Skip to the text

Articulus 89

EXPOSITIO CAPITULI SEXAGESIMI PRIMI : SPIRITUS DOMINI SUPER ME, EO QUOD UNXERIT ME.

LUCÆ quarto scriptum est, quemadmodum Christo synagogam urbis Nazareth ingresso, datus est ei liber Isaiæ prophetæ : in quo quum legisset, Spiritus Domini super me, etc., quæ in exordio hujus capituli describuntur, dixit : Quia hodie impleta est scriptura hæc in auribus vestris.1 Certum est ergo, scripturam hujus capituli ad litteram exponendam esse de Christo, qui ratione assumptæ humanitatis nunc ait : Spiritus Domini Dei, id est Spiritus Dei Patris, videlicet Spiritus Sanctus, super me, id est desuper veniens, et habitans in me secundum quod homo sum. Unde Joannes Baptista :2 Vidi, inquit, Spiritum descendentem, et manentem super illum.3 Et superius dictum est : Requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiæ et intellectus. Sed et4

A Apostolus, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Et diem ultionis, id est extremi judicii (de quo Dominus

II Cor. vi, 2.5

Lucæ tertio legitur : Descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ait ad Moysen, Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum, videlicet adorationem vituli conflatilis), annuntiarem Deo nostro, id est ad gloriam ejus.6 ipsum. Itaque Jesus plenus Spiritu Sancto, regressus est a Jordane :7 non quod tunc Spiritus Sanctus cœperit esse in anima Christi, imo a primo instanti creationis animæ suæ, plenus fuit omni gratia Spiritus Sancti; sed quia tunc innotuit quod esset Spiritus Sanctus in Christo, et quod Christus baptizaturus esset in aqua

Hunc diem frequenter prædicavit; imo in hora passionis dixit Judæis : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli. Potest quoque intelligi de tempore pu8 et Spiritu Sancto. Quod autem Spiritus Domini sit super me, patet ex hoc, eo quod unxerit me Dominus spirituali actione, videlicet gratiarum plenissima in nitionis Judæorum a Romanis, in ultionem sanguinis Christi. Unde ait : Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui undique.910 fusione, de qua fertur in Psalmo : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis;11 et in Joanne, Non ad mensuram dat Deus Spiritum homini.

Ut consolarer omnes lugentes pio luctu, ex dolore peccati seu desiderio patriæ profluente, promittendo eis gaudium sempiternum. Hoc Christus fecit, dicens : Beati qui nunc fletis, quia ridebitis;12 alibi quoque, Tristitia vestra vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.13

Ad annuntiandum mansuetis Evangelium regni misit me : quibus et dixi, Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.14

Ut ponerem consolationem spiritualem lugentibus Sion, id est deflentibus cæcitatem Judæorum : qualis erat Paulus, qui ait ad Romanos : Tristitia mihi magna est, et dolor continuus cordi15 meo pro fratribus16

Per mansuetos autem intelligendi sunt, omnes dociles, seu verbum Domini fideliter recipientes. Unde in Ecclesiastico scriptum est : Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei. Translatio Septuaginta interpretum sic habet : Evangelizare pauperibus misit me; sicque allegatur scriptura meis Judæis. Tales fuerunt Apostoli omnes, quos consolatus est Christus, convertendo multa millia Judæorum ad fidem.

3 contritis hæc Lucæ quarto. Ut mederer, id est, spiritualiter sanarem, contritos corde, id est veraciter pœnitentes, et prædicarem captivis a diabolo, scilicet peccatoribus vinculis vitiorum irretitis, indulgentiam*. Hoc*

Et darem eis coronam pro cinere, id est exaltationem pro humiliatione; oleum gaudii, id est interioris hilaritatis perfusionem, pro luctu; pallium laudis, id est decorem gratiarum actionis, pro spiritu17 fecit Christus dicens : Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; mæroris, quatenus laude et gratiarum actione induantur tanquam vestimento, et dicant : Lætati sumus pro diebus quibus18 et rursus, Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.19 Et clausis, id est pessima consuetudine pressis, super quos puteus clausit os suum, apertionem, id est solutionem a tali clausura. Potest quoque exponi de Patribus clausis in limbo inferni, quos inde eduxit. Ut nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. Hæc tribuit Christus omnibus pie lugentibus. Et vocabuntur in ea, id est Sion seu militanti Ecclesia, prædicti lugentes, videlicet Apostoli et imitatores ac successores eorum, fortes justitiæ, id est in æquitate roborati ac stabiles, plantatio Domini ad glorificandum, id est plantati ac radicati a Deo per gratiam, ut Deum

2 prædicarem annum placabilem [Domino], id est tempus gratiæ, in quo Deus facilius quam olim placatur : de quo anno dicit

20, 22.

