Articulus 83
DECLARATIO CAPITULI QUINQUAGESIMI QUINTI : OMNES SITIENTES, VENITE AD AQUAS.
IN exordio hujus capituli, provocatur et invitantur omnes sitientes justitiam ad gratiam Christi, quum dicitur : Omnes sitientes, venite mente devota ad aquas sapientiæ salutaris, ad fluenta gratiæ Salvatoris : de quibus dictum est supra, aurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Hoc est quod Christus in Evangelio dixit : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos; item: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Et qui non habetis argentum, hoc est temporales divitias, quos curæ hujus sæculi non retrahunt, nec temporalium amor gravat; vel, Argentum, id est vanam et sæcularem scientiam, de qua dictum est supra Argentum tuum versum est in scoriam; properate ardenter amando ac fortiter operando. Nescit enim tarda molimina Spiritus Sancti gratia. Emite non nummo, sed prece; non dono, sed dando et offendo vos ipsos. De qua emptione dicitur : Suadeo tibi emere a me aurum ignitum et probatum, ut locuples fias. Et comedite. Si de aquis materialibus loqueretur, non diceret, Comedite : illæ enim non comeduntur. Aquæ vero Spiritus Sancti, sunt cibus atque refectio animæ : quas contemplando ac diligendo manducare debemus, quemadmodum Ezechiel et Joannes librum sibi oblatum vorasse leguntur.
Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione, id est sine omni pretio temporali sive terreno, vinum, id est solidum cibum perfectorum, seu charismata meliora. Unde Sapientia ait : Bibite vinum quod miscui vobis.1 Et in Cantico scriptum est : Dabo tibi vinum conditum, et mustum granatorum meorum.2 Hoc vinum est donum sapientiæ, donum intellectus, ac ceteræ gratiæ eminentes. Et lac, id est tenerum cibum parvulorum, seu proficientium, quatenus unusquisque studeat a Domino gratiam adipisci sibi proportionatam. Nomine autem lactis, interdum significatur innocentia, pietas, simplicitas, sive dulcedo mentis in Spiritu Sancto, sicut Petrus præcipit : Quasi modo geniti infantes, lac concupiscite.3 Interdum vero per lac designatur quædam remissio seu gratia imperfecta, ut quum ait Apostolus ad Hebræos : Omnis qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ :4 parvulus enim est. Et alibi : Quasi parvulis in Christo, lac dedi, non solidum cibum. Hoc equidem dixit quibus et loquitur : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.5 Interdum quoque per lac notatur carnalis voluptas. Unde superius dictum est : Quem docebit Dominus scientiam ? Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere.
Quare appenditis argentum ? id est, cur bona vestra eis de formata, id est per dilectionem operante, accipere par est, quum idem Joannes testetur : Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.6
Præterea his quæ dicta sunt hic de constructione et ornatu Ecclesiæ, quæ in Apocalypsi vocatur uxor sponsaque Agni, pulchre consonant quæ ibi scribuntur :78 Venit (ait Joannes) ad me unus de septem angelis, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem, descendentem de cœlo, habentem claritatem Dei ; et lumen ejus simile lapidi pretioso, tanquam lapidi jaspidis sicut crystallum. Et fundamenta muri civitatis, omni lapide pretioso ornata :9 fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium calcedonius ;10 sicque deinceps ponit cetera nomina duodecim lapidum, de quibus Moyses et Ezechiel proloquuntur.
