Skip to the text

Articulus 87

ELUCIDATIO CAPITULI QUINQUAGESIMI NONI : ECCE NON EST ABBREVIATA MANUS DOMINI.

  1. ECCE non est abbreviata, id est minorata aut infirmata, manus, id est potestas, Domini, ut salvare nequeat. Infinita enim et invariabilis est virtus divina : quæ cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Unde de eo dicitur : Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Neque aggravata est auris ejus, id est, misericordia Dei non est indurata aut impedita, ut non exaudiat preces fidelium, dummodo constanter atque salubriter orent. Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum : non inducendo localem distantiam, sed impediendo affectuum unionem, atque causando dissimilitudinem, aversionem, ac displicentiam quamdam ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret, id est, divinæ pietatis respectum, gratiosam præsentiam, celeremque exauditionem impediverunt, quemadmodum scriptum est : Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis. Quum enim Deus sublimis et benedictus, sit veritas prima et sanctitas infinita, omnisque justitiæ origo fontana et initialis mensura : certum est nil inter ipsum et rationalem seu intellectualem creaturam, separationem, divisionem, aut aversionem inducere, nisi quod veritati, sanctitati, aut æquitati repugnat.

  2. Manus enim vestræ, id est affectiones et opera, pollutæ sunt sanguine Christi discipulorumque ejus. Contra quem, o Judæi, clamastis : Sanguis ejus super nos et super filios nostros. De cujus discipulorumque ejus morte superius dictum est : Justus perit, et non est qui recogitet, et viri misericordiæ tolluntur.1 Vel, Manus vestræ plenæ sunt sanguine, id est peccatis atque cruentis operibus : de quibus in Psalmo habetur, Libera me de sanguinibus. Et digiti vestri, id est vires discretivæ seu opera minora, pleni sunt iniquitate, præsertim contra Christum et ejus primitivam Ecclesiam perpetrata.2 Labia vestra locuta sunt mendacium contra Christum, de quo coram Pilato dixistis : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum;3 et alias sæpe : Seducit turbas, Dæmonium habet, Insanit, Homo vorax, Numquid interficiet semetipsum? Et lingua vestra iniquitatem fatur, id est blasphemias contra Christum.4 Unde in Osee ait Salvator : Prævaricati sunt in me, et ego redemi eos;567 et in me cogitaverunt malitiam.8

  3. Non est ex obstinatis perfidisque Judæis, qui invocet justitiam veram, quia nec fidem habent in qua fundatur justitia, nec Christum recipiunt, qui secundum Apostolum ad Corinthios, factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; de quo dictum est paulo ante, Prope est justitia mea ut reveletur. Neque est qui judicet vere de Christo et ejus operibus. Omnia enim facta ejus et verba interpretabantur in malum. Propter quod dixit ad eos Joannis octavo : Vos secundum carnem judicatis; et alibi, Nolite secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate. Sed confidunt in nihili, id est in futuro adventu Messiæ, quem scimus venisse; et loquuntur vanitates, id est multa figmenta de bonis sibi præstandis in adventu Messiæ, et sacram Scripturam inanissime mendaciterque exponunt. Omnes quoque qui in suis perversitatibus sperant, confidunt in nihili. Quomodo autem ista moraliter possint exponi de omnibus impiis, omnino facillimum est.91011

Conceperunt laborem, id est, cogitationes graves et molesta proposita, pœnas quoque contra Christum excogitaverunt, et pepererunt iniquitatem, perducendo interiorem affectum ad pravum effectum. Ova aspidum ruperunt, id est, ex proprio corde venenosa consilia contra Christum salvatorem hauserunt. Unde in Evangelio serpentes et genimina viperarum vocantur.12 Et telas araneæ texuerunt, id est subtiles adinventiones et excogitatas objectiones contra Christum et ejus doctrinam : juxta illud Psalmistæ, Quoniam declinaverunt in te mala, cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire;13 et iterum, Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio.14 Hoc in Evangeliis plenius recitatur. Qui comederit de ovis eorum, consentiendo ipsorum venenatis consiliis, morietur, vitam gratiæ amittendo, vel gladium Romanorum incidendo; et quod confotum est, id est ex malo consilio ortum, nutritum, et actuatum, erumpet in regulum, id est, serpentinum erit, venenosum, atque mortiferum. Telæ eorum prædictæ non erunt in vestimentum, id est, non habebunt bonum effectum, nec vestient animam virtute et gratia; neque operientur operibus suis, ne nudi et vacui inveniantur. Opera enim mala non operiunt animæ nuditatem, sed dicitur ei in Apocalypsi : Quomodo dicis, Quia dives sum, et nescis quia tu es misera et miserabilis, et pauper, et cæca, et nuda?15 Opera eorum, opera inutilia; et opus iniquitatis in manibus eorum. Frustra enim et impie machinantur contra Christum.

Pedes eorum corporales, seu desideria, quibus graditur anima, ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem Christi et discipulorum suorum.16 Cogitationes eorum, cogitationes inutiles; vastitas et contritio, id est pressura et destructio, in viis, id est operibus eorum.17 Nam et ipsi opprimere et occidere nisi sunt Christum et ejus fideles. Ideoque opprimi et interfici meruerunt : imo antequam a Romanis caperentur, in maxima erant pressura et desolatione. Viam pacis nescierunt, per imitationem et approbationem, quoniam pacem Christi abjecerunt, spernentes doctrinam ipsius et gratiam. Unde Paulus : Vobis oportebat, inquit, primum loqui verbum Dei ;18 sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis vitæ æternæ, etc. Secundum Hieronymum, ex hoc loco sumpsit Apostolus testimonium ad Romanos, quod multi putant ex psalmo tertiodecimo sumptum. Et non est judicium discretionis aut justæ retributionis, in semitis eorum, id est in actibus Judæorum :19 quia nec verum a falso discreverunt, et justos injuste persecuti sunt. Semitæ eorum incurvatæ sunt a rectitudine æquitatis, eis, id est in malum ipsorum. Omnis qui calcat in eis, sequendo eorum vestigia, ignorat pacem veram, id est, pacem non obtinebit, sed simul cum ipsis peribit.

