Articulus 81
EXPLANATIO CAPITULI QUINQUAGESIMI TERTII: QUIS CREDIDIT AUDITUI NOSTRO?
1 PRÆSENS capitulum ad litteram intelligendum esse de Christo, ejusque acerbissima passione, ex multis sacræ Scripturæ testimoniis comprobatur, in quibus verba hujus capituli asseruntur in Christo impleta, sicut patebit. Prævidens ergo Isaias in Spiritu Sancto paucos Judæos credituros in Christum, admirando interrogat: Quis credidit auditui nostro, id est mysteriis Christi, quæ nos Prophetæ a Deo audivimus, et vobis ea narravimus? quasi dicat: Pauci Judæorum credunt. Et brachium Domini, scilicet Christus (ut dictum est plenius in præcedenti capitulo), cui revelatum est? id est, paucissimis Judæorum revelatus est Christus. Hæc scriptura allegatur hoc modo: Quum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, ut sermo Isaiæ impleretur, quem dixit:1 Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
2 Et ascendet Christus de utero matris suæ, sicut virgultum coram eo, id est coram Deo Patre. Unde superius dictum est: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.2 Per quod designatur, quod Christi nativitas propter suam munditiam, ascensus esset potius quam descensus, et quod ipse sic natus, nullo pondere peccati traheretur ad terrena et inferiora. Et sicut radix de terra sitienti: id est, quemadmodum radix de terra sicca et infecunda pullulat, sic Christus de matre non a viro imprægnata, aut humano semine fecundata, nascetur. Per quod designatur virginitas Matris Christi: quæ etiam insinuatur per ascensum virgulti. Virgultum enim sæpius oritur de terra non ab homine culta, sed cœlesti influentia fecundata:3 sic Christus de matre non ab homine tacta, sed divinitus imprægnata. Et hoc est novum de quo in Jeremia habetur: Novum faciet Dominus super terram :45 Mulier circumdabit virum. Et de formatione supernaturali corporis Christi in utero Virginis, in Zacharia scriptum est : Ecce ego cælabo sculpturam ejus, dicit Dominus.
Non est species ei, id est pulchritudo in vultu, neque decor in corpore, tempore passionis, quando ut ait in Psalmo, sicut aqua effusus est, et dispersa sunt omnia ossa ejus, factumque est cor ejus tanquam cera liquescens, et aruit tanquam testa virtus ejus, et lingua ejus adhæsit faucibus ejus. Verumtamen Christus a principio nativitatis suæ ex Virgine, veraciter speciosus forma fuit præ filiis hominum : quæ speciositas paulatim diminuta est, quando inter homines conversabatur, injuriis et piis compassionibus afficiebatur, jejuniis, fatigationibus, ceterisque laboribus affligebatur. Unde et senior videbatur quam erat, dicentibus ad eum Judæis : Quinquaginta annos nondum habes. Et ipse in Psalmo testatur : Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. In passione ergo, vultu et corpore deformis, imo solo adspectu horribilis fuit. Propter quod ait in Psalmo : Qui videbant me, foras fugerunt a me ; et iterum, Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi.
Et vidimus eum, tempore passionis. Hoc dicitur in persona adstantium ; sed et Isaias aliique Prophetæ cuncta viderunt in spiritu imaginaria visione, quæ alii præsentialiter conspexerunt de doloribus deformitateque Christi. Et non erat adspectus, id est, non apparuit in eo species conspicabilis, seu aliud propter quod poterat eum aliquis libenter adspicere : imo faciem averterunt ab eo propter horrorem vultus sui et corporis miserabilissimam speciem. Et desideravimus eum. Sancti enim Prophetæ vehementer optabant Christi adventum, eumque intueri optabant, secundum quod ipse testatur : Multi reges et Prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis. Desideravimus igitur eum despectum, id est, qui ab aliis perversis et pessimis spretus est, juxta illud : Omnes videntes me, aspernabantur me;6 et novissimum virorum, id est, ita afflictum, ut videretur esse miserrimus hominum. Propter quod ait: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis;7 et iterum, Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde.8 Virum dolorum, id est, doloribus plenum:9 qui ait in Psalmo, Ego sum pauper et dolens; et alibi, Tristis est anima mea usque ad mortem. Et scientem infirmitatem, id est corporis pœnalitatem per experientiam. Christus autem nunquam morbum expertus est, seu corporis infirmitatem ex dyscrasia provenientem ante passionem:10 sed sicut ante passionem cognovit se passibilem per certam scientiam, sic in passione cognovit hanc infirmitatem per experientiam.11 Propter quod ait Apostolus ad Hebræos: Decebat auctorem salutis per passiones consummari, ut misericors fieret. In quo enim passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur, auxiliari.12 Et alibi: Non habemus, inquit, pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, probatum autem per omnia.13
Et quasi absconditus vultus ejus, id est, cognitio ejus homines latuit. Quis enim putaret Regem gloriæ Dominumque virtutum, qui tam miserabilis videbatur? Vel sensus est, quod vultus ejus propter suam deformitatem similis erat vultibus eorum qui facies suas abscondunt præ verecundia.14 Et despectus. Unde nec reputavimus eum alicujus sanctitatis aut dignitatis, sed seductorem ac miserum. Hoc dicit Prophetæ in persona Judæorum interficiensium Christum: quibus se connumerat, tanquam ejusdem generis exsistens cum eis, quemadmodum Esdras et Daniel connumerant se peccatoribus maximis, ut quum dicit Esdras: Delicta nostra creverunt usque ad cœlum.15 Hoc et Christus ante passionem frequenter prædixit, de se ipso contestans:16 Filius hominis tradetur gentibus, et illudetur, et conspuetur.
