Skip to the text

Articulus 86

EXPOSITIO CAPITULI QUINQUAGESIMI OCTAVI : CLAMA, NE CESSES, QUASI TUBA, ETC.

LOQUITUR Deus vel ad Isaiam, ut alii qui dicunt, vel ad Christum hominem, ut populum Judæorum digne corripiat, vere informet, salubriter dirigat. De quocumque autem exponantur hæc omnia, sensus quodammodo idem est : imo omni prælato incumbit facere, quod in principio hujus capituli Dominus jubet. Ait itaque Dominus vel Christo, vel Isaiæ : Clama, publice prædicando, non immodeste loquendo. Hoc Christus se implesse asserit : Ego, inquiens, palam locutus sum mundo.1 Ne cesses ab hoc salubri clamore, quatenus debitis ac congruentibus horis hoc jugiter facias. Hoc etiam Christus se fecisse demonstrat : Opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem.2 Quasi tuba exalta vocem tuam. Hoc egit Salvator, de quo scriptum est : Jesus hæc dicens, clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.3 Denique sicut tuba exaltavit vocem suam, constantissime arguendo sacerdotes, Pharisæos ac Scribas. Et annuntia populo meo : meo, inquam, fide et nomine, non autem caritate et opere. Sequitur enim : scelera eorum, quibus Deum offenderunt. Quis vero sit populus Dei, monstratur subdendo : et domui Jacob, id est plebi sive familiæ Judæorum, peccata eorum, quibus peccaverunt in Christum. Hoc utique Christus fecit, juxta quod ait : Me odit mundus, quia ego testimonium perhibeo de illo, quoniam opera ejus mala sunt.45

Me etenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt. Videretur hoc pertinere ad veram Judæorum justitiam, nisi protinus de eisdem subjungeretur :6 Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra; ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie, etc. Est igitur sensus : Me etenim de die in diem quærunt, currendo ad synagogas, legendo Scripturas, Christum se exspectare dicentes; sed non sincere et in cordis simplicitate me quærunt, quoniam vitia interioris hominis non abstergunt, idcirco non inveniunt me, sicut Sapientia asserit : Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent ad me, et non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint.78 Et scire vias meas, id est divina mandata, volunt, non tam ut bene vivant, quam ut docti appareant, aliorumque magistri effici possint. Quod autem ista non vere, sed ficte egerint, patet ex eo quod subditur : quasi gens quæ justitiam fecerit, et quæ judicium, id est mandatum, Dei sui non dereliquerit. Taliter se habebant Judæi secundum apparentiam, sed non secundum exsistentiam, gloriantes in lege et Scripturarum cognitione, magnamque justitiam in exterioribus observantiis simulantes, intus vero pleni erant pessimis vitiis. Unde, ut Evangelistæ testantur, Christus frequenter Scribarum et Pharisæorum hypocrisim arguit. Rogant me judicia justitiæ, id est, in sua confidentes justitia, postulant a me justum judicium :910 more ejus qui ait, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta;11 et rursus, Judica me, Domine, secundum justitiam meam, etc., super me.12 Unde de eis dicit Apostolus :13 Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Et propinquare Deo volunt, sed non discrete :14 æmulationem enim Dei habent, sed non secundum scientiam. Appropinquat namque veraciter Deo, qui detestatur peccata. Propter quod15

Jacob. IV, 8. scriptum est : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis; et alibi, Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et ego convertar ad vos.

Judæi autem Deo appropinquare volebant in foro judiciali, allegando suam justitiam, atque dicendo : Quare jejunavimus, et non adspexisti, dando nobis effectum atque finem jejunii? humiliavimus animas nostras, te invocando, et nos in terram prosternendo (juxta illud : Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster), et nescisti, id est, non approbasti, nec exaudisti? Hæc autem et his similia potissime dixerunt Judæi tempore obsidionis suæ a Romanis. Tunc enim indesinenter invocabant Dominum, humiliantes se in cinere et cilicio, in jejuniis et fletibus, in sacrificiis multis.

