Articulus 77
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI NONI : AUDITE, INSULÆ ; ET ATTENDITE, POPULI DE LONGE.
LIBERATIONEM perfectam ac universalem factam per Christum, de qua superiori capitulo sanctus Isaias breviter locutus est, in præsenti capitulo plenius evidentiusque describit. Loquens ergo in persona Christi, ait : Audite, insulæ. Sicut subinde prætactum est, per insulas intelligi possunt vel Ecclesiæ Christi ex gentibus congregatæ, quæ variis persecutionibus affliguntur, quemadmodum terræ mari conclusæ, fluctibus maris contunduntur; vel ipsæ terræ aquis maris circumdatæ, quarum multæ ad fidem conversæ sunt, ut Cyprus, Sicilia, Anglia. Quod autem sermo Christi ad gentiles dirigatur, sequentia verba testantur : et attendite, populi de longe, id est, qui longe atque in extremis finibus mundi habitatis. Quid vero atten-
1 Cf. Art. 69, vers. 5. dere debeant, subinfertur : Dominus Trinitas ab utero virgineæ Genitricis meæ vocavit me nomine meo. Angelus enim dixit ad Virginem ante Christi conceptionem humanam : Vocabis nomen ejus Jesum. Eo quoque concepto, dixit ad Joseph : Vocabis nomen ejus Jesum; causamque exponens : Ipse, inquit, salvum faciet populum suum a peccatis eorum. De ventre matris meæ recordatus est nominis mei, id est, a principio conceptionis seu nativitatis meæ ex Virgine matre, benignitatem suam et gratiam confirmavit in me. Dicitur enim Deus recordari eorum, quibus misericordiam suam largitur; oblivisci vero, quos gratia privat, finaliterque relinquit.
Et posuit os meum quasi gladium acu-
Luc. I, 31.
Matth. I, 21. tum, id est, sermonem efficacem, penetrativum, et vitia præcidentem contulit mihi.
Unde apud Matthæum: Non veni, inquit, pacem mittere in terram, sed gladium: veni enim separare filium a patre, etc.1 Hinc etiam scriptum est:2 Diffusa est gratia in labiis tuis. Propter quod ait Evangelista, quia erat docens sicut potestatem habens, non sicut Scribæ et Pharisæi. Et ipsi Judæi a veritate compulsi sunt dicere: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur. Sed quum de impiis dicatur, Lingua eorum gladius acutus, quid est quod nunc hoc de Christo per modum laudis prædicitur?3 Et respondendum, quod ibi per gladium acutum designatur sermo nocivus pœnam infligens.4 In umbra manus suæ, id est in adjutorio suæ potentiæ, protexit me ab omni periculo. Christi enim humanitas a divinitate semper protecta est: quod patuit, quando Judæi volebant eum de supercilio montis præcipitare, et lapidare seu capere, antequam venisset hora56 ipsius:7 tunc enim transiens per medium illorum ibat. Et posuit me sicut sagittam electam, quæ in signum directe pertingit: sic Christi doctrina corda audientium efficaciter tetigit. Propter quod scriptum est: Mirabantur omnes in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus.8 In pharetra sua, id est in carne assumpta, passibili atque mortali, abscondit me, id est, divinitatem meam occultavit, ita quod quum triginta essem annorum, adhuc putarer filius Joseph.910 Unde superius dictum est:11 Vere tu es Deus absconditus. Et dixit mihi:12 Servus meus es tu, Israel: servus, propter formam servilem quam induisti;13
Israel, quia de semine Judæorum, vel potius, quia vir videns Deum per speciem, verusque Israelita, in quo dolus non est; quia in te gloriabor, sicut testatus sum, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Si enim juxta Psalmistam, Lætabitur Dominus in operibus suis: quanto magis gloriatus est in Christo Filio suo carissimo, cujus omnia verba et opera sibi acceptissima erant?
Denique Deo Patre ista dicente ad me,
Et ego dixi: In vacuum laboravi, quantum ad populum Judæorum pro majori parte eorum: qui laboribus meis quos feci, assumpsi ac pertuli ut eos converterem, utpote orando, prædicando, jejunando, discurrendo, compatiendo, parum vel nihil profeci in ipsis. Sicque sine causa et vane, id est sine fructu et sine adeptione finis intenti, fortitudinem meam consumpsi, variis tribulationibus vitam meam floridamque juventutem exponendo, et tandem pro ingratis et reprobis moriendo. Sic enim Christus fortitudinem suam corporalem consumpsit seu attenuavit, ut dicat in Psalmo: Genua mea infirmata1415 sunt a jejunio; et, Aruit tanquam testa virtus mea.16 Joannes quoque habet: Jesus fatigatus ex itinere. Propter hanc Judæorum emendationem, dixit apud Marcum:
O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos?17 Hæc autem loquitur Christus affectu dolentis, qui sæpe in loquendo mensuram transcendit: non enim simpliciter infructuosus exstitit labor Christi. Quum ergo, o Pater, sit ita, quomodo dicis te gloriaturum in me, et glorificandum per me? Ergo judicium meum cum Domino: id est, quoniam ego feci cuncta quæ facere debui, et quæ humanæ saluti necessaria erant, et illi credere noluerunt; ego refero judicium meum ad Dominum, optans ut ipse causam meam discernat, cui in Evangelio dixi: Pater, clarificavi nomen tuum super terram; opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem.18 De quo opere nunc subjungo: et opus meum cum Deo meo, id est, cuncta quæ pro humana salute assumpsi, egi, et passus sum, in conspectu tuo sunt et tibi certissime nota: ideo peto ut aliis, scilicet gentibus, fiant causa salutis.
Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, id est, ab ipso maternæ nativitatis meæ initio, faciens me per gratiam, secundum quod homo sum, servum suum, sibi in omnibus perfecte subjectum: cui et ego loquor in Psalmo, De ventre matris meæ Deus meus es tu;192021 ut reducam Jacob ad eum, id est populum Judæorum, qui per diversa peccata a Deo recessit, et sicut ovis quæ periit, aberravit. Hinc enim Christus in Matthæo dixit: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. Et ad discipulos: In viam, inquit, gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; sed ite ad oves quæ perierunt domus Israel. Et Israel, id est populus Judæorum ad quem reducendum missus sum, non congregabitur in ovile meum, nec colligetur in Domino per fidem et caritatem. Ex hoc habemus fortissimum argumentum contra Judæorum perfidiam. Ecce enim apertissime ait populum Israel non congregandum, nec convertendum per Christum. De quo et Daniel inducit: Non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Dixerunt quippe Pilato: Noli scribere, Rex Judæorum; sed, quia ipse dixit, Rex sum Judæorum. Et alio loco: Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit. Et glorificatus sum in oculis Domini, id est, ipse Dominus in aliis populis gloriosum me fecit, et opera mea ab ipso pretiosa atque dignissima reputata sunt. Et Deus meus factus est fortitudo mea, dando mihi homini potestatem convertendi quosdam ex Judæis, ne ultra modum de Judæorum perditione dolerem, si prorsus nullum in eis fructum haberem.
Et dixit: Parum est ut sis mihi servus, id est meæ voluntatis minister in humanitate assumpta, ad suscitandas de somno seu morte peccati tribus Jacob, id est populum Judæorum, qui in duodecim tribus partitur, et fæces, id est reliquias, Israel convertendas. Quasi dicat: Tanta est dignitas tua, o Christe, tamque accepta sunt mihi opera tua, ut nequaquam sufficiens reputem salvare per te populum Judæorum, cujus non nisi reliquias convertisti. Dedi te in lucem gentium, id est, omnium gentium illuminatorem constitui, tuoque merito gentes illustrare decrevi. Hoc et Simeon ait: Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum:22 lumen ad revelationem gentium.23 Ut sis salus mea, id est Salvator per quem alios salvo, usque ad extremum terræ, id est usque ad terminos mundi inclusive. Propter quod in Luca dicitur: Oportebat Christum pati, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes.24 Et in Marco jussit discipulis prædicare Evangelium omni creaturæ.25 Hanc scripturam Paulus et Barnabas in Actibus allegant de Christo prædictam. Ipse enim est lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.26
Hæc dicit Dominus redemptor Israel, Sanctus ejus, id est Deus Pater, qui per Unigenitum suum, verum Israelem redemit ac sanctificavit, ad contemptibilem animam Christi, seu Christum, intelligendo totum per partem. Ipse est enim qui ait in Psalmo:27 Propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam; et iterum, Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis.28 Infra quoque de ipso inducitur:29 Inglorius erit inter viros adspectus ejus. Unde aliæ translationes habent, Ei qui despicit animam suam: quod maxime convenit Christo, animam suam pro nobis ponenti. Ad abominatam gentem, id est ad Christi Ecclesiam, quæ maxime abominata erat et spreta in principio sui, tam a Judæis quam a paganis. Propter quod ait Salvator: Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium præstare Deo;30 et alibi, Odio eritis omnibus hominibus propter nomen meum.31 Hinc et Paulus ait: Tanquam purgamenta mundi hujus facti sumus;32 et rursus, Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.33 Ad servum dominorum, id est ad Christi populum fidelem, qui multo tempore subjectus erat infidelibus dominis, præsertim Romanis imperatoribus usque ad tempora Constantini Magni.
Reges videbunt oculo fidei opera Christi, ejusque doctrinam per prædicationem
Apostolorum et aliorum fidelium; vel, Videbunt oculo corporali opera miraculosa, quæ in nomine Christi fecerunt Apostoli atque discipuli; et consurgent principes ad fidem ac reverentiam Christi : Et adorabunt Christum : quemadmodum scriptum est, Adorabunt eum omnes reges ; propter Dominum, scilicet Deum Patrem, qui divinitatis suæ plenitudinem contulit Filio.
Propter quod scriptum est : Pater omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem.34
Quia fidelis est Dominus Pater, mittens Filium suum in mundum, sicut promisit.35 Unde et scriptum est : Fidelis Dominus in omnibus verbis suis; et, Omnia opera ejus in fide;36 et, Testis in cœlo fidelis. Et Sanctum Israel, id est Deum Patrem, qui elegit te, o Christe, secundum quod homo es. Quidam referunt hæc ad diem judicii, quando Christum visuri sunt principes universi : et tunc eum adorabunt, quum apparuerit in forma gloriosa.
