Articulus 91
EXPOSITIO CAPITULI SEXAGESIMI TERTII : QUIS EST ISTE QUI VENIT DE EDOM ?
HOC præsens capitulum S. Dionysius septimo Hierarchiæ angelicæ capitulo, sanctus quoque Hieronymus, intelligendum asserunt de ascensione Domini Salvatoris : et hos tantos theologos alii posteriores pene omnes, ut dignum est, assequuntur. Verumtamen Lyra nititur, sobrie tamen, hanc expositionem minus convenientem monstrare, exponens capitulum istud de secundo Christi adventu. Quamvis autem nequaquam consentiendum sit ei, motiva tamen ipsius non sunt penitus contemnenda. Porro ut omnia compendiosius fiant, primo exponenda est littera secundum intellectum prædictorum sublimium atque sanctorum theologorum.
Primo quoque advertendum est, quod secundum doctrinam beatissimi principis theologorum Dionysii septimo capitulo
C Hierarchiæ cœlestis, Christo ascendenti angeli sancti tres quæstiones fecerunt. Prima fuit inferiorum, qui a superioribus cum Christo venientibus sciscitabantur : Quis est iste rex gloriæ?1 Non enim tam perfecte cognoverunt mysteria Salvatoris, ut superiores. Secunda quæstio erat angelorum primæ ac summæ hierarchiæ, quærentium inter se : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Quærunt autem inter se, non quasi volentes a se invicem edoceri, quoniam omnes immediate illuminantur a Deo; sed quærunt sic conferendo inter se, ut ostendant se scientiam sanctam appetere, neque audere divinam in eos illuminativam seu instructivam processionem anticipare, aut divina lege præstitutos sibi terminos transilire, quasi deliberent primo inter se, quatenus idonei fiant ad illuminationem divinam. Tertia quæstio est, quam faciunt angeli summi, Christo dicentes: Quare rubrum est indumentum tuum?
Præterea agnoscendum, quod Edom et Bosra uno modo sunt nomina propria. Esau enim alio nomine dictus est Edom. Idumæa quoque seu mons Seir, alio nomine dicitur Edom, ut legitur Genesis tricesimo sexto. Bosra vero est nomen civitatis, de qua erat Jobab rex Edom, sicut prædicto capitulo scribitur. Secundum Hieronymum tamen, Bosra non est in Edom, sed in terra Moab. Alio modo sunt nomina communia: sicque Edom interpretatur terrenus sive cruentus, et significat rubedinem; Bosra vero, firma atque munita interpretatur: et ita sumuntur hoc loco.
Videntes itaque angeli sancti ac summi, Christum post passionem ad Patrem ascendere, cruentatum tempore passionis cicatricibusque reservatis, mirantes, et secundum Hieronymum rei novitate perterriti et attoniti, inter se perscrutantur: Quis est iste qui venit de Edom? id est, quis est iste tam gloriosus, potens et fulgidus, qui ascendit de terra seu mundo vitiis sanguinolento, unde nullus hucusque tam potenter ascendit ad cœlos? qui etiam tinctis vestibus, id est proprio sanguine rubricatis tempore passionis (de quo Sponsa ait in amoris dialogo: Dilectus meus candidus et rubicundus: utique rubicundus in passione, candidus in resurrectione et ascensione), venit de Bosra, id est de mundo contra Deum per malitiam tumente, vel de Jerusalem, in qua passus est Dominus, quæ erat firmissimis muris circumdata, atque adversus Christum et ejus Ecclesiam malitiose armata, vel de inferno, in quo animæ tanquam in firmissimo carcere detinentur. Potest autem et ita intelligi: Tinctis vestibus de Bosra, id est sanguine rubricatis a populo habitante Jerusalem, qui ipsum occidit. De hoc itaque veniente ad cœlos angeli colloquuntur et asserunt: Iste formosus in stola sua, id est in humanitate qua videtur indutus. De eo enim ait Psalmista: Speciosus forma præ filiis hominum; specie tua et pulchritudine tua intende prospere, procede et regna. In quem, principe Apostolorum testante, desiderant angeli sancti prospicere. De hac stola Christi, Jacob ait in Genesi: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium suum. Gradiens in multitudine fortitudinis suæ, id est, propria potestate atque cum ingenti exercitu angelorum ac animarum de limbo inferni deductarum victoriosissime ascendens. De quo scriptum est: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
Ad præinductam autem quæstionem respondet Salvator: Ego qui loquor justitiam, id est, ego sum judex mundi, cui Pater dedit omne judicium, et de singulis profero judicialem ac veram sententiam; et propugnator sum, id est pugnator pro hominibus pugnans contra aerias potestates, mortem superans, infernumque spolians, ad salvandum electos de jugo diaboli, de servitute peccati, de limbo inferni. Dionysius loco prætacto ita allegat: Ego qui loquor justitiam et judicium salutaris, id est sententiam salvationis pro justis: sic enim continet translatio Septuaginta interpretum. Et hoc verissime competit Christo, de quo ait Psalmista: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Unde superius dictum est: Mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.