Huic igitur quæstioni respondet Dominus judex justus : Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, id est inordinata actio propriæ voluntatis ad se reflexæ, non Deo subjectæ : de qua ad Ephesios dicit Apostolus : Nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ sicut et ceteri. Quocontra ait Salvator : Descendi de cœlo, non ut faciam voluntatem meam; et alibi, Qui vult venire post me, abneget semetipsum. Et omnes debitores vestros repetitis, non solum eos qui habent unde persolvant, sed etiam impotentes et inopes : quibus repetendo violentiam sive tristitiam facitis, quod est caritati fraternæ contrarium. Ecce ad lites et contentiones jejunatis, id est, jejunando litigiis contentionibusque vacatis; et quum sit inter vos zelus et contentio, non spirituales, sed carnales estis.16 Unde scriptum est : Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari, et mendaces esse contra veritatem. Et percutitis pugno impie, injuriantes proximo, non tantum verbis, sed insuper ictibus. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem,

Joann. VI, 38. Ephes. II, 3. Joann. VI, 38. Luc. IX, 23.

Luc. IX, 23. Ephes. II, 3. Joann. VI, 38. Luc. IX, 23. 4 1 Cor. III, 3. Jacob. III, 14. abstinendo solum a cibis, non autem a vitiis, ut audiatur in excelso clamor vester, id est, quatenus oratio vestra exaudiatur in cœlo. Si enim a cibis simul et a vitiis jejunaveritis, preces vestras exaudiet Deus, sicut et Daniel abstinendo meruit cœlestium secretorum revelationem.17 His consonat verbum Apostoli ad Timotheum : Exerce te ipsum ad pietatem;18 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas vero ad omnia utilis est.

Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem usque ad horam comestionis, affligere hominem animam suam, id est se ipsum, non nisi corporali afflictioni vacando, pietatisque exercitationem negligendo? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, id est caput et collum circumagitare, in signum doloris ex multo jejunio provenientis, sicque jejunium aliis inaniter demonstrare, et saccum et cinerem sternere, dormiendo in veste cilicina, seu aspera cinere adspersa? Numquid istud vocavi jejunium verum et virtuosum, et diem acceptabilem Domino, propter opus virtutis in ipso peractum?19 Dies enim et tempus dicuntur Deo accepta, propter opera bona vel mala in ipsis exhibita.

Quum ergo hæc corporalia exercitia, sine interiori mentis munditia, nomen et rationem jejunii non mereantur, declarat quid sit jejunium Deo acceptum. Nonne hoc est magis jejunium quod elegi, id est approbavi? Dissolve colligationes impietatis, id est vitiorum catenas atque in unum collectas malitias, quæ sunt thesaurus peccati. Unde apud Amos scriptum est :20 Nescierunt facere rectum, thesaurizantes impietatem; et ad Romanos, Secundum duritiam tuam et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die justi judicii.2122 Peccator enim adjicit ad peccandum. Quocontra in Ecclesiastico inducitur : Fili, ne adjicias peccatum super peccatum;23 et ne dicas, Miseratio Domini magna est : subito enim veniet ira illius. Solve fasciculos deprimentes, id est chirographa quibus pauperes aggravantur, seu onera gravia quibus subjecti pre- muntur : quemadmodum de Scribis Pharisæisque legitur, quod alligant onera gravia et importabilia, et ponunt ea super humeros hominum.24 Possunt quoque per fasciculos deprimentes peccata intelligi, quæ hominem mergunt in interitum, mortemque æternam : de quibus fertur in Psalmo, Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.25 Dimitte eos qui confracti sunt inopia, servitute, seu alia obligatione, liberos, remittendo debita eis, ut tibi ignoscatur ; et omne onus, quo opprimuntur a te, dirumpe, id est, aufer et tolle ab eis.

