Skip to the text

Articulus 80

EXPOSITIO CAPITULI QUINQUAGESIMI SECUNDI : CONSURGE, CONSURGE, INDUERE FORTITUDINE TUA, SION.

II Cor. III, 6.

QUÆ obtenebrati Judæi exponunt de futuro adventu Messiæ, quem putant nondum venisse, et de consolatione ac bonis per ipsum præstandis, secundum eorum carnalem, superficialem, atque mortiferam expositionem, nos de primo Christi adventu, et beneficiis per ipsum jam præstitis, convenienter exponimus, non litteram occidentem, sed spiritum vivificantem sectantes. Quod autem per Sion et Jerusalem Ecclesia Christi (præcipue primitiva) designetur, quæ in Jerusalem sumpsit exordium, jam frequenter innotuit.

Hanc ergo Sion sive Jerusalem alloquens Isaias, vel potius Spiritus Sanctus per ipsum, ita hortatur : Consurge, ab imperfecto ad perfectionem, a culpa ad veniam, consurge, a terrenis ad cœlestia, ab afflictione ad consolationem, a paucitate credentium ad maximam eorum multitudinem. Induere fortitudine tua, id est spirituali constantia in bonis, et fortissima patientia in adversis, o Sion. Hoc et Apostolus ait : Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini. Ad hanc ergo fortitudinem Christus suos ante passionem ubertim hortatus est. Induere vestimentis gloriæ tuæ, id est interiori decore ac vestimentis animæ, scilicet veste nuptiali, ceterisque virtutibus, atque intellectualibus donis Spiritus Sancti, quibus vestita est Sponsa :

I Cor. XVI, 13.

Joann. XIV-XVI.

Cant. IV, 11. de qua scribitur Canticorum quarto, Cujus inæstimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus; Proverbiorum quoque ultimo, Omnes domestici ejus vestiti duplicibus. Unde et scriptum est in Isaia : Induit me Dominus vestimento salutis, et indumento justitiæ circumdedit me. Jerusalem civitas Sancti, id est Ecclesia Christi, de quo in Daniele habetur : Ungatur Sanctus sanctorum. De cujus civitate fertur in Psalmo, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei; et in Apocalypsi, Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. His gloriosissimis vestimentis induta est electa illa Sion, primitiva Ecclesia, quando in die Pentecostes recepit primitias Spiritus, et tanquam ornatissima sponsa de conclavi illo, velut de thalamo quodam, in quo divinitus fecundata erat, erupit, egrediens templum, et Christo testimonium perhibens. Nempe usque ad illud tempus lugubribus vestibus fuit induta, atque ex illo tempore accepit profectum in numero ac merito credentium : imo in spiritualibus ac temporalibus bonis crescens quotidie, donec tandem Romanum imperium ei subjectum est.

Quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Non est hoc de corporali commixtione ac transitu intelligendum, quum usque in finem sæculi, boni sive electi malis ac reprobis in Ecclesia corporaliter misceantur : unde Salvator comparat regnum cœlorum, id est Ecclesiam, sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. De spirituali ergo unione ac participatione

Prov. XXXI, 21.

Is. LXI, 10.

Dan. IX, 24.

Ps. LXXXVI, 3.

Apoc. XI, 2.

Act. II.

Matth. XIII, 47. intelligenda sunt hæc, ut sit sensus: Non adjiciet ultra ut pertranseat per te, id est, tibi spiritualiter uniatur, aut communicet, o Ecclesia Dei, incircumcisus corde, qui vitia non præcidit: quales erant Judæi, de quibus Jeremias testatur:1 Omnes gentes habent præputium, domus autem Israel incircumcisi sunt corde. Unde in Joele loquitur Dominus:2 Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et immundus, id est infidelis, in quo nulla est munditia meritoria. Hoc est quod ad Corinthios dicit Apostolus: Quæ participatio justitiæ cum iniquitate? quæ societas luci ad tenebras? quæ conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli?3

