Skip to the text

Articulus 85

EXPOSITIO CAPITULI QUINQUAGESIMI SEPTIMI : JUSTUS PERIT, ET NON EST QUI RECOGITET.

CONQUERITUR demum Propheta de cæcitate atque ingratitudine hominum, qui Christi discipulorumque ejus necem non attenderunt, et ait : Justus, id est Christus, de quo Judas :1 Peccavi, inquit, tradens sanguinem justum; et Pilatus, Innocens ego sum a sanguine justi hujus; perit, id est occiditur. Perire non semper damnationem, sed interdum carnis designat interitum, sicut quum in Genesi Joseph patri suo mandavit : Descende ad me, ne et tu pereas et omnis domus tua.2 Et non est qui recogitet in corde suo, id est, diligenter consideret causam mortis hujus justi, atque innocentiam ejus: non quod omnino nemo hoc cogitaverit, sed paucissimi erant. Propter quod in Psalmo ait : Æstimatus sum cum descendentibus in lacum. Et viri misericordiæ colliguntur, id est, Apostoli et discipuli Christi ab hac tolluntur terra per neces injustas, ac ad patres suos colliguntur, imo et optimi fructus in horreo electorum ponuntur; quia non est qui intelligat quod propter justitiam talia patiantur : si enim eorum justitiam agnovissent perversi Judæi seu alii, non tam crudeliter eos occidissent. Unde exclamant : Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. A facie enim, id est ab adspectu seu præsentia, malitiæ collectus est justus, videlicet Christus, ne de cetero mala hujus sæculi experiendo videret. Ideo namque dixit :3 O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu patiar vos? Vel, A facie malitiæ, id est ab invidia et crudelitate impiorum, collectus, id est occisus est Christus; vel, A facie malitiæ, id est propter peccata hominum.

Veniat pax, id est Christus, de quo ait Apostolus, Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum; vel, Pax Christi, quam ipse reliquit discipulis, dicens : Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis.4 De qua dictum est alio loco : Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Requiescat in cubili suo, id est in quieto loco Ecclesiæ militantis seu triumphantis, secundum quod scriptum est : Exsultabunt Sancti in gloria, lætabuntur in cubilibus suis;5 qui ambulavit in directione sua, id est, secundum rationis judicium legemque divinam conversatus est;6 qui cum Psalmista dicere possit : Confitebor tibi in directione cordis.78 Unde Jeremias dicit : Dirige cor tuum in viam directam.

Vos autem accedite huc, ut audiatis quæ dicam, filii auguratricis, id est plebis Judææ, quæ fuit auguriis idololatriisque intenta, semen adulteri et fornicariæ ejusdem, videlicet plebis quæ cum diis alienis multis modis est fornicata. Super quem lusistis? id est, cui illusistis, deridentes Christum? Super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? dicentes : Tolle, tolle, crucifige eum; et, Reus est mortis; et, Non ejicit dæmones nisi in principe dæmoniorum.9 Numquid non vos filii scelesti, id est scelerati ac impii, semen mendax, id est assuetum mentiri? Quibus et Christus in Evangelio loquitur : Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax.10

Qui consolamini in diis. Loquitur Isaias de toto populo Judæorum, quasi de uno. Unde non omnia singulis, sed quædam quibusdam conveniunt. Idcirco quod nunc de idololatria introducitur, refertur ad eos qui erant tempore Isaiæ vel circa.

Talibus ergo ait : Qui consolamini, id est delectamini, in diis subter omne lignum frondosum. Sub hujusmodi enim lignis idola sua colebant in locis umbrosis, sicut Ezechiel et Jeremias sæpissime protestantur.11 Immolantes parvulos, id est infantulos filios vestros ac filias, in torrentibus subter eminentes petras. Aquæ namque torrentium frequenter de rupibus cadunt et fluunt. Quidam autem Judæorum consecraverunt filios suos per ignem, quemadmodum Achaz, ut patet in quarto libro Regum.12 Alii filios ac filias suas immolaverunt, prout Psalmus testatur : Effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum ac filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.13 Faciebantque sanguinem in torrentes decurrere, ut illic divinationem reciperent. In partibus torrentis pars tua, hæc est sors tua : id est, certa loca torrentium elegisti tibi pro parte tua, ut in eis filios filiasque offerres dæmonibus; hæc est sors tua, id est portio a te electa, quæ divinum cultum abjecisti et atria templi. Et ipsis, videlicet diis tuis, effudisti libamen, id est oblationem de liquidis, scilicet de sanguine parvulorum, obtulisti sacrificium diis de carnibus puerorum. Numquid super his non indignabor? id est, nonne de tantis sceleribus faciam ultionem? Unde in Jeremia habetur : Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ?14

Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, id est, mansionem fabricasti propter idololatriam illic perpetrandam, et illuc ascendisti ut immolares hostias idolis.1516 Et post ostium et retro postem cubilis tui posuisti memoriale tuum, id est similitudinem deorum tuorum seu idola tua, quæ jugiter voluisti in memoria retinere; quia juxta me te discooperuisti, et suscepisti adulterum : id est, more procacissimæ adulteratricis, quæ in eodem lecto recipit maritum atque adulterum, tu in terra mea, imo in templo ubi habitare et coli elegi, idola statuisti et honorasti.

Hoc temporibus Achaz et Manassæ certum est contigisse. Dilatasti cubile tuum, plurima idolorum portenta in eo ponendo et venerando, quæ in angusto loco recipi nequeunt, et pepigisti cum eis fædus, quod non recederes a cultu ipsorum. Dilexisti stratum eorum, id est fornicationem cum idolis, manu aperta, id est, largis expensis in idolorum cultura multa expendens, quibus ornantur vel quæ eis offeruntur. Et ornasti te regi, id est ad placendum idolo Ammonitarum Moloch (quod in nostra lingua regem sonat), unguento, et multiplicasti pigmenta tua, id est, varia ornamenta quæsisti; et more meretricis faciem suam ungentis, ut placeat amatori, tu quoque te perornasti, quatenus visu et odore adulteros provocares. Misisti legatos tuos procul, ut tibi afferrent similitudinem deorum qui in Ægypto et aliis colebantur provinciis; vel, Misisti legatos tuos ad reges aliarum terrarum pro habendo auxilio, nec es confisa in Deo; et humiliata es, id est vilis effecta, præcipitata atque occisa, usque ad inferos : peccando enim lucem perdidisti, tenebrasque inferni incidere meruisti.

In multitudine viæ tuæ, id est in diversis erroribus atque peccatis, laborasti : quemadmodum impii profitentur, Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles.17 Denique animus inordinatus sibi ipsi est pœna; virtuosa autem operatio ex sua natura delectabilis est. Idcirco qui regia via incedit, non laborat, quoniam scriptum est :18 Jugum meum suave est. Non dixisti, Quiescam ab opere malo, nec proposuisti vitam tuam corrigere. Vitam manus tuæ invenisti, id est, necessaria ad vitæ sustentationem, et abundantiam rerum temporalium possedisti, propterea non rogasti me pro spiritualibus bonis. Multis enim fiunt divitiæ occasio peccandi atque in vitiis perseverandi. Propter quod in Proverbiis dicitur : Divitias et paupertatem ne dederis mihi, sed tantum victui meo tribue necessaria, ne forte satiatus dicam :19 Quis supra: Parate viam Domino, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.2021 Propter ea subditur: auferte offendicula de via populi mei. Quod autem iste sit sensus litteralis, ex sequentibus elucescet. Unde Judæi et nostri Judaizantes, qui ista exponunt de reditu Judæorum a captivitate Babyloniæ, errare videntur.

Unde nunc Isaias de spirituali reditu gentilium seu electorum Judæorum ad Christum locuturus, in vocem laudis divinæ gratulabundus erumpit, et ait: Quia hæc dicit Dominus excelsus in sua natura, et sublimis in opere suo, quemadmodum scriptum est: Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua; habitans æternitatem, id est, æternaliter habitans in se ipso. Æternitas enim sic dicitur mensura et habitatio Dei, ut tamen aliud nihil sit nisi ipse Deus, qui secundum Apostolum lucem habitat inaccessibilem: quod Dionysius vocat caliginem. Ait enim ad Timotheum: Beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem.2223 Et sanctum nomen ejus, id est, ipse nomine designatus, sanctus est.24 Qui per Moysen ait: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. De quo ait Virgo Christifera: Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. In excelso, id est in cœlo empyreo, in regno Ecclesiæ, et in sancto, id est in cordibus sanctorum, habitans, non per circumscriptionem, sed per suæ majestatis declarationem, operationem, et gratiæ infusionem.2526 Unde in Deuteronomio scribitur: Habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna.2728 Quotidie quoque oramus: Pater noster qui es in cœlis.29 Et cum contrito et humili spiritu: superbis enim resistit, humilibus vero dat gratiam:30 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit. Qui infra ait: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos?31 Ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritum, vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro :32 sacrificium enim Deo spiritus contribulatus.

Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar. Non est hoc absolute intelligendum quantum ad omnes, sed quoad electos in vita præsenti, quibus Deus ad tempus comminatur atque irascitur, non ad interitum, sed ad correctionem. Quem enim diligit Dominus, corripit. De quo scriptum est : Ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.33 Quia spiritus a facie mea egredietur. Hoc de Spiritu Sancto intelligi potest, cui clementia appropriatur, et procedit a Patre, daturque fidelibus : per cujus gratiam omnia nobis peccata donantur. Idcirco in signum clementiæ suæ Dominus ait : Spiritus a facie mea egredietur, id est a me ipso, qui omnia cerno : de quo Spiritu dixi in Joele, Effundam de spiritu meo super omnem carnem ; et in Zacharia, Effundam super domum David, id est super Ecclesiam Christi, spiritum gratiæ et precum.34 Alii de spiritu rationali creato intelligunt, quem Deus creando infundit, quemadmodum Zacharias ait : Hæc dicit Dominus extendens cœlum, et fingens spiritum hominis in eo. Et flatus ego faciam, id est, vitæ spiracula, scilicet animas intellectuales, ego sigillatim creabo : ut confundantur qui asserunt omnes animas rationales creatas simul, quum tamen secundum Philosophum : actus non præcedant potentiam tempore, in eodem. Dicitur autem anima, flatus, juxta illud Genesis, Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ;35 et illud Job, Spiritus Domini fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.36 Hæc autem ideo Dominus ait, ut fiat credibile quod dixit se velle misereri propriis creaturis. Quum igitur anima hominis sit opus manus divinæ, non est dubium quin Dominus paratus sit ei misericordiam indulgentiamque impendere.

Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum. Hæc est una ratio, propter quam abjectus est populus Judæorum, et in iram Dei illapsus. Et percussi eum per manum est Dominus?3738 Et in Ezechiele: Hæc fuit iniquitas Sodomæ: superbia, saturitas panis, frugum abundantia, et otium.39 In Deuteronomio quoque: Incrassatus est dilectum et recalcitravit; incrassatus, impinguatus dilatatus, dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo.40

Pro quo sollicita timuisti? Interrogati est, tanquam dicat: Non fuisti sollicita quomodo mihi placeres, nec timorata caram me, sed pro temporalibus eras sollicita, et carnis tuæ formidasti incommoda. Quia mentita es, agendo fallaciter, atque loquendo mendaciter, et mei non es recordata, convertendo cor tuum ad actualem considerationem mei et operum verborum meorum, quemadmodum Scriptura testatur: Deum qui te genuit dederiquisti, et oblitus es Domini creator tui. Neque cogitasti in corde tuo ea quia Dei sunt, quia ego tacens, et quasi non videns, et mei oblita es. Ideo enim perversi Deum sine timore offendunt, quia niam Deus longanimiter sustinet, et per modum nescientis se habet, dum nec vel bis nec ictibus peccatores redarguit. Unde scriptum est in Ecclesiaste: Quia non perfertur cito contra malos judicium, absquam ullo timore filii hominum perpetrant me. Et in Psalmo: Hæc fecisti, et tacui existimasti inique quod ero tui similis. Hinc ad Romanos dicit Apostolus: Ad divitias bonitatis Dei et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ego annuntiam justitiam tuam. Hoc ironice dicitur, vel si homicidæ grechenso dicatur: Vincam quam habere fui. Est itaque sensus Ego non tacui, et quasi non vidi, de tribunal meum, et peccatores.

Ibid. 18.

Eccle. vii, 11.

Ps. xlix, 21.

Rom. ii, 4.

Hinc ad Romanos dicit Apostolus: Ad divitias bonitatis Dei et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ego annuntiam justitiam tuam. Hoc ironice dicitur, vel si homicidæ grechenso dicatur: Vincam quam habere fui. Est itaque sensus Ego non tacui, et quasi non vidi, de tribunal meum, et peccatores.

