Articulus 82
EXPLANATIO CAPITULI QUINQUAGESIMI QUARTI: LAUDA, STERILIS, QUÆ NON PARIS.
DUBIUM esse posset de materia hujus capituli, nisi ipse beatus Apostolus ad Galatas præsens capitulum allegaret atque exponeret de vocatione gentium, introducens hanc scripturam secundum translationem Septuaginta interpretum. Estque conveniens ordo. In superiori enim capitulo de passione Christi locutus est Isaias.
Quoniam ergo cognovit atque in isto libro ubertim prædixit, populum Judæorum in Christi adventu obcæcandum, populumque gentilem ad fidem vocandum; nunc isto capitulo ostendens fructum dominicæ passionis, hortatur gentiles ad spiritualem lætitiam propter beneficia Christi sibi præstanda, et ait:
- Lauda Is. xxxv, 1. Ps. xcix, 2. Ps. lxxxiii, 3. Galat. iv, 27. Ps. cxu, 9. 1 Reg. u, 4, 5.
Lætare in Domino, gratias agens Salvatori, sterilis, quæ non paris, id est, gentilitas seu Ecclesia ex gentibus congregata: de qua dictum est supra, Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo; decanta laudem, Deum jucunde laudando: quemadmodum scriptum est, Jubilate Deo, omnis terra, servite Domino in lætitia; et hinni, id est, ex interioris hilaritatis ingenti plenitudine, in exteriorem exsultationem manifestaque signa jucunditatis internæ prorumpe: secundum quod scriptum est, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Unde Apostolus ita allegat: Erumpe et clama. Quæ non pariebas, id est, plebs gentilis, quæ spiritualiter sterilis exstitisti, nec opera meritoria, nec spirituales filios generans, neque legem, neque Prophetas agnoscens. De hac sterili exponitur illud in Psalmo: Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum lætantem;1 illud quoque primi Regum: Arcus fortium superatus est, id est arcus Judæorum; et infirmi accincti sunt robore, id est gentiles; donec sterilis plurimos peperit, et quæ multos habebat filios, infirmata est.2 Causa autem tantæ lætitiæ subditur: quoniam multi filii desertæ, id est, plures sunt spirituales filii gentilitatis seu Ecclesiæ olim relictæ, magis quam ejus quæ habet virum, id est Synagogæ, quæ tempore hujus prophetiæ habuit Sponsum in cœlo. Plures namque nunc credunt ex gentibus, quam olim ex Judæis. Ex quo perspicuum est, Isaiam loqui non de eodem populo secundum diversos status, sed de duobus populis sub similitudine mulierum duarum, quarum una orbata est viro, alia conjugata. Dicit Dominus.
Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Quemadmodum Isaias sub metaphora mulieris orbatæ et sterilis designavit [gentilitatem], sic nunc constructionem et ampliationem Ecclesiæ, seu augmentum cultus divini in nova lege describit sub similitudine tabernaculi materialis, ad cujus extensionem et fortem augmentationem necesse est locum ædificii dilatare, tegumenta domus extendere, prolongare funiculos, consolidareque clavos, quibus connectantur ædificii partes. Per hæc igitur significatur, quod tempore evangelicæ legis Ecclesia Dei per totum mundum construeretur; nec solum in uno loco ac templo, sicut in veteri Testamento, sacrificium Deo immolaretur, sed ubique terrarum. Propter quod in Malachia loquitur Dominus: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, etc. Ad dexteram enim, et ad lævam, id est sinistram, penetrabis, id est, per omnes mundi partes diffunderis;3 et semen tuum, id est congregatio prælatorum, gentes hereditabit, id est, vulgo præerit, illudque gubernabit: sicut de Apostolis dictum est, Constitues eos principes super omnem terram; et civitates desertas inhabitabit, id est, conventus ac loca infidelium reparabit, et in eis Domino serviet.