Hæc dicit Dominus Pater : In tempore placito exaudivi te, id est, tempore gratiæ seu evangelicæ institutionis exaudivi te orantem pro corpore mystico, vel pro te ipso quum dixeris : Pater, clarifica Filium tuum.37 Omnis quippe Christi oratio, ex deliberata ratione effusa, exaudita est.
Propter quod ait : Pater, gratias ago tibi quoniam exaudisti me; ego autem sciebam quoniam semper me audis.38 Nec obstat quod dicit in Psalmo, Deus meus,39 clamabo per diem, et non exaudies : talis enim oratio processit ex naturali affectu, ad ostendendum veritatem assumptæ naturæ;40 nec absolute, sed cum quadam modificatione oblata est Deo. Unde quum dixisset, Transeat a me calix iste, mox addidit, Non sicut ego volo, sed sicut tu :41 et in hoc exauditus fuit. Et in die salutis, id est in die passionis, in die Parasceves, quando operabaris salutem in medio terræ :42 de qua die scriptum est apud Zachariam, Auferam iniquitatem terræ illius in una die; auxiliatus sum tui, dando vel conservando tuæ humanitati efficaciam satisfaciendi pro peccatis totius generis humani, præstando tibi etiam patientiam inconcussam.43 Quod autem ista ad primum Christi adventum tempusque gratiæ referenda sint, constat ex eo quod Apostolus ad Corinthios hanc scripturam hoc modo allegat: Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis : ait enim, Tempore accepto exaudivi te. Statimque adjecit, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.44
Et servavi te, præservando corpus tuum a corruptione :45 imo in triduo mortis servavi corpus tuum et animam in personali unione cum Verbo; et dedi te in fœdus populi, id est, confœderatorem seu causam concordiæ posui te inter Deum et populum : sicut Apostolus ait, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi; et denuo, Per ipsum accessum habemus ad Patrem in sanguine ejus. Ut suscitares terram, id est, habitatores terræ ad cœlestia elevares, atque ab idololatria ad cultum veræ Deitatis erigeres, et possideres hereditates dissipatas, id est regna et nationes a Deo relictas, vitiisque dilaniatas : de quibus Pater ad Christum, Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam.46 Has possidet Christus, habitando ac dominando in ipsis per fidem et gratiam. Ipsi sunt regnum ejus, Ecclesia, corpusque mysticum, et per caritatis coagulum omnes sunt unum, et hereditas, de qua ait in Psalmo, Etenim hereditas mea præclara est mihi.474849 Ut diceres per te ipsum et tuos discipulos his qui vincti sunt vinculis vitiorum, servitute peccati et jugo diaboli, Exite de captivitate ista miserrima, pœnitentiam veram agendo; et his qui in tenebris ignorantiæ atque perfidiæ sunt, Revelamini recipiendo splendorem gratiæ Dei, et evangelicæ veritatis amplectendo doctrinam. Hoc est quod Christus ait Apostolis : Euntes docete omnes gentes.50
Quum autem conversi fuerint, Super vias pascentur, id est in observationibus mandatorum et semitis Scripturarum sanctarum; eritque cibus eorum dulcissimus,515253
Deo in omnibus obedire, quemadmodum Christus ait : Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei.54 Et in omnibus planis, id est in evangelicis consiliis, quæ omnem peccati obliquitatem avertunt, præcedentiumque Sanctorum exemplis perfectis, pascua eorum, id est spiritualia alimenta, ita ut dicere possint :55 Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuæ ibi me collocavit.
Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. Hanc scripturam allegat Joannes in Apocalypsi de Beatis in patria dicens : Hi sunt qui venerunt ex tribulatione magna, ideo sunt ante thronum Dei; et qui sedet in throno, habitat super illos. Non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus : quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad fontes vitæ aquarum.56 Quamvis itaque locus iste aliquo modo intelligi possit de viatoribus, perfecte tamen et proprie intelligendus est de Beatis : in quibus nec fames nec sitis, nec ardor adversitatis, nec æstus tentationis, locum habet; quoniam miserator eorum Deus reget eos per se ipsum, dirigendo eos ad sui ipsius beatificam unionem, vel potius conservando eos in ea; et ad fontes aquarum potabit eos, indesinenter reficiendo mentes eorum torrente voluptatis suæ, quemadmodum legitur in Psalmo, Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos;5758 rursusque, Fluminis impetus lætificat civitatem Dei.