Consequenter ponitur debita pœna tam gravium peccatorum, et loquitur Isaias in persona populi Judæorum, qui Christum non recepit, quibus et ipse ait : Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.20 Confitens ergo Propheta Judæorum miseriam, et eis confitendi formam præscribens, ait in persona eorum : Propter hoc, id est propter prætacta facinora, elongatum est a nobis judicium discretionis et judicium evangelicæ legis, quod annuntiatum est gentibus. Unde superius Dominus loquitur :21 Lex a me egredietur, et judicium meum in lucem populorum requiescet. Et non apprehendit nos, id est, a nobis apprehensa non est, justitia, quam Christus verbo et opere docuit;22 nec juste viximus, quoniam justus ex fide vivit. Exspectavimus lucem, id est Christum : de quo dictum est ante, Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.23 Qui ait :24 Ego sum lux mundi; et alibi ad Judæos, Dum lucem (inquit) habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.25 Vel, Lucem, id est illuminationem ac prospera in Christi adventu. Et ecce tenebræ adversitatis et excæcationis irruerunt in nos. Deinde idem aliis verbis resumit: splendorem, id est Christum ejusque gratiam: ipse est enim splendor gloriæ; et in tenebris ambulavimus, id est, in cordis cæcitate conversati sumus.26 Simile est illud in Jeremia: Exspectavimus pacem, et non venit;27 et tempus curationis, et ecce turbatio.

Palpavimus sacras Scripturas et iter pergendi ad Deum, sicut cæci palpant parietem: quemadmodum enim cæci cum incertitudine ad parietem manum protendunt, sic nos sacras Scripturas et vias virtutum secundum propriam æstimationem, non secundum Sancti Spiritus illuminationem, tractavimus. Verba sunt Judæorum. Ideo subditur: et quasi absque oculis intellectualibus divinitus illustratis, attrectavimus. Unde Christus admonuit eos ad diligentiorem Scripturarum investigationem, dicendo: Scrutamini Scripturas, quia illæ sunt quæ testimonium perhibent de me.28

Impegimus ad lapidem offensionis, resistentes Christo, in meridie, id est tempore prædicationis et conversationis suæ in mundo (quod maxime appellatur meridies, propter splendorem doctrinæ, sanctimoniam vitæ, et claritatem miraculorum Christi;29 propter quod ait: Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi; venit nox quando nemo potest operari), quasi in tenebris ignorantiæ.30 Impegimus quoque in caliginosis, id est in tenebris jam prædictis, quasi mortui, imo vere spiritualiter mortui. Ideo enim Christus ait ad eos: Vado ad eum qui me misit;31 et in peccato vestro moriemini. Toto enim tempore gratiæ, radiante ubique Evangelio Christi, Judæi perseverant in tenebris suæ perfidiæ.

Rugiemus præ cordis dolore quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus. Hoc maxime fuit impletum in obsidione eorum ab exercitu Romanorum; et quotidie ista in eis complentur, dum graviter opprimuntur ab his inter quos habitant. Exspectavimus judicium nobis a Deo adfuturum contra adversarios nostros, et non est, nec fit nobis tale judicium, eo quod Christum abjecerimus. Exspectavimus et salutem, id est liberationem a tantis miseriis, seu gratiam Salvatoris, et elongata est a nobis: quoniam omnem pœnam meruimus, et usque in finem perseverabit desolatio nostra.32

Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te: quia super peccata nostra addidimus blasphemiam contra Christum, et impletur in nobis illud Psalmi:33 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam; et peccata nostra responderunt nobis responsione non vocali, sed reali et punitiva, quia causa fuerunt quod reddita sunt nobis mala pœnæ pro malis culpæ, et impediverunt nos a bono optato. Unde Septuaginta transtulerunt: Peccata nostra restiterunt nobis. In Jeremia quoque, ubi nostra translatio continet, Si iniquitates nostræ responderint nobis;34 alia habet translatio, Si iniquitates nostræ contenderint contra nos. Quia scelera nostra nobiscum sunt per firmam adhæsionem, qua cordibus nostris inhærent, et iniquitates nostras cognovimus per approbationem, delectando in vitiis, et ex proposito ac habitu malo peccantes; vel, Cognovimus eas esse vere peccata, quas olim putavimus esse justitias. Iniquitates autem nostræ fuerunt, peccare et mentiri contra Dominum Salvatorem; et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, sequendo vestigia ejus, atque doctrinam ejus servando. De talibus scriptum est in Sophonia, Disperdam eos qui avertuntur de post tergum Domini, et qui Dominum non exquisierunt;35 et in Jeremia, Verterunt ad me dorsum, et non faciem.36 Ut loqueremur calumniam et transgressionem, id est verba murmuratoria atque illicita contra Christum et ejus Ecclesiam. Concepimus et locuti sumus de corde nostro verba mendacii, peccantes ex certa malitia: similes ei de quo ait Psalmista, Dixit injustus ut delinquat in semetipso.37

Et conversum est retrorsum judicium, id est, a nobis elongatum est, sicut jam patuit, et justitia longe stetit separata a nobis. Vel : Conversum est retrorsum judicium, id est perversum in Christo, quem præses injuste damnavit ; et justitia longe stetit tunc a præside atque Judæis. Quia corruit in platea, id est in lata via hujus sæculi vel vicis Jerusalem, veritas doctrinæ Christi, et confessio ejus vera. Principes namque sacerdotum, Pharisæi et Scribæ induxerunt populum ad Christi negationem, et mortis suæ consensum. Et æquitas non potuit ingredi corda Judæorum : quibus in Evangelio ait Salvator, Sermo meus non capit in vobis. Quoniam facta est veritas in oblivionem : id est, Judæi oblivioni dederunt doctrinam quam audierunt a Christo. Ipse etiam Christus qui ait, Ego sum via, veritas et vita, traditus fuit oblivioni, juxta illud : Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde. Et qui recessit a malo perfidiæ, cessans in Christum peccare, atque ad Deum se toto corde convertens, prædæ patuit, id est, ab infidelibus Judæis prædatus est. Tales enim extra synagogam projecerunt, ut patet de cæco nato, a Christo illuminato, et a Judæis ejecto. Post passionem vero spoliaverunt credentes in Christum : quibus ad Hebræos scribit Apostolus, Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.