Recede procul a calumnia : id est, o Ecclesia, si prædicta promissa adipisci desideras, longe abscede a calumnia, hoc est a peccato.11 Qui enim peccat, calumniam facit. Quia non timebis inordinato timore, si hoc feceris. Justus enim quasi leo confidens, absque terrore erit. Semper enim sæva præsumit perturbata conscientia.12 Et a pavore mundano, carnali, servili, quia non appropinquabit tibi, si ab eo recesseris, solum Deum toto corde timendo.13 Nam et Jacobus dicit : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Quid autem est diabolo resistere, nisi a peccato discedere?14 Ecce accola, id est extraneus vel gentilis, veniet ad fidem, qui non erat mecum per mentis adhæsionem ante suam conversionem ; advena quondam tuus adjungetur tibi, hoc est, qui aliquando a te quoque extraneus fuit, sed per fidem et caritatem in sua conversione incorporatus est tibi. Hoc præsertim de Ecclesia dicitur, in quantum includit ex Judaismo conversos. Unde de talibus accolis Christus ait Apostolis : Euntes docete omnes gentes. Et Paulus scribit Ephesiis : Vos qui aliquando eratis longe, nunc facti estis prope ;15 itemque, Jam non estis hospites et advenæ, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei.1617
Consequenter de hostibus Ecclesiæ, eorumque dejectione Dominus loquitur. Ecce ego creavi fabrum, id est diabolum, mendacii fabricatorem, qui est mendax, et pater ejus ;18 naturam habens a Deo, non ipsam malitiam, quæ non est nisi recessus ab ordine, et defectus a bono ; sufflantem in igne carnalis concupiscentiæ, seu furoris, iræ, rancoris, prunas, id est incentiva vitiorum, materiasque peccandi ; vel, In igne tribulationis præsentis atque gehennæ, prunas, id est tormentorum incendia.
Et proferentem vas, id est tyrannum seu persecutorem Ecclesiæ, et maxime Antichristum, qui erit ipsius proprium instrumentum, vasque ab ipso omnino impletum atque possessum. Hæc sunt vasa iræ apta in interitum, de quibus scribit Apostolus. Quales fuerunt Simon magus et Nero, et multi alii.1920 Itaque tale vas profert, id est, suggerendo inducit hic faber : de quo apud Job habetur, Halitus ejus prunas ardere facit;21 in opus suum pestiferum, ut per eos persequatur Ecclesiam. Et ego creavi interfectorem ad disperdendum, id est angelos sanctos, qui separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis.22 Alii interfectorem dicunt esse eumdem qui dictus est faber, scilicet dæmon, de quo ait Salvator :23 Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Hunc Deus creavit ad disperdendum, quia per eum torquet injustos. Alii per interfectorem intelligunt Michaelem, a quo asserunt Antichristum occidendum.
Omne vas quod fictum est contra te, id est diabolica suggestione præparatum ac probatum ad impugnandum te, non dirigetur, id est, bonum exitum non habebit, sed sua intentione frustrabitur. Christus enim Ecclesiam suam tuetur. Propter quod scriptum est : Quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?24 Et alibi : Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.25 Et omnem linguam hæreticorum ac perfidorum, resistentem tibi, id est fidei orthodoxæ sive justitiæ, in judicio judicabis, id est, damnon pro his quæ vere alunt atque reficiunt hominem interiorem? et laborem vestrum, id est studium vestrum, occupatis non in saturitate, id est, non pro his quæ vere satiant appetitum, sed circa mundanam sapientiam, in qua non est panis animæ, et circa temporalia bona, quæ quanto plus congregantur, tanto minus quietant affectum, versatur labor vester atque intentio? His igitur verbis increpantur avari et curiosi, maxime illi qui tantum occupantur circa naturalem scientiam philosophiæque studium, ut nec divina satagant custodire mandata, nec scientiam et sapientiam quæ dona sunt Spiritus Sancti, studeant adipisci.
