Skip to the text

Articulus 76

DECLARATIO CAPITULI QUADRAGESIMI OCTAVI : AUDITE HÆC, DOMUS JACOB.

LOQUITUR denique sanctus Propheta in præsenti capitulo de sapientia, providentia, atque potentia Dei : et quia in præcedenti capitulo denuntiata est Babyloniorum destructio, congruus ordo est, ut in isto tractatu prædicatur Judæorum de Babylonica captivitate salvatio.

Loquens ergo Isaias in persona Dei, ad sollicitam dicendorum advertentiam admonet auditores, dicens : Audite hæc, domus Jacob, id est, familia Judæorum, de sancto patriarcha Jacob nascentium, qui vocamini nomine Israel, id est, alio nomine dicti estis Israel. Jam enim multoties patuit, quod nomine Israelis sæpe designatur plebs Judæorum. Et de aquis Juda existis, id est, de tribu et semine Juda, qui erat nobilior filiis sancti Jacob, nati estis. Tempore enim hujus prophetiæ, decem tribus captæ erant, vel in proximo capiendæ. Benjamin autem sub Juda comprehenditur; principes vero seu reges, de semine Juda erant. Qui juratis in nomine Domini, quasi cultores unius Dei, non idolorum. Homines quippe per majorem sui jurant, secundum Apostolum;1 et quælibet natio per suum deum jurare consuevit. Et Dei Israel recordamini, assumendo eum in testem vestræ assertionis, non in veritate neque in justitia : quoniam falsa et injusta per ipsum juratis, sicque perjuri estis, et Deo irreverentiam maximam facitis, dum eum falsis sermonibus atque injustis causis testem adhibetis. Præterea, super illud Jeremiæ, Jurabis, Vivit Dominus, in judicio et in veritate et in justitia, dicit Hieronymus tres esse comites juramenti, sine quibus juramentum illicitum est :2 puta judicium : quod intelligendum est de judicio discretionis. Non enim debemus Deum testem adhibere ex levi et facili causa, sed discrete, vel necessaria causa urgente. Debet quoque juramentum esse verax, ita ut sermo jurantis veritate modificetur. Erit etiam justum, ita ut causa pro qua juratur sit æqua. Judæi ergo de quibus nunc sermo, duplici comite juramenti carebant, videlicet veritate et justitia.

De civitate enim sancta Jerusalem, quæ et in Matthæo civitas sancta vocatur, quia in ea erat templum et cultus divinus, vocati sunt Judæi ad Dei obsequium;3 vel, Vocati sunt, id est nomen sortiti, ut dicerentur Jerosolymitæ, seu habitatores civitatis sanctæ; et super Deum Israel constabiliti sunt, id est fundati, recipiendo legem ipsius, ejusque adjutorio innitentes, nec tamen in tam stabili fundamento manentes, nec in ipso vere sperantes. Dominus exercituum nomen ejus qui est Deus Israel. Sic enim Prophetæ Deum appellant, et maxime Zacharias, qui loquitur :4 Hæc dicit Dominus exercituum : Convertimini ad me, dicit Dominus exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Hoc enim nomine significatur omnipotentia Dei, vel quod ipse sit Dominus angelorum.