Consequenter Isaias in propria persona adjecit : Et vidit Dominus tanta mala, et malum apparuit in oculis ejus, id est, injustum censuit et sibi displicuit, quia non est judicium justum in populo Judæorum, sed Christi discipulos injuste damnavit.38 Et vidit quia non est vir, id est aliquis viriliter se opponens malitiæ Judæorum, defendendo primitivam Ecclesiam ; et aporiatus, id est contristatus, est, quia non est qui occurrat, id est, se murum opponat ad mitigandum iram Dei, vel ad protegendam Ecclesiam ejus. Unde per Ezechielem ait : Quæsivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne disperderem eam ;39 et non inveni. Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt ;40 et, planta pedis usque ad verticem capitis, non fuit in populo isto sanitas.41 Et salvavit sibi brachium suum, id est, Deus propria virtute liberavit suos fideles ad gloriam suam, et justitia ejus, scilicet Dei, ipsa confirmavit eum, id est populum suum.

Deinde de infidelium pœna adjectum est: Indutus est Deus justitia ut lorica, et galea salutis, id est virtus salvativa, in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli, id est justæ indignationis;42 sicut ad vindictam, ut ulciscatur maleficia Judæorum, quasi ad retributionem indignationis, id est pœnæ ex divina justitia procedentis, hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis, id est Judæis obstinatis et Christo rebellibus, quos per manum Romanorum horribiliter devastavit. Loquitur autem Propheta metaphorice de Deo, quasi de rege armato contra æmulos ad pugnam properante.43 Denique ex hoc loco sumptum videtur, quod Apostolus de spiritualibus armis commemorat, ad quorum assumptionem nos provocat, dicens:44 Accipite armaturam Dei, etc. Insulis, id est Jerusalem ceterisque urbibus ejus, quæ inter maria situantur, atque per modum insularum multis persecutionum fluctibus ictibusque tunduntur, vicem, id est debitam pœnam pro malis Christo et ejus plebi illatis, reddet.4546 Et timebunt qui ab occidente, nomen Domini;47 et qui ab ortu solis, gloriam ejus: id est, occidentales ac orientales nationes ad fidem conversæ, timebunt nomen ac majestatem Salvatoris, quum viderint comminationem ejus impletam in populo Judæorum, quibus ante passionem dixit, Venient dies in te, et non relinquent in te lapidem super lapidem.48 Quum venerit quasi fluvius violentus, id est exercitus Romanorum, contra Judæam, quem spiritus Domini cogit.49 Hoc referri potest vel ad fluvium violenter currentem, quem spiritus, id est flatus seu imperium Dei, compellit sic currere, juxta illud Psalmi, Flabit spiritus ejus, et fluent aquæ;5051 vel ad exercitum Romanorum, qui Deo inspiran-

Lacuna: pp. 718–719 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. quem dicunt temporaliter regnaturum, totiusque mundi regna subjecturum Judæis; omnes quoque divitias mundi ad Jerusalem deducendas. Et ita communiter exponunt quæ sequuntur. Quam autem vana, frivola, atque carnalia sint hæc Judæorum figmenta, omni devoto innotescere potest. Nequaquam enim in hac vita datur hominibus retributio ultimata, sed totum tempus vitæ præsentis est tempus pœnitentiæ; estque vita hæc, via et peregrinatio tendens ad patriam regni cœlestis. Non ergo beatitudo sive perfectio hominum est, in hac vita carnalibus voluptatibus frui, divitias possidere, temporaliter dominari; sed carnem affligere, divitias spernere, humiliari in toto affectu, ad veram ac spiritualem beatitudinem festinare, quæ in Dei beatitudine consistit, non in cibis, potibus, pulchrisque uxoribus, et ceteris corporalibus bonis.

Denique, quod affirmant Christum in primo suo adventu debere temporaliter regnare, divitiis abundare, materiali gladio pugnare, suosque fideles in hoc mundo temporalibus atque carnalibus bonis ac dominiis sublimare: fundamentis sacræ Scripturæ, et dictis Prophetarum, omni quoque rationi repugnat. Christus enim ad hoc venit in mundum, ut peccata mundi tollat, satisfaciendo pro eis, et ut hominibus viam ostendat perveniendi ad felicitatem cœlestem ac sempiternam. Oportuit igitur ut primus ejus adventus esset in humilitate, paupertate, abjectione potentiæ, atque in quadam occultatione. Si enim totius mundi appareret monarcha, et Christus esse sciretur, quis crucifigere illum, quis persequi, quis trucidare præsumeret? præsertim quum verissime dicat Apostolus Paulus:52 Si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. Nec dici potest, quod Christus jubebat se occidi. Sic enim occisores ejus non peccarent ipsis occidendo. Prophetæ autem loquuntur de occisione Christi quasi de gravissimo scelere: quemadmodum in Daniele apertissime dicitur. Quum enim dixisset

A Propheta, vel potius angelus Gabriel, Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus;53 statim adjecit, Non erit ejus populus qui eum negaturus est. Unde constat Christum sic fuisse occidendum, quod ab aliquibus negaretur esse Christus. Et ne quis putaret hos non esse populum Judæorum, mox addidit:54 Civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo. Ex quo liquet, Jerusalem civitatem et templum dissipata seu dissipanda, propter eos qui Christum negarent: quod de gentibus accipi non potest, quia Jerusalem hereditas exstitit Judæorum, non gentilium. De hoc quoque in isto Isaiæ volumine multa introducta sunt testimonia.

Præterea sancti Prophetæ primum Christi adventum in paupertate et abjectione describunt, non in principatu et evidentia. Hinc enim Jeremias admirative ad Christum ait: Quare quasi colonus venturus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?55 Quare venturus es velut vir vagus, et fortis qui non potest salvare? Cui omnimode consonat quod de se ipso Christus in Evangelio protestatur: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet.56 Hinc insuper scriptum est in Zacharia: Jubila, filia Jerusalem: ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator; ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum asinæ.57 De hoc Psalmus vicesimus primus copiosissime loquitur, in quo Christus homo asserit: Ego sum vermis, et non homo; et, Omnes videntes me, deriserunt me; et, Foderunt manus meas et pedes meos.58

Spiritualiter igitur exponendum est præsens capitulum de Ecclesia militanti, aut triumphanti, præsertim quum in hoc ipso capitulo dicatur ad Jerusalem, de qua nunc sermo: Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te.59 Et alia multa dicuntur in isto capitulo, quæ ad litteram exponi non possunt de terrena Jerusalem. Cur autem Ecclesia appellatur Jerusalem, dictum est sæpe. In Jerusalem enim exordium sum psit, et in visione seu contemplatione paecis Christi requiescit.60 Ait ergo ad eam beatissimus Isaias :