Vere languores nostros ipse tulit. Languor proprie sumptus, est morbus inveteratus. Talis autem in Christo non fuit. Interdum vero accipitur languor pro infirmitate carnis quacumque, videlicet pro pœnis, seu naturalibus ac indetrahibilibus defectibus corporis, quæ tamen consecutæ sunt originale peccatum, ut sunt fames, sitis, lassitudo: quæ vere ferunt in Christo. Tertio sumitur languor pro spirituali defectu, infirmitateque coris, ut sunt peccata. Itaque languores primo modo acceptos Christus tulit, id est, abstulit a nobis, in quantum sua passione meruit nobis plenissimam corporis impassibilitatem, quam in futura resurrectione consequemur, quando secundum apostolum, mortale hoc induerit immortalatem.1718 Languores vero secundo modo acceptos Christus verissime tulit, id est sustinuit: non propter se, quoniam peccatum originale non habuit, sed propter nos. Unde et eos patiendo, promeruit nobis liberationem ab ipsis, quam sortiemur quum configuratum fuerit corpus humilitatis nostræ corpori claritatis suæ. Porro dolores tertio modo acceptos Christus tulit, id est, abstulit a nobis, satisfaciendo pro nostris peccatis: quemadmodum scriptum est, Ecce Agnus Dei qui tollit peccata mundi;19 et iterum, Venit Filius hominis dare animam suam redemptionem pro multis.20 Intelligendo autem de languoribus secundo modo acceptis, idem significatur quum subditur: Et dolores nostros ipse portavit, videlicet, pœnas quas meruimus, ipse perpessus est, sicut in Psalmo testatur: Quæ non rapui, tunc exsolvebam.21 Et hoc sensu allegat evangelista Matthæus hæc verba quum ait: Obtulerunt ei multos dæmonia habentes; et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et ægrotationes nostras portavit.22
Et nos putavimus eum quasi leprosum, id est vilissimum, hominumque consortio prorsus indignum. Vere enim similis erat leproso pendens in cruce, quum facies sanctissima sputo et sanguine mixtis ac congelatis fuit fœdata, imo et totum sanctissimum corpus ipsius vulneribus lividum atque cruore perfusum exstiterat, quod et nudum in cruce pendebat. Et percussum a Deo et humiliatum. Infra Dominus ait, Propter scelus populi mei percussi eum: quomodo ergo nunc in reprehensionem infidelium Judæorum dicitur, Et percussum a Deo? Et respondendum, quod infideles Judæi putabant eum a Deo percussum et humiliatum, id est, quod propter blasphemiam atque malitiam meruisset coram Deo hanc mortem. Propterea enim dixerunt: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.23 In Luca quoque: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.24
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra expianda atque delenda.25 Hoc est quod scriptum est in prima epistola Petri: Christus semel mortuus est pro peccatis nostris, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu;26 deglutiens mortem, ut vitæ æternæ efficeremur heredes.27 Et Joannes ait: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Disciplina pacis nostræ super eum, id est, pœnam sive correctionem per quam pacificati sumus Deo, ipse pro nobis sustinuit, juxta illud ad Galatas:28 Christus nos redemit, factus pro nobis maledictum, ut nos de maledicto liberaret. Et livore ejus, quem habuit ex percussionibus flagellorum ac ceteris ictibus, sanati sumus a læsione peccati. Hinc etiam in prima Petri Canonica habetur: Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati sumus.29
Omnes nos quasi oves erravimus a via justitiæ per vitiorum abrupta, sicut in