Priora ex tunc annuntiavi, id est, quæ facta sunt, prædixi antequam fierent; vel, Priora, de quibus jam sermo inductus est, scilicet dejectionem Chaldæorum, potentiam Cyri, et liberationem populi Dei; et ex ore meo exierunt, id est, de fonte sapientiæ meæ processerunt, de quo omnis cognitio oritur, et audita feci ea, id est, per angelos ea revelavi Prophetis, et per Prophetas hominibus ceteris. Repente operatus sum quod futurum prædixi: quum enim sit Deus infinitæ potentiæ, in instanti agit quæ vult; et venerunt, id est, rebus expleta sunt quæ prænuntiavi. Idcirco autem hæc tibi prædixi, quoniam ad credendum gravis et tardus es, quatenus vel tunc credas, quum videris impleri quæ prædixi. Hoc est quod Dominus ait: Scivi enim quia durus es tu ad credendum et obediendum, et nervus ferreus cervix tua, id est, difficillime te inclinas ad humilem audientiam, sicut superbus cervicem suam inclinare contemnit coram occurrente, et frons tua ærea, id est mens tua inverecunda, dura, et divinorum insusceptiva. Hoc ipsum et Moyses in Deuteronomio dicit ad populum Judæorum: Ego scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis quum mortuus fuero?5 Et in Jeremia scriptum est:6 Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere: Unde ad Ezechielem loquitur Dominus: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas.7 Hoc moraliter de omnibus impœnitentibus, obstinatis, et inverecunde peccantibus dici potest: quibus convenit illud Jeremiæ, Induraverunt faciem suam supra petram, et noluerunt reverti.8 Prædixi tibi ex tunc, quando ad te misi Prophetas; antequam venirent, id est, opere fierent, indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc; et sculptilia mea, et conflatilia mea mandaverunt ista: id est, ne beneficia mea adscriberetis idolis vestris sculptis sive conflatis.

Quæ audisti, vide omnia, id est, cuncta quæ tibi per Prophetas revelavi, considera. Vos autem non annuntiastis filiis vestris et proximis quæ vobis revelavi, sed silentio occulta sunt, quum tamen in Psalmo dicatur: Quanta mandavit patribus nostris, nota facere ea filiis suis.9 Propter quod in Deuteronomio Moyses ait:10 Erunt verba Domini in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis. Christus quoque in Evangelio ait sanato: Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus.11 Audita feci tibi nova, id est, recentia beneficia, novaque opera tibi revelavi, ex tunc, id est, antequam evenirent, non illa quæ olim feci patribus tuis in Ægypto, in mari Rubro, in deserto; et conservata sunt, id est apud me reposita, et mihi soli cognita, quæ nescis, nisi tibi revelentur a me. Nunc creata, id est actu impleta, sunt nova hæc, id est Babylonis destructio, et tua per

B Cyrum salvatio, et non ex tunc et ante diem, id est, ab antiquo et ante tempus a me dispositum ista non evenerunt; et non audisti ea, id est, tibi revelata non sunt, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea, id est, ne eorum præcognitionem tuæ subtilitati adscriberes. Ecce ego cognovi ea ab æterno, qui omnia velut præsentia scio. Neque audisti ea ab alio, neque cognovisti ea a te ipso, neque ex tunc, antequam fierent, et ex quo mihi nota fuerunt, aperta est auris tua, ut ista perciperet. Ex his constat, quod Deus interdum secreta sua atque futura revelat hominibus, ut ostendat se universa præscire. Interdum quoque ea occultat, ut declaretur ignorantia nostra. Scio enim quia prævaricans prævaricaberis, transgrediendo præcepta mea. Hoc et Moyses in Deuteronomio dixit: Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via quam præcepi vobis.12 Et transgressorem ex utero vocavi te, id est, a tempore egressionis tuæ de Ægypto, quando a me nutritus, portatus, et educatus es in deserto, dixi te esse inobedientem: nam in solitudine vitulum aureum adorasti, atque multoties murmurasti. Propter nomen meum, id est propter propriam bonitatem meam, meique nominis honorem et gloriam, longe faciam furorem meum, id est, ultionis meæ rigorem auferam vel differam a te, ne penitus destruam. Et laude mea, id est ob laudem nominis mei; Vel, Laude mea, id est cultu meo in variis cærimoniis consistenti; in- frenabo te, id est, a vitiis te avertam, et cohibebo ab idololatria. Ideo quippe Deus imposuit jugum illud gravissimum humeris Judæorum (de quo Petrus locutus est : Quid tentatis imponere jugum super humeros discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?13) quatenus ipsi Judæi his cærimoniis occupati, refrenarentur a malo, nec idolis hostias immolarent. Ne intereas, mortem animæ incurrendo, videlicet damnationem æternam. Ecce excoxi te, id est, per adversitates et igne tribulationis exercitavi atque probavi te, sed non quasi argentum, id est, non perfecte purgatus es, sed mansit in te rubigo peccati. Sed videtur contrariari illud in Psalmo : Quoniam probasti nos, Deus ; igne nos examinasti sicut examinatur argentum.14 Et alibi legitur : Tanquam aurum in fornace probavit eos Dominus.15 Et respondendum, quod hic loquitur Scriptura de similitudine perfecta, ibi vero de similitudine imperfecta ; vel non referuntur ista ad eosdem. Elegi te, id est, electum ostendi, in camino paupertatis, id est in afflictione penuriæ. Vel, Elegi te in camino paupertatis, id est in Ægypto, ubi in maxima angustia eras. Omnes autem qui castigantur adversis a Deo, nec tamen emendantur, ex hoc excoquuntur, sed non quasi argentum. Unde per Jeremiam Dominus protestatur : Percussi eos, et non doluerunt ; rursusque, Frustra conflavit conflator, malitiæ eorum non sunt consumptæ ; argentum reprobum vocate eos.16 In camino quoque paupertatis Deus nos a se electos demonstrat, quoniam beati pauperes.