Surge a sæculari conversatione, ab inordinato mœrore, a torpore ignaviæ, illuminare, gratiam Dei recipiendo, Jerusalem, id est, Ecclesia, quia venit per Incarnationem lumen tuum, id est Christus lux vera, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, et gloria Domini, id est præclara operatio Dei, videlicet doctrina, conversatio, miracula et gratia Christi, super te orta est :61 de qua scriptum est in Joanne, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre.62 Quia ecce tenebræ ignorantiæ et peccati operient terram, id est homines terrenos ac gentiles non credentes; et caligo, id est cæcitas mentis, operiet populos Judæorum : de quibus dictum est ante, Quis cæcus, nisi ad quem nuntios meos misi ?63

Et in Joanne ait Dominus : Lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem.64 Extra Ecclesiam itaque Christi non est lux, sed tenebræ et caligo. Super te autem orietur Dominus, id est, tibi apparebit, teque sapientiæ radiis illustrabit, imo in corde tuo nascetur Sol justitiæ Dominus noster :65 de quo dictum est in Zacharia, Ecce vir, Oriens nomen ejus. Et gloria ejus in te videbitur : de qua nunc dictum est, Gloria Domini super te orta est. Vel, Gloria, id est majestas ac magnificentia ejus, in te, id est a te, videbitur :66 quemadmodum Paulus testatur ad Corinthios, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes;67 sed et ipse Christus in propria persona in te visus est :68 prout dicitur in Baruch, Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Unde dictum est supra : Simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt, quum converterit Dominus Sion. Hinc Jerusalem dicitur in Michæa : Jerusalem, quare mœrore consumeris? Numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia innovavit te dolor?6970 Salvabo te, et liberabo te, noli timere.

Et ambulabunt gentes ad fidem conversæ : de quibus dictum est ante, Ecce gentem quam nesciebas, vocabis;71 et iterum, Habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis;72 in lumine tuo, id est in Christo ejusque doctrina; et reges, id est principes hujus sæculi, ambulabunt in splendore, id est in claritate et gratia, ortus tui, id est Christi, qui natus est tibi : sicut prædictum est, Puer natus est nobis, et filius datus est nobis.73

Leva in circuitu oculos tuos interiores et exteriores, o primitiva Ecclesia, et vide quod subditur : Omnes isti, videlicet ex Judaismo conversi, et ex gentibus credentes effecti, congregati sunt per fidem et caritatem in ecclesiastica unitate. De quibus ait Salvator : Pater, non pro his (scilicet Apostolis) rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes sint unum, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut sint consummati in unum.74 Venerunt tibi per cordis accessum, tanquam parati ad obediendum tibi, et ut incorporentur tibi in Christo. De quibus ipse locutus est in Zacharia : Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et inhabitabo in medio tui; et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum.7576 Filii tui spirituales de longe venient, scilicet a quatuor plagis terræ : juxta quod dictum est, Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.77 De quibus Christus : Multi, inquit, ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlorum.78 Vel, De longe, id est a regione dissimilitudinis seu peccato, sicut Apostolus scribit Ephesiis : Vos qui eratis longe, nunc facti estis prope per sanguinem ejus. Et filiæ tuæ in Christo7980 renatæ ex aqua et Spiritu Sancto, de latere, id est de propinquo, surgent ad fidem, ut stent in Christo, quæ jacebant in vitiis. Quo datur intelligi, quod utriusque sexus homines converterentur ad Christum de longinquis propinquisque partibus. Alii textus habent, Filiæ tuæ lac sugent, vel, De latere sugent:8182838485 quod redit in idem, intelligendumque est de lacte de quo scriptum est: Quasi modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo lac concupiscite.86 Est igitur sensus, quod consolatione Spiritus Sancti, seu gratia innocentiæ, vel doctrina Apostolorum essent fovendi. Si autem per filias intelligamus imperfectos ac imbecilles, tunc dicuntur lac sugere, quoniam solidum cibum capere nequeunt. Propter quod audiunt ab Apostolo:87 Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis; sed nec nunc quidem potestis, adhuc enim carnales estis. Huicque sensui consonat translatio Septuaginta interpretum, quæ talis est: Filiæ tuæ in humeris portabuntur, id est scapulis Apostolorum ad ovile dominicum, tanquam per se progredi non valentes.

Tunc videbis gentium conversionem. Unde Salvator in Evangelio ad discipulos loquens: Sunt, inquit, aliqui de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei, id est incrementum ac roborationem Ecclesiæ.88 Et afflues spiritualibus divitiis, atque ingenti lætitia mentis; et mirabitur de subita populorum conversione, tuaque sublimatione, et dilatabitur cor tuum, caritate ipsum lætificante, dilatante et aperiente, ita ut capax sis gratiarum cœlestium, inhabitationisque Christi. Hinc enim ad Corinthios Apostolus loquitur: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.8990 Quando conversa fuerit ad te multitudo maris, id est habitantes in insulis, locisque marinis, de quibus prædictum est: Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt;91 fortitudo gentium, id est potestas seu brachium sæculare, vel Romanum imperium, seu reliqui non habitantes in insulis, venerit tibi per fidei atque Baptismatis susceptionem. Ineffabiliter gaudebat sancta Ecclesia, quando videbat multos quotidie regenerari in Christo et adscribi in cœlo.

Inundatio, id est copiosa multitudo, camelorum, id est hominum qui propter onera vitiorum quæ portabant, assimilantur camelis, operiet te: quoniam multi talium ad fidem conversi sunt. Dromedarii Madian et Epha, id est habitatores regionum istarum, quæ sitæ sunt trans Arabiam, operient atque implebunt te, o Ecclesia, civitas Dei summi. Hæ quippe regiones, fertiles sunt camelorum: propter quod habitantes in eis, dromedarii appellantur, propter bestialem proprietatem seu conversationem, et quoniam veloces erant ad currendum in malum. Loquitur autem Isaias in isto capitulo, sicut in præcedenti, metaphorice; et per adductionem seu congregationem jumentorum, designat unionem et cohabitationem gentium diversarum in domo Dei, quæ est Ecclesia Christi. Juxta quem sensum dixit superius: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus et leo et ovis simul morabuntur; vitulus et ursus pascentur simul, etc.92 Certum est equidem, Isaiam prophetam in toto libro isto ubertim, imo sæpissime, metaphorice loqui: cujus rationem assignat gloriosissimus theologorum princeps, et ardentissimus Dei amator, divinus Dionysius, capitulo 1 Angelicæ hierarchiæ, videlicet ut veritas occultetur indignis, et ut studiosis præbeatur occasio bonæ exercitationis. Quidam nostrorum superficialiter loquens, dicit ista litteraliter completa per Constantinum imperatorem, et alios principes religiosos, qui super camelos ac dromedarios miserunt dona quamplurima ad sustentationem ministrorum ac pauperum Christi, ad ecclesiarum quoque ædificationem et adorationem.

Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. Hoc dicunt expositores quidam, litteraliter impletum in tribus Magis seu Regibus: quia, ut scribitur in Matthæo, venerunt ab oriente, et Christo aurum, thus, myrrhamque obtulerunt.93 Saba autem, provincia magna est aromatibus plena: de qua fuit regina Saba, quæ venit audire sapientiam Salomonis.94959697 Omnes itaque habitatores Saba, id est quidam ex omni genere eorum, ut sit distributio pro generibus singulorum, venerunt ad Ecclesiam per conversionem suam ad fidem catholicam, aurum caritatis, et thus bonæ operationis, seu virtutum odorem deferentes ad Dominum, qui per Moysen jussit: Non apparebis in conspectu meo vacuus.98 Unde in Psalmo cantatur: Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent.99

Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi. Sicut in Genesi legitur, Nabaioth primogenitus fuit Ismaelis, post quem natus est Cedar frater Nabaioth.100 Interdum quoque Cedar accipitur pro regione Sarracenorum, qui Ismaelitæ vocantur. Cedar autem atque Nabaioth in tabernaculis habitabant, pecorum pascuis intendentes. Per pecora igitur Cedar et arietes Nabaioth, designantur minores atque majores descendentes de semine filiorum Ismaelis: qui etiam pecora arietesque dicuntur propter vitam silvestrem ac bestialem, quam, antequam converterentur, duxerunt. Hi itaque congregati sunt Ecclesiæ Christi, quia ad prædicationem Apostolorum ac discipulorum crediderunt in Salvatorem, donec per Mahometi astutiam subversi fuerunt; servierunt quoque Ecclesiæ tanquam obedientiæ filii. Per prædicta autem regionum ac gentium nomina vicinarum Judææ, totius mundi insinuatur conversio. Offerentur super placabili altari meo, id est, se ipsos sponte offerent Deo, cum Propheta dicente: Voluntarie sacrificabo tibi.101 Altare vero intelligitur Christus, vel loca Ecclesiæ. Hinc etenim scriptum est:102 Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Et domum majestatis meæ, id est Ecclesiam militantem, de qua ad Timotheum dicit Apostolus: Scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis;103 glorificabo, augendo fideles merito ac numero, atque diversa miracula perpetrando.

A Deinde Isaias excellentiam Apostolorum, quorum prædicatione noverat ista complenda, admirans, adjecit: Qui sunt isti qui ut nubes volant, contemplando cœlestia, atque ad gentium conversionem celerrime properando, qui sunt et quasi columbæ ad fenestras suas, id est semper parati ad volandum quocumque Spiritus Sanctus eos direxerit? Me etenim insulæ exspectant, id est habitantes in insulis, ut sunt Cyprus, Sicilia, Anglia, et naves maris, id est negotiantes et operantes in mari, in principio nascentis Ecclesiæ; vel, in principio, id est primo ac principaliter, tanquam parati recipere evangelicam legem; ut adducam filios tuos de longe, id est, per prædicationem nubium præfatarum convertam, et tibi, o Ecclesia, per caritatem connectam electos ex gentibus. Adducam quoque argentum, id est sapientiam eorum, et aurum, id est dilectionem, eorum cum eis, vel exteriores eorum divitias, quas multi eorum obtulerunt Ecclesiæ. Porro de spirituali argento et auro ait Psalmista: Si dormiatis inter medios cleros pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in pallore auri;104 et denuo, Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum.105 In Apocalypsi quoque dicitur: Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum, ut locuples fias.106 Hæc autem adducentur nomini Domini Dei tui, id est Christo Deo vero ac Domino tuo, et Sancto Israel, id est Deo sanctificanti Israelem, quia glorificavit te, o sancta Ecclesia, Deus tuus.

Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos. Hoc corporaliter ac spiritualiter impletum est. Filii namque peregrinorum, id est ex gentibus nati, qui erant hospites et advenæ, facti domestici Dei per fidei receptionem, ecclesias materiales ædificant.107 Melius autem spiritualiter explanatur, quod gentiles conversi, ac prædicatores et sacerdotes Dei effecti, ædificaverunt in fide atque virtutibus muros Ecclesiæ, id est turbas fidelium, ex quorum concursu ac copula, quasi ex muris seu parietibus resultat Ecclesia. Hæc fecerunt excellentissimi viri, Dionysius Areopagita, Clemens Papa, Polycarpus, Ignatius, multique alii. Et reges eorum ministrabunt tibi. Hoc videmus impletum præsertim et quasi universaliter a tempore Constantini Magni. Unde in Psalmis prædictum est : Et adorabunt eum omnes reges;108 itemque, Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ.109 In indignatione enim mea percussi te, quando ante adventum Christi permisi omnes gentes variis erroribus implicari; et in reconciliatione mea, id est in pietate gratiæ meæ, misertus sum tui, quando per Apostolorum et aliorum Sanctorum prædicationem cœpi gentes universas ac populos vocare ad fidem. Hoc est quod Paulus testatur :110 Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant. Propterea tempus evangelicæ legis dicitur tempus gratiæ, propter reconciliationem divinam, de qua ait Apostolus :111 Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Vel sic : In indignatione mea, id est, quando per modum indignantis me habui, percussi te tempore persecutionis tuæ, primo a Judæis, deinde a Romanis imperatoribus et tyrannis; et in reconciliatione mea misertus sum tui, pacem tibi reddendo tempore Constantini.

Et aperientur portæ tuæ jugiter, id est, semper patebit pœnitentibus (durante hac vita) introitus ad Ecclesiam seu communionem fidelium, et participationem divinorum sacramentorum; die ac nocte, id est in prosperis et adversis, non claudentur, ut afferatur ad te, id est, tibi per fidem et gratiam incorporetur ac uniatur, fortitudo gentium, id est sapientes, potentes, et nobiles sæculi hujus, quorum multi ad fidem conversi sunt, et reges eorum adducantur ad te per fidei susceptionem. Possunt hæc etiam ita exponi, ut portæ Ecclesiæ dicantur semper apertæ, ad designandum libertatem et pacem Ecclesiæ, præsertim ex quo Romani imperatores fidem amplexati sunt Salvatoris.