Psalmo vir sanctus fatetur :30 Erravi sicut ovis quæ periit. Unusquisque in viam suam declinavit, id est, propriam voluntatem et operationem sibi placentem secutus est. Unde Petrus in prima sua Canonica : Eratis, inquit, aliquando sicut oves errantes, sed conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.31 Et in Psalmo : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt ;32 non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.33 Apostolus quoque : Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnium misereretur ;34 et iterum, Eramus natura filii iræ, sicut et ceteri. Et Dominus Pater, seu Deus Trinitas, posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, id est satisfactionem seu pœnam pro omnibus nostris piaculis expiandis, tradens eum pro nostris peccatis, ut quod nos propter virium nostrarum imbecillitatem ferre nequivimus, ipse pro nobis portaret. Propter quod scriptum est : Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum ;35 et alibi, Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.36
Oblatus est ad mortem, quia ipse voluit : id est, non ex coactione aut nescientia venit ad manus crudelium Judæorum, sed quoniam sibi sic placuit. Ideo enim quum prædixisset discipulis se passurum, increpassetque eum Petrus secreto, dicens, Absit a te, Domine, non erit tibi hoc ;3738 respondit Jesus : Vade retro me, satana, quia non sapis ea quæ Dei sunt. Et quum invenisset discipulos dormientes præ tristitia, dixit :39 Surgite, eamus ;40 ecce qui me tradet, prope est. Et ivit obviam hostibus suis. Quibus quum dixisset, Quem quæritis ? respondissentque, Jesum Nazarenum ; et ipse dixisset, Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram, nec surrexerunt nisi Christo volente.41 Qui paulo ante de se loquens, dixit ad Patrem : Dedisti ei potestatem omnis carnis.42 Denique alio loco apertissime loquitur : Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam ;43 potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et non aperuit os suum, contumelias pro contumeliis, seu malum pro malo reddendo, murmurando, aut se excusando coram Herode sive Pilato. Percussus tamen a servo pontificis, dixit : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo ; si autem bene, quid me cædis ?44 Annæ quoque et Caiphæ ad multa non respondit. Hinc enim scriptum est : Interrogabat eum Herodes multis sermonibus ; at ille nihil respondit illi. Idcirco sprevit eum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba.4546 Et rursum : Quum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus populi, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ? Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.47 Et Petrus ait : Quum malediceretur, non maledicebat ; quum pateretur, non comminabatur : tradebat enim judicanti se injuste.48 Atque in Psalmo : Quasi lugens, inquit, et contristatus, sic humiliabar.49 Sicut ovis ad occisionem ducetur, videlicet cum mansuetudine et silentio, quamvis mulieribus piis dixerit : Nolite flere super me. Etenim bajulans sibi crucem exivit.50 Et quasi agnus coram tondente se obmutuit .51 Unde in Jeremia profitetur : Ego quasi agnus innocens qui portatur ad victimam. Et non aperuit os suum.52
Exhortatione hæc indigent, non expositione. Quid enim dicturi sumus nos miseri, qui justas increpationes ac disciplinas ferre contemnimus remurmurantes ? Nequaquam acquiescimus admonitioni dignissimi principis Apostolorum, dicentis : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.53
De angustia et de judicio sublatus est, id est de anxietate pœnaque mortis, et de judicio quo ab impiis ad mortem damnatus est. Vel de judicio quo ceteri Sancti detinebantur in limbo inferni, liberatus est Christus, victor ascendens ad Patrem, quemadmodum ad Romanos dicitur : Chriobmutescet aperiet stus resurgens ex mortuis, jam non moritur;5455 mors illi ultra non dominabitur.56 In Actibus autem ubi Lucas hanc scripturam allegat secundum translationem Septuaginta interpretum, ita habetur : In humilitate judicium ejus sublatum est : id est, Christus in forma servi apparens, per abjectionem quam pro nobis assumpsit, justo judicio est privatus, seu injuste judicatus. Nam, ut Paulus testatur, Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. Unde de Christo exponi potest illud in Job : Causa tua tanquam impii judicata est, causam judiciumque recipies.