Denique exponi potest aliquo modo de viatoribus virtuosis. Non esurient neque sitient : id est, nec spirituali cibo nec potu mentali carebunt aut indigebunt; sed pane vitæ et intellectus, aqua quoque sapientiæ salutaris, ceterisque donis ac charismatibus Spiritus Sancti quotidie replebuntur, proficiendo in gratia, juxta illud Psalmi :59 Replebimur in bonis domus tuæ.60 Agnovit namque Isaias in spiritu plenitudinem gratiarum seu spiritualem opulentiam atque pinguedinem electorum tempore evangelicæ legis : de qua plenitudine ait Salvator, Aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.61 Et non percutiet eos æstus et sol : id est, nec prosperis nec adversis lædentur, sed semper regia via inoffensoque pede incedent, ut impleatur illud Psalmi :62 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Nam ut Salomon asserit, Non contristabit justum quidquid ei acciderit.63 Quia miserator eorum, id est Christus salvator, reget eos, sicut promisit :64 Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus. Reget enim electos per gratiam, ne in via hujus exsilii errent. Et ad fontes aquarum, id est cœlestium gratiarum fluentis, sacramentis quoque Ecclesiæ, potabit eos : sicut superius dictum est, Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.65
Et ponam omnes montes meos in viam, id est, impedimenta disseminandi ac prædicandi Evangelium per universum orbem auferam, planumque iter faciam prædicatoribus novæ legis : sicut prædictum est : Omnis mons et collis humiliabitur, et omnis vallis implebitur;66 et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Et semitæ meæ exaltabuntur : id est, valles montibus æquabuntur; universa quoque offendicula, quæ impedire possent gressus fidelium, auferentur, ut ambulet verus Israel diligenter in nomine Domini.67 Potest etiam ita exponi : Semitæ meæ exaltabuntur, id est, evangelica documenta, præcepta atque consilia cum reverentia a fidelibus custodientur, et ubique cognoscetur sublimitas viarum mearum, idololatria eradicata.68 De quibus Salomon loquitur : Viæ Domini, viæ pulchræ. Qui vero sint, quibus hæc via paretur, subjungitur :69 Ecce isti de longe venient, id est, quidam a locis longinquis, videlicet ab oriente, ad fidem venturi sunt, et ecce illi ab aquilone, et mari, id est ab insulis maris, et isti de terra australi, seu a meridie. Per hoc datur intelligi, quod a qua- tuor partibus mundi quidam converterentur ad Christum.
13
Luc. u, 14.
Laudate, cœli, id est, cives cœlestes, Deum pro tantis beneficiis. Hoc fecerunt angeli sancti, Christo nato cantantes: Gloria in altissimis Deo. Et exsulta, terra, id est, homo terram inhabitans. Jubilate, montes, id est, viri perfecti seu aliorum prælati, laudem, Deum in jubilo cordis laudando. Quia consolatus est Dominus Pater per Filium suum, seu Christus per gratiæ suæ exhibitionem, populum suum, id est Ecclesiam, eruendo eam a timore adversariorum suorum. Unde ait discipulis: In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Et pauperum suorum, id est humilium atque eorum qui pro divino amore omnia deserunt, miserebitur.
Joann. xvi, 33.
14
Ps. u, 6.
Ps. lxxxvi, 2.
1 Cor. xiii, 12.
Et dixit Sion. Jerusalem et Sion sæpe sumuntur pro urbe quæ est in Judæa metropolis, quam destruxerunt Romani; interdum vero pro Ecclesia militanti, in contemplationis sublimitate constructa (de qua dicitur, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus; et, Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob); interdum vero pro Ecclesia triumphanti, quæ cognoscit, sicut et cognita est. Quod ergo nunc dicitur, Et dixit Sion, Dereliquit me Dominus, quidam exponunt de habitatoribus Jerusalem ductis in Babylonem, et reædificatione terrenæ Jerusalem facta per Zorobabel, Esdram et Nehemiam. Porro quod sequitur, Leva in circuitu oculos tuos et vide, exponunt de primitiva Ecclesia, quæ maxime ex Judæis fuerat congregata. Quamvis autem littera applicari posset ad hoc, tamen quoniam sermo propheticus omnino connexus est, et sine variatione personæ sub uno contextu ad eosdem dirigitur, melius est totum de primitiva explanare Ecclesia, ut sit sensus: Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei, id est, tantis tribulationibus adversitatibusque affligor, ut conqueri possim et dicere, me esse relictam a Deo. Huic enim Sion Christus prædixit: Trademini autem a parentibus et fratribus, et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Denique in persecutione Christianorum facta sub Stephano, quando omnes dispersi sunt præter Apostolos, potuerunt ista atque similia dicere. Nec miremini de hoc, quum et ipse Christus Sanctus Sanctorum pendens in cruce, clamavit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Et sanctus Job constitutus in pœnis, ait ad Dominum: Sto, et non respicis me; mutatus es mihi in crudelem. Similiter Paulus: Supra modum, inquit, gravati sumus, ita ut tæderet nos etiam vivere.
Luc. xxi, 16.
Act. viii, 1.
Matth. xxvii, 46.
Job xxx, 20, 21. 11 Cor. i, 8.