Excutere de pulvere, id est de statu abjectionis tuæ, de venialibus minimisque peccatis, de terrena ac vili conversatione, de humili tua in terram prostratione. Unde legitur: Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster.4 Consurge, ab imis ad summa, contemplando ac diligendo cœlestia; sede, id est, in pace Christi quiesce, o Jerusalem, id est Ecclesia: de qua in Apocalypsi sua ait Joannes: Vidi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cœlo, a Deo paratam, quasi sponsam ornatam viro suo.5 De hac sessione locutus est Dominus supra:6 Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ. Christus quoque huic Jerusalem dixit:7 Vos autem sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto. Solve vincula colli tui, id est reatum peccati et vincula quibus a dæmone restringebaris, seu varias persecutiones, quibus ab incredulis Judæis ac tyrannis premebaris, captiva filia Sion, id est, populus fidelis, quem Deus paterno amat affectu, qui antequam te Christus redimeret, originalis peccati reatu, seu aliis quoque vitiis vinciebaris, et a persecutoribus Judæis ac gentibus corporaliter ligabaris. A spiritualibus autem vinculis redemit Christus Ecclesiam in die Parasceves; a corporalibus autem vinculis eripuit eam paulatim. Quia hæc dicit Dominus: Gratis, id est sine pretio, venundati, id est traditi, estis invisibilibus seu visibilibus hostibus: sicut paulo ante inductum est, Ecce in iniquitatibus vestris venundati estis;8 et sine argento redimemini, id est per solam gratiam Christi: Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur.910 Propter quod in prima Petri habetur epistola:11 Non corruptilibus auro vel argento redempti estis.12

Consequenter Dominus manifestat se liberaturum Ecclesiam liberatione perfecta, vera, ac figurata per præcedentes ac typicas liberationes populo Judæorum olim concessas. De quibus subjicitur: Quia hæc dicit Dominus Deus: In Ægyptum descendit populus meus in principio, quando, ut in Genesi recolitur, Jacob descendit in Ægyptum in animabus septuaginta, ut colonus esset ibi, propter necessitatem famis vitandam;13 et Assur, id est rex Assyriorum postea tempore Ezechiæ, absque ulla causa rationabili calumniatus est eum, opprimens eum crudeliter et injuste. Loquitur autem de eodem populo suo non numero, sed specie. Nam qui in Ægyptum descenderant, tempore Assur mortui erant. Porro liberationes factæ in Ægypto et tempore Ezechiæ, non exprimuntur, quia famosæ erant ac notæ.

Et nunc, id est tempore primitivæ Ecclesiæ, quid mihi est hic? id est, quid decet me agere? dicit Dominus. Tanquam dicat: Decet me subvenire Ecclesiæ. Cujus rationem subjungit: quoniam ablatus est populus meus gratis, id est, sine suo demerito gravissimas persecutiones perpessus est. Unde Christus in Evangelio: Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur, quia non est servus major Domino suo.1415 Et denuo: Tradent vos in conciliis suis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et præsides ducemini propter me.16 Dominatores ejus inique agunt contra eum, dicit Dominus, videlicet principes sacerdotum, et imperatores Romani, eorumque subditi, qui po-17 pulo christiano longo tempore domina-bantur, eumque premebant; et jugiter tota die nomen meum blasphematur a dominatoribus istis injustis, eorumque famulis, qui Christum multipliciter blasphemaverunt. Et sicut B. Hieronymus sæpius recitat, Judæi quotidie tribus vicibus sub nomine Nazarenorum maledicunt Christianis in synagogis suis, indesinenter orantes pro destructione Romani imperii.

