Articulus 78
DECLARATIO CAPITULI QUINQUAGESIMI: HÆC DICIT DOMINUS: QUIS EST HIC LIBER REPUDII MATRIS VESTRÆ, ETC.?
POSTQUAM descripta est vocatio gentium, nunc manifestatur vera ratio desertionis Judæorum. Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ quo dimisi eam? id est, quæ causa est refutationis, o Judæi, qua refutavi vel potius dereliqui matrem vestram Synagogam? Non utique ego dedi ei libellum repudii, separando eam a meo spirituali conjugio, ex aliqua crudelitate aut odio: sicut in veteri Testamento interdum viri dederunt conjugibus libellum repudii ex odio, quemadmodum in Malachia habetur:1 Quum odio habueris, dimitte. Est autem libellus repudii, scriptura continens causam divortii. Unde nunc metaphorice per librum repudii, designatur reprobatio, separatio, sive desertio Synagogæ a Sponso cœlesti Domino Christo. Aut quis est creditor meus, cui ego in aliquo obligatus sum, cui vendidi vos in compensationem debiti, quasi non habens aliunde unde persolverem debitum creditori, vel quærens lucrum aliquod ex vestra venditione, sicque exavaritia alienando vos a me? Quum itaque ista non sit ratio vestræ separationis, ostendam vobis veram causam ipsius.
Ecce enim in iniquitatibus vestris, quibus in me Filium Dei peccastis, venditi estis dæmonibus nummo propriæ culpæ, cujus jugo vos ipsos subjecistis recedendo a me. Venundatur enim quis propriis vitiis, juxta illud Apostoli:2 Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Et tertio Regum Elias ait ad Achab:3 Inveni te, eo quod venundatus sis ut faceres malum coram Domino. Potest quoque exponi de venditione qua Romani vendiderunt Judæos, in tantum quod uno denario emerentur triginta Judæi, sicut et ipsi pro triginta denariis Christum emerunt.4 Et in sceleribus vestris, id est propter blasphemias vestras contra me, o Judæi, dimisi matrem vestram Synagogam. Hoc est quod apud Jeremiam ait Salvator: Dimisi hereditatem meam; facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem suam, ideo odivi eam.5 Et apud Osee: Væ eis, quoniam recesserunt a me; vastabuntur, quia prævaricati sunt in me: et ego redemi eos;6 et ipsi locuti sunt contra me mendacia.7 Hinc et David ait ad regem Messiam in psalmo vicesimo, quem constat ad litteram esse scriptum de Christo et destructione Judæorum:89 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum:1011 quoniam declinaverunt in te mala, cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire. Quia veni in persona propria per incarnationem post legationem Prophetarum, et non erat vir, id est aliquis viriliter agens et fortiter credens; vocavi vos ad fidem, publice prædicando, et non erat qui audiret auribus cordis: non quod simpliciter nemo audierit aut viriliter egerit, sed quia paucissimi erant per comparationem ad alios.
Consequenter Christus commemorat efficaciam suam ad liberandum, et dicit: Numquid abbreviata et parvula, id est defectuosa et impotens, facta est manus, id est potentia mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Unde in Numeris scriptum est: Numquid manus Domini invalida est?12 Infra quoque: Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat.13 Ecce in increpatione mea, id est in meo præcepto seu ultione, desertum faciam mare, aquas ejus tollendo, quemadmodum feci mari Rubro, quum educerem Israelem de Ægypto.14 Ponam flumina in siccum, sicut feci in Jordane. Propter quod scriptum est:15 Dominus increpuit mare, etc.;16 et, Tu dominaris potestati maris. Computrescent pisces maris sine aqua, id est aquis subtractis: nam extra aquam vivere nequeunt. Ideo subditur: et morientur in siti. Induam cœlos tenebris, privando eos lumine solis quum mihi placuerit. Vel hoc dicitur quantum ad nos, quando videlicet interpositis nubibus, cœlum tenebrosum videtur, vel quando in maximam tristitiam devenimus. Et saccum, id est nubem, ponam operimentum eorum, ne nobis clare appareant, juxta illud Psalmi, Qui operit cœlum nubibus.17
Dominus dedit mihi, videlicet Christo homini, linguam eruditam : juxta illud Psalmi, Diffusa est gratia in labiis tuis:18 et, Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur; ut sciam sustentare, id est consolari et confortare, eum qui lapsus est, verbo disciplinato, pio et consolatorio. Hinc enim loquitur : Venite ad me, omnes19 etc. Erigit mane, mane erigit (repetitio, confirmationis indicium est) mihi aurem, id est cito : imo a principio nativitatis meæ præstitit mihi Dominus aurem obedientem, seu aurem cordis omnia divinæ inspirationis eloquia diligentissime auscultantem; ut audiam quasi magistrum : id est, sicut bonus discipulus acquiescit doctrinæ magistri, sic ego in omnibus sermonibus Dei obedivi. Dominus Deus, scilicet Pater vel Trinitas, aperuit mihi aurem cordis per gratiam singularem; ego autem non contradico per redargutionem; retrorsum non abii per inobedientiam. Unde passione instante dixi : Pater, non quod ego volo, sed quod tu.20 Denique Judæis ipsum comprehendere venientibus obvius ivit, juxta illud Joannis : Jesus sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit et dixit ad eos :21 Quem quæritis ?