Hanc autem desolationem Ecclesiæ Dominus consolatur, dicendo: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? id est, sicut illa averti non potest, quin infantulo proprio vagienti aut flenti misericorditer inclinetur: sic nec ego tui valeo oblivisci; imo plus dicam: Et si illa oblita fuerit filii sui, ego tamen non obliviscar tui. Ecce quam dulcis consolatio clementissimi Creatoris. Ecce in manibus meis descripsi te: id est, tam incessanter memor sum tui, sicut homo memor est rei quam tenet in manu; et muri tui coram oculis meis semper: id est, sancti Apostoli et ceteri prælati, rectores atque doctores Ecclesiæ, qui sunt aliorum firmamentum ac mediatores, interponentes se murum inter me et gregem eis commissum, hi jugiter adspiciuntur a me oculo pietatis et approbationis. Venerunt structores tui, id est Apostoli et adjutores ipsorum, qui prædicando collegerunt Ecclesiam ex Judæis ac gentibus. Unde et Paulus dicit sibi datam potestatem in ædificationem, et non in destructionem. Destruentes te et dissipantes, id est persecutores hæretici ceterique perversi qui populum Dei subvertere nisi sunt, a te exibunt, id est ab ecclesiastica unitate atque fidelium communione, tanquam non pertinentes ad ovile gregemque Christi. De talibus ait Jo-
15
16
17
11 Cor. x, 8. annes in prima sua Canonica : Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis : nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.
Nescio quid quidam intendunt, quod usque ad id quod subjungitur nunc, Leva in circuitu oculos tuos et vide, exponunt ista de populo Judæorum capto in Babylone, sequentia vero exponunt de primitiva Ecclesia : quum tamen Isaias absque omni variatione ei cui jam dixit, Ego non obliviscar tui, et cetera nunc inducta, modo dicat, Leva in circuitu oculos tuos et vide. Expositio etiam illa non consonat litteræ immediate præcedenti, in qua de gentium vocatione inducta est prophetia.
Itaque ne primitiva Ecclesia quæ numero parva erat, multosque adversarios habuit, formidaret se exstinguendam, Dominus promittit ei copiosissimam multiplicationem, quum ait : Leva in circuitu oculos tuos, id est ad quatuor plagas terræ, de quibus dixit multos venturos ad fidem, et vide; omnes isti in Christum credentes, congregati sunt per individuam caritatem et gratiam seu mysticam unitatem, venerunt tibi, id est ad consolationem, multiplicationem et gloriam tuam. De gentium enim conversione aucta est sanctis Apostolis et eorum cooperatoribus gratia in præsenti, et gloria in futuro. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his ad fidem conversis velut ornamento vestieris. Ornamentum enim Ecclesiæ, est multitudo credentium; et sancti prædicatores, quot animas ab errore convertunt, tot pretiosissimis gemmis ac vivis lapidibus adornantur, sicut Apostolus scribit quibusdam : Fratres mei dilectissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea.70 Et iterum aliis scribit : Gloria nostra vos estis. Et circumdabis tibi eos quasi sponsa :7172 id est, sicut sponsa circumdat sibi monile, sic tu quæ es sponsa Christi, circumdabis tibi fideles, incorporando tibi eos ad ornamentum tui, atque ad gloriam Sponsi tui.
Quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, id est loca Judææ frequenter vastata in solitudinemque redacta, et synagogæ Judæorum a gratia Dei desertæ, atque in varia peccata prolapsæ, nunc, videlicet tempore gratiæ, angusta erunt præ habitatoribus, id est nimis coarctata et parva præ multitudine filiorum Ecclesiæ habitantium in ovili Christi : non enim omnes ad Christum conversi, in Judæa habitare possent. Idcirco Apostoli Judæam egressi sunt, quatenus totum orbem semine Christi implerent. Et longe fugabuntur qui absorbebant te : id est, infideles Judæi cum suis principibus qui primitivam Ecclesiam gravissime afflixerunt, a terra sua tollentur, occidentur, atque peribunt. Hoc factum est tempore Titi ac Vespasiani. Adhuc dicent in auribus tuis, id est te audiente, filii sterilitatis tuæ, id est pauci illi fideles, quibus te putabas privatam ac viduatam, videlicet conversi ex Judaismo : Angustus est mihi locus in synagogis et terra Judææ, fac spatium mihi in Ecclesiis, ut habitem ubique terrarum. Pauci enim illi ab Apostolis ex Judaismo conversi, tot spirituales filios genuerunt in Christo, quod inter angustias Judæorum comprimi non voluerunt, sed undique habitationem suam extendere. Ideo sancti Apostoli fecerunt eis locum latiorem, mittendo eos ad gentes.