Propter quod , id est propter hæc mala vitanda, sciet populus meus nomen meum*, id est, primitiva Ecclesia, omnesque ad vitam æternam præordinati, me Christum Dei Filium fide recognoscent,* in die illa*, id est tempore primi adventus mei, seu tempore gratiæ.1819 Unde et Christus dixit: Quum venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, ille testimonium perhibebit de me.20* Quia ego ipse qui loquebar olim multifarie multisque modis per Prophetas, de mea præsentia vaticinantes.21 Ecce adsum*, in propria persona per incarnationem mundo apparens, et inter homines pie socialiterque conversans:22 quemadmodum scriptum est, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis;2324 et, Post hæc super terram visus est, et cum hominibus conversatus est.*

Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem! Hanc scripturam allegat B. Paulus ad Romanos de prædicatione evangelicæ legis per Apostolos, sensum magis inducens quam verba.25 Omnis ergo alia interpretatio cesset. Itaque ait: Quam pulchri! id est, valde pulchri sunt, super montes, id est particulares Ecclesias in Christo fundatas, pedes annuntiantis et prædicantis pacem, id est pedes Apostolorum prædicantium reconciliationem factam per Christum, qui per sanguinem crucis suæ pacificavit omnia in cœlo et in terra.26 Unde et Paulus ad Romanos: Reconciliati, inquit, sumus Deo per mortem Filii ejus.27 Ponitur ergo hoc loco singulare pro plurali. Nam ita allegat Apostolus: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !28

Unde jam subditur: et annuntiantis bonum, id est Christi Evangelium, quod est nuntium optimum, prædicantis salutem per Christum factam, dicentis Sion, id est Ecclesiæ, vel, o Sion, id est Ecclesia: Regnabit Deus tuus, videlicet Christus, qui est verus Deus et vita æterna, ut habetur in prima Joannis Canonica.29 De quo scriptum est in Apocalypsi:30 Regnavit Dominus Deus noster omnipotens: gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei. Itemque in Psalmo:31 Regnabit Dominus in sæcula, Deus tuus, Sion. Hoc Christus præcepit Apostolis prædicare, secundum quod in Actibus Petrus commemorat: Præcepit nobis prædicare et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.32

Vox speculatorum tuorum, o Sion, id est prædicatio sive laudatio Apostolorum; levaverunt vocem, Evangelium Christi fortiter prædicando, etiam ante passionem ipsius, sicut in Luca legitur. Maxime tamen levaverunt vocem in die Pentecostes, quum Spiritu Sancto recepto, simul laudabunt Deum, quemadmodum ait Scriptura: Omnes qui credebant, erant pariter; et collaudabant Deum, habentes gratiam ad omnem plebem.33 Quia oculo ad oculum videbunt. Simile est quod ait Apostolus: Facie ad faciem.34 Apostoli autem non solum oculo interiori, sed etiam corporali viderunt Christum. Propter quod apud Lucam ait ad eos: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Et Joannes: Vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Viderunt autem Apostoli Christum oculo cordis singulariter illuminato, juxta illud Apostoli:3536 Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes. Sic ergo videbunt, quum converterit Dominus Christus Sion, id est Ecclesiam, reducendo electos ad se: quod cœpit facere ab eo tempore quo prædicare exorsus est, ipsosque Apostolos convocavit ad se. In die vero passionis suæ convertit captivitatem plebis suæ, et benedixit Ecclesiæ, juxta illud:37 Benedixisti, Domine, terram tuam, avertisti captivitatem Jacob.38 Hinc enim ante passionem testatus est :39 Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.

Gaudete in Domino, et laudate eum simul, deserta Jerusalem, id est, ruinæ Ecclesiæ, quas instauraverunt Apostoli ædificantes Ecclesiam Dei. Hæ autem ruinæ sunt peccatores, qui post conversionem suam ad Christum, invitantur ad gaudium et gratiarum actionem. Quia consolatus est Dominus populum suum per multiplicis gratiæ infusionem, redemit Jerusalem, id est Ecclesiam. Ad hanc laudem divinam invitat Archiapostolus in prima sua Canonica peccatores conversos, dicendo : Virtutes annuntietis ejus, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum.40 Et Paulus ad Colossenses :41 Gratias agimus Deo et Patri, qui nos transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.