  1. glorificent et glorificentur ab ipso. Hoc modo fortis fuit Paulus qui ait:20 Omnia possum in eo qui me confortat; et iterum: Certus sum quod neque mors, neque vita, etc., neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.21 temporalibus ministrare debent ministris altaris, prælatis ac prædicatoribus : prout Paulus asserit Dominum ordinasse, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant.22 Quod etiam idem Apostolus pro minimo reputat, dicens: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus ?23

Et ædificabunt, veraciter prædicando, exemplariter vivendo, deserta a sæculo, id est nationes gentilium longo tempore derelictas, quas ædificaverunt in fide Christi atque structura Ecclesiæ; et ruinas antiquas, id est corda vitiosa, quæ diu jacuerunt in vitiis, erigent ad contemplationem atque amorem cœlestium. Et instaurabunt civitates desertas et dissipatas in generationem et generationem: id est, Ecclesias hæreticorum ac dæmonum fraude deceptas, et multo tempore spiritualiter comminutas, reformabunt in Domino, ut sint templum Spiritus Sancti, dicaturque eis: Dei ædificatio estis.24

Et stabunt alieni, id est ex gentilitate conversi, et pascent, o Apostoli et apostolici viri, scientia et doctrina pecora vestra, id est gregem seu populum a vobis conversum.2526 De talibus pecoribus Salomon ait: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera;2728 et alio loco, Novit justus animas jumentorum suorum; de quibus Christus loquitur Petro:29 Pasce agnos meos. Istud impletum est in beatissimis Apostolorum discipulis ex gentibus conversis, quales fuerunt, Dionysius, Polycarpus, Ignatius, quibus Apostoli commiserunt turbas fidelium.30 Et filii peregrinorum, id est prædicti, scilicet prædicatores sive antistites ex gentibus, qui fuerunt peregrini atque extranei a regno Dei, agricolæ et vinitores vestri erunt, id est spirituales cultores dominici agri ac vineæ, videlicet fidelium vestrorum, o Apostoli.31 Præfecerunt enim Apostoli eos episcopos gentibus a se conversis vel convertendis.32 Quidam exponunt hoc modo, ut alieni et filii peregrinorum, dicantur pastores pecorum, et agricolæ ac vinitores prædicatorum Ecclesiæ: quia gentiles conversi et laici, in

Vos autem, prælati Ecclesiæ, scilicet Apostoli sancti, successoresque vestri, qui estis ædificatores fidelium, pastores ovium Christi, agricolæ33 et vinitores dominici agri seu vineæ Dei, sacerdotes Domini vocabimini, offerentes corpus et sanguinem Christi, precesque populi Deo. Ministri Dei nostri, dicetur vobis, id est, a fidelbus dicemini veri perfectique famuli Dei, tanquam ceteris meliores ac sanctiores. Fortitudinem gentium comedetis, id est, in spirituali robore, præsertimque in martyrio gentium a vobis conversarum seu bene rectarum, epulabimini, gaudentes de earum profectu ac firmitate. Profectus quippe populi, epulæ sunt sacerdotum.

Unde Paulus scribit ad Philemonem: Refice viscera mea. Et Joannes in sua Canonica: Majorem, inquit, horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Et in gloria, id est in excellenti gratia spiritualibusque divitiis, earum superbietis, id est, exuberanter gaudebitis, cordaque vestra erigetis in altum, non vitiosa aut præsumptuosa superbia, sed ea quæ excessum gloriæ exprimit: de qua in præcedenti capitulo dicitur, Ponam te in superbiam sæculorum. Hoc modo in gloria, id est profectu et bono discipulorum suorum, frequenter gavisus est Paulus. Hinc enim ad Corinthios ait: Gloria nostra vos estis; ad Philippenses quoque, Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sapientes;34 et alibi, Fratres mei amantissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea.35 Quid enim tam gloriosum, quid tam jucundum bono pastori, sicut profectus gregis sibi commissi? Quod autem iste sit sensus, patet ex translatione Septuaginta interpretum, quæ talis est:36 Fortitudinem gentium comedetis, et in divitiis earum eritis admirabiles. Hæ sunt spirituales divitiæ, de quibus ad Corinthios dicit Apostolus : In omnibus divites facti estis in illo, ita ut nihil vobis desit.37 Et in Psalmo:38 Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum.