Corpus meum dedi, id est exposui, percutientibus Judæis atque militibus præsidum, et genas meas vellentibus, id est pilos barbæ meæ vel capitis extrahentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Hæc in Evangelis plenius recitantur. Scriptum est enim apud Lucam : Viri qui tenebant illum illudebant ei, cædentes eum, et velaverunt et percusserunt faciem ejus.22 Apud Matthæum quoque legitur : Genu flexo ante eum illudebant ei, exspuentes in eum.2324 Dominus Deus auxiliator meus, qui sua divina virtute meam humanitatem in omnibus bonis roboravit, patientiam dedit, et satisfaciendi idoneitatem largitus est; ideo non sum confusus, sed confusi sunt adversarii mei, victi et condemnati. Hoc est quod apud Jeremiam loquitur Christus : Dominus mecum est quasi bellator fortis; idcirco qui me persequuntur, cadent et infirmi erunt.25 Ideo posui faciem meam ut petram durissimam, id est, ad omnia tormenta me promptissimum patientissimumque exhibui; et scio quoniam non confundar, sicut apud Jeremiam loquor : Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego.26
Juxta est, id est, mihi adest, qui justificat me, scilicet Deus Pater, de quo in Evangelio testor :27 Et non sum solus, sed ego et qui misit me Pater. Quis contradicit mihi? id est, quis ex vobis, o Scribæ et Pharisæi, poterit verbis meis vere opponere? Stemus simul, id est, ut ambæ partes simul audiantur coram Deo ineffabili judice. Quis est adversarius meus, dicens coram Pilato, Tolle, tolle, crucifige eum?28 Accedat ad me : ut simul a Domino judicemur, appareatque an rationabiliter moveatur ad resistendum mihi. Ecce Dominus Deus auxiliator meus : sicut jam dictum est. Quis est qui condemnet me? id est, nullus probare poterit, me aliquid damnatione mortis dignum perpetrasse. Hæc omnia loquitur Christus in Evangelio ad Judæos, dicens ad eos : Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? Et, Non reliquit me Pater solum. Ecce omnes adversarii mei quasi vestimentum conterentur; tinea comedet eos : id est, mente et corpore morientur, perdendo vitam naturæ et gratiæ; vermis quoque conscientiæ eos corrodet, de quo infra habetur : Vermis eorum non
Ibid. vii, 46.
Is. lxvi, 24. morietur.
Quis ex vobis timens Dominum casto ac filiali timore, audiens vocem servi ejus, id est Christi admonitionibus acquiescens ? Quis ambulavit in tenebris ignorantiæ et peccati, et non est lumen ei, id est, splendor gratiæ cordi ejus non radiat ? Huic datur salubre consilium quum subinfertur : Speret in nomine Domini, id est in virtute et gratia Christi, quemadmodum scriptum est : Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine;29 et innitatur super Deum suum, id est, totam spem suam in Deo stabiliat, propriamque infirmitatem divina virtute confirmari, sustentari, et salvari exoret, secundum quod in Proverbiis dicitur : Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.30
Ecce omnes vos, obstinati et Christo rebelles Judæi, accendentes vobismetipsis per vestram incredulitatem ignem gehennæ, vel etiam tribulationis præsentis atque combustionis quam a Romanis perpessi estis, et accincti flammis, id est circumdati ardoribus ignis:31 peccando enim meruistis has pœnas flammarum; ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis: id est, ex consideratione pœnarum vestrarum, attendite scelera pro quibus eas patimini, et redite ad pœnitentiam. Vel sensus est: In pœnis quas propter peccata in Christum commissa sustinetis, manete: secundum quod a Daniele prædictum est, Finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio.32 De manu mea factum est hoc vobis: id est, mea potestate secundum ordinem divinæ justitiæ illata sunt vobis tanta tormenta a Romanis atque dæmonibus, duplicique contritione contriti estis.33 In doloribus, id est pœnis prædictis, dormietis somno mortis corporalis, et morte æternæ damnationis.
INSUPER, juxta tropologicam intelligentiam, intelligi potest de populo christiano et ecclesia malignantium, qui gratia Dei privantur et Christum habere amatorem ac sponsum desinunt, quod jam ad Judæos et Synagogam inductum est de libello repudii.34 Christus enim nullum repellit aut deserit, nisi prius repellatur aut deseratur ab illo. Propter quod ait apud Joannem: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras;35 et in Apocalypsi, Ego sto ad ostium et pulso. Imo postquam repulsus est ab Ecclesia multiformiter fornicante, adhuc paratus est eam ad pristinam amicitiam, familiaritatem ac fidelitatem recipere, quemadmodum apud Jeremiam legitur:3637 Tu fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus. Quum vero Ecclesia converti contemnit, datur ei a Christo libellus repudii, juxta illud Jeremiæ: Vidit prævaricatrix Juda, quia pro eo quod mœchata esset adversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii.38