Generationem ejus quis enarrabit? Duplex est generatio Christi. Una est divina, de qua ait in Proverbiis : Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram, etc., ante omnes colles ego parturiebar;57 et in Ecclesiastico, Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Alia est humana, secundum quam Verbum homo factus est ex Virgine benedicta. Utraque autem inenarrabilis est : maxime tamen, imo incomparabiliter magis, divina. Nihilo minus Scriptura sacra utramque aliquo modo describit seu enarrat; sed nulla potest perfecte enarrari, sicut nec perfecte intelligi potest. Imo utraque melius pleniusque intelligitur, quam valeat exprimi. Nempe quod Pater æternus Verbum sibi consubstantiale genuerit, modumque generationis illius, nullus intellectus creatus comprehendere valet : sed nec aliquis concipere potest, quomodo ex inviolato ac integro Virginis utero processerit Christus homo verus. Alii exponunt de spirituali generatione Christi, secundum quam homines ex aqua et Spiritu Sancto renascuntur in Christo : quæ mirabilis fuit. Maximum namque mirabile fuit, conversio universi sæculi ad tam incomprehensibilem fidem ac arduam legem per discipulos paucos Christi. Huicque expositioni consonare videtur quod subditur : Quia abscissus est de terra viventium, id est, per mortem separatus est a consortio hominum in hoc mundo viventium. Quod autem in hominem mortuum mundus credidit, nonne vehementer mirabile exstitit?
Propter scelus populi mei, id est ad expiandum peccata Judæorum (qui erant peculiaris populus Dei, ad quos fuit Christus specialiter missus), vel omnium electorum, percussi eum permissive :58 quemadmodum ad Romanos scribit Apostolus : Commendat autem caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus est.5960 Vel, Propter scelus populi mei percussi eum, videlicet populum meum : quia Judæos propter peccata in Christum commissa, tradidi hostibus.
Et dabit impios pro sepultura sua, id est, gentiles idololatras merito suæ sepulturæ seu mortis convertet, Patrique offeret, et divites pro morte sua, id est, Judæos, quorum erat testamentum et legislatio et prophetiæ, convertet et Patri suo adducet merito suæ mortis, ex utroque populo congregando sibi Ecclesiam, de cujus constructione scriptum est :616263 Ipse ædificabit templum Domino. Vel sensus est, quod Christus pro sepultura sua et morte, id est in pœnam seu ultionem suæ occisionis, dabit in manus Romanorum impios Judæos, atque avaros Pharisæos, Scribas ac sacerdotes : quemadmodum factum est tempore Titi. Eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. Propter quod ait : Quis ex vobis arguet me de peccato? et alibi, Venit ad me princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Hoc et Petrus inducit :64 Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
Et Dominus Pater, seu Trinitas Deus, voluit conterere, imo et contrivit, eum in infirmitate, id est in fragili seu mortali carne assumpta, saltem permissive : quia pro nobis omnibus tradidit illum. Propter quod ait in Psalmo :65 In pulverem mortis deduxisti me; rursusque, Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt. Unde in Zcharia loquitur Dominus : Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi;66676869707172737475 percute pastorem, et dispergentur oves gregis. Sicut ergo superius dictum est de persona Christi, Oblatus est quia ipse voluit; sic nunc de Patre asseritur, Dominus voluit conterere eum. Cui Christus passione instante dicebat : Pater, fiat voluntas tua. Si posuerit, id est, quia ponet, animam, id est vitam suam corporalem, pro peccato, id est pro peccatis mundi tollendis, juxta illud Joannis: Venit Filius hominis, non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum; videbit semen longævum, id est perseverantem, imo æternum suæ passionis ac obedientiæ fructum, videlicet multiplicationem fidelium, et electorum salutem; et voluntas Domini de redemptione mundi, in manu ejus dirigetur, id est, per Christum et ejus virtutem implebitur. Secundum quod Christus in Evangelio testatur : Pater, ego servavi eos quos dedisti mihi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis.76
Matth. xxvi, 42.
Joann. III, 17.
Ibid. XVII, 12.
Is. I, 14.
Ibid. XLIII, 24.
Matth. V, 6.
Rom. X, 16.
II Thess. M, 2.
Osee X, 12.