Gens enim et regnum quod non servierit tibi, obediendo apostolicis præceptis, peribit in æternum : quoniam extra Ecclesiam nullus salvatur, sicut nec extra arcam Noe quispiam a diluvio salvabatur. Propter quod scriptum est : Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.112 Et gentes tibi obedire nolentes, solitudine vastabuntur, id est, in nihilum redigentur, perdendo esse gratiæ et gloriæ.

Gloria Libani ad te veniet, abies et buxus et pinus simul. Libanus mons est Phœniciæ, excelsis arboribus consitus, de quibus ait Psalmista :113 Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani. Per Libanum itaque designatur mundus, cujus arbores altæ, sunt sublimes personæ. Est igitur sensus : Gloria Libani ad te veniet, id est personæ notabiles convertentur ad fidem tuam, videlicet abies et buxus et pinus, id est viri sublimes, harum arborum proprietate significati : quales, secundum Hieronymum, fuerunt Cyprianus eloquentissimus martyr, et Hilarius confessor sanctus; ad ornandum locum sanctificationis meæ, id est Ecclesiam sanctam. Tales enim personæ maxime ornaverunt Ecclesiam. Et locum pedum meorum, id est Ecclesiam militantem, peregrinantem in terra, de qua protestatus sum : Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum;114 glorificabo spiritualibus bonis atque prodigiis. Et venient ad te curvi, id est reverenter et humiliter se tibi inclinantes, filii eorum qui humiliaverunt te, id est gentiles fidem amplexantes, quorum patres persequebantur Ecclesiam; et adorabunt vestigia pedum tuorum, id est, maximam tibi reverentiam exhibebunt, et exempla tua humiliter assequentur, omnes qui detrahebant tibi, id est, qui olim ante suam conversionem oblocuti sunt tibi. Et est in istis locutionibus distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Multi enim qui olim dicebant Ecclesiam magicis artibus occupatam, videntes mirabilia Dei, conversi sunt, humiliter deprecantes Ecclesiam, de qua fertur in Psalmo:115 Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Et vocabunt te civitatem Domini Sion, Sancti Israel. Ecclesia enim est civitas Dei Sion, id est Dei populi Judæorum, seu Jerusalem et templi in monte Sion olim fundati. Nam idem est Deus Synagogæ atque Ecclesiæ. De hac civitate habetur in Psalmo: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Estque Ecclesia civitas Sancti Israel, id est sanctificatoris veri Israelis.116

Pro eo quod fuisti derelicta, id est persecutorum voluntati exposita, et tribulari permissa, et odio habita ab injustis, et non erat qui per te transiret, te temporaliter consolando; ponam te in superbiam sæculorum, id est, omnibus regnis sublimiorem, potentiorem, ac digniorem te faciam: sicque ponam te gaudium et lætitiam, id est, intus et foris jucundam te faciam in Spiritu Sancto, in generationem et generationem, id est per multarum generationum successionem. Hoc totum impletum est in Ecclesia Christi, quando juxta vaticinium Danielis, lapis qui præcisus est de monte sine manibus, crevit in montem magnum, implevitque universam superficiem terræ, ita ut quartum ac fortissimum regnum, quod cetera omnia comminuebat117, videlicet Romanum imperium, tandem se Christo subjiceret, et impleret quod Psalmista prædixit: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium.118 Et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Hoc superius satis expositum est in eo loco quo dicitur:119 Filiæ tuæ de latere surgent. Mamilla autem regum, est doctrina, consolatio, seu nutritio Apostolorum, qui per modum nutricis atque piissimæ matris conversos ad fidem spiritualiter aluerunt, dicunturque reges, juxta illud: Constitues eos principes super omnem terram.120 Potest quoque exponi de regibus mundi hujus ad fidem conversis, qui de suis divitiis Ecclesiam liberalissime nutriverunt. Et scies, o Ecclesia, experimentali notitia, et collatione beneficiorum istorum, quia ego Dominus salvans te sanguine meo, et redemptor tuus, Fortis Jacob, id est fortitudo seu confortator Jacob patriarchæ ac populi ex eo nati, ejusque fidem et virtutes sequentis.

Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: id est, in ædificatione spiritualis Jerusalem sive Ecclesiæ, personæ ex quibus construitur, in meliores dispositiones seu qualitates mutabuntur: in tantum ut qui ante æri et ferro similes erant propter cordis duritiam, argento et auro comparentur propter sapientiæ nitorem et caritatis fervorem. Illi quoque qui propter omnimodam cordis insensibilitatem similes erant lignis et saxis, paulatim proficiendo utiles erunt, ita ut æri comparentur et ferro; altiusque crescendo in gratia, in aurum mutentur atque argentum. Potest etiam explanari, ut imperfectis personis Synagogæ, quæ lignis, saxis, æri et ferro comparantur, quia carnales erant, succedant in Ecclesia Christi homines spirituales, ac perfectissimi viri in omni gratia Spiritus Sancti præfulgidi, quales præsertim fuerunt Apostoli primitias Spiritus habentes.121 Et ponam visitationem tuam pacem, visitando te gratiose, pacem requiemque tibi præstando, ut quietam et tranquillam vitam agas;122 et præpositos tuos, id est prælatos, ponam justitiam, id est multum justos, atque justum judicium in subditos exercentes. Unde translatio Septuaginta interpretum clarior est, sic continens: Dabo principes tuos in pace, et episcopos tuos in justitia. Dicit hoc loco Nicolaus de Lyra, quod episcopi Ecclesiæ usque ad tempora satis sibi propinqua, tam sancti fuerunt, quod pene omnes fecerunt miracula.

Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis. Quamvis hæc aliquo modo exponi possint de Ecclesia militanti, quantum ad bonos, qui judicium justitiamque servantes, in pace conversantur, nec se invicem opprimunt aut molestant, mortalia vitia declinando;123 perfecte tamen et proprie nec ista nec verba sequentia congruunt Ecclesiæ viatorum, sed Beatorum, sicut patebit. Unde rationabiliter dici potest, quod ab hoc loco usque ad finem capituli describitur status Ecclesiæ quem habebit in patria, scilicet prosperitas Ecclesiæ triumphantis. Eadem nempe Ecclesia, quæ modo est militans, postmodum erit triumphans, quando absorpta erit mors in victoria.124

Est itaque sensus: Non audietur ultra, nec unquam erit iniquitas in terra tua, id est in patria ad quam tendis: de qua dicitur, Portio mea, Domine, in terra viventium.125 Propter quod scriptum est in Apocalypsi: Non intrabit in illam aliquid coinquinatum.126 Abominabilis est ergo error, qui Origeni adscribitur, quod Beati in patria post longa intervalla peccant, et felicitatem amittunt, atque ad vitæ hujus miserias seu inferni pœnas labuntur. Nec audietur vastitas et contritio in terminis tuis, id est in cœlestibus mansionibus, de quibus ait Salvator: In domo Patris mei mansiones multæ sunt.127 De quibus ait Psalmographus: Qui posuit fines tuos pacem.128 Sicut enim in patria deest culpa, ita et pœna. Et occupabit salus muros tuos, id est, secura felicitas te undique cinget atque circumdabit, et omnes cohortes tuæ congregationis perfruentur salute plenissima; et portas tuas occupabit laudatio, id est, omnes qui ingrediuntur ad te, et in atriis tuis morantur, Deum incessanter laudabunt, juxta quod in Psalmo scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine;129 in sæcula sæculorum laudabunt te. Loquitur autem de cœlesti Jerusalem seu triumphanti Ecclesia metaphorice, quasi de urbe muros ac portas habente: in cujus muris propter inexpugnabilem firmitatem, dicitur esse salus, atque in portis ejus laudatio, eo quod exsistentes in portis, laudibus vacant.

Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te. Ex his evidens est, præsens capitulum non loqui de terrena ac materiali Jerusalem, metropoli in Judæa: omnibus enim in hoc mundo viventibus sol et luna lucent, nec sine solis ortu et occasu esse possunt dies et nox. De Jerusalem vero unde nunc sermo, dictum est paulo ante: Aperientur portæ tuæ jugiter, die ac nocte non claudentur:130 ergo dies et nox erunt illi Jerusalem, de qua nunc loquitur Isaias. Ideo sol et luna non ei lucebunt. Unde quod nunc dicitur, accipi non potest nisi de Ecclesia pro statu quem sortitur in patria, præsertim quum per Jeremiam Dominus dicat:131 Si irritum fieri potest pactum meum cum die ac nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, etc. Ex quo certum est, vicissitudinem dierum noctiumque durare, quamdiu conversatio, ac duratio, aut generatio mundi hujus permanserit. Superius quoque dictum est, quod in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis septempliciter:132 id est, omnibus in hoc mundo viventibus sol et luna tunc clarius refulgebunt quam modo. Itaque quod nunc dicitur, Non erit tibi sol amplius ad lucendum, de Ecclesia pro statu patriæ intelligere cogimur, de qua in Apocalypsi asseritur:133 Civitas non eget sole neque luna; nam claritas Dei illuminabit eam, etc. Unde nunc subditur: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Deus enim est causa illuminationis et felicitatis seu gloriæ omnium Beatorum; nec est in regno cœlorum vicissitudo diei ac noctis, sed est ibi dies una perpetua. Ideo sequitur:

Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur: cujus ratio est, quia Dominus erit tibi in lucem sempiternam: id est, non habebis solem sensibilem, corporalem et mobilem, nec lunam mutabilem; sed habebis solem spiritualem, intelligibilem, invariabilem atque æternum, videlicet Deum, qui erit tibi lux semper oriens: de quo impii profitentur, Sol intelligentiæ non est ortus nobis.134 Et complebuntur, id est finientur, dies luctus tui : quia pro luctu temporali æternam consolationem recipies : juxta illud, Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum.135 Et Matthæi quinto legitur :136 Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

Populus autem tuus, id est cives cœlestes, omnes justi, id est confirmati in bono, in perpetuum hereditabunt terram viventium : de qua Salvator, Venite (ait) benedicti Patris mei, percipite præparatum vobis regnum.137 Hic autem populus prædestinatus, est germen plantationis meæ, id est germen plantatum a me : qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt;138 de quibus scriptum est : Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.139 Hos enim plantat Deus in via per gratiam, in patria vero per gloriam. Unde Salvator ait : Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur.140 Ipsi quoque sunt opus manus, id est potentiæ, meæ ad glorificandum Deum, vel, ut glorificentur a Deo. Superius enim dixit Dominus : Omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum.141 Et apud Joannem ait Filius Dei : Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.142

Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam.143 Sancti enim judicabunt nationes, et dominabuntur populis, ut legitur in Sapientia. Et sublimitatem Beatorum in patria Christus insinuans, ait: Qui minor est in regno cœlorum, videlicet infimus Beatorum, major est illo, scilicet Joanne Baptista.144 Unde in evangelica parabola uni fidelium dicitur, Tu esto super quinque civitates;145 et alteri, Tu esto super decem civitates. In Apocalypsi quoque Christus testatur : Qui vicerit, dabo illi potestatem super gentes; et reget eas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo.146 Ego Dominus, cui non est difficile omne verbum, in tempore suo , id est tempore a me præordinato, videlicet in secundo Christi adventu, subito faciam istud:147 tunc enim minimi et parvuli, id est humiles, exaltabuntur, et ceteris præferentur.148

Denique quod in exordio hujus capituli dicitur : Surge, illuminare, Jerusalem, de anima justi, quæ sedes est sapientiæ, intelligi potest :149 quæ jubetur a terrenis ad cœlestia surgere, divinitusque doceri, ut quæ sursum sunt quærat, et quæ sursum sunt sapiat, non quæ sunt super terram.150 Et quomodo omnia pene quæ sequuntur, applicari possint unicuique homini virtuoso, ex prædictis facillime liquet.