Pro quo sollicita timuisti? Interrogati est, tanquam dicat: Non fuisti sollicita quomodo mihi placeres, nec timorata caram me, sed pro temporalibus eras sollicita, et carnis tuæ formidasti incommoda. Quia mentita es, agendo fallaciter, atque loquendo mendaciter, et mei non es recordata, convertendo cor tuum ad actualem considerationem mei et operum verborum meorum, quemadmodum Scriptura testatur: Deum qui te genuit dederiquisti, et oblitus es Domini creator tui. Neque cogitasti in corde tuo ea quia Dei sunt, quia ego tacens, et quasi non videns, et mei oblita es. Ideo enim perversi Deum sine timore offendunt, quia niam Deus longanimiter sustinet, et per modum nescientis se habet, dum nec vel bis nec ictibus peccatores redarguit. Unde scriptum est in Ecclesiaste: Quia non perfertur cito contra malos judicium, absquam ullo timore filii hominum perpetrant me. Et in Psalmo: Hæc fecisti, et tacui existimasti inique quod ero tui similis. Hinc ad Romanos dicit Apostolus: Ad divitias bonitatis Dei et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ego annuntiam justitiam tuam. Hoc ironice dicitur, vel si homicidæ grechenso dicatur: Vincam quam habere fui. Est itaque sensus Ego non tacui, et quasi non vidi, de tribunal meum, et peccatores.

ARTCULUS LXXXVI

QUINQUAGEMI OCTAVI : CLAMA, NE CESSES, QUASI TUBA, ETC. vel ad Isaiam ut aliigitur sensus : Me etenim de die in diem quærunt, currendo ad synagogas, legendo Scripturas, Christum se exspectare dicentes; sed non sincere et in cordis simplicitate me quærunt, quoniam vitia interioris hominis non abstergunt, idcirco non inveniunt me, sicut Sapientia asserit : Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent ad me, et non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint. Et scire vias meas, id est divina mandata, volunt, non tam ut bene vivant, quam ut docti appareant, aliorumque magistri effici possint. Quod autem ista non vere, sed ficte egerint, patet ex eo quod subditur : quasi gens quæ justitiam fecerit, et quæ judicium, id est mandatum, Dei sui non dereliquerit. Taliter se habebant Judæi secundum apparentiam, sed non secundum exsistentiam, gloriantes in lege et Scripturarum cognitione, magnamque justitiam in exterioribus observantiis simulantes, intus vero pleni erant pessimis vitiis. Unde, ut Evangelistæ testantur, Christus frequenter Scribarum et Pharisæorum hypocrisim arguit. Rogant me judicia justitiæ, id est, in sua confidentes justitia, postulant a me justum judicium : more ejus qui ait, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; et rursus, Judica me, Domine, secundum justitiam meam, etc., super me. Unde de eis dicit Apostolus : Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Et propinquare Deo volunt, sed non discrete : æmulationem enim Dei habent, sed non secundum scientiam. Appropinquat namque veraciter Deo, qui detestatur peccata. Propter quod

Prov. 1, 28, 29.

Matth. xv, 7; xxii, 18; xxiii, 13 et seq.; Luc. xii, 1, etc.

Ps. xlii, 1.

Ps. vii, 9.

Rom. x, 3.

Ibid. 2. hostium suorum. Abscondi a te, o popule olim meus, plebs Judæorum, faciem meam, id est gratiæ meæ præsentiam, pietatisque meæ respectum, et indignatus sum propter malitiam ejus; et abiit vagus in via cordis sui, id est in propria adinventione ad multos errores ac vitia declinando. Ita accidit nobis, quum Deus gratiosum suum adspectum retrahit a nobis : tunc enim per varia et inutilia evagamur. Vias ejus vidi, id est, cogitationes, verba, et gesta cognovi, et sanavi eum, et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus. Hæc omnia de reliquiis Judæorum electis sumenda sunt, de quibus ante dictum est : Nisi enim Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus.41 Hunc igitur populum Christus sua passione sanavit, gratia illustravit, Spiritus Sancti consolatione implere dignatus est. Per lugentes vero ipsius, viri misericordiæ, qui errantibus condolent, intelliguntur.42

Is. 1, 9.

Philipp. IV, 7.

Marc. IX, 49.

1 Cor. VII, 15.

Rom. XI, 5.