Audite, audientes, id est, qui aures cordis habetis, nec surda aure divina verba percipitis, me Dominum Deum vestrum, qui vobis in Scripturis sanctis ac Patribus loquor; et comedite bonum, id est panem cœlestem, panem lacrimarum, panem vitæ et intellectus, ac opera virtuosa: de quibus dicitur, Declina a malo, et fac bonum:26 quatenus cum Christo dicere valeatis, Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei.27 Et delectabitur in crassitudine, id est gratiarum opulentia, spiritualiumque saporum dulcedine, anima vestra, non caro, nisi per redundantiam, juxta illud: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.28 Hæc ergo de spirituali delectatione dicuntur, de qua ait Psalmista: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui;2930 itemque, Memor fui Dei, et delectatus sum. Est autem crassitudo quædam carnalis, de qua in Deuteronomio inducitur, Incrassatus est dilectus et recalcitravit.31
Inclinate aurem vestram, auscultando humiliter verba sacra: quemadmodum scriptum est, Auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam;32 et venite ad me, dimittendo hæc vana et caduca, in quibus nulla vera consistit felicitas; audite corde, sollicite, et vivet anima vestra vita gratiæ in via, vitaque gloriæ in patria. Et feriam vobiscum pactum sempternum, id est novum testamentum seu333435
3 evangelicam legem, cui alia lex non succedit: de qua Christus ait in Cœna, Hic est calix novi et æterni testamenti. De quo Jeremias loquitur, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel pactum novum:36 quod apostolus Paulus de novi testamenti datione exponit. Misericordias David fideles, id est misericordias Christi veri David veraciter adimplendas, de quibus typicus ille David concinit: Misericordias Domini in æternum cantabo. De quibus postea ex persona Dei adjecit: Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: semen ejus in æternum manebit; et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, etc. Hanc scripturam allegat etiam Apostolus de Christo prædictam: Dabo vobis sancta David fidelia. Utitur autem Apostolus translatione Septuaginta interpretum, quæ talis est: Constituam vobis testamentum æternum, sancta David fidelia. Sancti enim Prophetæ frequenter per David exprimunt Christum, ut quum dicitur in Ezechiele: Salvabo gregem meum, ait Dominus, et suscitabo super eum pastorem unum qui pascat eum, servum meum David; et in Osee, Post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum.3738394041424344454647
De hujus igitur David, scilicet Christi persona loquitur Deus Pater seu Trinitas: Ecce testem, id est, divinarum veritatum assertorem, atque in testimonium eorum quæ ego per ipsum loquor, decrevi, populis nationum, vel populis Judæorum ad quos primo missus est, dedi eum. Unde in Joanne testatur: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati;4849 et alibi, Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur. Quoniam vero populus Judæorum ei subjici sprevit, dicens, Non est hic homo a Deo; et, Seducit turbas: idcirco dedi eum ducem ac præceptorem, Dominum et magistrum, gentibus: quibus ipse per Apostolos præcepta ac documenta largitus est. Unde dictum est supra: Dedi te in lucem gentium.50 Cui juxta Danielis oraculum, om-
4 nes populi, tribus et linguæ deserviunt: sicut et a Zacharia cernimus prophetatum, Potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terræ.51 Hoc et beatissima virgo Maria agnovit futurum, quum dixit: Beatam me dicent omnes generationes.