Veni, et non erat vir. Quotidie descendit Christus ad nos, vel in Sacramento altaris, vel per oblationem gratiæ spiritualis; sed non est vir, id est homo rationabiliter viriliterque Salvatorem recipiens, et plena devotione occurrens. Propter peccata quippe et reprobam vitam, perdunt homines nomina rationalium creaturarum, et bestiarum nominibus appellantur: sicut de Herode ait Salvator, Dicite vulpi illi;39 et de carnalibus atque incredulis loquens, Nolite, inquit, sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.40
Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, id est, sæculum istud vitiorum amaritudine plenum, omni suo honore, prosperitate, vanitate et gloria destituam et privabo. Ponam flumina, id est tumultuosos sæculi hujus amatores, in siccum, tollendo ab eis rorem clementiæ, atque humorem rigantis fecundantisque gratiæ. Non enim super hujusmodi homines, sed super quietos et humiles requiescet Spiritus Sanctus.41 Propter quod apud Jeremiam admonuit: Quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquas fluminis?42 Computrescent pisces, id est sæculi hujus negotiatores, divitiarum congregatores, et omnes qui per caduca bona hujus maris magni vagantur, de quibus dicitur in Psalmo:43 In circuitu impii ambulant. Hi vitiorum putredine corrumpuntur, sine aqua, id est ex defectu aquæ Spiritus Sancti (de qua sæpius dictum est), sicut in Joele inducitur: Computruerunt jumenta in stercore suo.44
Induam cœlos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. Hoc spiritualiter fit, quando in gravissimas afflictiones corruunt homines. Unde per Moysen Dominus comminatur: Ponam cœlum æneum et terram ferream: non quod cœlestium corporum aut elementorum natura mutetur, sed quia per ferrum et æs magnitudo adversitatis monstratur.45 Cœlum autem non operitur sacco aut tenebris, nisi quantum ad nostram apparentiam. Dicit enim hoc loco S. Hieronymus: Aiunt enim philosophi, non amplius decem stadiis a terra in altum nubes sustolli : idcirco non cœlum sacco obvolvitur, sed intercluso cœli lumine, aer qui subter est, nubis tenebris obscuratur. Quoniam vero per cœlos, homines contemplativi, perfecti ac virtuosi signantur, cœli dicuntur tenebris indui et sacco operiri, quia nec isti sine peccato vivere possunt, et dicere compelluntur :46 Imperfectum meum viderunt oculi tui; et, Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ.47
Quod autem subjungitur, Dominus dedit mihi linguam eruditam, quasi usque ad finem capituli, Judæi referunt ad Isaiæ personam. Omnibus enim modis conantur prophetias de Christo inductas subvertere. Potest tamen moraliter explanari non solum de Isaia, sed de quocumque fideli cui secundum Apostolum datur sermo sapientiæ, aut sermo scientiæ, ut sciat quid, quando, qualiter, ubi et quare loqui debeat.48 Hoc modo eruditam linguam habuerunt omnes Apostoli, quibus ait Salvator : Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri.49 Nec obstat quod Paulus ait, Et si imperitus sum sermone, sed non scientia :50 loquitur namque de vana mundi hujus eloquentia, vel de facundia per studium acquisita. Hi sciunt lassos sustentare verbo consolationis. Nonne Paulus vere eruditissimam linguam habebat, qui eis qui Prophetas non agnoverunt aut receperunt, poetarum testimonia proponit? sicut quum Atheniensibus ait : Non longe est Deus ab unoquoque nostrum; in ipso enim vivimus, movemur et sumus, sicut quidam poetarum vestrorum dixerunt, Ipsius enim et genus sumus :51 Aratum poetam significans. Et rursus de Comico :52 Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Epimenidis quoque versum inducit ad Titum :53 Cretenses, inquiens, semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
His sanctis hominibus erigit Deus aurem cordis, addens eis aurem per gratiam, quam non habent per naturam, ut audiant Deum quasi magistrum.54 Unus enim magister noster Christus, qui ait : Omnis qui audivit a Patre meo et didicit, venit ad me;5556 itemque, Erunt omnes docibiles Dei. Talis fuit qui dixit :57 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Denique :58 Omnis qui ex Deo est, verba Dei audit. Dominus enim aperuit mihi aurem interioris hominis, ego autem non contradico, sed ejus sequor vestigia, qui factus est obediens usque ad mortem et ad lignum crucis.59
Corpus meum dedi percutientibus, etc. Hoc martyribus convenit. Ideo posui faciem meam ut petram durissimam. Unde ad Ezechielem Dominus loquitur : Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum;60 ut adamantem et silicem posui faciem tuam. Hæc tormenta quæ hic recitantur de Christo, affirmant Judæi Isaiam a Judæis perpessum, quoniam dixit ad eos : Audite verbum Domini, principes Sodomorum;61 auribus percipite legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.
