

Articulus 75

EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI SEPTIMI: DESCENDE, SEDE IN PULVERE.

SICUT Ezechiel regni Juda atque Samariæ peccata et pœnas describit sub specie duarum mulierum fornicariarum, Oollæ et Oolibæ; ita hoc loco describit Isaias dejectionem Babylonis sub specie mulieris captivæ, quæ olim regina erat, jamque misera est effecta, et ait: Descende de regali fastigio, sede in pulvere, tanquam humiliata, lugens et victa, virgo filia Babylon, id est, populus Babylonis. Quæ virgo dicitur, ad designandum quod natura in se pura, et a bono principio condita sit, quamvis per accidens facta sit meretrix, maculataque vitiis. Dicitur quoque filia, ad designandum clementiam benignissimi Patris et Creatoris, qui diligit cuncta quæ fecit, et beneficia sua bonis et malis, gratis et ingratis impendit. Sede in terra, non in throno sublimi, ut ante. Non est solium, id est sedes regalis, filiæ Chaldæorum, id est genti Chaldææ. Cyrus enim et Darius regnum Babylonis destruxerunt. Quia ultra non vocaberis mollis et tenera, id est deliciis affluens, nobilis et sublimis. Tolle molam, et mole farinam, id est, exercitium ancillæ opusque vile assume, quod est molam tollere, farinam molere, nec ultra præsumas aliis dominari. Denuda turpitudinem tuam, id est, ornamenta depone, quibus quæ inhonesta sunt corporis, teguntur: sicut Apostolus ad Corinthios ait, Quæ inhonesta sunt corporis nostri, his abundantiorem gloriam circumdamus.1 Per hoc notatur, quod feminæ Chaldæorum libidini adversariorum patuerunt: quod et superius dictum est, quod Persæ et Medi in conspectu Chaldæorum violabant uxores eorum.2 Discooperi humerum. Per hoc prædicitur spoliatio et erubescibilis denudatio Babyloniorum. Revela crura, vestes levando, transi flumina : per aquas enim et flumina ducebantur quidam eorum captivi, propter quod indigebant vestes levare. Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum, quum fueris ita subjecta, nudata, hostiumque libidini exposita. Ultionem capiam, id est, injurias mihi ac populo meo Israel a Chaldæis illatas, ulciscar in eos, et non resistet mihi homo, id est, nullius precibus flectar ab hac sententia. Unde ad Jeremiam Dominus ait : Noli orare pro populo hoc, videlicet pro Judæis, nec obsistas mihi, quia non exaudiam te.3

Deinde Propheta in persona populi Judæorum ait : Redemptor noster ab Ægypto, a Babylone, ac ceteris malis, Dominus exercituum, id est virtutum cœlestium, nomen illius est Sanctus Israel, quem Israel colit ut sanctum in se, et sanctificatorem suum.

Sede tacens præ confusione, et intra in tenebras, id est loca obscura ut abscondaris, seu tetros carceres adversariorum tuorum, filia, id est gens, Chaldæorum; vel, tu, Babylon, a Chaldæis constructa : sumendo tamen urbem pro incolis; quia non vocaberis ultra domina regnorum.

Iratus sum super populum meum Judæorum, tradendo eos in manibus tuis propter eorum peccata; contaminavi, id est, a te contaminari permisi, hereditatem meam, id est templum, urbem, ac populum : sicut in Psalmo prædictum est : Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum.4 Et Jeremias de populo suo ait :5 Vidi gentes ingressas in sanctuarium tuum, de quibus præceperas ne ingrederentur illud. Et dedi eos, id est Judæos, in manu tua. Non posuisti eis misericordias, id est, nimis crudeliter eos tractasti, abutens potestate tibi concessa. Super senem aggravasti jugum tuum valde, id est, seniores populi Judæorum nimis pœnaliter oppressisti, nec ætati parcens, nec sexui. Ista est prima ratio punitionis Chaldæorum. Nam quamvis fuerunt ministri divinæ justitiæ impios affligendo, tamen nimis crudeliter hoc fecerunt : ideo et passi sunt quod aliis intulerunt.