Ecce gentem, id est plebem nationum, quam nesciebas per approbationem tempore perversitatis earum, vocabis ad fidem et gratiam per Apostolorum prædicationem, magis autem per Spiritus Sancti inspirationem. De tali nescientia ait Apostolus, Qui ignorat, ignorabitur; et Salvator ad fatuas virgines, Nescio vos.52 De scientia vero approbationis intelligitur illud: Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo.5354 Et gentes quæ non cognoverunt te per fidem formatam, sed idolis serviebant, ad te current, o Christe, prompto affectu et celeri servitute, audita prædicatione evangelicæ legis. De quibus Dominus ait in
Psalmo: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi;55 et in Joanne: Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili;56 et illas oportet me adducere. Pro quibus deprecatus est Patrem, passione imminente dicens:57 Non pro his rogo tantum (videlicet pro Apostolis aliisque discipulis), sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Propter Dominum Deum tuum, id est Deum Patrem, qui te gentibus ducem salvatoremque tribuit, et Deus tuus est secundum quod homo es, et Sanctum Israel, id est eumdem Deum sanctificatorem Israel, qui glorificavit te pluribus modis. In anima enim, glorificavit te statim in instanti creationis animæ tuæ; in corpore vero, glorificavit te in resurrectione, ascensione, atque in collocatione tui in dextera ejus. In cordibus quoque credentium, glorificavit te per infinita miracula; totumque mundum illustravit notitia gloriæ tuæ, ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris.5859 Hinc enim Christus dicebat: Pater, salvifica me ex hac hora; et, Clarifica nomen tuum.60 Venit ergo vox: Et clarificavi, et iterum clarificabo.61
Quærite Dominum, non loco (quum sit ubique), nisi forte in templo, ubi specialiter habitat. Quærite ergo eum, redeundo ad ipsum per pœnitentiam. Et sicut in Sapientia habetur, Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum;626364 in Jeremia quoque, Interrogate quæ sit via bona, et ambulate in ea.65 Dum inveniri potest, id est tempore hujus peregrinationis, quod est tempus pœnitentiæ ac indulgentiæ, et maxime tempore evangelicæ legis, de quo Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.6667 Invocate eum, id est, ex intimo cordis affectu orate eum, dum prope est, id est, paratus est audire orantem. Veniet enim dies in qua dicet orantibus:68 Discedite a me, omnes operarii iniquitatis;69 et, Nescio vos unde sitis.7071
Quoniam vero peccatores impœnitentes Deus non audit, subjungitur:72 Derelinquat impius viam suam, id est opera mala: de qua Salomon, Iter, inquit, impiorum tenebrosum;73 et Christus in Evangelio, Lata et spatiosa via est, quæ ducit ad perditio-nem;74 et vir iniquus cogitationes suas perversas: quemadmodum in Zacharia Dominus jubet, Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis.7576 Unde in Michæa Dominus loquitur: Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris.7778 Cogitationes ergo perversæ, quamvis in opus non prodeant, vitia sunt: cujus oppositum fertur Josephus affirmasse. Et revertatur ad Dominum: sicut in Joele hortatur: Convertimini ad me in toto corde, in jejunio et fletu et planetu.7980 Unde Jeremias: Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum; levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlis.81 Et miserebitur ejus, non solum peccata laxando, sed et gratiam infundendo. Et, pro id est, ad Deum nostrum, qui solus est verus Deus; quoniam multus, id est copiosus et pronus, est ad ignoscendum: quoniam prous, Pax Christi exsultet seper in Per saliunculam autem, quæ est arbor parva, stirpsque inutilis, designantur avari in terrenis detenti.82838485 Hi mutantur in abietem, quando relictis terrenis, contemplantur cœlestia. Abies quippe est arbor sublimis et pulchra. Matthæus atque Zachæus publicani, saliunculæ erant; sed conversi ad Christum, abietes facti sunt: unus omnia deserendo, alter mediam partem bonorum suorum pauperibus largiendo, imo in arborem sycomorum scandendo, ut Christum adspiceret. Per urticam aculeis plenam, significantur afflictores justorum, pungitivi, amari, feroces: qui mutantur in myrtum, quum perfecte conversi virtutibus fragrant, cunctorumque audientium corda bonæ opinionis fama respergunt; qui dicere possunt cum Paulo: Christi bonus odor sumus in omni loco. Talis urtica exstitit Paulus, quando vastavit Ecclesiam, trahens viros ac mulieres, audiensque a Domino: Saule, Saule, quid me persequeris? Conversus autem, Evangelium Christi ubique divulgans, factus est myrtus, id est arbor boni odoris. Et erit Dominus nominatus, id est laudatus et invocatus a cunctis fidelibus, in signum æternum, id est in objectum beatificum, in quod omnium oculi diriguntur, juxta illud: Oculi mei semper ad Dominum; quod non auferetur ab electis, qui dicere possunt: Quis nos separabit a caritate Dei?
Matth. ix, 9; Luc. v, 27, 28; xix, 8, 4.