Postremo hoc considerandum, quod prophetæ, et maxime Jeremias, Isaias, et Job, non solum verbis, sed factis quoque et passionibus suis prophetaverunt de Christo, ejusque figura fuerunt. Unde videntur quædam de se ipsis narrare, quæ tamen ad litteram prædicuntur de Christo.62
Lacuna: pp. 670–671 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. corporalis ad inferiora sub terra exsistentia non pertingat. Est igitur sensus: Superiora corpora et inferiora considerate, pensando eorum naturam ac qualitatem. Quia cœli sicut fumus liquescent, id est, orbes cœlestes et sidera, quantum ad accidentalia sua, cessabunt, videlicet quoad motum et pristinam influentiam. Unde in Psalmo cantatur: Opera manuum tuarum sunt cœli; ipsi peribunt, et omnes sicut vestimentum veterascent. Potest quoque de cœlo aerio accipi, quod igne conflagrationis purgabitur. Et terra sicut vestimentum atteretur, non per corruptionem essentiæ, substantialisque esse, quoad se totam, sed quoad modum sui esse, secundum quod ait Apostolus: Præterit figura hujus mundi. Et habitatores ejus sicut hæc interibunt: id est, sicut cœlum et terra peribunt, quantum ad statum, non quantum ad substantiam; sic homines habitantes in terra, per ignem conflagrationis peribunt, non quod animæ corrumpantur, aut materia in nihilum redigatur, sed quia non erunt juxta modum et statum vitæ præsentis. De ista materia superius introducta sunt plurima, quæ jam iteranda non reor. Salus autem mea, id est Christus salvator, seu beatitudo per ipsum hominibus conferenda, in sempiternum erit, id est, sine fine durabit, quemadmodum ad Hebræos legitur: Jesus Christus heri et hodie, ipse et in sæcula; atque in Psalmo, Tu es sacerdos in æternum. Et justitia mea non deficiet. Certum est increatam Dei justitiam, quæ in tribus Personis una est, esse æternam atque indeficientem. Christus quoque qui dici potest justitia Dei, ejusque doctrina justissima et vita christiana, quæ est æquitas magna, nunquam deficient. Propter quod fatetur: Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Et in Psalmo: Initio, inquit, cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
Consequenter roboratur Ecclesia, ne adversis frangatur, aut persequentium pœnas formidet. Audite me, qui scitis justum, id est, qui Christum per fidem cognoscitis, ipsamque justitiam operando amatis; qui estis populus meus præelectus, lex mea evangelica in corde eorum, sicut per Jeremiam prædixi: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam. Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Hoc et Christus jubet: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam ignis. Hinc David, Non timebo, inquit, millia populi circumdantis me; et sanctus Job, Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me. Denique Jacobus admonet: Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis. Apostoli quoque abierunt a conspectu concilii gaudentes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Magnum enim beneficium Dei est, pro Christo sive justitia pati adversa, juxta illud Apostoli: Vobis datum est a Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro illo. Idcirco Salvator noster ait: Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlo.
Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: id est, sicut vestis incessanter conteritur, sic qui vos impie persequuntur, indesinenter deficient, donec omnia dispereant; corpora autem eorum a vermibus terræ edentur, sicut in Ecclesiastico scriptum est: Quum morietur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes; et iterum, Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis. Vermis quoque conscientiæ corda eorum corrodet. Unde nunc sequitur: Et sicut lanam, sic devorabit eos tinea, id est, velociter morientur, prout in Psalmo testatur: Quoniam tanquam fœnum velo-
Jer. xxxi, 33.
Matth. x, 28.
Ps. iii, 7.
Job xxxi, 34.
Jacob. i, 2.
Act. v, 41.
Philipp. i, 29.
Matth. v, 11, 12.
Eccli. x, 13.
Ibid. vii, 19.
Ps. xxxvi, 2.
Ps. ci, 26, 27.
1 Cor. vii, 31.
Hebr. xiii, 8.
Ps. cix, 4.
Luc. xxi, 33.
Ps. cxviii, 152. citer arescent. Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum, id est per omnia sæcula atque vicissitudines generationum ac temporum. Hoc jam dictum atque expositum est.
Verum, quoniam ista fortitudo atque constantia non volentis aut currentis est, sed Domini miserentis, idcirco hi quibus præceptum est, Nolite timere opprobrium hominum, invocant Christi auxilium, deprecantes ejus adventum.63 Consurge, apparendo hominibus per carnis assumptionem, consurge, per tui auxilii exhibitionem. Induere fortitudinem, id est, potestatem tuam assume, ostende, exerce, pugnando pro tuis, o brachium Domini, tu, Fili Dei, qui brachium Patris vocaris, quoniam omnia operatur per te, sicut et Spiritus Sanctus digitus ejus nominatur, quia per eum revelantur ac demonstrantur divina secreta. De hac indutione prædixit Psalmista : Dominus regnavit, decorem indutus est, indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se.64 Quod in Apocalypsi declaratur impletum, dicentibus Sanctis : Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.65 Dicitur enim Deus suam virtutem accipere dum eam declarat, protegendo electos, punendoque reprobos. Consurge, conferendo auxilium, sicut in diebus antiquis, videlicet in generationibus sæculorum, id est, sicut olim consurrexisti contra Ægyptios, ceterosque populi tui persecutores aut æmulos.
Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? Quamvis hoc generaliter accipi posset de quocumque superbo atque pestifero, quibus Deus resistit, secundum quod scriptum est, Tu humiliasti sicut vulneratum superbum ;6667 Contribulasti capita draconum in aquis : tamen hoc loco utrumque de Pharaone dictum videtur, qui appellatur superbus quoniam contra Deum locutus est superbissime, dicens, Nescio Dominum, et Israel non dimittam.686970 Et ad eum Dominus loquitur apud Ezechielem : Audi, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum.71 Hunc Deus percussit ac vulneravit, submergens ipsum in mari Rubro. Numquid non tu siccasti mare Rubrum, scilicet aquam abyssi vehementis? Dicitur autem Deus mare seu aquas siccasse, quoniam terram super quam aqua erat, siccavit.72 Qui posuisti profundum maris, id est alveum maris Rubri siccatum, viam filiis Israel, ut transirent liberati, id est filii Israel de manu Ægyptiorum erepti : quemadmodum in Exodo recitatur : Filii Israel ambulaverunt per medium sicci maris, et erant aquæ eis pro muro a dextris et a sinistris.73
Et nunc, scilicet tempore gratiæ, qui redempti sunt a Domino Salvatore per mortem et sanguinem ejus sanctissimum, revertentur a pristinis ignorantiæ vitiorumque tenebris, et venient in Sion, id est Ecclesiam militantem, vel potius triumphantem, de qua ad Hebræos dicitur : Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem ;74 laudantes Dominum pro universis beneficiis suis, et lætitia sempiterna super capita eorum, id est in cordibus eorum. Gaudium et lætitiam, id est duplicem jucunditatem seu essentiale accidentaleque præmium, tenebunt pro mercede laboris sui ; et fugiet dolor et gemitus, id est pœna cordis et corporis. Certum est hoc non posse intelligi de populo Judæorum a captivitate Babylonica redeunte : quorum lætitia sempiterna non fuit, sed valde brevis, multisque ærumnis permixta usque ad tempus Christi, ut patet in libris Esdræ, Nehemiæ, Judith, et Machabæorum. Sed nec de Ecclesia militanti proprie sumitur, quum ei dicatur : Per multas tribulationes oportet nos ingredi regnum Dei. Sed de Sion cœlesti verissimum est, cui cantatur in Psalmo : Sicut lætantium omnium habitatio est in te ; et in Apocalypsi de ea habetur, Non intrabit in illam aliquid coinquinatum.75 Excitari et inflammari debet noster affectus ex his verbis dulcissimis ad appetendum beatitudinem cœlestis Jerusalem, de qua ait divinus Apostolus ad Romanos:76 Non sunt condignæ passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis;77 et alibi, Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.78 Hinc quoque in Apocalypsi habetur: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt;79 et in prima Petri Canonica, Exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ salutem animarum vestrarum.80
Consequenter Dominus manifestat se exaudisse precem Ecclesiæ exorantis, Consurge, consurge. Ego, ego ipse consolabor vos in omni persecutione atque angustia: sicut Apostolus ait:81 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, quoniam eruis sustinentes te, et liberas eos de omni angustia.82 Hanc Christus consolationem promisit discipulis: Non relinquam vos orphanos, vado et venio ad vos, et gaudebit cor vestrum.83 Quis tu, o homo fidelis, seu popule christiane, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? tanquam dicat: Quum ego præceperim tibi non timere eos qui corpus occidunt, promisi quoque tibi auxilium meum;84 mirum est quod tam anxius pusillanimisque fuisti, nec attendisti quod scriptum est:85 Qui timet Dominum, nihil trepidabit; et, Qui timet hominem, cito corruet.86 Et oblitus es Domini factoris tui: ita quod passio timoris impedivit actualem in Deo fiduciam; qui tetendit cœlos, extendens eos sicut pellem, et sicut tabernaculum ad inhabitandum;8788 et fundavit terram in medio universi, nullo nisi divina potentia eam sustentante. Propter quod apud Job inducitur: Qui appendit terram super nihilum.89
Et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum, id est, te occidere decrevit ac studuit. Hoc etiam multis Christianis in primitiva Ecclesia contigit, sæviente rabie tyrannorum: sed et Apostoli clausi sedebant in conclavi propter metum Judæorum, ut legitur.90 Ubi nunc est furor tribulantis? id est, considera quam repente dejecerim adversarios tuos. Jam enim populum Judæorum, qui primo infestavit Ecclesiam, atque tyrannos gentiles occubuisse, et Ecclesiam divina virtute prævaluisse videmus.
Cito veniet gradiens ad aperiendum, id est, persecutor Ecclesiæ subito erumpet ad aperiendum tibi foveam mortis, ut te perimat: quemadmodum scriptum est, Foderunt ante faciem meam foveam;91 itemque, Lacum aperuit et effodit eum;92 et non interficiet usque ad internecionem, id est, non penitus exstinguet populum christianum; multi quoque tyranni qui sanctos martyres torquere cœperunt, subito cæsi sunt plaga Dei, nec permissi sunt implere quod inceperunt. Nec deficiet panis ejus, id est, pœna ejus non terminabitur. Impiis enim ipsa damnatio erit pro pane, sicut in Psalmo cantatur: Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos.93 De hujusmodi pane scriptum est tertio libro Regum: Sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ.94 Nec mirum si injustorum pœna panis vocetur, quum et homo justus affirmet: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte.95
Consequenter Deus Pater alloquitur Filium. Ego autem sum Dominus Deus tuus, secundum quod homo es. Hoc et Filius testatus est, clamans in cruce:96 Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Et Apostolus: Caput, inquit, Christi Deus. Qui conturbo mare, id est sæculum istud, faciens vel permittens in mundo consurgere tribulationes et persecutiones secundum censuram justitiæ meæ, et intumescunt fluctus ejus, id est, perturbationes hominum invalescunt.97 Potest quoque intelligi de mari Oceano, seu qualibet magna congregatione aquarum, in quibus divina virtute generantur variæ tempestates, quemadmodum in Psalmo scriptum est : Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia; qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus;9899 et iterum, Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. Dominus exercituum, id est virtutum cœlestium, nomen meum : de quo scriptum est in Esdra, Exercitus cœli adorat te;100 et alibi, Formans montes et creans ventum, Dominus exercituum nomen ejus.101