Propter me, propter me faciam quæ promisi, videlicet vestram liberationem, ut non blasphemer a gentibus seu Chaldæis, dicentibus vos ab ipsis devictos virtute deorum suorum, non mea voluntate. Hoc ipsum et in cantico Deuteronomii Dominus ait : Propter iram inimicorum distuli, ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit hæc omnia.17 Hinc in Daniele habetur : Propter temetipsum inclina, Deus meus, aurem tuam.18 Et gloriam meam alteri non dabo, id est, excellentiæ meæ æqualitatem seu latriæ cultum, mihi soli impendendum, nulli communicabo.

Audi me, Jacob, id est, popule Judæorum, et Israel quem ego voco, id est, populum meum appello. Ego ipse, id est, ego sum qui vere sum, qui ad Moysen dixi : Ego sum qui sum. Et de quo ait Psalmista :19 Tu autem idem ipse es. Ego primus et ego novissimus, id est omnium rerum principium et finis :20 qui etsi omnia esse cessarent, invariabiliter permanerem. Manus quoque, id est potestas, mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cœlos, id est, in certa mensura et quantitate eos plasmavit : imo tam exigui sunt cœli per comparationem ad me, sicut quod manu ab aliquo mensuratur. Ego vocabo eos, videlicet cœlos, nomina eis propria imponendo : sicut de stellis conscriptum est, Omnibus eis nomina vocat. Vel, Vocabo eos, id est, meæ jussioni eos faciam deservire.21 Unde et in Baruch legitur :22 Stellæ vocatæ sunt, et dixerunt, Adsumus ; et luxerunt ei cum jucunditate. Et stabunt simul, id est, parati erunt obedire imperio meo. Hinc enim in Job inducitur :23 Præcipit soli, et non oritur ; et stellas claudit quasi sub signaculo.

Congregamini, omnes vos Judæi, quibus hæc loquor, et audite :24 Quis de eis, id est de Babyloniis seu Chaldæis, annuntiavit hoc quod subditur? quasi dicat, Nullus nisi ego. Dominus dilexit eum. Non dubium est quin Cyrum designet. Quomodo autem dicitur Dominus Cyrum hominem reprobum dilexisse?25 Non utique, nisi quantum ad bona temporalia et terrena, subjiciendo ei omnia mundi regna. Diligere enim, est alicui bonum velle.26 Unde secundo libro Regum scriptum est de Salomone : Dominus dilexit eum, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino.27 An autem dilexerit eum quantum ad bona gratiæ, donumque gloriæ, satis ambiguum est, quum nulla Scriptura canonica de ejus28 pœnitentia aperte loquatur. Faciet voluntatem suam in Babylone, id est, Cyrus divinæ voluntatis imperium exsequetur, Babylonem destruendo, et brachium suum in Chaldæis, id est, potestatem divinam exercebit in populo Chaldæorum, ipsos occidendo. Ego, ego Dominus qui nec fallo, nec fallor, locutus sum hæc per Isaiam, et vocavi eum, videlicet Cyrum, imponens ei nomen, vel inspirando ei voluntatem veniendi contra Babylonem; adduxi eum, et directa est via ejus, id est, prosperum finem sortita est, scilicet victoriam de Chaldæis.