Pro eo quod laboravit anima ejus, patiendo adversa, impiis condolendo: sicut superius dictum est, Laboravi sustinens; et, Præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis; videbit conversionem electorum, constructionem Ecclesiarum, vel proprii corporis glorificationem; et saturabitur fide atque salute credentium, quam maxime concupivit: de qua ait, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Vel, Saturabitur plenitudine præmii accidentalis, quod laborando promeruit. In scientia sua, id est per prædicationem evangelicæ doctrinæ, justificabit ipse justus servos meos multos*, videlicet* omnes electos, qui suæ doctrinæ ac fidei acquiescunt: quia secundum Apostolum, Non omnes obediunt Evangelio; et secundum eumdem, Non omnium est fides. De hac scientia Christi, et hominum justificatione per eum, scriptum est in Osee : Tempus requirendi Dominum, quum venerit qui docebit vos justitiam. Et iniquitates eorum ipse portabit*, satisfaciendo* pro ipsis.
Ideo dispertiam ei plurimos, id est, merito suæ passionis multos ex utroque populo dabo ei tanquam victori ac redemptori, ut fructum suæ passionis consequantur. De quibus ait Salvator: Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Itemque: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Et fortium, id est dæmonum, dividet spolia, liberando multos eorum qui decepti erant a dæmone, imo dæmonibus incorporati ac subditi, seu eos qui detinebantur in limbo. Christus quippe fortem armatum (id est diabolum, de quo in Job dicitur, Non est potestas super terram quæ comparetur ei) ligavit, et vasa ejus diripuit. Propter quod dicit: Omnia traham ad me ipsum; et, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Dicitur autem Christus horum spolia dividere, quia non omnia, sed quædam abstulit eis: de quibus asserit, Ego scio quos elegerim; et alibi, Nunc judicium est mundi: quod de judicio discretionis intelligitur, secundum quod quosdam vocavit, et quosdam reliquit. Unde in Psalmo habetur: Speciei domus dividere spolia; et in Osee, Ero morsus tuus, inferne.
Joann. VI, 37.
Ibid. 66.
Job XL I, 24.
Joann. XII, 32.
Ibid. 31.
Ibid. XIII, 18.
Ibid. XII, 31.
Ps. LXVII, 13.
Osee XIII, 14.
Joann. X, 15.
Galat. II, 20.
Ephes. V, 2.
Joann. XV, 13.
Ibid. 9.
Ibid. XIX, 18.
Marc. XV, 24-28.
Pro eo quod tradidit in mortem animam suam*. Secundum quod ait, Animam* meam pono pro ovibus meis. Et Paulus ait ad Galatas, In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me; et ad Ephesios, Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo. Quod utique summæ dilectionnis erat indicium. Majorem enim dilectionnem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ideo ait Salvator: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Et cum sceleratis reputatus est. Suspensus est enim inter duos latrones tanquam princeps eorum, quemadmodum Joannes ait: Crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. Et Marcus: Crucifixerunt eum, et cum eo duos latrones; et impleta est scriptura quæ dicit, Et cum impiis reputatus est. Hoc et Christus ante passionem prædixit in Cœna: Dico vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me, Et cum iniquis deputatus est.77 Et ipse peccata multorum tulit. Omnium enim peccata abstulit, quantum ad sufficientiam; sed quantum ad salutis consecutionem seu efficaciam, non nisi prædestinatorum tulit peccata. Propter quod dixit in Cœna: Hic est calix sanguinis mei, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum.7879 Et pro transgressoribus rogavit, dicendo:80 Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.81
Nonne videtur beatissimus Isaias in isto capitulo evangelista esse potius quam propheta? Imo vix aliquis Evangelista tam determinate, distincte ac proprie describit supplicia Christi, ut sacer iste Propheta. Simulque pensandum, quam mira sit concordia propheticæ denuntiationis cum historia evangelica. Unde patet infinita atque densissima cæcitas quorumdam Judæorum, exponentium præsens capitulum, non de Christo, sed de populo Judæorum in hac captivitate detento, ita quod Propheta loquitur de eis quasi de homine uno. Quomodo enim convenit eis illud quod dictum est, Vere languores nostros ipse tulit, et, Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras; et item, Oblatus est, quia ipse voluit; et, Non aperuit os suum? Invitissime quippe in hac captivitate ligantur, orantes quotidie liberari ab ea, maledicentesque occulte discipulis Jesu Nazareni, omnibus scilicet Christianis. Quomodo etiam convenit populo huic quod dicit, Generationem ejus quis enarrabit; et, Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus? imo quotidie peccant, doloseque agunt. Nullo insuper modo convenit populo huic pro transgressoribus, id est suis adversariis, exorare: quia, ut ait S. Hieronymus, quotidie ter maledicunt Christo et ejus discipulis seu Romano imperio.