16
Posui verba mea in ore tuo. Omnia enim quæ Christus homo locutus est, ex divina inspiratione et illuminatione agnovit ac protulit. Propterea Joannis septimo ait : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me;102 et alibi : me ipso facio nihil; sed sicut docuit me Pater, hæc loquor.103 Et in umbra manus meæ, id est sub mea divina potestate, protexi te, ut plantes cœlos, et fundes terram : de quibus in Apocalypsi inducitur : Vidi cœlum novum et terram novam;104 primum enim cœlum et prima terra abiit. Hæc igitur Christus innovabit, quemadmodum illic subjungitur :
Dixit qui sedebat in throno, Ecce nova facio omnia.105 Vel per cœlos intelliguntur Apostoli (de quibus dicitur, Cœli enarrant gloriam Dei), et ceteri spirituales ac contemplativi;106 per terram vero, Ecclesia in terra degens, præsertim quantum ad activos ac animales. Hos Christus plantavit atque fundavit in gratia, docendo utramque vitam, conferendoque gratiam conversandi secundum unam duarum. Et dicas ad Sion, id est Ecclesiam : Populus meus es tu, quem de manu inimici redemi : de quibus dixisti, Animam meam pono pro ovibus meis;107 et apud Osee, Vocabis Non populum meum, populum meum. Ex quo constat, ista non dici nisi ad Christum Ecclesiæ principem.108
17
Elevare a culpa ad pœnitentiam, elevare a tribulatione ad consolationem, consurge a terrenis ad cœlestia, Jerusalem : ad quam
Christus in Evangelio ait, Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis Prophetas:109110 et, Non capit Prophetam perire extra Jerusalem :111 quæ et Christum negavit, dicendo, Non habemus regem nisi Cæsarem.112 Quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus, id est, pœnam ultionis divinæ perpessa es : de qua fertur in Psalmo, Calix in manu Domini vini meri plenus mixto.113 Hanc ergo Jerusalem Isaias seu Christus per Prophetam cohortatur ad pœnitentiam. Usque ad fundum calicis soporis bibisti, id est, maximam tribulationem sustinuisti, et epotasti usque ad fæces : id est, nihil pœnæ evasisti, sed in omnem calamitatem incidisti. Nunquam enim tantam afflictionem sustinuit sicut a Romanis, de quorum impugnatione ista dicuntur. Non est qui sustentet eam, confortando eam piis verbis, promissionibusque divinis de liberatione propinqua, ex omnibus filiis quos genuit : quia post Christi adventum et Apostolorum abjectionem, nullus Propheta ad eam missus est; et non est qui apprehendat manum ejus, educendo eam ex tantis pressuris, ex omnibus filiis quos enutrivit. Principes enim ejus cum vulgo omnes pariter perierunt.
C
Duo sunt quæ occurrerunt tibi. Quæ autem sint illa, postea subdit : Quis contristabitur super te? id est, quis tibi sufficienter poterit condolere? Per quod insinuatur acerbitas pœnæ quam pertulit. Consequenter exprimit duo mala quæ ei occurrerunt : Vastitas et contritio. Hæc duo sunt idem in re, per quæ designatur perpessio mortis. Et fames et gladius, id est, tribulatio ad mortem disponens; vel fames refertur ad vastitatem, gladius ad contritionem. Possunt etiam quatuor ista distingui, ut dicantur duo in genere, et quatuor in specie. Quis consolabitur te? tanquam dicat, Nullus : quia ut in Daniele prædictum est, usque in finem perseverabit desolatio.114 Filii tui projecti sunt, id est contempti et derelicti a Deo, hostibus traditi, atque per mundum dispersi; dormierunt, id est occisi sunt, in capite omnium
D
20 viarum: quia ubicumque occurrerunt Romanis, trucidabantur, et in diversis mundi provinciis graviter opprimuntur; sicut oryx illaqueatus, id est animal sic vocatum, quod vile est, nec reputatur. Pleni, videlicet filii tui, indignatione Domini, increpatione Dei tui, id est justa vindicta divinæ justitiæ: pervenit enim super eos ira Dei usque in finem, secundum Apostolum.115
Quidam omnia quæ hic dicuntur ab illo loco, Quis tu ut timeas ab homine mortali?116 exponunt de persecutione Ecclesiæ tempore Antichristi; sed his non videtur consonare, quod nunc dicuntur filii Jerusalem pleni indignatione increpationeque Domini. Filii namque Ecclesiæ, qui tunc tam graviter affligentur, sancti erunt, electi, et præelecti.
Idcirco audi hæc, paupercula: gens enim Judæorum modo pauperrima est, præsertim in spiritualibus; et ebria, id est excessive repleta, non a vino, sed pœnis diversis. Hæc dicit dominator tuus, Dominus et Deus tuus, qui universorum Deus ac Dominus est, qui juxta Ezechielem, in manu forti et in furore effuso regnat super nos;117 qui pugnavit pro populo suo, quando redemit eos de Ægypto, quemadmodum dixerunt Ægyptii:118 Fugiamus Israelem; Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Christus quoque pugnavit pro nobis, debellando aerias potestates, quemadmodum scriptum est: Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.119 Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ, id est, a prædictis pœnis salvavi te. Non adjicies ut bibas illum ultra, id est, de cetero talia non patieris. Istud dicitur pro Judæis qui in fine sæculi convertentur ad Christum: quia, ut ait Apostolus ad Romanos,
Cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.120 De hac enim Judæorum dejectione, atque finali eorum redemptione ac conversione, scriptum est in Osee: Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod et theraphim;121122 et post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum, id est Christum, ut omnes exponunt. Et ponam illum, id est calicem harum pœnarum, in manu eorum qui te humiliaverunt: id est, adversariis tuis incredulis, qui te injuste afflixerunt, præsertim ab eo tempore quo ad Christum conversa es, propinabo potum calicis hujus, quatenus ipsi quoque inebrientur non a vino; et dixerunt animæ tuæ, id est tibi (ponitur enim pars pro toto): Incurvare ut transeamus: id est, tantum te conculcaverunt, suisque pedibus subjecerunt, sicut lignum pontis substernitur pedibus transeuntium flumen. Ideo subditur: Et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus: id est, sic hostibus tuis subjecta, atque ab eis conculcata fuisti, quemadmodum terra subjicitur habitatori, et via pergenti.