Quæ autem sequuntur, intricata sunt et difficultate repleta. Denique Lyra asserit, quod doctores catholici atque Hebræi ea exponunt, quasi dicta in persona Dei, et de Mosaicæ legis datione in monte Sinai publice facta.29 Demum, ut vera intelligentia limpidius innotescat, primo ponenda est littera. Accedite ad me, et audite hæc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore antequam fierent, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Huic autem dicto Lyræ videtur obviare assertio sancti Hieronymi, qui ait, secundum Hebræos omnia hæc dici in persona Isaiæ, hortantis populum ad sollicitam advertentiam sui sermonis, ut sit sensus: Accedite ad me nuntium Dei, et audite hoc quod prædico: Non a principio officii mihi injuncti, seu legationis meæ ad vos, in abscondito locutus sum; sed publice vobis annuntiavi quod Dominus revelavit. Ex tempore antequam fierent ista, quæ de Cyro Chaldæisque refero, ibi eram in spiritu, quoniam longe ante Cyri nativitatem vidi in spiritu quæ ventura erant Chaldæis et Babyloni. Sic enim Ezechiel asserit se de Babylone in Judæam translatum.30 Et nunc, id est tempore isto quo vobis hæc annuntio, Dominus Deus misit me et spiritus ejus ad vos, ut ista prænuntiem.

Verumtamen melior videtur aliorum explanatio, exponentium ista in persona Dei, et de liberatione perfecta quam Christus effecit. Sicque in persona Christi nunc dicitur: Accedite ad me, o homines universi, per mentis conversionem, et audite hoc quod subditur: Non a principio, id est tempore dationis legis in monte Sinai, in abscondito locutus sum. Manifeste enim cernentibus cunctis filiis Israel data est lex, descenditque nubes in qua erat Deus, vel potius angelus ejus, loquens cum Moyse. Ex tempore antequam fierent quæ fiebant in monte Sinai, ibi eram secundum divinitatem.31 Lex enim a tota Trinitate data est, cujus sunt opera indivisa: idcirco a qualibet divina Persona dici potest data. Et nunc, videlicet tempore gratiæ, Dominus Deus Pater, et spiritus ejus, id est Spiritus Sanctus, misit me secundum naturam assumptam. Quemadmodum enim a tota supersancta Trinitate facta est incarnatio Verbi seu unio duarum naturarum in Christo, sic Christus homo a qualibet divina Persona dicitur missus, etiam a se ipso, secundum quod Deus est. Hinc enim infra ait: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad annuntiandum mansuetis misit me.32

Quod autem de Isaia ista exponi non possint, sed solum in persona Dei dicantur, patet ex translatione Septuaginta interpretum quæ talis est: Ego locutus sum, et ego vocavi; adducite ad me, et accedite. Non a principio in abscondito locutus sum; quando fiebat, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. Sive enim intelligatur hoc quod dicitur, Quando fiebat, de datione legis, sive de interitu Babylonis et Cyro, certum est quod tunc Isaias ibi non erat, qui multo tempore post datam legem natus est, multoque tempore ante Babylonis destructionem ac Cyri nativitatem mortuus fuit. — De Christo igitur intelligenda sunt hæc: et ita sanctæ Trinitatis mysterium aperte declaratur, quando Deus, qui se dicit non in abscondito locutum, perhibet se missum a Domino Deo et Spiritu ejus.