Frange esurienti panem tuum, id est, victui necessaria tribue indigentibus ; et egenos vagosque, id est peregrinos et exsules, induc in domum tuam causa hospitii exhibendi. Unde Petrus :26 Hospitales, inquit, sine murmuratione. Et Paulus ad Hebræos :27 Caritas fraternitatis maneat vobiscum ; et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim placuerunt quidam (haud dubium quin Abraham Lotque significet) angelis hospitio receptis.2829 Hinc sanctus Job de se ipso testatur :30 Foris non remansit peregrinus, domus mea viatori patuit. Denique non solum invitandi, sed et compellendi sunt quodammodo egeni et vagi, ut ad hospitium gratuitum se divertant : exemplo discipulorum qui ei quem peregrinum putabant, dixerunt, Mane nobiscum, quoniam advesperascit ;31 et coegerunt eum. Quum videris nudum, operi eum veste tibi non necessaria : quemadmodum scriptum est, Qui habet duas tunicas, det non habenti :32 quemadmodum Job de se affirmat : Si despexi prætereuntem, eo quod non haberet vestimentum ; si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est.33 Unde Christus in die judicii dicturus est justis :34 Hospes fui, et collegistis me ; nudus, et operuistis me. Reprobis vero dicet opposito modo.35 Et carnem, id est fratrem seu proximum, tuam ne despexeris propter penuriam : prout in Malachia præcipit, Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.36 Et ad Romanos : Tu quoque, quid spernis fratrem tuum?37 Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. His verbis opera misericordiæ commendantur, quæ æternam beatitudinem promerentur, juxta illud in Psalmo :38 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem ; et in Evangelio, Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.39 Et Tobias ait :40 Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Siquidem, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.41

Tunc erumpet, id est, in te exsurget, quasi mane lumen tuum, id est splendor gratiæ Dei, oriente tibi Sole justitiæ Christo, lumine vero omnia illustrante, de quo Pater ait :42 Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus.4344 De qua sanitate jam subditur : et sanitas tua ab infirmitate peccati, citius orietur in te : sicut enim aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna culpam.4546 Pro hac sanitate oravit Psalmista : Sana animam meam, quia peccavi tibi. Jeremias quoque :47 Sana me, Domine, et sanabor. Unde de homine misericorde dicitur : Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.48 Nam Job atque Tobias etiam a corporali infirmitate curati sunt merito misericordiarum suarum. Et anteibit faciem tuam justitia tua, id est, viam tibi parabit perveniendi ad Deum, eumque tibi in cunctis placabilem faciet. Nec obstat quod in Apocalypsi habetur, Opera illorum sequuntur illos :49 sequuntur enim et præcedunt, diversis respectibus. Vel, Anteibit faciem tuam justitia tua, generando tibi ubique laudabilem famam. Et gloria Domini, id est gloriosa operatio Dei, colliget te a multis et vanis, ad unum incommutabile bonum, quod solum est necessarium; colliget quoque te in consortio electorum, et beatitudo divina recipiet te in patria Beatorum.50 pulvere terræ. Potest quoque exponi de spiritualibus ossibus animæ, id est virtutibus, quas Deus in homine bono liberat ab oppositis vitiis, conservando eas in esse. Et eris quasi hortus irriguus, id est spiritualibus divitiis plenus, floribus virtutum et fructibus Spiritus Sancti ornatus, de quibus ad Galatas recolitur: Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, etc. Unde in Jeremia: Erit anima eorum quasi hortus irriguus, et gaudebunt de bonis Domini. Et sicut fons aquarum, cujus non deficiunt aquæ, id est, inexhausto indeficientique comparaberis fonti: nam, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ, videlicet opera bona, veræ doctrinæ fluenta seu gratiarum charismata. Ideo enim in Canticis scribitur: Hortus conclusus es, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

Et ædificabuntur in te deserta sæculorum: id est, gentilitas per te convertetur, et spiritualiter ædificabitur in fide et gratia, tecumque constituet unam in Christo Ecclesiam. Fundamenta generationis et generationis, id est ex utroque populo gentili ac Hebræo nonnullos, vel omnium nationum quosdam, tanquam aliorum credentium fundamenta seu primitivos, suscitabis tua prædicatione a somno perfidiæ seu peccati ad fidem et gratiam Christi. Hoc per Apostolos constat impletum, qui primo multa millia Judæorum, deinde innumerabilia millia converterunt gentilium. Judæi et quidam occidentem litteram assequentes, de materialibus ædificiis, muris et ædibus ista exponunt. Et vocaberis ædificator sepium, quibus vinea Domini, id est Ecclesia, cingitur atque munitur: hoc est, confirmabis corda fidelium ne dent locum diabolo, ne vitiis pateat ingressus, ne spiritualiter spolientur; avertens semitas in quietem, id est viarum tortuositatem removens, et Domino viam disponens: quatenus viis peccatorum ablatis, quies vera sequatur. Stultum omnino esset, hæc de materialibus exponere se-