DENIQUE moralitas hujus capituli tangenda est breviter.123 Audite me, qui sequimini quod justum est: acquiescentes Psalmistæ qui ait, Inquire pacem, et persequere eam;124 Apostolo quoque dicenti, Æmulamini charismata meliora.125 Attendite ad petram, id est ad Christum, imitando vestigia ejus, qui ait:126 Ego sum via, veritas, et vita; et, Qui sequitur me, non ambulat in tenebris;127 unde excisi estis, id est spiritualiter regenerati, et Christianitatis nomen ac fidem sortiti.128 Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Et secundum Apostolum ad Hebræos, ipse est propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios adduxit in gloriam.129 Ab ipso enim est esse naturæ, esse gratiæ, et esse gloriæ. Et ad cavernam laci, id est foramen vulneris lateris Christi: qui lacus vocatur tanquam receptaculum omnium gratiarum atque pœnarum, sicque in eo collectæ fuerunt aquæ gratiarum, et aquæ tribulationum; de qua præcisi, id est formati derivatique, estis, quantum ad esse spirituale.130131 De latere siquidem Christi fluxerunt sacramenta, quibus formatur Ecclesia, cui in Canticis ait Sponsus cœlestis: Columba mea in foraminibus petræ, in caverna maceriæ.132
Attendite ad Abraham patrem vestrum. Abraham, qui interpretatur pater multarum gentium, significat Christum patrem cunctorum fidelium, vel Deum Patrem qui per Christum nos condidit. Debemus ergo doctrinas et facta Christi advertere, conservare, et imitari. Et ad Saram quæ peperit vos, id est Ecclesiam, cujus sumus filii. Quia unum vocavi eum, scilicet Christum, quem Pater vocavit, sicut prædictum est: Dominus ab utero vocavit me.
Vocavit etiam eum ad pontificatus honorem, prout ad Hebræos dicit Apostolus:133 Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum:134 Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.135 Vocavit et eum in monte sancto, Jordanisque fluvio:
Tu es, inquiens, Filius meus dilectus.136 Insuper vocavit eum solum ad salvandum genus humanum, atque ad possidendum terram promissionis, id est Ecclesiam, de qua ait in Psalmo:137 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Et benedixi ei, implendo animam ejus omnibus donis et gratiis Spiritus Sancti: quemadmodum scriptum est,
Prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis.138 Et Joannis tertio:139 Non ad mensuram dat Deus spiritum, id est homini Christo, de quo illic dicitur:140 Qui de cœlo venit, super omnes est. Et multiplicavi eum, multos convertendo ad ipsum, qui omnes sunt filii ejus.141 Unde dictum est: Multiplicabitur ejus imperium. Daniel quoque innuit quemadmodum lapis qui præcisus est de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et implevit universam terram.142
Consolabitur ergo Dominus Sion, id est animam afflictam, sive Ecclesiam pœnitentem, ad gratiam speculationis suspirantem. Et consolabitur omnes ruinas ejus, ita ut ubi abundavit culpa, abundet et gratia.143 Et juxta illud Jeremiæ promissum, fit anima eorum quasi hortus irriguus.144 Gaudium et lætitia invenietur in ea, id est in anima sic conversa, gratiarum actio, et vox laudis: secundum quod scriptum est:145 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Talis etenim anima dicit:146 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Et iterum: Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum.147 Propter quod ad Ephesios monet Apostolus: Implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes pro omnibus semper.148
Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini. Translatio Septuaginta interpretum talis est: Exsurge, exsurge, Jerusalem, induere fortitudinem brachii Domini: sicque de anima peccatrice exponitur, cui clamat Apostolus:
Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis;149 Joannes quoque, Memento unde excideris, et pœnitentiam age, et priora opera fac.150 Induere autem fortitudinem brachii Domini, est Christi virtute seu divina potentia roborari, quemadmodum Paulus hortatur: Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus; induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.151 Consurge sicut in diebus antiquis, id est, ad pristinum caritatis fervorem, et ad baptismalis gratiæ puritatem revertere: juxta illud ad Timotheum, Admoneo152 te, ut resuscites gratiam Dei in te.
Porro quod sequitur, Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus, de Ecclesia multipliciter tribulata exponi potest, sive pro tempore Antichristi, quando gravissime affligetur, sive intermediis horis, quum insurgunt prælia et seditiones, nec ipsi prælati Ecclesiæ subditos suos defendere possunt aut consolari, sed undique jugulantur fideles, ut olim invalescentibus Ari-
Joann. XVI, 2. anis, sævientibusque tyrannis, quando omnis qui occidit Christianum, arbitrabatur se Deo præstare obsequium. Hanc ergo Ecclesiam consolatur Christus, dicendo :
Audi hæc, paupercula. Ecce tuli de manu tua calicem, id est, de pœnis cunctis te eruam, tuisque æmulis æternas pœnas infligam.