Noli timere inordinato timore, nec pusillanimis fias, o gentilitas, quia non confunderis neque erubesces finaliter, quum fueris perfecte liberata per Christum. Non enim te pudebit, id est, pudorem non patieris in æternum, quamvis ad tempus debeas de pristinis vitiis cum rubore ac erubescentia pœnitere, sicut fecerunt sancti ad quos scribit Apostolus: Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Est enim quædam erubescentia bona: de qua in Jeremia legitur, Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere; et in Ecclesiastico, Est confusio adducens peccatum. Et est confusio adducens gratiam et gloriam. Est quoque confusio pœnæ atque damnationis æternæ: de qua ait Psalmista, Deus meus, in te confido, non erubescam.4
Quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius. Sicut jam patuit, Isaias hic loquitur de gentilitate, quam dixit desertam et sine viro. Quomodo ergo nunc asserit, quod viduitatis suæ non reminiscetur? Nam si vidua facta est, utique aliquando virum habuit. Et respondendum, quod gentilitas appellatur deserta et sterilis pro tempore veteris Testamenti, vel potius a tempore quo datum est Abrahæ circumcisionis præceptum: siquidem ante illud tempus non erat distinctio Judæorum atque gentilium. Circumcisio autem præcepta est Abrahæ, ut ipse et posteri ejus in quibus permansit cultus divinus, distinguerentur a ceteris ad idololatriam declinantibus, qui vocati sunt gentiles.
Quum ergo gentilitas ante tempus Abrahæ legem naturalem habebat, eamque servabat, habuit virum; quum vero tempore Abrahæ vel circiter, ad idololatriam ducta est, relicta et vidua facta est. Potestque confusio adolescentiæ ejus, ad hoc tempus referri; opprobrium vero viduitatis ejus, ad idem tempus, vel ad tempus legis scriptæ, per Moysen datæ, refertur. Habuit insuper Synagoga confusionem adolescentiæ, quando videlicet in deserto ad idololatriam declinavit. Opprobrium vero viduitatis ipsius incepit a tempore quo Christum abjecit, qui dixit ad eam:5 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
Promittitur ergo Ecclesiæ ex gentibus congregatæ, quod post conversionem suam ad Christum, non recordabitur confusionis adolescentiæ aut opprobrii viduitatis suæ, ita quod talis recordatio cedat ei in malum: quia per gratiam Christi ab utroque malo eripitur, nec est in Ecclesia aut in Christo distinctio Judæi et Græci, secundum quod ait Apostolus:6 In Christo Jesu neque circumcisio est aliquid, neque præputium, sed nova creatura, videlicet homo regeneratus ex aqua et Spiritu Sancto.7 In futura autem resurrectione, plenissime redimetur Ecclesia a prædictis his malis.
Quia dominabitur tui qui fecit te: id est, non de cetero idolis servies, nec dæmonum subjacebis imperio, vitiorumque jugo; sed Deus te reget, de quo scriptum est: Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?8 Sicque beatitudinem consequeris, de qua legitur: Beata gens cujus Dominus Deus ejus, populus quem elegit in hereditatem sibi.9
Dominus exercituum nomen ejus: ad cujus nutum columnæ cœli contremiscunt; sub quo curvantur qui portant orbem;10 et redemptor tuus, Sanctus Israel, id est Christus mundi salvator, qui missus non erat nisi ad oves perditas domus Israel, Deus omnis terræ vocabitur.11 Hoc videmus impletum. Ab omnibus namque fidelibus in toto mundo degentibus, Christus verus Deus vocatur: de quo ad Romanos ait12
Apostolus, Qui est super omnia Deus benedictus in sæcula;13 et ad Titum, Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei. Unde Zacharias ait:14 In die illa erit Dominus rex super omnem terram. Et per Malachiam Dominus ait: Rex magnus ego sum, dicit Dominus, et nomen meum horribile in gentibus.15 Ex quo certissime innotescit, ista non dici de terrena illa Jerusalem, seu populo Judæorum. Quamdiu enim sola Judæa gratiam Dei consecuta est, non nisi in Judæa notus erat Deus, et in Israel magnum nomen ejus.16 Quum vero gentilitati impertita sunt beneficia Christi, de quibus nunc agitur, Christus salvator Israel, non tantum Judæorum, sed omnis terræ vocatus est Deus ab omnibus gentibus.
Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, o Ecclesia ex gentibus congregata. Sic enim metaphorice vocata est jam, quum dictum est ei, Lætare, sterilis;17 et, Multi filii desertæ, etc. Mulier quippe deserta et sterilis, tristis est atque relicta. Ideo subditur: et uxorem ab adolescentia abjectam; dixit Dominus Deus tuus.