Secunda ratio punitionis eorum erat præsumptio, de qua subditur : Et dixisti : In sempiternum ero domina, id est, jugiter omnibus gentibus imperabo. Non posuisti hæc super cor tuum, id est, tantas miserias tibi venturas non attendisti, neque recordata es novissimi tui, id est, finem tuum non considerasti, nec sapienter pensasti quid tibi accidere posset : sicut de quibusdam scriptum est in Deuteronomio, Gens absque consilio est et sine prudentia.6 Tempore ergo prosperitatis cogitare debemus futura, quemadmodum scriptum est : In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum.7 Et nunc audi hæc, delicata, id est, gens Babylonis deliciis plena, et habitans confidenter secundum tuam æstimationem in urbe fortissima, quæ dicis in corde tuo : Ego sum omnium gentium domina, et non est præter me amplius, id est, nulla gens mihi similis est in potentia, imo per comparationem ad me, sunt quasi non sint. Non sedebo vidua, id est, viro, scilicet rege, non privabor, et ignorabo sterilitatem, id est, prolis infecunditatem non experiar. Venient tibi duo hæc subito in die una, utpote sterilitas, id est filiorum tuorum occisio, et viduitas, id est privatio regni. Hoc contigit, dum Cyrus et Darius cum exercitibus suis Babylonem improvise ingressi sunt per alveum fluminis per urbem currentis, interfeceruntque Balthasar regem atque Chaldæos, eorumque filios.8

Denique tertia causa hujus punitionis subjicitur. Universa tormenta hæc venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum, quibus te cum dæmonibus occupasti, invocando eorum auxilia, et propter duritiam, id est impœnitentiam

10 decepit atque sævitiam, incantatorum tuorum magicis artibus utentium, vehementem. Habebant enim Chaldæi divinos, magos, ariolos. Et fiduciam habuisti in malitia tua, sperans te posse per tyrannidem quod non potuisti per justitiam, et dixisti : Non est qui videat me, id est, adspectum Dei non timeo, quia nec ejus providentiam credo. Sapientia tua et scientia tua, hæc deceperunt te, et dixisti in corde tuo : Ego sum, et præter me non est altera : id est, quia te sapientem in cursu stellarum et prænosticatione futurorum, scientem quoque in magicis artibus æstimabas, idcirco decepta es. Quam multi usque hodie a propria sapientia atque scientia decipiuntur! Omnes videlicet quos scientia inflat, qui simplices spernunt, qui ab aliis informari increparique abnuunt, qui sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt :910 de quibus dictum est supra, Væ qui sapientes estis in oculis vestris.11 Isti non pensant quod Salomon ait, Cum simplicibus sermocinatio ejus;12 et quod in Ecclesiastico legitur, Melior est modicum sciens, et in timore Domini ambulans, quam multa sciens, et timorem Dei postponens.13 Quanto igitur major, quanto sapientior es, tanto magis humilia te in omnibus, et eris carus Deo et hominibus.14

Veniet super te malum, id est afflictio, et nescies ortum ejus : quia, ut dictum est, improvise capta est Babylon. Et irruet super te calamitas quam non poteris expiare : quoniam Persæ ac Medi nullum voluerunt accipere pretium pro liberatione Chaldæorum. Veniet super te repente miseria quam nescies. Frequenter enim resumit eumdem sensum propter majorem attentionem.

Consequenter Dominus irrisorie ait populo Babyloniæ : Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, videlicet cum auguribus et ceteris necromanticis, atque conjectoribus tuis, in quibus laborasti, artem ipsorum discendo, responsa audiendo et inquirendo, ab adolescentia tua, id est ab exordio quo habitare cœpisti in Babylone. Hæc enim maxime viguerunt in Chaldæa, in qua etiam necromantia fertur inventa. Si forte quid prosit tibi illorum scientia, aut si possis fieri fortior : præmuniendo te contra Persas ex admonitione maleficiorum tuorum. Defecisti in multitudine consiliorum tuorum : quia futura tibi mala prænoscere non potuisti. Stent, et salvent te augures cæli, id est astrologi, qui contemplabantur sidera, arbitrantes ex cursu astrorum ac lapsu stellarum res gubernari humanas, et supputabant menses, librantes momenta horarum, qualitatesque temporum, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.

Ecce facti sunt quasi stipula : nam suis peccatis facti sunt apti incendio ignis, sicut et stipula sua siccitate apta est igni. Ignis combussit eos. Incensa enim urbe Babylonis, simul cum ea combusti sunt. Non liberabunt animam suam, id est, vitam suam non eripient, de manu flammæ, id est de ignis potenti ardore, per suam sapientiam. Non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum : id est, ignis istorum non erit temperatus, neque reficiens, sicut est ignis ad quem infrigidatus se calefacit, et qui in camino construitur; sed ignis eorum est consumens atque exterminans. Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras : id est, opes tuæ, idola et structuræ tuæ laboriosissime acquisita seu facta, data sunt combustioni, sicut et tu. Negotiatores tui ab adolescentia tua, id est, qui fuerunt in te a principio fundationis tuæ, unusquisque in via sua erraverunt, id est, in suis operibus peccaverunt, quia superbi fuerunt et cupidi; non est qui salvet te de manu Persarum atque Medorum, præsertim quum nec angeli sancti te sanare valuerunt propter incurabilem tuam malitiam. Propter quod per Jeremiam loquuntur :15 Curavimus Babylonem, et non est sanata; derelinquamus eam.