Consequenter in persona Christi subjungitur: Hæc dicit Dominus redemptor tuus, Sanctus Israel, id est verus mundi Salvator, Dei Filius incarnatus: Ego Dominus Deus tuus, o popule Judæorum omniumque fidelium, docens te utilia, id est evangelica documenta, gubernans te in via qua ambulas, id est in peregrinatione hujus exsilii, dirigendo cor tuum per gratiam ad patriam Beatorum. Utinam attendisses mandata mea, quæ prædicando proposui, vel per Moysen dedi, tam de credendis quam agendis. Facta fuisset sicut flumen pax tua, id est, tranquillitatem copiosissimam habuisses (quæ propter suam exuberantiam fluvio comparatur), nec fuisses ab exercitu Romanorum destructus. Unde et scriptum est: Pax multa diligentibus legem tuam. Quod utique de omni fideli intelligi potest, quoniam quicumque Deo obedit, in se ipso ordinatus, quietus ac tranquillus est. Et justitia tua facta fuisset tam magna et copiosa, sicut gurgites maris. Justitia enim in observatione consistit cœlestium præceptorum. Patet ex his, quam vere Deus nostram salutem desideret, neminemque relinquat facientem quod in se est. Loquitur namque optantis affectu, quum ait: Utinam attendisses mandata mea. Sicque ad Moysen loquitur: Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea, et bene sit eis?33 Et fuisset quasi arena semen tuum, id est, innumerabiles filios habuisses, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interiisset, et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea: id est, filii de utero tuo egredientes, multiplicati fuissent quasi lapilli maris. Quum usque in præsens Judæi instar vermiculorum pullulent filios et nepotes, ista intelligenda non sunt de filiis carnis, sed de spiritualibus filiis, qui sunt semen Apostolorum, et in toto mundo multiplicati sunt nimis.34 Potest tamen rationabiliter dici, quod Judæi multo magis aucti fuissent numero et merito, si credidissent in Christum, quam jam multiplicentur. Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis. Secundum quosdam, Isaias jam redit ad liberationem factam per Cyrum, admonetque Judæos, ut exeant Babylonem, et a Chaldæis recedant, quibus de propinquo interitus imminet. In voce exsultationis, id est cum hilari voce, annuntiate Babyloniorum destructionem, congaudentes divinæ justitiæ. Auditum facite hoc, id est, aliis enarrate, et efferte illud usque ad extrema terræ, id est, ubique hoc ipsum divulgate. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob, id est populum Judæorum de captivitate Babylonica per Cyrum. Non sitierunt in deserto quum educeret eos:35 id est, populus Judæorum sitim passus non est in solitudine, quum Deus eos ex Ægypto educeret: non quod nullatenus sitierunt, sed quoniam Dominus cito eorum siti consuluit, sicut subjungitur. Aquam de petra produxit eis, et scidit petram, id est, concavitatem fecit in petra, et fluxerunt aquæ de petra. Hoc Deus bis fecit: primo ad petram Horeb, ut legitur in Exodo; secundo ad aquas Contradictionis, ut dicitur in Numeris. Quidam vero exponunt hæc de populo Judæorum, redeunte a Babylone sub Esdra et Zorobabel: non quidem ad litteram, quia nec per desertum redierunt, nec aqua eis tunc de petra producta est; sed hyperbolice in similitudinem felicitatis prioris sub Moyse:36 ut per desertum intelligatur populus nationum, per quas a Babylone in Judæam reversi sunt; per eductionem vero aquæ de petra, provisio victus a Deo concessa.