Tunc invocabis, et Dominus exaudiet;51 clamabis, ferventer orando, et dicet per actualem exauditionem: Ecce adsum per gratiæ meæ præsentiam, qui ubique sum per essentiam; si abstuleris de medio tui catenam, id est iniquitatis obligationem et vitiorum ligaturam: de qua Petrus in Actibus ait ad Simonem magum, In felle amaritudinis et obligatione peccati video te esse;52 et desieris extendere digitum, alios derisorie indicando, et de culpa notando, et loqui quod non prodest, verba otiosa vitando: sicut Apostolus monet, Sermo vester in gratia semper sit sale conditus. Quum effuderis animam tuam per piam compassionem seu benignam subventionem esurienti, et animam afflictam repleveris consolatione, flendo cum flentibus (prout apud Job scribitur:53 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi), vel verba consolatoria impendendo:54 siquidem verbum bonum super datum optimum;55 orietur in tenebris lux tua, id est, in adversis et sæculi hujus caligine, in tenebris ignorantiæ et peccati, gratia tibi præstabitur, a periculis custodieris, in omnibus prospere ages;56 et tenebræ tuæ erunt sicut meridies, id est, adversa et aspera convertentur tibi in prospera, et mala in bona, peccata in virtutum incrementa: scimus nempe, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.57

Et requiem tibi dabit Dominus semper, ita ut veraciter dicas: In pace in id ipsum dormiam et requiescam.58 Dabit igitur tibi requiem indesinenter, ut in adversis quoque læteris, atque in omni eventu stabilis maneas et quietus in corde. Incipietque requies ista in via, æternaliterque perseverabit in patria. Unde Salvator de se et Patre loquens: Ad eum, inquit, veniemus, et mansionem apud eum faciemus.59 Et implebit splendoribus cœlestium gratiarum Sancti Spiritus, sapientiæ, scientiæ, intellectus, atque consilii, animam tuam; et ossa tua liberabit, vel nunc a corporali languore, vel in resurrectione futura de pibus, quod est officium pauperum et rusticorum.60 Spiritualiter vero impletum est in populo Judæorum per Apostolos Christi.

Si averteris a sabbato, id est a transgressione sabbati, non solum legalis, sed spiritualis, scilicet internæ quietis, pedem tuum, id est operis tui processum, videlicet avertens seu non acquiescens facere voluntatem tuam, ad se inordinate retortam, in die sancto meo, quo præcipue vacandum est Deo: imo quotidie, quoniam semper feriandum est a peccato. Non enim de solo sabbato determinato intelligenda sunt hæc, ne videatur dari libertas peccandi aliis sex diebus. Et vocaberis sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, id est dignum ac notabile, quatenus dedigneris opera vilia atque servilia, id est peccata (qui enim peccat, servus est peccati), perpetrare: quemadmodum virgo delicata turpia et immunda tangere detestatur. Et glorificaveris eum, videlicet Deum, dum non facis vias tuas, id est desideria propria, sed Deo humiliter ac reverenter te subjicis corde promptissimo: hilarem enim datorem diligit Deus; et non invenitur voluntas tua irrefrenata, ut loquaris sermonem inutilem aut malignum secundum propriæ affectionis instinctum. Debet tamen in omni opere bono esse, et gratiæ Dei cooperari, voluntas nostra Deo subjecta: imo quo opus ex promptiori voluntate procedit, eo amplius complacet Deo. Propter quod scriptum est in Psalmo, Voluntarie sacrificabo tibi; et, Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine. Et libro primo Paralipomenon: Tu, fili mi, servi Deo corde perfecto et animo voluntario. Unde Apostolus: Omne, inquit, quodcumque facitis, ex animo facite.

Tunc delectaberis super Domino, gustans quam suavis Dominus, atque proclamans: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Qui enim se penitus deserit, et Deo perfecte se subjicit, divinis consolationibus impinguatur, cunctisque gratiis adimpletur. Deus quippe descendit in ipsum cum ineffabili liberalitate ac opulentia divinorum charismatum.