Quum autem, o Sion seu primitiva Ecclesia, videris ista impleri, vehementer gaudebis, et hilaritatis tuæ magnitudinem ore proferre non valens, Et dices in corde tuo, id est, cum ingenti admiratione cogitabis : Quis genuit mihi istos? id est, quis tantam fecunditatem præstitit mihi? Et causa admirationis infertur : Ego sterilis et non pariens, quia ex populis Judæorum paucos converti, transmigrata, id est de terra mea expulsa, et captiva. Jam enim prætactum est, quod Stephano occiso, omnes præter Apostolos dispersi sunt, juxta illud : Facta est in illa die persecutio magna in Ecclesia quæ erat in Jerosolymis, etc.73 Apostoli quoque vicissim in publica custodia ponebantur.74 Et istos, id est omnes hos spirituales filios meos, quis enutrivit, perducendo eos ad spiritualem perfectionem?7576 Ego destituta humano solatio, et sola:77 quia in principio nascentis Ecclesiæ paucissimi erant credentes respectu infidelium Judæorum.78 Vel hoc ideo dicitur, quoniam a temporibus Aggæi, Zachariæ et Malachiæ usque ad Joannem Baptistam, nullus fuerat missus Propheta ad populum Judæorum. Propter quod merito admiratur, quomodo tam repente per Christi gratiam tot acquisierit filios. Et isti ubi hic erant? id est, non mea virtute allati, congregati, seu geniti sunt.7980
22
Ad hanc admirationem Ecclesiæ respondet Dominus: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, id est, in gentibus declarabo virtutem meam, faciendo coram eis præclara miracula, gratiamque largissimam eorum cordibus infundendo: sicque convertentur ad fidem, et generabis eos meo auxilio; et ad populos exaltabo signum meum, id est, in nationibus ubique terrarum faciam prædicari crucis vexillum, et crucis gloriam manifestabo cunctis hominibus, ita ut crucis signum imprimatur frontibus imperatorum, quæ fuerat olim supplicium criminosorum. Et afferent prædicatores evangelicæ legis filios tuos in ulnis, et filias tuas in humeris portabunt: id est, more piissimæ nutricis, atque fidelissimi sustentatoris, electos adducent ad Christi ovile, quemadmodum Paulus ait: Tanquam si nutrix foveat filios suos, sic desiderantes vos, optavimus impertiri vobis non solum Evangelium Christi, sed etiam animas nostras; et iterum, Quasi parvulis in Christo, lac vobis potum dedi.8182838485 Alioqui ridiculum est, more Judaico grandævos filios et filias in ulnis humerisque portari.86 super humeros
23 Et erunt reges nutricii tui, et reginæ nutrices tuæ: id est, sancti Apostoli et apostolicæ personæ filios tuos, o Ecclesia, vel te, spiritualiter nutrient: sicut ad Petrum ait Salvator, Pasce agnos meos.87 De his enim regibus in Psalmo cantatur, Constitues eos principes super omnem terram; et, Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham. Talis princeps erat et Abraham, cui in Genesi dicitur: Princeps Dei es apud nos. Potest quoque intelligi de regibus atque reginis gentilium conversis ad fidem, quorum multi liberalissime sustentaverunt pauperes Christi populumque fidelem. Vultu in terram demisso, adorabunt te, id est, maximam tibi reverentiam exhibebunt: quomodo tertio Regum legitur Salomon adorasse Bethsabee matrem suam, et illa David.88 Nec enim faciliter credi potest vel exprimi, in quanta reverentia habuerunt principes hujus mundi Apostolos aliosque discipulos Christi, per quorum prædicationem erant conversi. Et pulverem pedum tuorum lingent, id est, vestigia tua reverenter humiliterque sequentur. Et scies ex consideratione beneficiorum istorum operumque divinorum, quia ego Dominus, super quo non confundentur, tanquam privati effectu suæ fiduciæ, omnes qui exspectant eum longanimiter et constanter.89 Quis enim speravit in eo, et confusus est? Hinc superius dictum est: Deus judicii Dominus; beati omnes qui exspectant eum.
24 Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? Hoc quod Christus nunc per Isaiam ait, ipse per se ipsum dicit: Quomodo potest quisquam intrare domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem?9091 Itaque sensus est, quod præda seu captura auferri non potest a prædatore potente, nisi qui auferre contendit, fortior fuerit prædatore. Unde et Christus in Evangelio protestatur: Quum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet;9293 si autem fortior illo supervenerit, domum ejus diripiet. Per hunc fortem prædatorem atque raptorem, quidam intelligunt dæmonem, qui genus humanum decepit, et sua dominatione iniqua oppressit, sicut Apostolus ad Timotheum loquitur: Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.949596 Sed et Christus vocat eum principem hujus mundi. Et Paulus ad Ephesios nominat spirituales nequitias, scilicet dæmones, mundi hujus rectores.97 Alii per fortem prædatorem et robustum captorem, intelligunt persecutores primitivæ Ecclesiæ, videlicet principes sacerdotum seu populum Judæorum atque Romanum imperium, qui Ecclesiam penitus annullare moliti sunt : nec potuit Ecclesia ab his propria virtute liberari.98 Idcirco quod humana potestate fieri non valebat, Christus se facturum promisit, dicendo :
25
Quia hæc dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur, id est, genus humanum a diabolo captum, Christi virtute rapietur ab illo; et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur, id est, homines suggestione diaboli a Deo aversi, per Christum redimentur. Vel sic : Captivitas a forti tolletur, id est, primitiva Ecclesia a populo Judæorum afflicta et capta, ut patet in Actibus Apostolorum, divina virtute protegetur et eruetur; et quod ablatum fuerit a robusto, id est populus christifidelis ab imperatoribus Romanis vastatus et partim occisus, salvabitur, ne penitus exstinguatur. Imo Ecclesia inter persecutiones crudelissimas mirabiliter multiplicabatur : quod erat divinæ potentiæ evidens signum. Eos vero qui judicaverunt te, id est dæmones qui te ad mortis judicium pertraxerunt, vel Judæos atque Romanos, qui te injuste damnaverunt, ego judicabo judicio reprobationis; et filios tuos, id est membra Ecclesiæ regenerata in Christo, ego salvabo, in via per gratiam, atque in patria per gloriam.