Quidam vero magis catholice exponunt ista de Christo, ut sit sensus: Egredimini, o fideles et evangelicæ legis prædicatores, de Babylone, id est de mundi hujus confusione: fugite a Chaldæis, id est dæmonibus, qui per Chaldæos signantur. In voce exsultationis annuntiate Evangelium Christi, et efferte illud usque ad extrema terræ: ut impleatur quod dictum est, finibus terræ audivimus laudes, gloriam justi;37 itemque, In omnem terram exivit sonus eorum, et usque ad fines orbis terræ verba eorum.38 Dicite: Redemit Dominus Christus, servum suum Jacob, id est electos verosque Judæos et universos credentes, pretiosissimo sanguine suo. Non sitierunt in deserto : nam Christus sanguine suo potat fideles, eosque intime reficit in deserto sæculi hujus; quum educeret eos de pristina conversatione in præsenti sæculo nequam, juxta illud ad Colossenses : Gratias agentes Deo Patri, qui nos transtulit in regnum Filii dilectionis suæ. Aquam de petra produxit eis. Petra, secundum apostolum Paulum, est Christus, de quo effluxit Ecclesiæ aqua sapientiæ salutaris, et humor gratiæ multiformis. Unde ait : Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum. Et scidit petram. Unus enim militum, accepta lancea, perforavit latus ejus, et continuo exivit sanguis et aqua, de qua subditur : et fluxerunt aquæ Baptismatis seu gratiæ sacramentales. Omnia namque sacramenta

Coloss. 1, 12, 13.

1 Cor. x, 4.

Joann. IV, 13.

Ibid. xix, 34. de latere Christi fluxerunt. His aquis potantur fideles, prout ait Salvator : Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.

Joann. VII, 38.

Non est pax impiis, dicit Dominus, id est his qui non credunt in Christum : quod intelligendum est de vera internaque pace, quæ est tranquillitas ordinis, seu quieta ordinatio mentis in Deo. Hæc enim pax est caritatis effectus, de qua ait Salvator : Pacem meam do vobis, non quomodo mundus dat, ego do vobis; et, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. De qua cecinerunt et angeli : Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Est autem alia quædam pax mundana, carnalis, apparens et falsa, de qua Christus testatur : Non veni pacem mittere in terram; ad Jerusalem quoque : Et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi.

Ibid. XIV, 27.

Matth. V, 9.

Luc. II, 14.

Matth. X, 34.

Luc. XIX, 42.

Footnotes

  1. Hebr. vi, 16. ↩

  2. Jer. iv, 2. ↩

  3. Matth. xxvii, 53. ↩

  4. Zach. 1, 3. ↩

  5. Deut. xxxi, 27. ↩

  6. Jer. III, 3. ↩

  7. Ezech. II, 6. ↩

  8. Jer. V, 3. ↩

  9. Ps. LXXVII, 5. ↩

  10. Deut. VI, 6, 7. ↩

  11. Luc. VIII, 39. ↩

  12. Deut. XXXI, 29. ↩

  13. Act. xv, 10. ↩

  14. Ps. lxv, 10. ↩

  15. Sap. iii, 6. ↩

  16. Jer. vi, 29, 30. ↩

  17. Deut. xxxii, 27. ↩

  18. Dan. ix, 17, 18. ↩

  19. Exod. iii, 14. ↩

  20. Ps. ci, 28. ↩

  21. Ps. cxlvi, 4. ↩

  22. Baruch iii, 35. ↩

  23. Job ix, 7. ↩

  24. Jer. v, 3. ↩

  25. Luc. vi, 20. ↩

  26. 1 Esdr. i, 2. ↩

  27. II Reg. xii, 24, 25. ↩

  28. I Esdr. i, 2. ↩

  29. Exod. xx. ↩

  30. Ezech. viii, 3. ↩

  31. Exod. xix, 16. ↩

  32. Is. lxi, 1. ↩

  33. Deut. v, 29. ↩

  34. Ps. cxviii, 165. ↩

  35. Num. xx, 11. ↩

  36. Exod. xvii, 6. ↩

  37. Is. xxiv, 16. ↩

  38. Ps. xviii, 5. ↩

Chapter 67 of 84