Paravit Dominus Pater brachium sanctum suum, id est Christum Dei virtutem, de quo fertur in Psalmo : Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus ;42 in oculis omnium gentium : quia ubique per Apostolos prædicari fecit, et per miracula clarificavit Filium suum dictum. Unde et Simeon ait : Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum.43 Et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri : id est, habitatores omnium finium mundi convertentur ad Christum, eumque fidei oculo contemplabuntur, sicut Christus prædixit : Prædicabitur hoc Evangelium regni in universo mundo.44 Et Psalmista : Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.45 Hinc in Jeremia dicitur :46 Ad te gentes venient ab extremis terræ.

Consequenter ad primitivam Ecclesiam in Jerusalem congregatam, præsertim ad sanctos Apostolos, dicitur : Recedite, recedite a Jerusalem sive a Judæa, quæ occidit Prophetas;47 exite inde ad universas gentes, ut impleatur quod dictum est :48 In omnem terram exivit sonus eorum. Hoc apud Marcum Christus præcepit :49 Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Pollutum nolite tangere, id est, immundis atque blasphemis Judæis nolite communicare, cohabitare atque consentire. Exite de medio ejus, videlicet Synagogæ. Potest etiam esse vox Apostolorum, hortantium gentes ut ab idololatria recedant, pristinisque sordibus pure renuntient. Mundamini a peccatis, qui fertis vasa Domini, id est, vos prælati ac ministri Ecclesiæ, sacramenta Christi in sacris vasis portantes. Vasa quoque quæ ferimus, sunt corpora, prout ad Thessalonicenses dicit Apostolus : Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii.5051 Rursusque alibi : Habemus, ait, thesaurum istum in vasis fictilibus.52 Omnes mundari debemus, maxime quia secundum Apostolum, corpora nostra sunt templum Dei. Præcipue tamen ministros altaris concernit exhortatio ista :53 eos enim specialis sanctitas decet. Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis. Apostoli namque exierunt Jerusalem atque Judæam, non violenter expulsi ; sed Christo jubente, sponte ad alios sunt profecti. Præcedet enim vos Dominus, id est, dux vestri itineris erit. Unde Christus dixit : Ego vobiscum sum cunctis diebus.54 Sed et passione jam imminente, promisit Apostolis : Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.55 Et congregabit vos Deus Israel cum ceteris fidelibus quos convertetis, ut omnes sitis in una Ecclesia Dei, in qua non est distinctio Judæi neque Græci.56

Præterea quæ dicta sunt ab illo loco, Recedite, recedite, quidam Judæorum exponunt de filiis Israel redeuntibus a Babylonica captivitate : qui secum tulerunt vasa templi a Nabuchodonosor asportata, a Cyroque reddita ;5758 nec in tumultu, sed in securitate revertebantur, Cyro eos licentiante. Alii vero exponunt de liberatione a captivitate ista in quam a Romanis dejecti sunt : quia in adventu Messiæ, quem putant venturum, a Romano recedent imperio, in Judæam redeundo.59606162

Post descriptionem status Ecclesiæ, describitur status Christi, qui merito suæ humiliationis super omnes cœlos est elevatus.63 Ecce intelliget, id est, sapiens erit, et cuncta discrete aget, servus meus, videlicet Christus: de quo supra dictum est, Ecce servus meus, suscipiam eum.64 Humiliavit enim se, formam servi accipiens.65 Propter quod dixit: Pater major me est; et, Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.66 Et exaltabitur in miraculorum operatione, et elevabitur in resurrectione et ascensione, et sublimis erit valde, in cordibus electorum, tam in militanti quam triumphanti Ecclesia.67 Unde scriptum est: Ecce vir, Oriens nomen ejus, etc., et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo.68 Propter quod post suam resurrectionem testatus est:69 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.