Ad punctum in modico, id est tempore brevi respectu æternitatis sequentis tibi præstandæ, dereliqui te sine fide et gratia, scilicet a tempore quo ad idololatriam declinasti, usque ad primum Christi adventum; et in miserationibus magnis congregabo te spirituali collectione per fidem et caritatem in ecclesiastica unitate, deinde in Ecclesia triumphanti. In momento indignationis, id est brevi horula iræ meæ, abscondi parumper faciem meam, id est pietatis meæ respectum, a te, dimittendo te in tuis erroribus atque miseriis; et in misericordia sempiterna misertus sum tui: quia ex eo tempore quo cœpi te ad fidem convertere, non destiti tibi gratiam impertiri, donec ad lumen gloriæ perducaris. Dictum est autem, In momento indignationis: quoniam omnis tribulatio vitæ præsentis, momentanea est respectu felicitatis æternæ, quemadmodum ait Apostolus: Hoc quod in præsenti leve et momentaneum est tribulationis nostræ, supra modum æternum gloriæ pondus operatur in nobis.18 Propter quod denuo ait: Non sunt, inquit, condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.19 Dixit redemptor tuus Dominus, videlicet Christus, de quo in Actibus scriptum est:20 Hic est omnium Dominus.
Consequenter Dominus promissionem prædictam confirmat exemplo. Sicut in diebus Noe istud mihi est: id est, sicut firmiter statui tempore Noe id quod subditur, sic immobiliter statui apud me implere quod tibi promitto; cui, scilicet Noe, juravi, ne inducerem aquas diluvii ultra super terram. Unde scriptum est in Genesi: Dixit Dominus ad Noe: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines; sensus enim et cogitatio cordis humani prona sunt in malum.21 Et iterum:22 Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis mei inter me et terram. Sic juravi, et non nisi per memetipsum, quo nihil verius exstat aut dignius, ut non irascar tibi, et non increpem te, o Ecclesia, eo modo quo reprobos increpo. Nihilo minus in præsenti paternaliter te increpabo, ne postmodum durius increpem te. Si vero intelligatur de Ecclesia pro statu sui triumphi in patria, tunc absolute intelligendum est: nulla enim ira, nulla increpatio locum habet in triumphanti Ecclesia. Montes enim commovebuntur motu locali, et colles contremiscent: sicut in Psalmo habetur: Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant.23 In Ecclesiastico quoque: Montes simul et colles et fundamenta terræ, quum conspexerit ea Deus, tremore concutientur.2425 Misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ, quod inii tecum, non movebitur, id est, a te non auferetur: imo, sicut in Evangelio dixi, Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.26 Christus enim nec gratiam in præsenti, nec gloriam in futuro generaliter tollit ab Ecclesia. Dixit miserator tuus Dominus.
Paupercula, id est, tu, Ecclesia, quæ es pauper spiritu, olimque sine spiritualibus divitiis, scilicet lege, Prophetis, et donis ac gratiis Spiritus Sancti fuisti, tempestate convulsa, id est variis persecutionibus agitata, quæ eras absque ulla consolatione divina, interna, ac spirituali, antequam ad Christum conversa exstiteras. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles, etc. Hæc de militanti ac triumphanti Ecclesia intelligi possunt.
De militanti ergo Ecclesia exponendo, promittit Dominus gentilitati olim pauperculæ, quod per Christum cunctis spiritualibus divitiis sit ornanda. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos: id est, ecclesiasticas personas, quæ sunt lapides vivi ex quibus ædificatur Ecclesia, ordinate disponam in Ecclesia in diversis gradibus, gratiis atque officiis, ut impleatur
1 Cor. xiv, 40.
Ephes. n, 19, 20.
Apoc. xxi, 14.
13
1 Joann. n, 27.
Jacob. 1, 5.
Ps. xxxvi, 11.
Joann. xiv, 27.
Luc. x, 5.
14
Hebr. xii, 9. illud Apostoli : Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Et fundabo te in sapphiris, id est in Apostolis.
Sapphirus quippe est coloris aerii lapis : quo significantur sancti Apostoli, transillentes cuncta terrena. Unde ad Ephesios dicitur : Estis cives Sanctorum et domestici Dei, superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum. In Apocalypsi quoque : Murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina Apostolorum. Et ponam jaspidem, id est viros eruditissimos, propugnacula tua, id est defensores tuos, qui te ab hæreticis atque fallacibus protegant ; et portas tuas, id est duces sive prælatos dominici gregis, qui aliis viam ingressus demonstrant, et per quos alii ingrediuntur ad opera bona, vitamque æternam, ponam in lapides sculptos, id est bonis moribus adornatos, et circumcisos non carne, sed spiritu ; et omnes terminos tuos, id est ceteros universos vere fideles, ponam in lapides desiderabiles, id est propter virtutum perfectionem amabiles. Ponam quoque universos filios tuos, o mater Ecclesia, doctos a Domino, per illuminationem Spiritus Sancti : sicut in prima sua epistola ait Joannes, Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed unctio ejus docet vos de omnibus. Et Jacobus ait :
Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei. Per hæc tamen non excluditur instructio humana. Nam Deus per angelos et homines illuminatos, instruit ceteros. Et multitudinem pacis tribuam filiis tuis mansuetis atque humilibus : de quibus Psalmista, Mansueti hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis ; et Christus, Pacem meam do vobis ; itemque, In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui. Et in justitia (quæ est virtus communis, et virtualiter omnis virtus), id est in cunctis virtutibus, fundaberis, id est stabilieris : quemadmodum ad Hebræos scriptum est, Optimum est gratia stabiliri cor.