Pro confusione vestra duplici et rubore, quos passi estis propter justitiam, o sacerdotes Domini, de quibus jam dictum est. Primitiva enim Ecclesia primo confusionem sustinuit a Judæis, secundo a paganis. Vel intelligendum est de confusione qua in se ipsis confundebantur Apostoli et adjutores eorum, tam super populo Judæorum incredulo non proficiente in gratia, quam super populo nationum non credente, seu reprehensibiliter conversante, secundum quod Paulus ait ad quosdam: Vellem præsens esse, etc., quoniam confundor in vobis.39 Quemadmodum enim in gloria proficientium exsultabant, sic in ignavia atque miseria perversorum confundebantur et condolebant. Laudabunt conversi et subditi partem eorum, id est præmium Apostolorum et aliorum prælatorum fidelium. Quod enim principes Ecclesiæ tanta perpessi sunt, fuit et est cunctis subditis et omnibus nobis causa et occasio laudandi mercedem ipsorum. Vel, Laudabunt partem eorum, et partem suam, videlicet Deum, de quo scriptum est, Pars mea Dominus, dixit anima mea ;40 et in Psalmo, Deus cordis mei et pars mea Deus in æternum ;41 itemque, Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei.42 Pro eo enim quod sancti principes matris Ecclesiæ, tanta perpessi sunt, subditi eorum laudaverunt Deum, qui ipsis patientiam præstitit. Propter hoc in terra sua, id est in patria, duplicia, id est stolam animæ et corporis, seu essentiale accidentaleque præmium, possidebunt tam principes isti, quam eorum subjecti veraciter obedientes; lætitia sempiterna, id est beatitudo cœlestis quæ finem non habet, erit eis pro præmio.

Quia ego Dominus diligens judicium.

Justus enim Dominus et justitias dilexit ;43 et, Honor regis judicium diligit : ideo pro duplici confusione duplicem gloriam reddo.44 Et odio habens rapinam in holocausto : quia de alieno accipere oblationem dedignor. Unde scriptum est in Ecclesiastico : Immolantis ex iniquo oblatio est maculata.4546 Et dabo opus eorum in veritate : id est, opus, vitam, atque doctrinam Apostolorum et succedentium eis, faciam vera, seu omni virtute subnixa et plana, ut vita eorum sit vera veritate justitiæ, opus quoque eorum non sit in umbra seu figurale et typicum, ut erant opera antiquorum sanctorum, quibus omnia contingebant in figura, sed perfectum ac typicæ significationis impletivum.47 Et fœdus perpetuum, id est Testamentum novum seu fœdus evangelicæ legis, feriam eis, quatenus ipsi per totum orbem annuntient illud : quemadmodum Paulus ait, Idoneos nos fecit ministros novi Testamenti.4849 De hoc fœdere superius sæpius facta est mentio.

Et scietur, id est, cognoscetur atque videbitur, in gentibus semen verbi cœlestis seu bonæ operationis eorum, id est Apostolorum et apostolicorum virorum, quorrum doctrinam et vitam gentes noverunt et conspexerunt; et germen eorum, id est spirituales filii Apostolorum, scientur et erunt in medio populorum, id est ubique, in omni natione quæ sub cœlo est.50 In omnibus namque finibus mundi cognoscuntur ac demorantur Christiani. Unde supra dictum est :51 Florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis; et in Michæa : Erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum, quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam.52 Omnes, id est quidam ex omnibus, qui viderint eos, videlicet Apostolos Apostolorumque filios spirituales, cognoscent illos, id est, scient quia isti sunt semen cui benedixit Dominus, id est, quibus spiritualia gratiæ dona copiose largitus est. In tantum enim interior et virtus et gratia in eorum vultu, sermone, opere, signis, et ordine vitæ resplenduit, quod cunctis cernentibus patuit eos esse populum Dei. Imo omnis Christianus perfectus cogit quemlibet intuentem fateri, se esse Dei ministrum, propter ordinatissimam vitam quam ducit. Ad quod hortatur nos beatissimus Petrus : Hæc est, inquiens, voluntas Dei, ut benefacientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.53

Præterea de prædictis beneficiis gratias agens Ecclesia, ait : Gaudens gaudebo, id est, vehementer lætabor, in Domino, in contemplatione et delectatione ipsius, ita quod ipse erit causa et finis gaudii mei. Unde Apostolus : Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur;54 et iterum, Gaudete in Domino semper.55 Hinc et Habacuc profitetur : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo.5657 Et exsultabit, id est, in tantum intus gaudebit, quod signa lætitiæ foris erumpent, anima mea in Deo meo, ex consideratione beneficiorum ipsius. Simile huic est illud Tobiæ :58 Ego autem et anima mea in Deo lætabimur.