Consequenter in persona Dei subjungitur: Et sustollam te, id est, elevabo te, super altitudines terræ viventium, id est patriæ cœlestis, in qua nunc per contemplationem, postmodum vero per localem inhabitationem ac beatificam visionem moraberis; et cibabo te hereditate Jacob patris tui, cujus vestigia sequeris, spiritualisque filius es vitia supplantando, id est bonis cœlestibus sancto patriarchæ Jacob pro finali principalique præmio repromissis: de quibus fertur in Psalmo, Credo videre bona Domini in terra viventium; et

Apostolus, Oculus (ait) non vidit, nec auris audivit, quæ Deus præparavit diligentibus se. Certum est autem, bona temporalia et terrena non esse sufficiens præmium actuum virtuosorum, de quibus hic agitur; nec omnibus justis Judæis data est hereditas terræ Chanaan, Jacob ejusque semini repromissæ, quum et Ezechiel et alii multi Sancti extra eam captivi ducti atque defuncti sunt, nec Sancti veteris Testamenti temporalem retributionem finaliter optaverunt. Porro omnia hæc fient: Os enim Domini locutum est, cujus sermo cassari non potest.

Coloss. III, 23.

14

Ps. XXX, 20.

Ps. XXVI, 13.

I Cor. II, 9.

Joann. VIII, 34.

II Cor. IX, 7.

Ps. III, 8.

Ps. CXVIII, 108.

I Par. XXVIII, 9.

Footnotes

  1. Joann. xviii, 20. ↩

  2. Joann. xvii, 4. ↩

  3. Luc. viii, 8. ↩

  4. Joann. vii, 7. ↩

  5. Joann. vii, 7. ↩

  6. vers. 3, 4. ↩

  7. Prov. 1, 28, 29. ↩

  8. Prov. i, 28, 29. ↩

  9. Matth. xv, 7; xxii, 18; xxiii, 13 et seq.; ↩

  10. Luc. xii, 1, etc. ↩

  11. Ps. xlii, 1. ↩

  12. Ps. vii, 9. ↩

  13. Rom. x, 3. ↩

  14. Ibid. 2. ↩

  15. Luc. viii, 8. ↩

  16. I Cor. III, 3. ↩

  17. Dan. I, 8, 12, 17; IX, 3, 21 et seq. ↩

  18. I Tim. IV, 7, 8. ↩

  19. *alias vocabis* ↩

  20. Amos III, 10. ↩

  21. Eccl. III, 29. ↩

  22. Rom. II, 5. ↩

  23. Rom. V, 5, 6, 9. ↩

  24. Matth. xxiii, 4. ↩

  25. Ps. xxxvii, 5. ↩

  26. 1 Petr. iv, 9. ↩

  27. Hebr. xiii, 1, 2. ↩

  28. Eccl. iii, 33. ↩

  29. Gen. xviii, xix. ↩

  30. Job xxxi, 32. ↩

  31. Luc. xxiv, 29. ↩

  32. Luc. iii, 11. ↩

  33. Job xxxi, 19, 20. ↩

  34. Matth. xxv, 35, 36. ↩

  35. Ibid. 43. ↩

  36. Malach. ii, 16. ↩

  37. Rom. xiv, 10. ↩

  38. Ps. xl, 2. ↩

  39. Luc. xi, 41. ↩

  40. Tob. iv, 7. ↩

  41. Matth. v, 7. ↩

  42. Ps. xl, 5. ↩

  43. Malach. iv, 2. ↩

  44. Jer. xvii, 14. ↩

  45. Job xli, 10. ↩

  46. Eccli. iii, 33. ↩

  47. Tob. xii, 12-14. ↩

  48. Ps. xl, 4. ↩

  49. Apoc. xiv, 13. ↩

  50. Job xlii, 10. ↩

  51. Ephes. iv, 27. ↩

  52. Act. viii, 23. ↩

  53. Coloss. iv, 6. ↩

  54. Job xxx, 25. ↩

  55. Eccli. xviii, 16, 17. ↩

  56. Rom. xii, 15. ↩

  57. Rom. viii, 28. ↩

  58. Ps. iv, 9. ↩

  59. Joann. xiv, 23. ↩

  60. Act. ii, 41; iv, 4. ↩

Chapter 76 of 84