DENIQUE, juxta moralitatem, Babylonem, sive Babel, quæ interpretatur confusio, si-

Expositio moralis. gnificare præsens sæculum nequam, seu quemlibet impium vitiorum turbine deordinatum, dictum est sæpius. Huic ergo datur remedium pœnitentiæ, vel prænuntiatur justa inflictio pœnæ, quum sequitur : Descende ab alto elationis, a tumore superbiæ, a sublimitate excellentiæ. Unde scriptum est : Non te extollas in cogitatione tua velut taurus; et alibi :16 Quid tumet contra Deum spiritus tuus? quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Virgo filia Babylon, id est, anima peccatrix, vitiorum confusione distorta. Sede in terra, id est, compuncta atque contrita in humilibus occupare, et nec oculos ad cœlum levare præsumas, sed humilia valde spiritum tuum, et quiesce a pristino vitiorum tumultu. Non est solium, id est dignitas aut judicandi auctoritas, filiæ Chaldæorum, id est plebi perversæ. Peccator enim bestiis vilior est : nec dignus est alium judicare, qui se ipsum non corrigit. Ultra non vocaberis mollis et tenera. Anima rationalis quamdiu Christi sponsa est, Deo per fidem, caritatem, et nobilem conversationem unita, mollis et tenera est, quia non tangit immunda, neque exercet indigna, imo nutritur in croceis, et angelorum esca nutritur : sicut et David erat tanquam tenerrimus ligni vermiculus; Susanna quoque pulchra erat delicataque nimis.1718192021 Quum vero a Deo recedit, dæmonibus servit, et vitiis subjacet, dura fit atque ignobilis, et stercora amplectitur.

Tolle molam. Sancti comparant animam molæ, quoniam sicut mola, si nil ei imponatur, se ipsam currendo consumit, sic anima nil salubre corde revolvens, hinc inde vagando, se ipsam interimit. Quid ergo est molam tollere, nisi animam bonis actibus applicare, ab exterioribus alienare, cœlestibusque vivere? Mole farinam, id est, cogitationes discute, pulveres venialium peccatorum absterge, et minutissima quæque peccata pœnitendo confringe. Qui enim modica negligit, evacuatur, deciditque paulatim.22 Denuda turpitudinem tuam, id est, peccata tua confitere : sicut Job dicit, Vias meas in conspectu Dei arguam, et ipse erit salvator meus.23 Revelabitur ignominia tua, id est turpis conversatio tua, coram Deo et angelis, nisi pœnitentiam egeris. Ideo interim dum tempus pœnitentiæ est, Sede tacens : quemadmodum in Threnis legitur, Sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se.24 Et Apostolus ad Thessalonicenses :25 Operam, inquit, detis ut quieti sitis. Intra in tenebras, id est, clauso super te ostio, ora Patrem in abscondito.26

Præterea unicuique perverso, duro, et intimorato dici potest quod præinductum est : Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare. Veniet super te repente miseria. Ideo namque in Ecclesiastico habetur : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem;27 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. Et in Psalmo de impiis scriptum est : Quomodo facti sunt in desolationem?28 Subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam. Hinc et Christus apud Marcum monet : Vigilate (nescitis enim quando Dominus veniat :29 sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), ne, quum venerit repente, inveniat vos dormientes. Et apud Lucam : Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia quæ ventura sunt, et stare ante Filium hominis.30 Tropologicum intellectum, brevitati studens, percurro.

Footnotes

  1. 1 Cor. xii, 23. ↩

  2. Is. xiii, 16. ↩

  3. Jer. vii, 16. ↩

  4. Ps. lxxviii, 1. ↩

  5. Thren. 1, 10. ↩

  6. Deut. xxxii, 28. ↩

  7. Eccli. xi, 27. ↩

  8. Dan. v, 30. ↩

  9. Jer. iv, 22. ↩

  10. 1 Cor. viii, 1. ↩

  11. Is. v, 21. ↩

  12. Prov. iii, 32. ↩

  13. Cf. Prov. xv, 16. ↩

  14. Cf. Prov. iii, 20. ↩

  15. Jer. li, 9. ↩

  16. Eccli. vi, 2. Job xv, 13, 12. ↩

  17. Thren. iv, 5. ↩

  18. Sap. xvi, 20. ↩

  19. II Reg. xxiii, 8. ↩

  20. Dan. xiii, 31. ↩

  21. Thren. iv, 5. ↩

  22. Eccli. xix, 1. ↩

  23. Job xiii, 15, 16. ↩

  24. Thren. iii, 28. ↩

  25. I Thess. iv, 11. ↩

  26. Matth. vi, 6. ↩

  27. Eccli. v, 8, 9. ↩

  28. Ps. lxxx, 19. ↩

  29. Marc. xiii, 35, 36. ↩

  30. Luc. xxi, 36. ↩

Chapter 66 of 84