Denique Rabbi Moyses super Genesim, et Rabbi Samuel in epistola sua ad Rabbi Isaac, exponit omnia ista de Christo, de cujus passione passionisque fructu apertissime scriptum est in Daniele: Dixit Gabriel ad Danielem: Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio, et propheta, et ungatur Sanctus Sanctorum; et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus.82 Et in Threnis:83 Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris.
Tanta igitur beneficia Salvatoris nostri, tanta quæ pro nobis tulit tormenta, nunquam a memoriis nostris excidant, jugiterque corde devotissimo contemplemur Christum pro nobis in cruce distentum, quatenus singuli cum Apostolo dicere mereamur: Christo confixus sum cruci.84 Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Et rursus: Ego stigmata Domini Jesu porto in corpore meo.85
Footnotes
-
Joann. xii, 37, 38. ↩
-
Is. xi, 1. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
Cf. Is. li, 5, 9; Lii, 10. ↩
-
Jer. xxxi, 22. ↩
-
Ps. xxi, 8. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Ps. xxx, 12. ↩
-
Zach. iii, 9. ↩
-
Ps. lxviii, 30. ↩
-
Matth. xxvi, 38. ↩
-
Hebr. ii, 10, 17, 18. ↩
-
Hebr. iv, 15. ↩
-
Dan. ix, 5, et seq. ↩
-
1 Esdr. ix, 6. ↩
-
Luc. xviii, 32. ↩
-
vers. 8. ↩
-
1 Cor. xv, 54. ↩
-
Joann. 1, 29. ↩
-
Matth. xx, 28. ↩
-
Ps. lxviii, 5. ↩
-
Matth. viii, 16, 17. ↩
-
Joann. xix, 7. ↩
-
Luc. xxiii, 2. ↩
-
Philipp. m, 21. ↩
-
1 Petr. m, 18, 22. ↩
-
1 Joann. 1, 2. ↩
-
Galat. m, 13. ↩
-
ii Petr. 1, 24. ↩
-
Ps. cxviii, 176. ↩
-
1 Petr. II, 25. ↩
-
Ps. xiii, 3. ↩
-
Rom. xi, 32. ↩
-
Ephes. II, 3. ↩
-
Rom. viii, 32. ↩
-
Joann. III, 16. ↩
-
Marc. viii, 32, 33. ↩
-
Matth. XVI, 22, 23; ↩
-
Luc. xxi, 45; ↩
-
Marc. xiv, 42. ↩
-
Joann. xviii, 4-6. ↩
-
Joann. xvn, 2. ↩
-
Joann. x, 18. ↩
-
Joann. xviii, 23. ↩
-
Luc. xxiii, 9, 11. ↩
-
Luc. xxiii, 9, 11. ↩
-
Matth. xxvii, 12-14. ↩
-
1 Petr. II, 23. ↩
-
Ps. xxxiv, 14. ↩
-
Luc. xxi, 28. ↩
-
Joann. xix, 17. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
1 Petr. II, 21. ↩
-
Luc. xxiii, 28. ↩
-
Luc. xvii, 2. ↩
-
Rom. vi, 9. ↩
-
Prov. viii, 24, 25. ↩
-
Act. viii, 33. ↩
-
Rom. v, 8, 9. ↩
-
1 Cor. n, 8. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Zach. vi, 12. ↩
-
Eccl. xxiv, ↩
-
1 Petr. n, ↩
-
Ps. xxi, 16. ↩
-
Zach. xiii, 7. ↩
-
Ps. lxviii, 27. ↩
-
Rom. viii, 32. ↩
-
1 Petr. ii, 22. ↩
-
1 Petr. xiv, 30. ↩
-
Joann. viii, 46. ↩
-
Joann. iii, 5. ↩
-
Eccli. xxiv, 5. ↩
-
Job xxxvi, 17. ↩
-
1 Cor. ii, 8. ↩
-
vers. 7. ↩
-
Luc. xxii, 37. ↩
-
Marc. xiv, 24; ↩
-
Matth. xxvi, 28; ↩
-
Luc. xxii, 20. ↩
-
Luc. xxiii, 34. ↩
-
Dan. ix, 24, 26. ↩
-
Thren. iv, 20. ↩
-
Galat. v, 19, 20. ↩
-
Galat. vi, 17. ↩
Chapter 71 of 84