II Cor. n, 15.
Act. viii, 3; ix, 4.
Ps. xxiv, 15.
Rom. viii, 35. mutatio dexteræ Excelsi. Mutiuncula ascendet abies et pro escet myrtus: id est, pronjustis et justi, et mala vertentu in bonitia in virtutes, ita ut birando Hæc mutatio dexteræ Excelsi.
ARTCULUS LXXXIV
TIO CAPITULI QUINQUAGESII SEXTI: HÆC DICIT DOMINUS: CUSTODITE JUDICIUM.
TUR insuper sanctus Iopheta, tionis, quod est actus rationis atque prudentiæ, judicando, discutiendo, discernendo, et reprobando nos ipsos: quia ut dicit Apostolus, Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Et Christus in Evangelio: Nolite, inquit, secundum faciem
I Cor. x1, 31.
Joann. vu, 24. prium est ei misereri semper et parcere. De quo in Joele habetur : Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quoniam benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.86 Denique, Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.87
Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ; neque viæ vestræ, viæ meæ, dicit Dominus : id est, non vobis videatur incredibile, neque putetis impossibile tantam misericordiam peccatoribus tribui, eosque salvari. Magna enim differentia inter cogitationes et vias, id est judicia sive consilia vel opera mea, et cogitationes ac vias vestras : et quanta naturæ, tanta voluntatis diversitas est. Cogitationes meæ æternæ sunt, nec unquam flectuntur a proposito miserendi electis propter eorum peccata :88 cogitationes vestræ cito mutantur, et in amaritudinem convertuntur ; pronæ sunt ad ulciscendum, tardæ ad ignoscendum.89 Ego autem cogito cogitationes pacis, et non afflictionis ;90 investigabiles quoque sunt misericordiarum viæ mearum ; et abundantia pietatis meæ, merita supplicum excedit et vota. Ideo subditur : Quia sicut exaltantur cæli a terra, imo incomparabiliter plus, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
Et quomodo descendit imber, seu pluvia, et nix de cælo aerio, nubibus dissolutis, et illuc ultra non revertitur sine effectu, vel secundum eamdem formam accidentalem, quamvis secundum substantiam revertatur per solis elevationem : quemadmodum per Amos de Deo asseritur, Vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ :91 ligat enim aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum.92 Sed inebriat terram, id est copiose implet, et infundit eam, id est, irrigat eam, et germinare eam facit blada ac poma ; et dat semen serenti, et panem comedenti : fecundando enim terram, cooperatur ad hoc ut sator agricola semen habeat ad seminandum, et panem ad manducandum ex fructibus terræ.
Sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo : non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui, et prosperabitur in his ad quæ misi illud. De triplici verbo ista intelligi possunt : videlicet de verbo prædictæ promissionis, qua Deus misericordiam suam promisit injustis. Hoc verbum egrediens de ore, id est intellectu Dei, in corda Prophetarum, Apostolorum atque doctorum, per quos ceteris nuntiatur, non revertitur vacuum, id est, non revocatur a Deo, sed sortitur effectum, et prosperatur in his quibus promittitur, et felicem finem in eis consequitur. Scriptum est enim de viro justo : Omnia quæcumque faciet, prosperabuntur; et, Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.93 Secundo intelligitur de Verbo increato, unigenito Filio Dei : de quo legitur, In principio erat Verbum.94 Quod in Ecclesiastico ait : Ego ex ore Altissimi prodivi. Hoc in sua incarnatione ex ore Patris egressum est, descendens in uterum sanctæ Virginis :95 juxta illud, summo cælo egressio ejus;96 et, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo.97 Hoc Verbum non est ad Patrem sine fructu reversum, sed totum mundum salvavit; ascendensque in altum, captivam duxit captivitatem, cum ingenti præda revertens ad Patrem.98 Fecit ergo in mundo quæcumque voluit Pater : quod testatur ubi ait, Quæ placita sunt ei, facio semper.99 Tertio exponitur de verbo evangelicæ legis : quod per totum seminatum est orbem, et attulit fructum in quibusdam centesimum, in aliis sexagesimum, in ceteris vero tricesimum.100 Prima tamen expositio litteralior esse videtur, ut liquet consideranti circumstantiam textus.