Creavi fructum labiorum pacem, id est, prædicationem Apostolorum feci fructiferam, ita ut semen verbi cœlestis ab eis in cordibus hominum seminatum, afferret copiosissimum fructum : qui fructus est pax Christi, exsuperans omnem sensum. De qua pace ait Christus discipulis : Pacem habete inter vos. Et Apostolus : In pace, inquit, vocavit nos Deus. Et quia hæc pax per Christum data est, atque per ejus discipulos annuntiata est gentibus ac Judæorum reliquiis, de quibus Paulus ad Romanos, Reliquiæ secundum electionem gratiæ Dei salvæ factæ sunt ; ideo subditur : Pacem ei qui longe est, id est populo gentili, qui propter idololatriam longe erat a Deo, non loco, sed vitio, in regione dissimilitudinis habitans, et qui prope, id est populo Judæorum, propter fidem et cultum unius Dei veri, Deo conjuncto, dixit Dominus, et sanavi eum a læsionibus culpæ, qui credere et pacem meam recipere voluit. Hanc scripturam videtur allegare Apostolus ad Ephesios, quum ait : Veniens (scilicet Christus), evangelizavit pacem his qui longe, et his qui prope. Ex quo constat, præsens capitulum loqui pro tempore Christi.43

Ephes. 11, 17.

Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Quemadmodum enim mare tempestuosum et fervens, inquietum, turbulentum et subversivum est navigantium; sic homines pravi ac sævi, semper turbulenti sunt corde et animo inquieti, quoniam vitiis et passionibus miserabiliter agitantur, et innocentes opprimere incessanter nituntur. Justi autem, qui rationis dictamen et virtutum directionem sequuntur, tranquilli sunt mente, quieti ac stabiles, Hinc enim in Threnis scriptum est : Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; in Job quoque, Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris, eris stabilis, et non timebis ; in Proverbiis quoque, Quasi tempestas transiens, impius non erit, justus44

Thren. 1, 8.

Job XI, 14, 15.

Prov. X, 25. autem quasi fundamentum æternum. Et redundant fluctus ejus, id est maris ferventis, in conculcationem et lutum : id est, redundando ad littus, generant ibi lutum, quod a transeuntibus conculcatur. Sic impii sua inquietudine promerentur damnari, et a dæmonibus conculcari. Porro ad litteram contra obstinatos Judæos referuntur hæc, qui Christum et ejus discipulos furiose persequebantur : propter quod a Romanis calcari et interfici merebantur. Unde de eis subjungitur : Et non est pax vera ac diuturna, dicit Dominus, impiis, id est Judæis incredulis, qui usque in præsentem diem hostium manibus sunt subjecti. Denique quum pax sit caritatis effectus, nec sine gratia habeatur, patet quod nullus injustus veram, internam, spiritualemque pacem sortiatur, de qua dicitur in Matthæo : Beati pacifici, Matth. V, 9. quoniam filii Dei vocabuntur.

Footnotes

  1. Ephes. II, 14. ↩

  2. Luc. II, 14. ↩

  3. Jer. XXXI, 21. ↩

  4. Joann. XIV, 27. ↩

  5. Ps. CXLIX, 5. ↩

  6. Matth. XXVI, 66. ↩

  7. Ps. CXVIII, 7. ↩

  8. Matth. IX, 34. ↩

  9. Joann. XIX, 15. ↩

  10. Joann. VIII, 55. ↩

  11. *IV Reg.* xvi, 10 et seq.; xxi, 4, 5, 7. ↩

  12. IV Reg. xvi, 3 ↩

  13. Ps. cv, 38. ↩

  14. Jer. v, 9, 29; ix, 9. ↩

  15. Ezech. vi, 13; ↩

  16. Jer. ii, 20; iii, 6, 13. ↩

  17. *Sap.* v, 7. ↩

  18. *Matth.* xi, 30. ↩

  19. *Prov.* xxx, 8, 9. ↩

  20. Ps. L, 19. ↩

  21. Is. XL, 3. ↩

  22. Joel II, 28. ↩

  23. 1 Tim. vi, 15, 16. ↩

  24. 1 Tim. VI, 16. ↩

  25. Lev. XI, 44. ↩

  26. Lev. I. ↩

  27. Luc. I, 49. ↩

  28. Deut. XXXIII, 27. ↩

  29. Matth. VI, 9. ↩

  30. Jacob. IV, 6. ↩

  31. Is. LXVI, 2. ↩

  32. Prov. III, 12. ↩

  33. Job V, 18. ↩

  34. Zach. XII, 10. ↩

  35. Gen. II, 7. ↩

  36. Job XXXIII, 4. ↩

  37. Ps. CXXXVII, 6. ↩

  38. Ps. LXXXV, 8. ↩

  39. Ezech. xvi, 49. ↩

  40. Deut. xxxii, 15. ↩

  41. Is. I, 9. ↩

  42. I Cor. VII, 15. ↩

  43. Ephes. II, 17. ↩

  44. Thren. I, 8. ↩

Chapter 75 of 84