Sicut obstupuerunt super te multi, id est, quemadmodum plures, o Christe, mirati sunt te propter eminentiam miraculorum, et excellentiam documentorum tuorum: sicut in Evangeliis liquet, ubi inter cetera scriptum est: Dixerunt, quia nunquam apparuit sic in Israel;70 et, Nunquam sic locutus est homo sicut hic loquitur;71 et, Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?72 et, Propheta magnus surrexit in nobis.73 Maxime tamen impletum est istud in die Palmarum, quando turbæ obviarunt ei cum ramis olivæ, sternentes vestimenta sua in via, atque clamantes:7475 Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini; pax in cœlo, et gloria in excelsis. Quando et vox Patris facta est ad eum: Clarificavi, et iterum clarificabo. Quo audito, turbæ dixerunt tonitruum factum esse. Alii dixerunt: Angelus ei locutus est.7677 Sic inglorius, id est despectus et deformatus, erit inter viros adspectus ejus, et forma ejus, id est, vultus ejus despectus erit, inter filios hominum. Hoc in passione impletum est, quando consputus, spinis coronatus, clavis confixus, inter latrones suspensus, atque turpissima morte damnatus est, sicut in sequenti capitulo plenius continetur.

Iste servus meus adsperget gentes multas, id est omnes electos, mundans eas sanguine suo, et aqua Baptismatis abluens eas, quemadmodum in Apocalypsi inducitur: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.78 Et ad Hebræos: Sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi.79 Super ipsum continebunt reges os suum, id est, linguam suam arcebunt, ne quid contra Christum loquantur; nec eum blasphemare audebunt, sed venerabuntur, juxta illud in Psalmo:80 Et adorabunt eum omnes reges. Unde infra habetur: Videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum.81 Quia quibus non est narratum de eo, viderunt: id est, gentiles, qui nec legem nec Prophetas habuerunt, nec aliquid de Christo audierunt, viderunt per fidem, doctrinam et opera ejus: de quibus Joannis vicesimo dicitur, Beati qui non viderunt, et crediderunt.82 Et hoc aliis verbis repetitur: et qui non audierunt, usque ad tempus quo ad eos discipuli Christi missi sunt, contemplati sunt Christum fide recepta. Quod enim hæc de conversione gentium dicantur, patet ex eo quod Apostolus, quum se dixisset a Jerusalem usque ad Illyricum implesse Evangelium Christi, et se illis prædicasse, quibus Christus annuntiatus non fuit, ne super alienum fundamentum ponere videretur, allegat scripturam hanc, dicens:8384 Quia quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, etc.

POSTREMO quæ dicta sunt de consurrectione, sessione, excussione, inductione, atque decore Sion sive Jerusalem, moraliter intelligi possunt de quacumque christiana fidelique anima secundum sensum jam præinductum, nec oportet resumere, quum sensus omnino sit idem, quamvis diversis applicetur.85 Quod autem sequitur,868788

4 In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, intelligi potest secundum tropologiam, de expulsione generis humani a paradiso in principio mundi: quando descendit in hanc vallem lacrimarum, in qua non habet manentem aut propriam civitatem, sed peregrinatur a Domino, ad quem pœnitendo redire conatur.89 Et Assur, id est diabolus, absque causa justa calumniatus est eum. Dominatores ejus inique agunt, videlicet dæmones, qui secundum Apostolum ad Ephesios, sunt mundi rectores tenebrarum harum, id est hominum impiorum, quibus dicitur:909192 Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere.93 Imo de diabolo ait Apostolus ad Corinthios: Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium. Christus quoque ait:94 Venit ad me princeps mundi hujus.

Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem! Hoc de quocumque sancto prædicatore ac justo doctore intelligi potest. Insuper singulis nobis dicitur, Recedite, recedite, pollutum nolite tangere: scilicet, ut a vitiis fugiamus, neque infructuosis operibus aliorum communicemus.95 Unde in Ecclesiastico dicitur: Quasi a facie colubri fuge peccatum; et: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; sic qui communicaverit superbo, induet superbiam.96 Hinc etiam in Numeris legitur: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.97