Footnotes

  1. Is. lvii, 1. ↩

  2. Jer. v, 25. ↩

  3. Joann. xviii, 30. ↩

  4. Ps. l., 16. ↩

  5. Joann. vii, 12; x, 20; ↩

  6. Matth. xi, 19; ↩

  7. Joann. viii, 22. ↩

  8. Osee vii, 13, 15. ↩

  9. Ibid. vii, 24. ↩

  10. Joann. viii, 15. ↩

  11. 1 Cor. i, 30. ↩

  12. Matth. xxiii, 33. ↩

  13. Ps. xx, 12. ↩

  14. Ps. lxiii, 7. ↩

  15. Apoc. iii, 17. ↩

  16. Rom. iii, 15-17. ↩

  17. Ps. xiii, 3. ↩

  18. Act. xiii, 46. ↩

  19. gressibus ↩

  20. Joann. v, 43. ↩

  21. Is. li, 4. ↩

  22. Rom. i, 17. ↩

  23. Is. ix, 2. ↩

  24. Joann. viii, 12. ↩

  25. Joann. xii, 36. ↩

  26. Hebr. 1, 3. ↩

  27. Jer. xiv, 19. ↩

  28. Joann. v, 39. ↩

  29. 1 Petr. 11, 8. ↩

  30. Joann. ix, 5, 4. ↩

  31. Joann. xvi, 5; viii, 21. ↩

  32. Dan. ix, 27. ↩

  33. Ps. lxviii, 28. ↩

  34. Jer. xiv, 7. ↩

  35. Soph. 1, 4, 6. ↩

  36. Jer. 11, 27. ↩

  37. Ps. xxxv, 2. ↩

  38. Matth. xxvii, 26. ↩

  39. Ezech. xxii, 30. ↩

  40. Ps. lii, 4. ↩

  41. Is. i, 6. ↩

  42. Ps. lii, 20. ↩

  43. Joann. viii, 37. ↩

  44. * Et facta ↩

  45. Ephes. vi, 13. ↩

  46. Joann. xiv, 6. ↩

  47. Ps. xxx, 13. ↩

  48. Luc. xix, 43, 44. ↩

  49. Joann. ix, 22, 34. ↩

  50. Ps. cXLVII, 18. ↩

  51. Hebr. x, 34. ↩

  52. 1 Cor. 1, 8. ↩

  53. Dan. IX, 26. ↩

  54. Ibidem. ↩

  55. Jer. XIV, 8, 9. ↩

  56. Matth. VIII, 20. ↩

  57. Zach. IX, 9. ↩

  58. Ps. XXI, 7, 8, 17. ↩

  59. vers. 19. ↩

  60. I Cor. II, 8. ↩

  61. Joann. 1, 9. ↩

  62. Ibid. 14. ↩

  63. Is. XLII, 19. ↩

  64. Joann. iii, 19. ↩

  65. Zach. VI, 12. ↩

  66. II Cor. 11, 18. ↩

  67. Baruch 11, 38. ↩

  68. Is. 11, 8. ↩

  69. Mich. IV, 9. ↩

  70. * comprehendit ↩

  71. Is. LV, 5. ↩

  72. Is. IX, 2. ↩

  73. Ibid. 6. ↩

  74. Joann. XVII, 20, 21, 23. ↩

  75. Zach. ii, 10, 11. ↩

  76. Zach. ii, 10, 11. ↩

  77. Is. XLIX, 12. ↩

  78. Matth. VIII, 11. ↩

  79. Ephes. ii, 13. ↩

  80. Ephes. ii, 13. ↩

  81. Is. lii, 8. ↩

  82. Baruch iii, 38. ↩

  83. II Cor. iii, 18. ↩

  84. Joann. iii, 19. ↩

  85. Joann. i, 9. ↩

  86. 1 Petr. ii, 2. ↩

  87. 1 Cor. m, 1, 2. ↩

  88. Matth. xvi, 28. ↩

  89. 11 Cor. v, 11. ↩

  90. II Cor. vi, 11. ↩

  91. Is. xlii, 12. ↩

  92. Is. xi, 6, 7. ↩

  93. Matth. ii, 1, 11. ↩

  94. Matth. ii, 1, 11. ↩

  95. I Cor. iii, 1, 2. ↩

  96. I Petr. ii, 2. ↩

  97. III Reg. x, 1. ↩

  98. Exod. XXIII, 15; XXXIV, 20. ↩

  99. Ps. LXXI, 10. ↩

  100. Gen. XXV, 13. ↩

  101. Ps. LIII, 8. ↩

  102. Ps. XXVIII, 1. ↩

  103. 1 Tim. III, 15. ↩

  104. Ps. LXVII, 14. ↩

  105. Ps. XI, 7. ↩

  106. Apoc. III, 18. ↩

  107. Ephes. II, 19. ↩

  108. *Ps. LXXI, 11.* ↩

  109. *Ps. CXXXVII, 4.* ↩

  110. *Act. XVII, 30.* ↩

  111. *II Cor. V, 19.* ↩

  112. *Mich. V, 9.* ↩

  113. *Ps. XXXVI, 35.* ↩

  114. *Is. LXVI, 1.* ↩

  115. Ps. XLIV, 13. ↩

  116. Ps. LXXXVI, 3. ↩

  117. Dan. II, 34, 35. ↩

  118. Ps. XXI, 28. ↩

  119. vers. 4. ↩

  120. Ps. XLIV, 17. ↩

  121. Rom. VII, 23. ↩

  122. 1 Tim. II, 2. ↩

  123. Rom. VIII, 23. ↩

  124. 1 Cor. xv, 54. ↩

  125. Ps. cxli, 6. ↩

  126. Apoc. xxi, 27. ↩

  127. Joann. xiv, 2. ↩

  128. Ps. cxlvii, 14. ↩

  129. Ps. lxxxiii, 5. ↩

  130. vers. 11. ↩

  131. Jer. xxxiii, 20. ↩

  132. Is. xxx, 26. ↩

  133. Apoc. xxi, 23. ↩

  134. Sap. v, 6. ↩

  135. Apoc. vii, 17. ↩

  136. Matth. v, 5. ↩

  137. Matth. xxv, 34. ↩

  138. Joann. i, 13. ↩

  139. Ps. xci, 14. ↩

  140. Matth. xv, 13. ↩

  141. Is. xlii, 7. ↩

  142. Joann. xvii, 24. ↩

  143. Sap. iii, 8. ↩

  144. Matth. xi, 11. ↩

  145. Luc. xix, 19, 17. ↩

  146. Apoc. ii, 26-28. ↩

  147. Jer. xxxii, 27. ↩

  148. Matth. xiii, 12. ↩

  149. Sap. vii, 27. ↩

  150. Coloss. iii, 1, 2. ↩

Chapter 77 of 84