26
Et cibabo hostes tuos carnibus suis, id est, non tua, sed sua propria nece satiabuntur, et devorabunt se ipsos : quia te persequendo, se ipsos occident spiritualiter, mortemque merebuntur æternam, quemadmodum de impio scriptum est : Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit; convertetur dolor ejus in caput ejus, etc.99 Ad quod pertinet illud Ecclesiastæ, Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber;100 illud quoque Proverbiorum, In insidiis suis capientur iniqui. Hæc autem sententia sub aliis verbis repetitur:101 et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, id est, propria iniquitate iniquitatisque suæ debita pœna copiosissime implebuntur. Ad quod pertinet, opinor, illud Genesis, Qui effuderit sanguinem humanum, effundetur sanguis illius;102 et item quod ait Salvator, Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit.103 Uniuscujusque namque iniquitas plus nocet sibi quam alteri.
Et sciet omnis caro, id est omnis homo : de quo dictum est, Videbit omnis caro salutare Dei;104 alibi quoque, Effundam spiritum meum super omnem carnem; quia ego Dominus Pater salvans te per Christum; vel, Ego Dominus Christus, salvans te sanguine meo; et redemptor tuus, Fortis Jacob, id est confortator seu fortitudo Jacob patriarchæ, seu populi fidelis vitia supplantantis.
PORRO multa eorum quæ in isto capitulo dicta sunt, de membris Christi, viris perfectis, præsertim in utero sanctificatis, moraliter explanantur. Propter quod de Joanne Baptista præsentis capituli cantatur exordium. In ejus ergo persona et sibi similium dicitur : Dominus ab utero vocavit me. Nam angelus Zachariæ prædixit : Vocabis enim nomen ejus Joannem.105 De omni quoque electo hoc dici potest secundum hunc sensum : Dominus ab utero vocavit me, id est, de ventre matris meæ eduxit me; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei, id est personæ meæ, præservando me a diversis periculis, atque ad gratiam Baptismatis me perducens. Unde et Paulus ad Galatas : Quum placuit, inquit, ei qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam.106
Expositio moralis.
Et posuit os meum quasi gladium acutum. Hoc patet in Joanne Baptista, qui illicitas Herodis nuptias tam constanter redarguit. Cuilibet etiam prædicatori, prælato sive doctori, qui verba animam compungentia, et peccatorum expulsiva novit proferre, humiliter dicere licet:107108 Posuit Dominus os meum quasi gladium acutum.109 Dat siquidem ei gratiam adimplendi illud Apostoli ad Timotheum: Prædica verbum; insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni patientia. In umbra manus suæ protexit me, id est, sub suæ fortitudinis obumbratione defendit me, extendens dexteram suæ pietatis super me, ita ut dicere possim:110 In velamento alarum tuarum exsultabo;111 et, Domine, obumbrasti super caput meum in die belli. Et posuit me sicut sagittam electam, id est, directe atque velociter direxit me ad peragendum opus mihi ab ipso injunctum, sicut sagitta limata tendit in signum ex directione sagittantis. Sunt autem et rehabetur:112 Sagitta vulnerans est lingua eorum.
De quibus in Psalmo inducitur: Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.113 In pharetra sua, id est in Ecclesia de qua procedunt sagittæ Dei contra adversarias potestates, sicut infra Dominus ait: Mittam ex eis qui salvati fuerint, in Africam et Lydiam et Italiam et Græciam, tenentes sagittam;114 abscondit me: quemadmodum David ait in Psalmo, Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum, protexit me in abscondito tabernaculi sui;115 et rursus, Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.116 Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, id est speculator divinorum, quia in te gloriabor: nam deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
Quod vero subjungitur, Et ego dixi, In vacuum laboravi, etc., de quolibet zelanti ac fervido prædicatore sive prælato accipi potest, dolente et conquerente quod prædicatio sua et labor tam parum in audientium corde fructificant. Unde putat laborem suum fore inanem, recurritque ad divinum judicium, obsecrans Deum ut audientium mentes aperiat.
Hæc dicit Dominus: In tempore placito, id est tempore boni propositi tui, tempore pœnitentiæ, tempore laudabilis vitæ, exaudivi te.117 Scimus enim quoniam peccatores, id est impœnitentes, Deus non audit; sed si quis cultor est Dei, hunc exaudit. Unde et in libro Job habetur: Si omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te.118 Ad hoc quippe quod oratio exaudibilis fiat, oportet ut sit perseverans:119 oportet enim sine intermissione orare, et non deficere:120 ad quod requiritur bona vita, vel saltem propositum bonum.121 Et in die salutis auxiliatus sum tui.