Footnotes
-
Malach. II, 16. ↩
-
Rom. VII, 14. ↩
-
III Reg. XXI, 20. ↩
-
Matth. XXVI, 15. ↩
-
Jer. XII, 7, 8. ↩
-
Osee VII, 13. ↩
-
Ps. XIV, 3. ↩
-
* lassus ↩
-
Joann. VII, 46. ↩
-
Matth. XI, 28. ↩
-
Ps. XX, 11, 12. ↩
-
Num. XI, 23. ↩
-
Is. LIX, 1. ↩
-
Exod. XIV, 21. ↩
-
Ps. CV, 9. ↩
-
Ps. I, XXXVIII, 10. ↩
-
Ps. CXLVI, 8. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Ps. LXXXVII, 10. ↩
-
Marc. xiv, 36. ↩
-
Joann. xviii, 4. ↩
-
Luc. xxii, 63, 64. ↩
-
Matth. xxvii, 29, 30. ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
Jer. xx, 11. ↩
-
Jer. xvii, 18. ↩
-
Joann. viii, 16. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Ps. ix, 11. ↩
-
Prov. iii, 5. ↩
-
Prov. viii, 46. ↩
-
Dan. ix, 26, 27. ↩
-
Jer. xvii, 18. ↩
-
Expositio tropologica. ↩
-
Joann. vi, 37. ↩
-
Jer. iii, 1. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Jer. iii, 7, 8. ↩
-
Luc. xiii, 32. ↩
-
Matth. vii, 6. ↩
-
Is. LXVI, 2. ↩
-
Jer. ii, 18. ↩
-
Ps. xi, 9. ↩
-
Joel i, 17. ↩
-
Cf. Lev. xxvi, 19; Deut. xxviii, 23. ↩
-
Ps. cxxxviii, 16. ↩
-
Is. lxiv, 6. ↩
-
1 Cor. xii, 8. ↩
-
Luc. xxi, 15. ↩
-
11 Cor. xi, 6. ↩
-
Act. xvii, 27, 28. ↩
-
1 Cor. xv, 33. ↩
-
Tit. i, 12. ↩
-
Matth. xxiii, 10. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Joann. vi, 45. ↩
-
Ps. lxxxiv, 9. ↩
-
Joann. viii, 47. ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
-
Ezech. iii, 8, 9. ↩
-
Is. i, 10. ↩
-
II Cor. xi, 6. ↩
-
Rom. ix, 16. ↩
-
Ps. xcii, 1. ↩
-
Apoc. xi, 17. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
-
Ps. lxxxviii, 11. ↩
-
Ps. lxxxvi, 7. ↩
-
Exod. v, 2. ↩
-
Ps. lxxxiii, 13. ↩
-
Ezech. xxix, 3. ↩
-
Exod. xiv, 28. ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
Hebr. xii, 22. ↩
-
Apoc. xxi, 27. ↩
-
Rom. viii, 18. ↩
-
Ps. xcii, 1. ↩
-
II Cor. iv, 17. ↩
-
Apoc. xix, 9. ↩
-
I Petr. i, 8, 9. ↩
-
II Cor. i, 3, 4. ↩
-
Eccli. li, 8, 12. ↩
-
Joann. xiv, 18, 28; xvi, 22. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Eccli. xxxiv, 16. ↩
-
Prov. xxix, 25. ↩
-
Is. xl, 22. ↩
-
Ps. ciii, 2. ↩
-
Job xxvi, 7. ↩
-
Joann. xx, 19. ↩
-
Ps. lvi, 7. ↩
-
Ps. vii, 16. ↩
-
Ps. xlviii, 15. ↩
-
III Reg. xxii, 27. ↩
-
Ps. xli, 4. ↩
-
Matth. xxvii, 46. ↩
-
I Cor. xi, 3. ↩
-
Ps. LXIV, 7, 8. ↩
-
Ps. CVI, 25. ↩
-
II Esdr. IX, 6. ↩
-
Amos IV, 13. ↩
-
Joann. VII, 16. ↩
-
Joann. VIII, 28. ↩
-
Apoc. XXI, 1. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Ps. XVIII, 2. ↩
-
Joann. X, 15. ↩
-
Osee I, 9, 10; II, 24. ↩
-
XXIII, 37. ↩
-
Matth. ↩
-
Luc. XIII, 33. ↩
-
Joann. XIX, 15. ↩
-
Ps. LXXIV, 9. ↩
-
Dan. IX, 27. ↩
-
1 Thess. n, 16. ↩
-
vers. 12. ↩
-
Ezech. xx, 33, 34. ↩
-
Exod. xiv, 25. ↩
-
Ps. xxiii, 8. ↩
-
Rom. xi, 25, 26. ↩
-
Osee. iii, 4, 5. ↩
-
Osee. iii, 4, 5. ↩
-
Expositionis moralis. ↩
-
Ps. xxxiii, 15. ↩
-
1 Cor. xii, 31. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Joann. viii, 12. ↩
-
Joann. i, 12. ↩
-
Hebr. n, 10. ↩
-
Hebr. ii, 10. ↩
-
1 Thess. ii, 16. ↩
-
Cant. II, 14. ↩
-
Is. XLIX, 1. ↩
-
Hebr. v, 5, 6. ↩
-
Ps. CIX, 4. ↩
-
Luc. III, 22; IX, 35. ↩
-
Ps. II, 6. ↩
-
Ps. XX, 4. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Is. IX, 7. ↩
-
Dan. II, 34, 35. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Jer. XXXI, 12. ↩
-
Ps. CXVII, 15. ↩
-
Ps. CXV, 12. ↩
-
Ps. CIII, 33. ↩
-
Ephes. v, 18-20. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Apoc. II, 5. ↩
-
Ephes. VI, 10, 11. ↩
-
II Tim. I, 6. ↩
Chapter 69 of 84