Ex hac responsione oritur angelis sanctis aliud dubium, sciscitanturque Christum: Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? tanquam dicant: Jam didicimus quis sis, sed quum sis doctor justitiæ justusque judex, et auctor redemptionis humanæ, miramur et scire optamus, quare rubrum est indumentum tuum, id est, cur tua caro perfusa est sanguine tempore passionis, sicut cicatrices demonstrant (caro enim Christi, templum erat, vestis, stola, indumentum et pallium divinitatis: similiter humanitas ejus), et indumenta tua,
Ps. XLIV, 3, 5.
1Petr. 1, 12.
Gen. XLIX, 11.
Ps. XLIV, 4.
Joann. v, 22.
Ephes. VI, 12.
Ps. LXXI, 2.
Is. XIX, 20.
Gen. XXV, 30.
Ibid. XXXVI, 8, 9.
Ibid. 33.
Cant. V, 10.
Joann. xix, 23.
Luc. xxiii, 11.
Thren. 1, 15. videlicet tunica inconsutilis desuper contexta per totum, vestisque alba qua ab Herode illusus es, vel potius corpus tuum et anima a Verbo per modum habitus assumpta, rubra sunt, id est cruentata seu igne passionis succensa, sicut rubricantur indumenta calcantium uvas rubeas in torculari, quo novi fructus congregantur, vel calcantium hostes suos in torculari, id est duro bello seu pressura prælii magni. Torculár namque interdum accipitur pro congregatione recentium fructuum, seu loco vel instrumento quo vinum exprimitur. Interdum vero pro tormentis accipitur, per modum torcularis prementibus, sicut in Threnis asseritur: Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda. Merito autem, o Christe, ista inquirimus: potius namque convenit tibi pietas quam crudelitas, potius candor quam rubor.
Apoc. xix, 13, 15.
Osee. xiii, 14.
Rom. vi, 9.
Joann. xii, 32.
Ps. xii, 3.
Quibus Christus respondet non uno versiculo, ut prius, sed longo sermone, ut plene instruat nescientes, ne denuo quærere compellantur. Torcular calcavi solus. Hoc idem scribit Joannes de Christo in Apocalypsi: Vestitus, inquit, erat veste adspersa sanguine; et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. Sumitur hoc loco torcular pro pœna premente ac gravi, ut sit sensus: Torcular, id est mortem, calcavi, id est, destruxi et vici, solus. Mortem enim æternam Christus destruxit, juxta quod ait in Osee: Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. Mortem quoque temporalem in se ipso resurgendo superavit, prout ad Romanos testatur: Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Ipse etiam moriendo pro nobis, eripuit nos a morte animæ in præsenti, atque in die judicii ab omni corporis mortalitate liberabit electos. Unde apud Joannem loquitur: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Hoc ergo torcular Christus calcavit solus, quoniam ipse solus pro hominibus satisfecit: omnes quippe declinaverunt, simul inutiles facti sunt;2 imo nemo se ipsum redimere potuit. Ideo et de gentibus non est vir mecum, adjuvans me in operando salutem humanam.