Porro si ista de Ecclesia triumphanti exponantur, per lapides istos intelligendi sunt Beati in distinctis mansionibus diversisque gradibus gloriæ constituti : qui in constructione supernæ Jerusalem, ordinatissime secundum exigentiam meritorum suorum sternuntur, et in sapphiris, id est divinis charismatibus, inconcusse fundantur ; estque jaspis, id est confirmatio mentis in Deo, propugnaculum eorum, ad quos nulla potest appropinquare adversitas. Cujus civitatis portæ, sunt in lapides sculptos, quoniam aditus regni cœlestis nullam vitiorum tortuositatem admittit.27 Possunt etiam per has portas opera virtutum intelligi, quibus intratur ad gaudium : sicut peccata mortalia nominantur portæ mortis ac inferi. Quod autem filii triumphantis Ecclesiæ doceantur a Deo, ejusque pace fruantur, et in justitia confirmentur, omnibus constat.
Insuper quæ de Ecclesia dicta sunt ab illo loco, Ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, usque ad præsens, secundum tropologiam exponuntur de anima peccatrice, quæ ad tempus erravit deserta a Deo dispensative, non odiose : quam Dominus clementer reducit, consolatur, ac in bono conservat. Cujus lapides, hoc est virtutes, quæ propter firmitatem lapides vocantur, sternuntur per ordinem : Primumque locum obtinent theologicæ; secundum, septem dona Spiritus Sancti; tertium, virtutes intellectuales; quartum, morales, inter quas præeminent cardinales. Propugnacula quoque animæ sunt jaspis, id est fides, prout ad Ephesios dicit Apostolus : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.28 Et Petrus apostolus admonet : Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret : cui resistite fortes in fide.29 Nec discordat quod in prima epistola sua ait Joannes : Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra : quis enim vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Christus ?30 Quod de fi natione dignam censebis, judicando cum Christo in die novissimo, juxta illud Sapientiæ, Judicabunt justi nationes; et illud Psalmistæ, Ut faciant in eis judicium conscriptum, gloria hæc est omnibus Sanctis ejus. Hæc collatio bonorum divinorum seu præmiorum justorum, de qua jam factus est sermo, est hereditas, id est vita æterna plenaque merces, servorum Domini, id est electorum fidelium, et justitia, id est justa remuneratio, eorum apud me, dicit Dominus, ut præsens tribulatio futuro gaudio compensetur. Bonorum namque laborum gloriosus est fructus.
Footnotes
-
Ps. cxii, 9. ↩
-
1 Reg. ii, 4, 5. ↩
-
- *Malach.* 1, 11. 3. *Ps.* XLIV, 17. 4. *Rom.* VI, 21. 5. *Jer.* III, 3. 6. *Eccl.* IV, 25.
-
Ps. xxiv, 2. ↩
-
Matth. xxiii, 38. ↩
-
Rom. x, 12. ↩
-
Galat. vi, 15. ↩
-
Deut. xxxii, 6. ↩
-
Ps. xxxii, 12. ↩
-
Job xxvi, 11; ix, 6, 13. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
Rom. ix, 5. ↩
-
Tit. iii, 4. ↩
-
Zach. xiv, 9. ↩
-
Malach. i, 14. ↩
-
Ps. lxxxv, 2. ↩
-
vers. 1. ↩
-
II Cor. iv, 17. ↩
-
Rom. viii, 18. ↩
-
Act. x, 36. ↩
-
Gen. viii, 21. ↩
-
Gen. ix, 13. ↩
-
Ps. ciii, 32. ↩
-
Eccl. xvi, 19. ↩
-
Eccli. xvi, 19. ↩
-
Luc. xxi, 33. ↩
-
vers. 6. ↩
-
Ephes. vi, 16. ↩
-
1 Petr. v, 8, 9. ↩
-
1 Joann. v, 4, 5. ↩
Chapter 72 of 84