Footnotes

  1. Jer. ix, 26. ↩

  2. Joel u, 13. ↩

  3. II Cor. vi, 14, 15. ↩

  4. Ps. XLIII, 25. ↩

  5. Apoc. xxi, 2. ↩

  6. Is. XXXII, 18. ↩

  7. Luc. XXIV, 49. ↩

  8. Is. l, 1. ↩

  9. Ephes. u, 8, 9. ↩

  10. Ephes. ii, 8, 9. ↩

  11. 1 Petr. 1, 18. ↩

  12. 1 Petr. i, 18. ↩

  13. Gen. XLVI, 27. ↩

  14. Matth. xiii, 16. ↩

  15. Joann. xv, 20; ↩

  16. Matth. x, 17, 18. ↩

  17. Joel ii, 13. ↩

  18. Act. xiii, 48. ↩

  19. 6 * hoc ↩

  20. Joann. xv, 26. ↩

  21. Hebr. i, 1. ↩

  22. Luc. ix, 6, 52; x, 1-17. ↩

  23. Baruch. iii, 38. ↩

  24. Joann. i, 14. ↩

  25. Rom. x, 15. ↩

  26. Coloss. i, 20. ↩

  27. Rom. v, 10. ↩

  28. Rom. x, 15. ↩

  29. 1 Joann. v, 20. ↩

  30. Apoc. xix, 6, 7. ↩

  31. Ps. cxlv, 10. ↩

  32. Act. x, 42. ↩

  33. Act. ii, 44, 47. ↩

  34. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  35. Joann. i, 14. ↩

  36. Luc. x, 23. ↩

  37. 11 Cor. iii, 18. ↩

  38. Ps. lxxxiv, 2. ↩

  39. Joann. xii, 32. ↩

  40. 1 Petr. ii, 9. ↩

  41. Coloss. 1, 12, 13. ↩

  42. Ps. xcvii, 1. ↩

  43. Luc. ii, 30, 31. ↩

  44. Matth. xxiv, 14. ↩

  45. Ps. xcvii, 3. ↩

  46. Jer. xvi, 19. ↩

  47. Luc. xii, 34. ↩

  48. Ps. xviii, 5. ↩

  49. Marc. xvi, 15. ↩

  50. 1 Thess. iv, 3-5. ↩

  51. I Thess. iv, 3-5. ↩

  52. II Cor. iv, 7. ↩

  53. I Cor. iii, 16; vi, 19. ↩

  54. Matth. xxviii, 20. ↩

  55. Matth. xxvi, 32. ↩

  56. Rom. x, 12. ↩

  57. 1 Esdr. i, 7, 8, 11. ↩

  58. I Esdr. i, 7, 8, 11. ↩

  59. Luc. xiii, 34. ↩

  60. Luc. ii, 30, 31. ↩

  61. Coloss. i, 12, 13. ↩

  62. I Petr. ii, 9. ↩

  63. Philipp. u., 8-10. ↩

  64. Is. xlii, 1. ↩

  65. Philipp. u., 7. ↩

  66. Joann. xiv, 28. ↩

  67. Ibid. 31. ↩

  68. Zach. vi, 12, 13. ↩

  69. Matth. xxviii, 18. ↩

  70. Matth. ix, 33. ↩

  71. Joann. vii, 46. ↩

  72. Matth. viii, 27. ↩

  73. Luc. vii, 16. ↩

  74. Luc. xix, 38. ↩

  75. Matth. xxi, 8, 9; ↩

  76. Joann. xii, 28, 29. ↩

  77. Joann. xii, 28, 29. ↩

  78. Apoc. i, 5. ↩

  79. Hebr. ix, 14. ↩

  80. Ps. lxxx, 11. ↩

  81. Is. lxii, 2. ↩

  82. Joann. xx, 29. ↩

  83. Ibid. 21. ↩

  84. Rom. xv, 19, 20. ↩

  85. Expositio moralis. ↩

  86. Ps. lxxi, 11. ↩

  87. Philipp. ii, 7. ↩

  88. Philipp. ii, 8-10. ↩

  89. Joann. xiv, 30. ↩

  90. Hebr. xiii, 14. ↩

  91. II Cor. v, 6. ↩

  92. Ephes. vi, 12. ↩

  93. Joann. viii, 44. ↩

  94. II Cor. iv, 4. ↩

  95. Eccli. xxi, 2. ↩

  96. Eccli. xiii, 1. ↩

  97. Num. xvi, 26. ↩

Chapter 70 of 84