Quia in lætitia egrediemini, o peccatores, de pristina conversatione iniqua et idololatria, ingredientes Ecclesiam Dei, ut incorporemini mystico corpori Christi, et in pace deducemini per viam hujus exsilii ad patriam electorum : de qua pace dicit101
Apostolus, Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris.102103104 Quidam autem exponunt hæc de egressu sanctorum ex limbo inferni, et deductione eorum ad aulam cœli. Estque conveniens sensus, si superiora exponantur de Verbo incarnato, quod non est ad Patrem sine fructu, sed cum istis, reversum. Montes et colles, id est Apostoli, cantabunt coram vobis laudem, id est, gratias agent Deo de vestra conversione, o peccatores: quemadmodum Apostolus, Gratias, inquit, Deo super inenarrabili dono ejus.105 Potest quoque exponi de angelis superioribus ac inferioribus: de quibus exponitur illud Psalmi, Montes in circuitu ejus; et, Levavi oculos meos in montes. Hi coram conversis peccatoribus cantant laudem, quia ut ait Salvator: Gaudium est angelis super uno peccatore pœnitentiam agente.106 Unde et Christo nato cecinerunt: Gloria in altissimis Deo. Et omnia ligna regionis, id est, cuncti fideles plantati in domo Domini, qui sunt arbores secus rivos aquarum locatæ: quorum unus dicebat, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei;107108109 plaudent manu, id est, opere exsultabunt in Deo cum gratiarum actione et humili servitute.
Pro saliuncula ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus: id est, pro injustis succedent justi, et mala vertentur in bona, seu vitia in virtutes, ita ut mirando dicamus: Hæc mutatio dexteræ Excelsi.
Per saliunculam autem, quæ est arbor parva, stirpsque inutilis, designantur avari in terrenis detenti.110 Hi mutantur in abietem, quando relictis terrenis, contemplantur cœlestia. Abies quippe est arbor sublimis et pulchra. Matthæus atque Zachæus publicani, saliunculæ erant; sed conversi ad Christum, abietes facti sunt: unus omnia deserendo, alter mediam partem bonorum suorum pauperibus largiendo, imo in arborem sycomorum scandendo, ut Christum adspiceret. Per urticam aculeis plenam, significantur afflictores justorum, pungitivi, amari, feroces: qui mutantur in myrtum, quum perfecte conversi virtutibus fragrant, cunctorumque audientium corda bonæ opinionis fama respergunt; qui dicere possunt cum Paulo: Christi bonus odor sumus in omni loco. Talis urtica exstitit Paulus, quando vastavit Ecclesiam, trahens viros ac mulieres, audiensque a Domino: Saule, Saule, quid me persequeris? Conversus autem, Evangelium Christi ubique divulgans, factus est myrtus, id est arbor boni odoris. Et erit Dominus nominatus, id est laudatus et invocatus a cunctis fidelibus, in signum æternum, id est in objectum beatificum, in quod omnium oculi diriguntur, juxta illud: Oculi mei semper ad Dominum; quod non auferetur ab electis, qui dicere possunt: Quis nos separabit a caritate Dei?
