Skip to the text

Articulus 84

ELUCIDATIO CAPITULI QUINQUAGESIMI SEXTI:12345 HÆC DICIT DOMINUS: CUSTODITE JUDICIUM.

HORTATUR insuper sanctus Propheta, in hujus capituli principio, auditores suo tempore exsistentes, ut se ad Christi adventum bene vivendo disponant. Hæc dicit Dominus: Custodite judicium: id est, observare debemus judicium discretionis, quod est actus rationis atque prudentiæ, judicando, discutiendo, discernendo, et reprobando nos ipsos: quia ut dicit Apostolus, Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Et Christus in Evangelio: Nolite, inquit, secundum faciem apprehendet6 corde quas a populo Jud ritum grati mium glori dum legem cetum Jud pli, et ceter loquitur Is orum, de ge um. Melius bito, scilic legem, de q78

Judaus que liber, na : omne sto Iesu.

Quia ha sabbata erint, dec luentes di et elegeri imbeillit libellus observan consilia, evangelic et in mo tanti, hi conven lius a fi nomin majus rentem conjug nuchis ipsos lorum.9 enim pr corum. non per filios a

Et fil id est g corde quæsierint, non fuerint separandi a populo Judæorum, nec quantum ad meritum gratiæ in præsenti, nec quod præmium gloriæ in futuro :10 quamvis secundum legem non statim admittebatur ad cœtum Judaici populi, ingressumque tem-pli, et cetera quæ erant honoris, sicque loquitur Isaias contra arrogantiam Judæ-orum, de generis nobilitate præsumentium.11 Melius autem exponitur modo præhabito, scilicet de conversis ad evangelicam legem, de quibus ait Joannes Baptista : Potens est Deus de lapidibus isti suscitare filios Abrahæ.12 In Christo enim non est distinctio Judæi et Græci. Propter quod ait Apostolus :13 Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis.14 Non est Judæus neque Græcus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina : omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.15

Quia hæc dicit Dominus eunucis : Si sabbata mea, id est sabbata Dei, custodierint, declinando ab omni malo, ne polluentes diem divino cultui mancipandum, et elegerint quæ ego volui, non quæ pro imbecillitate infirmorum admisi, ubi erant libellus repudii, et usura ab extraneis, observantes non solum præcepta, sed et consilia, et tenuerint fœdus meum id est evangelicam legem; dabo eis in domo mea et in muris meis, id est in Ecclesia militanti, imo et triumphanti, locum id est convenientem mansionem, et nomen melius a filiis et filiabus, id est, præsentiori nomine vocabuntur quam carne fecundi : majus est enim esse virginem, quum pa-rentem ; plusque meretur castus quam conjugatus, ceteris paribus. De talibus eunuchis ait Christus : Sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum cœ-lorum. Qui potest capere, capiat Tanta enim perfectio non est omnium, sed pau-corum.16 Nomen sempiternum dabo eis quod non peribit, vocans eos regni heredes ac filios adoptivos.

Et filios advenæ qui adhærent Domino, id est gentiles seu alienigenas ad fidem conversos, ut colant eum cultu latriæ in-teriori et exteriori, et diligant nomen ejus, non solum naturali amore, sed caritate divina : quemadmodum scriptum est, Di-ligam te, Domine, fortitudo mea ;17 et ite-rum in alio psalmo, Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in æternum.1819 Ut sint ei in servos, non serviliter, sed caritative ministrantes. Unde hoc loco per filios et eunuchos, feminæ quoque intelliguntur. Omnem custodientem sabbatum, ne pol-luat illud : de cujus expositione jam di-ctum est; et tenentem fœdus meum, id est evangelicæ legis omne præceptum. Addu-cam eos in montem sanctum meum, id est in arcem virtutum, in ipsum Christum, in ecclesiasticæ congregationis gradum su-premum, vel secundum quosdam, in Ec-clesiam triumphantem ; et lætificabo eos spirituali lætitia in domo orationis meæ, id est in Ecclesia militanti, per totum or-bem diffusa, non solum in templo terre-næ Jerusalem. Unde Christus Samaritanæ locutus est : Crede mihi, mulier, quia ve-niet hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerusalem adorabitis Patrem ;20 sed veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Hinc enim scriptum est in Sophonia : Adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulæ gentium.2122

Holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi. Non de holocaustis ac vi-ctimis veteris Testamenti ista dicuntur : de quibus dictum est supra, Quo mihi multitu-dinem victimarum vestrarum, dicit Domi-nus?23 et in Osee, Misericordiam volo, et non sacrificium.24 Sed sicut in veteri lege holo-caustum dicebatur, quod ad divinæ ma-jestatis reverentiam totaliter cremabatur ; hostia vero, cujus pars offerebatur in al-tari, et pars sacerdoti dabatur : ita in novo Testamento holocausta immolant, qui se totos Deo consecrant, propriam abnegan-tes voluntatem, sicut sunt monachi et eunuchi, qui jugiter continent ut indesinenter curent quæ Dei sunt, non quæ mundi, orationi sine intermissione instan-tes. Hostiam vero offerunt, qui præcepto-252627

Lacuna: pp. 702–703 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here.

Footnotes

  1. Rom. VIII, 35. ↩

  2. Act. VIII, 3; IX, 4. ↩

  3. II Cor. II, 15. ↩

  4. Matth. IX, 9; ↩

  5. Luc. V, 27, 28; XIX, 8, 4. ↩

  6. Ps. XXIV, 15. ↩

  7. Matt. IV, 1. ↩

  8. Ps. LVI, 4. ↩

  9. Rom. VI, 13. ↩

  10. Rom. IV, 12. ↩

  11. Deut. xxiii, 4. ↩

  12. Matth. vi, 9. ↩

  13. Rom. x, 12. ↩

  14. Galat. vii, 27, 28. ↩

  15. Galat. III, 1. 27, 28. ↩

  16. Matth. xix, 12. ↩

  17. Ps. xvii, 2. ↩

  18. Ps. lxxxii, 26. ↩

  19. Ps. lxxii, 26. ↩

  20. Joann. iv, 21, 23. ↩

  21. Soph. vi, 11. ↩

  22. Soph. ii, 11. ↩

  23. Is. i, 11. ↩

  24. Osee vi, 6. ↩

  25. Galat. iii, 27, 28. ↩

  26. Matth. iii, 9. ↩

  27. Deut. xxiii, 1. ↩

Chapter 74 of 84