Calcavi eos, id est, Judæos incredulos, persecutores meos, æternaliter condemnavi, in furore meo, id est in districta justitia mea: quæ se habet per modum furoris, dum rationalem creaturam projicit in infernum; velut si pater ex justo zelo filium pravum in ignem projiceret, furere putaretur. Et conculcavi eos temporaliter per exercitum Romanorum: a quibus calcati, oppressi, et interfecti fuerunt infideles Judæi; in ira mea: quæ mitius sonat quam furor. Et adspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. Hoc Christus de se metaphorice dicit. Loquitur enim de se quasi de pugnatore victorioso, cujus vestimenta rubeantur sanguine occisorum: et per hoc Christus ostendit sua virtute occisos esse Judæos. Dies enim ultionis, quando juste ulciscar peccata eorum, in corde meo est; annus retributionis meæ venit, ut reddam eis debitas pœnas pro culpis eorum, in me et in discipulos meos commissis. Quod intelligi potest de anno quo Romani vastaverunt Judæos in ultione sanguinis Christi, vel de tempore judicii universalis, quo in corpore et anima damnabuntur, vel de tempore particularis judicii, quo singuli Judæorum, quum moriuntur, damnantur quantum ad animam. alias redemptionis
Circumspexi, tempore passionis, et non erat auxiliator: omnes enim discipuli, relicto eo, fugerunt; quæsivi qui mihi adsisteret, et non fuit qui adjuvaret, id est, quamvis quæsissem, non invenissem: non enim Christus quæsivit humanum juvamen, nec eo indiguit, qui una voce adversarios suos retrorsum projecit in terram, potuitque una prece obtinere a Patre plus quam duodecim legiones angelorum; sed loquitur hæc affectu seu more humano, ad ostendendum quod omni humano subsidio caruit, et per se solum genus humanum redemit. Et simili modo ait Psalmista: Sustinui qui simul contristaretur,3
Matth. xxvi, 56.
Joann. xviii, 6.
Matth. xxvi, 53.
Ps. xviii, 21. et non fuit; qui consolaretur, et non inveni. Et salvavit mihi brachium meum, id est, propria potestate prævalui, et genus humanum redemi ad gloriam nominis mei; et indignatio mea, id est zelus justitiæ meæ adversus injustos, ipsa auxiliata est mihi contra adversarios meos, quos in zelo meo dejeci. Et conculcavi populos, videlicet obstinatos Judæos, in furore meo; et inebriavi, id est, copiose implevi, eos miseriis atque tormentis, in indignatione mea; et detraxi in terram virtutem eorum, id est, hostium suorum pedibus eos subjeci, urbemque eorum firmissimam Jerusalem ita per Romanos dejeci, ut non relinquereretur in ea lapis super lapidem.4
JAM videndum est quid efficaciæ habeant objectiones Lyræ, quibus hanc expositionem nititur infirmare. Itaque primo sic arguit: Secundum Hieronymum, per Edom intelligitur hic mons Oliveti, vel Jerusalem unde Christus ascendit. Hoc autem videtur extraneum, præsertim quum Idumæa fuerit pene semper contraria populo Judæorum. Secundo, quod dictum est, Et adspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, ita exponitur a sequentibus Hieronymum, vel ab ipso: Id est sanguis meus, qui dicitur eorum, eo quod est effusus per procurationem Judæorum, adspersus est, etc. Hæc autem expositio extranea videtur, inquit Lyra, quia non recolo me vidisse alibi in Scriptura talem loquendi modum. Sed jam patet ex prædictis, quod hæ duæ instantiæ erroneæ sunt. Hieronymus namque, ut dictum est, per Edom intelligit terram seu mundum; et quod dicitur, Adspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, non exponitur ab eo, neque a me, ipsum sequente, ut recitat ille, sed sicut jam dictum est.
Tertio arguit sic: Christo ascendente, incarnationis mysterium actu completum fuit, quantum ad substantiam facti et circumstantias. Talia autem non videntur excedere facultatem cognitionis angelicæ, præsertim quum angeli inferiores fuerint ministri circa incarnationem Christi, annuntiando videlicet Virgini gloriosæ quod Verbum Dei conciperet, et Joseph atque pastoribus.5 Denique, facta est multitudo cœlestis exercitus laudantium Deum propter Christi nativitatem ex Virgine; et quum esset in deserto cum bestiis, angeli ministrabant ei.67 Quod autem angeli infimæ hierarchiæ agnoscunt, non videntur ignorare angeli superiores. Hæc instantia difficultatem tangit, cujus plena solutio multis indiget verbis.
Prima enim difficultas est, an angeli a principio noverunt Christi incarnationem. Et dicit B. Augustinus super Genesim, quod angeli a principio sæculi præcognoverunt mysterium regni cœlorum, videlicet Christi incarnationem. Et hoc Thomas defendit in prima parte, affirmans omnes angelos agnovisse Christum, seu Verbum Dei incarnandum a principio suæ felicitatis, loquendo de cognitione qua vident res in Verbo. Cujus rationem assignat, quoniam incarnatio Verbi, est finis ad quem universa angelorum ministeria ordinantur:8 omnes namque sunt aliquo modo administratorii spiritus, secundum Apostolum. Ideo omnes incarnationis præviderunt mysterium, quantum ad substantiam ejus, et in generali, non autem quantum ad singulas circumstantias ejus, seu particulares conditiones: et quantum ad hoc, profecerunt in agnitione mysteriorum Christi tempore ascensionis, et prædicationis Apostolorum. Porro Hieronymus sentire videtur oppositum, asserens angelos præmemoratum mysterium incarnationis passionisque Christi nescisse donec impleretur, ut a Christo ascendente illud addiscerent, et ex Apostolorum prædicatione in horum mysteriorum cognitione proficerent. Quidam autem volentes concordare dicta Hieronymi et Augustini, asserunt angelos superiores, et qui nuntii fuerunt circa mysteria Christi, præcognovisse incarnationis secretum, non autem inferiores.