Footnotes
-
Prov. ix, 5. ↩
-
Cant. viii, 2. ↩
-
I Petr. ii, 2. ↩
-
Hebr. v, 13. ↩
-
I Cor. iii, 1, 2. ↩
-
1 Joann. II, 4, ↩
-
1 Joann. XXI, 9-11. ↩
-
Apoc. XIX, 7; XXI, 9. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Exod. XXVIII, 17-20; ↩
-
Ezech. I, 26; X, 1; XXVIII, 13. ↩
-
Prov. XXVIII, 1. ↩
-
Sap. XVII, 10. ↩
-
Jacob. IV, 7. ↩
-
Ephes. II, 13. ↩
-
Matth. XXVIII, 19. ↩
-
Ephes. ii, 19. ↩
-
Joann. VIII, 44. ↩
-
Rom. IX, 22; ↩
-
II Tim. II, 20. ↩
-
Job XLI, 12. ↩
-
Matth. XIII, 49, 50. ↩
-
Joann. VIII, 44. ↩
-
1 Petr. III, 13. ↩
-
Rom. VIII, 28. ↩
-
Ps. XXXVI, 27. ↩
-
Joann. iv, 34. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
Ps. XXXVI, 4. ↩
-
Ps. XXXVI, 4. ↩
-
Deut. XXXII, 15. ↩
-
Eccli. III, 31. ↩
-
Joann. vi, 50; ↩
-
Ps. LXXIX, 6; ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Jer. XXXI, 31. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Is. VII, 12. ↩
-
Is. IX, 16. ↩
-
Is. III, 11. ↩
-
Osee III, 5. ↩
-
Ezech. XXXIV, 22, 23. ↩
-
Act. XIII, 34. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 2. ↩
-
Hebr. VIII, 8 et seq. ↩
-
Matth. XXVI, 28; ↩
-
Luc. XXV, 20. ↩
-
Joann. XVIII, 37. ↩
-
Ibid. 36-38. ↩
-
Is. XLII, 6. ↩
-
Zach. ix, 10. ↩
-
1 Cor. xiv, 38. ↩
-
1 Cor. vii, 3. ↩
-
Matth. xxv, 12. ↩
-
Ps. xvii, 45. ↩
-
Joann. x, 16. ↩
-
Joann. xvii, 20. ↩
-
Philipp. u, 11. ↩
-
Philipp. ii, 11. ↩
-
Joann. xii, 27. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Sap. 1, 1. ↩
-
Luc. 1, 48. ↩
-
Sap. i, 1. ↩
-
Jer. vi, 16. ↩
-
11 Cor. vi, 2. ↩
-
II Cor. vi, 2. ↩
-
Matth. vii, 23; ↩
-
Ps. vi, 9. ↩
-
Luc. xiii, 25. ↩
-
Luc. xiii, 25. ↩
-
Joann. 1x, 31. ↩
-
Prov. iv, 19. ↩
-
Matth. vii, 13. ↩
-
Zach. 1, 4. ↩
-
Zach. i, 4. ↩
-
Mich. ii, 1. ↩
-
Mich. ii, 1. ↩
-
Joel ii, 12. ↩
-
Joel ii, 12. ↩
-
Thren. iii, 40, 41. ↩
-
Joann. ix, 31. ↩
-
1 Cor. viii, 3. ↩
-
Luc. i, 48. ↩
-
Zach. ix, 10. ↩
-
Joel ii, 13. ↩
-
Ps. cxlIV, 9. ↩
-
Ezech. xviii, 21-23. ↩
-
Jer. xxix, 11. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Amos v, 8. ↩
-
Job xxvi, 8. ↩
-
Rom. viii, 28. ↩
-
Joann. i, 1. ↩
-
Eccli. xxiv, 5. ↩
-
Ps. xviii, 7. ↩
-
Joann. iii, 13. ↩
-
Ephes. iv, 8. ↩
-
Joann. viii, 29. ↩
-
Matth. xiii, 23. ↩
-
Joel ii, 13. ↩
-
Ibid. II, 14. ↩
-
Ps. CXXIV, 2. ↩
-
Coloss. III, 15. ↩
-
II Cor. IX, 15. ↩
-
Luc. XV, 7, 10. ↩
-
Ps. 1, 3. ↩
-
Ps. i, 3. ↩
-
Ps. LI, 10. ↩
-
Ps. LXXVI, 11. ↩
Chapter 73 of 84