Quamdiu in hoc præsentis vitæ curriculo atque exsilio sumus, in statu merendi et tempore salutis consistimus, sicut Apostolus asserit:122 Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Non ergo perdamus indulta pœnitentiæ tempora, sed quidquid poterit manus nostra, instantissime operemur, ne nobis dicatur quod de impio scriptum est:123 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam.124
Footnotes
-
Matth. x, 34, 35. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Ps. LVI, 5. ↩
-
Joann. VII, 46. ↩
-
Luc. IV, 29; ↩
-
Joann. x, 31. ↩
-
Luc. IV, 30. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Luc. III, 23. ↩
-
Philipp. II, 7. ↩
-
Is. XLV, 15. ↩
-
Joann. I, 47. ↩
-
Matth. III, 17. ↩
-
Ps. XXI, 16. ↩
-
Ps. CVIII, 24. ↩
-
Joann. IV, 6. ↩
-
Marc. IX, 18. ↩
-
Joann. XVII, 4. ↩
-
Ps. CIII, 31. ↩
-
Matth. VII, 29. ↩
-
Ps. XXI, 11. ↩
-
Act. xiii, 47. ↩
-
Luc. ii, 30-32. ↩
-
Luc. xxiv, 46, 47. ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
Joann. i, 9. ↩
-
Ps. lxviii, 8. ↩
-
Ps. xxi, 7. ↩
-
Is. lii, 14. ↩
-
Joann. xvi, 2. ↩
-
Luc. xxi, 17. ↩
-
I Cor. iv, 13. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Joann. v, 22, 23. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Ps. CXLIV, 13; XXXII, 4; LXXXVIII, 38. ↩
-
Joann. XVII, 1. ↩
-
Joann. XI, 41, 42. ↩
-
Ps. XXI, 3. ↩
-
Ps. I, xxi, 11. ↩
-
Matth. XXVI, 39. ↩
-
Ps. LXXIII, 12. ↩
-
Zach. III, 9. ↩
-
II Cor. vi, 1, 2. ↩
-
Act. II, 31. ↩
-
Ps. II, 8. ↩
-
Ps. XV, 6. ↩
-
Rom. XU, 5. ↩
-
I Cor. XU, 27. ↩
-
Matth. XXVIII, 19. ↩
-
Rom. XII, 5. ↩
-
I Cor. XII, 27. ↩
-
Ps. LXXI, 11. ↩
-
Joann. IV, 34. ↩
-
Ps. XXII, 1, 2. ↩
-
Apoc. VII, 14-17. ↩
-
Ps. XLV, 5. ↩
-
Ps. XXXV, 9. ↩
-
Eccl. XV, 3. ↩
-
Ps. LXIV, 5. ↩
-
Joann. IV, 14. ↩
-
Ps. CXX, 6. ↩
-
Prov. XU, 21. ↩
-
Matth. XXVIII, 20. ↩
-
Is. XII, 3. ↩
-
Is. XL, 4. ↩
-
Baruch V, 7. ↩
-
* in honorem ↩
-
Prov. III, 17. ↩
-
Philipp. IV, 1. ↩
-
II Cor. I, 14; ↩
-
I Thess. II, 20. ↩
-
Act. VIII, 1. ↩
-
Act. IV, 3; V, 18; XI, 4. ↩
-
Ps. XLVI, 10. ↩
-
Ps. XLIV, 17. ↩
-
I Joann. II, 19. ↩
-
Gen. xxiii, 6. ↩
-
III Reg. n, 19; ↩
-
III Reg. , 1, 16, 31. ↩
-
Eccli. n, 11. ↩
-
1 Thess. ii, 7, 8. ↩
-
1 Cor. iii, 1, 2. ↩
-
1 Cor. iii, 1, 2. ↩
-
1 Thess. ii, 7, 8. ↩
-
Is. xxx, 18. ↩
-
Joann. xxi, 15, 16. ↩
-
III Reg. ii, 19; ↩
-
11 Tim. n, 26. ↩
-
Matth. xii, 29. ↩
-
Matth. xii, 29. ↩
-
Luc. xi, 21, 22. ↩
-
Luc. xi, 21, 22. ↩
-
Eccli. ii, 11. ↩
-
III Reg. i, 16, 31. ↩
-
II Tim. ii, 26. ↩
-
Ephes. vi, 12. ↩
-
Joann. xiv, 30. ↩
-
Ps. vii, 16, 17. ↩
-
Eccle. x, 8. ↩
-
Prov. xi, 6. ↩
-
Gen. ix, 6. ↩
-
Matth. xxvi, 52. ↩
-
Luc. iii, 6. Joel ii, 28. ↩
-
Luc. i, 13. ↩
-
Galat. i, 15. ↩
-
Luc. iii, 19. ↩
-
Matth. xiv, 4; ↩
-
Prov. viii, ↩
-
Ps. lxii, 8. ↩
-
Ps. cxxxix, 8. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
Ps. x, 3. ↩
-
Is. lxvi, 19. ↩
-
Ps. xxvi, 5. ↩
-
Ps. xxx, 21. ↩
-
Joann. ix, ↩
-
Job viii, 5, ↩
-
Luc. xviii, ↩
-
1 Thess. ↩
-
v, 17. ↩
-
II Cor. vi, ↩
-
Eccle. ix, ↩
-
Job xxiv, ↩
Chapter 68 of 84