Sed vere, sicut ex præcedentibus elici potest, rationabiliter et probabiliter tenetur, quod omnes angeli a principio suæ beatificationis cognoverunt incarnationis sacramentum, præsertim quum et ipse protoplastus homo, a multis sanctis et doctis viris dicatur hoc mysterium cognovisse, quum dixit, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: propter hoc, inquiens, relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ.91011 De quo dicto seu facto dicit Apostolus: Mysterium hoc magnum est; ego autem (ait) dico in Christo et in Ecclesia.12 Denique quidquid Prophetæ de Christi mysteriis agnoverunt, multo clarius noverant angeli, per quos talia revelabantur Prophetis. Angeli autem qui illa revelaverunt, omnes ad infimam pertinent hierarchiam, secundum Dionysium: superioribus igitur angelorum agminibus illa utique innotuisse videntur. Idcirco non arbitror quod angeli primæ hierarchiæ, qui inter se quærebant, Quis est iste qui venit de Edom? nescierunt Verbum Dei incarnatum. Nec ignoraverunt eum qui tam potenter ascendit, esse Christum: quum cernerent eum non solum angelicis turmis, sed sanctorum quoque patrum et aliorum perfecte purgatorum ac innocentium animabus vallatum, quas scierant educi non posse de limbo nisi a Christo, sicut Zacharias prædixit.13 Nec etiam ignoraverunt causam passionis Christi, videlicet quod propter peccata mundi tollenda pateretur; sed nec tempus passionis hujus latuit eos, quod prædixit Gabriel Danieli.14
Cur ergo prædictas quæstiones fecerunt? nisi ut de his quæ noverant, plenius instruerentur a Christo: a quo etiam secundum quod homo est, immediate illuminantur summi ordines angelorum, secundum Dionysium. Et quod hoc ita sit, ex Christi responsione elicitur, quia non solum respondit eis de sua persona et simplici causa passionis, sed alia multa adjecit, ut patet ex responsione ipsius jam explanata. Plenius ergo atque distinctius cognoverunt mysteria Christi, in ipsius ascensione Apostolorumque prædicatione, quam ante. Propter quod ait Apostolus ad Ephesios: Mihi autem omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, evangelizare in gentibus investigabiles divitias gratiæ Christi, et illuminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, ut innotescat principatibus et potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei.1516 Hæc autem determinatio non videtur contraria intentioni S. Hieronymi. Ait namque quod angelicæ dignitates non intellexerunt ad purum prædicta mysteria Salvatoris, nisi in ascensione, et postquam impleta sunt.
Ex his patet solutio ad instantiam factam, nec oportuit propter tam faciles rationes ab intellectu Dionysii et Hieronymi abire, præsertim quum constet Dionysium ab Apostolis, et præcipue a Paulo et aliis apostolicis viris, fuisse instructum: imo et a Spiritu Sancto copiosissime fuerat illustratus.
Dicit etiam quidam, quod licet Dionysius et Hieronymus dicant verbum istud, Quis est iste qui venit de Edom? esse verbum angelorum Christi ascensionem admirantium: diversificantur tamen, quia secundum Dionysium est verbum superiorum angelorum, Christum ascendentem admirantium, et de ejus mysteriis plenius doceri et illuminari petentium; secundum Hieronymum vero, est verbum inferiorum angelorum, quærentium a superioribus doceri. Quum hoc legissem, displicuit mihi quod vel tantisper dissonarent tanti theologi; revolvique frequenter commentum Hieronymi super Isaiam, nec aliud potui comperire, nisi quod secundum Hieronymum sit verbum angelorum Christi ascensum mirantium.
Insuper Rabbi Samuel vir in lege et Prophetis eruditissimus, exponit quæ dicta sunt, de Judæorum dejectione per Romanos inflicta.17
Footnotes
Chapter 80 of 84