Quia induit me vestimentis salutis, id est veste innocentiæ in Baptismo, seu gratia salutari; vel ipso fonte salutis ac Salvatore. Apostolus enim ait :59 Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis.60 Hæc est spiritualis indutio qua anima perornatur, ne coram Deo indecora appareat, de qua dicit Apostolus :61 Induimini Dominum Jesum; et Job, Justitia, inquit, indutus sum. Et indumento justitiæ, id est operatione justa seu habitu virtuoso, quo anima amicitur, circumdedit me spirituali circumdatione, ita quod ex omni parte vallavit animam meam gratia et virtute.62 Ponitque simile : quasi sponsum decoratum corona, id est, sicut sponsus ornatur roseo serto, et quasi sponsam ornatam monilibus suis, id est, sicut sponsa suis ornamentis fulcitur. Per hæc itaque corporalia ornamenta sponsi et sponsæ, designatur et exemplariter notificatur spiritualis ornatus animæ atque Ecclesiæ. Et his Isaiæ verbis pulchre concordat, quod de Ecclesia dicitur in Apocalypsi : Signum magnum apparuit in cœlo :63 Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim.64 Denique Ecclesia comparat se sponso, propter prælatos et viros perfectos; sponsæ vero, propter proficientes et subditos. Sicut enim terra profert, virtute influentiæ cœlestis, germen suum, videlicet fructus diversos, et sicut hortus semen suum germinat, id est, fructum suum producit; sic Dominus Deus germinabit, id est, gratiam germinandi præstabit Apostolis et apostolicis viris, justitiam et laudem coram universis gentibus : ita quod sua prædicatione inducent omnes gentes ad observationem justitiæ, et cantica laudis divinæ.

Omnia hæc ab eo loco quo dictum est, Gaudens gaudebo in Domino, de quolibet devoto exponi possent. Exemplariter quoque cantantur de virginibus sacris, quæ omni carnali delectatione contempta, in solo Deo gaudere elegerunt, Sponsumque cœlestem amplexatæ sunt, a quo omni spirituali decore sunt venustatæ.65666768

Footnotes

  1. Luc. iv, 16-21. ↩

  2. Joann. i, 32. ↩

  3. Matth. xxiii, 12. ↩

  4. Is. xi, 2. ↩

  5. Luc. iii, 22. ↩

  6. Exod. xxxii, 34. ↩

  7. Luc. iv, 1. ↩

  8. Matth. xxvi, 64. ↩

  9. Luc. xix, 43. ↩

  10. Joann. iii, 34. ↩

  11. Ps. xliv, 8. ↩

  12. Luc. vi, 21. ↩

  13. Joann. xvi, 20, 22. ↩

  14. Matth. v, 4. ↩

  15. Rom. ix, 2, 3. ↩

  16. Luc. iv, 18. ↩

  17. Matth. iv, 17. ↩

  18. Ps. lxxxix, 15. ↩

  19. Luc. xix, 10. ↩

  20. Philipp. iv, 13. ↩

  21. Rom. viii, 38, 39. ↩

  22. 1 Cor. ix, 14. ↩

  23. Ibid. 11. ↩

  24. 1 Cor. vii, 9. ↩

  25. III Joann. 4. ↩

  26. Philem. 20. ↩

  27. Philem. xii, 10. ↩

  28. Prov. xxvii, 23. ↩

  29. Joann. xxi, 15, 16. ↩

  30. Is. lx, 15. ↩

  31. II Cor. i, 14. ↩

  32. II Cor. v, 1. ↩

  33. 1 Cor. iii, 9. ↩

  34. Philipp. ii, 2. ↩

  35. Philipp. iv, 1. ↩

  36. Rom. viii, 38, 39. ↩

  37. 1 Cor. 1,5,7. ↩

  38. Ps. xxxiii, 10. ↩

  39. Galat. IV, 20. ↩

  40. Thren. III, 24. ↩

  41. Ps. LXXII, 26. ↩

  42. Ps. XV, 5. ↩

  43. Ps. x, 8. ↩

  44. Ps. XCVIII, 4. ↩

  45. Eccl. XXXIV, 21. ↩

  46. Eccli. XXXIV, 21. ↩

  47. 1 Cor. x, 11. ↩

  48. 11 Cor. III, 6. ↩

  49. II Cor. III, 6. ↩

  50. Act. II, 5. ↩

  51. Is. XXVII, 6. ↩

  52. Mich. V, 7. ↩

  53. 1 Petr. ii, 15. ↩

  54. 1 Cor. 1, 31. ↩

  55. Philipp. iv, 4. ↩

  56. Habac. m, 18. ↩

  57. Habac. iii, 18. ↩

  58. Tob. xm, 9. ↩

  59. Galat. m, 27. ↩

  60. Galat. iii, 27. ↩

  61. Rom. xm, 14. ↩

  62. Job xxix, 14. ↩

  63. B Apoc. xu, 1. ↩

  64. Apoc. xii, 1. ↩

  65. Rom. xiii, 14. ↩

  66. Tob. xiii, 9. ↩

  67. 1 Cor. i, 31. ↩

  68. 1 Petr. ii, 15. ↩

Chapter 78 of 84